IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KONTAGORANA*
IN NIGERIA CONSTITUITUR NOVA PRAEFECTURA
APOSTOLICA NOMINE
KONTAGORANA
Constat in finibus Nigeriae inter alios
commorare antiquum populum « Kamberi ». Ad aptius igitur consulendum
evangelizationis operi inter illum, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales
atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature
perpensa auditisque faventibus votis eorum, quorum interest, censuerunt nuper
ibidem novam Praefecturam Apostolicam esse condendam. Nos igitur, qui gravissimo
fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam
habentes, summa Nostra potestate seiungimus: a dioecesi Ilorinensi districtus
civiles patrio sermone nuncupatos New Bussa, Agwara, Shagunu et Babana; a
dioecesi autem Minnaënsi districtus civiles Rijau, Magama, Mariga, Zuru, Sakaba,
Danko Wasugu, cum parte districtus Wushishi, ad occidentem fluminis Kaduna; a
dioecesi demum Sokotonsi districtus civiles Yauri, Ngaski et districtus Bagudo
partem, quae ad meridiem fluminis Nigris exstat; atque ex iis constituimus
novam Praefecturam Apostolicam Koniagoranam, quam Provinciae ecclesiasticae
Kadunaënsi aggregamus ac pastoralibus curis sodalium Societatis Missionum ad
Afros committimus. Quae vero praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis
Frater Carolus Maria Viganò, Archiepiscopus titulo Ulpianensis atque in eadem
Natione Apostolicus Pronuntius; qui, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda.
Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die quinto decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 6, p. 530-531
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana