IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CALABOCENSIS*
IN VENETIOLA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA
CALABOCENSIS, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS
Cum territoria dioecesium Calabocensis, Vallispaschalensis et Sancti
Ferdinandi Apurensis in Venetiola geographicam, historicam et culturalem
unitatem efficiant cumque pariter ob socialium rerum et locorum adiuncta ea in
regione necessitates apostolatus similes inveniantur, Conferentia Episcoporum
memoratae Nationis unanimo consensu ab hac Apostolica Sede postulavit ut nova
Provincia ecclesiastica ex iisdem territoriis constituatur simulque Calabocensis
dioecesis ad gradum archidioecesis evehatur, ceteris, quas diximus, dioecesibus
suffraganeis exstantibus. Nos vero pro gravissimo, quo fungimur, munere
solliciti de omnibus particularibus Ecclesiis, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo Tablensi atque in
Venetiola Apostolico Nuntio, audito consilio Congregationis pro Episcopis
admotae postulationi libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Apostolica
potestate quae sequuntur decernimus. Sedem episcopalem Calabocensem a
metropolitico iure Ecclesiae Caracensis seiungimus et ad gradum archiepiscopalis
metropolitanae Sedis attollimus, cui proinde iura et privilegia conferimus,
quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam iuris fruuntur. Nova condita
Provincia ecclesiastica Calabocensis constabit ex metropolitana Ecclesia eiusdem
nominis, ex dioecesi Vallispaschalensi, hactenus ad Provinciam ecclesiasticam
Civitatis Bolivarensis spectanti, atque ex dioecesi Sancti Ferdinandi Apurensis,
hactenus ad Provinciam ecclesiasticam Caracensem pertinenti. Insuper sacrorum
Antistitem Calabocensem archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae
insignimus omnibus tributis iuribus ac privilegiis simulque impositis
obligationibus propriis Metropolitarum. Praeterea Calabocensem nunc ipsum
Episcopum, Venerabilem Fratrem Helimenam a Iesu Rojo Paredes, ad
archiepiscopalem dignitatem ac gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus
quoque exornamus et privilegiis, quibus potiuntur alii Metropolitae, at oneribus
similiter nectimus et officiis, quibus illi itidem subiacent. Quae
praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Oriano Quilici, quem
diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium
delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi
sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis.
Iubemus denique omnia et singula hisce Apostolicis Litteris decreta vim sortiri
suam tam nunc quam in posterum usque tempus, quibusvis rebus haud quaquam
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 10, pp. 825-826
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana