The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VENETIOLA*

IN VENETIOLA ORDINARIATUS MILITARIS CONDITUR

 

In Ecclesia omnes, sive ad Hierarchiam pertinent sive ab ea pascuntur, ad sanctitatem vocantur (Lumen gentium, 39). Nos quidem ad maiorem in dies sanctitatem totius Dominici gregis promovendam vocati, haec Concilii Oecumenici Vaticani II verba recolentes, studiose curamus ut pastoralis caritatis munus erga omnes christifideles secundum Christi mentem exerceatur. Nunc vero de militibus Venetiolanis singulari modo cogitamus atque de iis pastoralem navitatem secundum nostrae aetatis necessitates ordinare volumus. Quapropter, eorum suppleto quorum interest consensu, Apostolica Nostra potestate hasce per Litteras Ordinariatum Militarem in Venetiola constituimus, servatis quidem normis generalibus Constitutionis Apostolicae Spirituali militum curae , propriis statutis ab Apostolica Sede editis nec non legibus ecclesiasticis universalibus. Iura sane ei ac privilegia ceterorum ordinariatuum militarium propria tribuimus.

Haec, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo Tablensi et in Venetiola Apostolico Nuntio, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo primo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 6, p. 529-530

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top