|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS VETERIS*
IN AEQUATORIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA PORTUS VETERIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS
Maiori spirituali Christifidelium suorum bono studentes consulere, nuper
Venerabiles Fratres sacrorum Antistites Provinciae Ecclesiasticae
Guayaquilensis, audita Conferentia Episcopali Aequatoriana, ab hac Apostolica
Sede unanimo consensu postulaverunt ut, detractis quibusdam territoriis a
memorata Provincia necnon ab illa Quitensi, nova Provincia Ecclesiastica Portus
Veteris constitueretur et simul dioecesis eiusdem nominis ad dignitatem et
honorem eveheretur Sedis archiepiscopalis et metropolitanae. Nos vero solliciti
de cunctis Ecclesiis deque omnium animarum salute, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Francisco Canalini, Archiepiscopo titulo Valariensi atque in
eadem Natione Apostolico Nuntio, e consilio Congregationis pro Episcopis admotae
postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Apostolica
potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse id
putant, quae sequuntur decernimus.
Sedem episcopalem Portus Veteris a
metropolitana Ecclesia Guayaquilensi seiungimus et ad gradum archiepiscopalis
metropolitanae Sedis evehimus, cui proinde iura et privilegia cuncta conferimus,
quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam iuris fruuntur.
Nova condita
Provincia Ecclesiastica Portus Veteris constet ex metropolitana Ecclesia eiusdem
nominis et ex praelatura territoriali Coloratensi, hactenus ad Provinciam
Ecclesiasticam Quitensem spectanti. Insuper Portus Veteris sacrorum Antistitem
archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae insignimus iuribus ac
privilegiis cumulatum, quae in catholico orbe sunt secundum canones Iuris
Canonici ceteris Metropolitis, dum aequalibus etiam officiis cumulamus
oneribusque obstringimus quibus illi quoque gravantur.
Praeterea Portus Veteris
nunc ipsum Episcopum, Venerabilem Fratrem Iosephum Marium Ruiz Navas, ad
archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus
quoque exornamus et privilegiis, quibus potiuntur alii Aropōlitaź, at oneribus
similiter nectimus et officiis, quibus illi itidem stzbiacent.
Quae
praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Francisco Canalini,
quem diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quem liblt
alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito
mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro
Episcopis.
Iubemus denique omnia et singula hisce Apostolicis Litteris decreta
vim sortiri suam tam nunc quam in posterum usque tempus, quibusvis rebus haud
quaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto et vicesimo mensis Februarii,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, pp. 550-551
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|