|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IACOBI EQUITUM*
SANCTI IACOBI EQUITUM INTRA DOMINICANAE NATIONIS FINES
CONDITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA, QUAE AD DIGNITATEM ARCHIEPISCOPALEM ET
METROPOLITANAM ATTOLLITUR
Sollicitam sane curam continenter adhibemus ut Domini salus quam amplissimam
multitudinem attingat: qua de causa Nos aptare properamus ecclesiastica
instituta ad eiusmodi proposita commodius assequenda. De consilio igitur
Congregationis pro Episcopis, consentiente Venerabili Fratre Fortunato Baldelli,
Archiepiscopo titulo Mevaniensi atque in Republica Dominicana Apostolico Nuntio,
Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et
statuimus. Sancti Iacobi Equitum Sedem a metropolitico iure Ecclesiae Sancti
Dominici separamus eamque ad dignitatem archiepiscopalis metropolitanae
Ecclesiae evehimus, privilegiis porro additis et obligationibus iniunctis quae
sacri canones praecipiunt.
Novam Provinciam ecclesiasticam constituunt dioeceses Vegensis,
Maoensis-Montis Christi et Sancti Francisci de Macorís, quae usque adhuc ad
Provinciam ecclesiasticam Sancti Dominici pertinuerunt. Sancti Iacobi Equitum
Episcopum moderantem Sedem, in praesentiarum Venerabilem Fratrem Ioannem
Antonium Flores Santana, dignitate Archiepiscopi et gradu Metropolitae
honestamus secundum sacrorum canonum praescripta.
Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Fortunatum Baldelli, quem antea
memoravimus legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in
ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta,
documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis
diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Februarii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 548-549
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|