Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FLUMINUM IN AEQUATORIA*

PRAELATURA TERRITORIALIS FLUMINUM IN AEQUATORIA
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR BABAHOIENSIS

 

Constat praelaturam territorialem Fluminum his postremis temporibus catholicorum numero fidelium operibusque religiosis et civilibus auctis haud parva incrementa cepisse. Qua re, cum Venerabilis Frater Antonius Iosephus González Zumárraga, Conferentiae Episcoporum Aequatoriae tunc Praeses, atque Venerabilis Frater Iosephus Marius Ruiz Navas, eiusdem Conferentiae nunc Praeses, auditis sacrorum Antistitibus Aequatorianis, ab hac Apostolica Sede petiverint ut haec praelatura territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur, Nos existimantes id in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Francisco Canalini, Archiepiscopo titulo Valariensi, in memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate, praelaturam territorialem Fluminum ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus, servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, ac novo dato nomine Babahoiensi. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Babahoyo » ponimus, ibique exstans praelaticium hucusque templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « Nuestra Señora de la Merced » dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus. Praeterea statuimus ut dioecesis Babahoiensis, sicut hactenus praelatura territorialis Fluminum fuit, suffraganea sit metropolitanae Sedi Guayaquilensi, atque Babahoiensem Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Guayaquilensis subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Mandamus etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus atque omnibus bonis temporalibus, quae ad praelaturam territorialem Fluminum pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; selecti quidem iuvenes sacerdotes, sua studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt, ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerus, eidem praelaturae territoriali adscriptus, novae dioecesi incardinatus censeatur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Francisco Canalini, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Aequatoria, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Iacobus Drago, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 937-939

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana