IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DOMINAE NOSTRAE
LIBERATIONIS
NOVARCENSIS
SYRORUM*
EPARCHIA NOVARCENSIS ERIGITUR PRO SYRIS
FOEDERATARUM CIVITATUM
CANADAE
Principis Apostolorum sublimi Nos in cathedra ex Dei ipsius voluntate
collocati unum nimirum illud summo procuramus studio ut Ecclesiae catholicae
vita et opera quam efficientissime regantur provehanturque ubique gentium pro
ipsorum christifidelium commodo maiore spiritalique emolumento. Haec inter
cotidiana Nostra consilia singularis quidem momenti ac ponderis sine dubitatione
illa numerentur oportet quae ad Orientales spectant Ecclesias, quandoquidem
ipsae Nobis merito sunt carissimae tam antiquitate quam venustate antiquarum
traditionum ac sanctimoniae christianae speciminibus. Cum igitur Venerabilis
Frater Noster Achilles S.R.E. Cardinalis Silvestrini Congregationi pro Ecclesiis
Orientalibus praefectus, adnuente libenter Beatissimo Ignatio Antonio Hayek
Patriarcha Antiocheno Syrorum una cum Synodo Episcoporum eiusdem Patriarchatus
et consentientibus Praesidibus Coetus Episcoporum communitatum tum in Foederatis
Americae Septentrionalis Civitatibus tum in Canadae natione necnon Pontificiis
Legatis quorum interfuit efflagitaverit ut Communitas fidelium ritus Antiocheni
Syrorum in utraque memorata orbis prvincia degentium ad gradum eveheretur
dignitatemque Eparchiae, Nos cunctis diligenter sane rebus ponderatis id
respicientibus, admotis hisce precibus adsensi, confisi simul fore ut totum hoc
consilium ac propositum maximam in hominum illorum aeternam cedant utilitatem,
ex Nostra auctoritate Apostolica decernimus et edicimus posthac ut Eparchia pro
christifidelibus in Americae Septentrionalis Civitatibus Foederatis necnon
dicione Canadensi Ecclesiae Antiochenae Syrorum exsistat titulo hoc Dominae
Nostrae Liberationis Novarcensis Syrorum nuncupanda, additis pariter iuribus
atque obligationibus quae ad hanc attinent dignitatem et condicionem. Haec
praeterea reliquaque singula secundum Codicis Orientalis praecepta plane
temperentur. Ceterum, hanc tribuentes honestatem dilectae Communitati
dilectionem similiter Nostram erga eandem palam testari concupiscimus, minime
postmodum dubitantes quin omnes novae huius Eparchiae ministri ac fideles ex hac
quidem re spiritalis vitae vehementiora percipiant incitamenta.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Eccl.
Orient. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, pp. 343-344
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana