 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE PARANIA
SUPERIORE*
DE PARANIA SUPERIORE PRAELATURA TERRITORIALIS AD STATUM
ATTOLLITUR DIOECESIS
Magna quidem cum sollicitudine id usque agere contendimus, ut res catholicae
commodius disponantur, quo religio atque pietas magis solidentur et latius
proferantur. Nunc autem De Parania Superiore Praelatura territoriali cogitamus,
quae proximis temporibus haud mediocre cepit incrementum. Quapropter cum
Venerabilis Frater Adolfus Livieres Banks, Paraguayae Episcoporum Conferentiae
Praeses, postulavisset ut haec Praelatura territorialis ad dignitatem
attolleretur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Iosepho Sebastiano
Laboa, Archiepiscopo titulo Zaraiteno atque in Paraguaya Apostolico Nuntio, de
consilio Congregationis pro Episcopis, his postulatis concedendum esse
existimavimus. Itaque auctoritate Apostolica Nostra suffulti quae sequuntur
statuimus et decernimus. De Parania Superiore Praelaturam territorialem statu
condicioneque dioecesis honestamus, iis servatis finibus quibus usque adhuc ipsa
terminatur et eodem retento pariter nomine, scilicet De Parania Superiore. Novae
dioecesis sedem in eadem urbe locamus quam « Ciudad del Este » appellant,
templumque ibidem situm idemque Sancto Blasio dicatum, ad gradum evehimus
Ecclesiae cathedralis. De Parania Superiore Episcopus iisdem fruetur iuribus
ceterisque rebus ac alii Praesules. Noviter conditam dioecesim metropolitanae
Sedi Sanctissimae Assumptionis suffraganeam facimus eiusque Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi Sanctissimae Assumptionis pro tempore subicimus.
Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo assint
consilio et opera. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium
stipes et temporalia bona quae ad eandem Praelaturam pertinuerunt. Quoad
seminarii institutionem aeque ac ad sacerdotium candidatorum cultum praescripta
Congregationis de Institutione Catholica serventur. Iuvenes selecti ad studia
perficienda Romam mittantur, si fieri potest. Simul atque dioecesis constitutio
ad effectum deducta erit, eo ipso clerus eidem Praelaturae adscriptus, novae
dioecesi censeatur incardinatus. Quod autem ad novae dioecesis regimen,
administrationem bonorum, Administratoris dioecesani sede vacante electionem,
fidelium iura, horum similia, pertinet, quae sacri canones praescribunt
serventur. Ad ea postremo explenda quae has per Litteras iussimus, Venerabilem
Fratrem quem memoravimus, eundemque in Paraguaya Apostolicum Nuntium, legamus,
factis facultatibus necessariis et opportunis etiam quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta,
documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis
mittantur. Contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 1, pp. 9-10
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|