Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui
Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, solliciti de
spirituali salute atque regimine Madagascariae fidelium in finibus Ecclesiae
Mahagianganae degentium, re mature perpensa auditoque pariter faventi voto
Venerabilis Fratris Blasci Francisci Collaço, Archiepiscopi titulo Octavensis et
in eadem Natione Apostolici Pronuntii, censuerunt nuper ibidem novam condendam
esse dioecesim.
Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis
Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec
decernimus.
A Mahagiangana dioecesi separamus territorium regionis civilis patrio sermone
nuncupatae Port-Bergé, Mandritsara et Mampikony; ex eoque novam constituimus
dioecesim Portus Bergensis appellandam, quam metropolitanae Sedi Antsirananensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac memoratae civilis
regionis.
Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in templo Mariae Sanctissimae in
caelum Assumptae exstante in urbe « Port-Bergé »; cetera vero secundum canonicas
leges temperentur.
Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Blascus Franciscus
Collaço, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis
facultatibus.
Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras sub
plumbo datas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 6, pp. 468-469