 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LAHORENSIS*
PROVINCIA ECCLESIASTICA LAHORENSIS CONDITUR ATQUE DIOECESIS EIUSDEM NOMINIS AD ARCHIDIOECESIS STATUM ATTOLLITUR
Inter cotidiana opera expedienda id magni momenti existimamus ipsumque
cupimus, ut res catholicae commodius disponantur, quo religio magis proferatur
et necessitatibus cunctis efficacius occurratur. Nunc autem Lahorensis regio ob
oculos versatur, ad cuius salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta
aptare properamus. Quandoquidem igitur Pakistaniana Episcoporum conferentia
expostulavit ut, seiunctis nonnullis territoriis a Provincia Ecclesiastica
Karachiensi, nova conderetur Provincia ecclesiastica scilicet Lahorensis,
consentiente quoque Venerabili Fratre Laurentio Fratini, Archiepiscopo titulo
Botrianensi atque in Pakistania Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis
pro Gentium Evangelizatione, iudiciis quoque auditis quorum interest, Apostolica
Nostra auctoritate, quae sequuntur decernimus et iubemus. Provinciam
ecclesiasticam condimus Lahorensem, quam adhuc dioecesis eiusdem nominis
constituet, quae, a metropolitico iure Karachiensis Ecclesiae separata, posthac
ad Archidioecesim Metropolitanam evehetur, cui nectentur dioeceses
Faisalabadensis, Islamabadensis-Ravalpindensis et Multanensis, veluti
suffraganeae Sedes, quae antehac pertinuerunt ad Provinciam ecclesiasticam
Karachiensem.
Renuntiamus exinde Episcopum Lahorensem Archiepiscopum
Metropolitam, Venerabilem Fratrem Armandum Trindade, cunctis additis iuribus
congruentibus ad sacrorum canonum praescripta. Ad haec omnia exsolvenda
Venerabilem Fratrem Laurentium Fratini deputamus, quem supra memoravimus, facta
facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re
tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime
officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Aprilis
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 8, pp. 633-634
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|