The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI PETRI DE MACORIS*

IN REPUBLICA DOMINICIANA NOVA DIOECESIS
SANCTI PETRI DE MACORIS APPELLANDA ERIGITUR

 

Veritatis lucem homines nostrae aetatis magis magisque appetunt eamque a catholica Ecclesia merito exspectant. Quo aptius igitur pastoralis peragatur navitas sanctificandi evangelicamque veritatem docendi, Venerabilis Frater Noster Nicolaus a Iesu S.R.E. Cardinalis López Rodríguez, Archiepiscopus Sancti Dominici, nec non Venerabilis Frater Raimundus Benedictus de la Rosa y Carpio, Episcopus a Domina Nostra vulgo de la Altagracia in Higüey, audita Conferentia Episcoporum Dominiciana, ab Apostolica Sede enixe postulaverunt ut, circumscriptionum ecclesiasticarum sibi concreditarum dismembratis peramplis territoriis, nova erigeretur dioecesis. Nos quidem, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Francisci Bacqué, Archiepiscopi titulo Gradiscani et in Republica Dominiciana Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, eiusmodi preces censuimus ratas habendas benigneque excipiendas. Quapropter de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut ab archidioecesi Sancti Dominici seiungatur integrum territorium civilis provinciae « San Pedro de Macorís », a dioecesi vero A Domina Nostra vulgo de la Altagracia in Higüey separetur integrum territorium civilis provinciae « Hato Mayor », atque ex ita distractis partibus nova erigeretur dioecesis, Sancti Petri de Macoris appellanda, quam Metropolitanae Ecclesiae Sancti Dominici suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis obnoxiam facimus. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo nuncupata San Pedro de Macorís statuimus, templumque inibi exstans Deo in honorem sancti Petri Apostoli dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Ad Seminarii alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae oculis habitis Congregationis de Institutione Catholica praeceptis. Cum fas erit, selecti sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Documenta autem et acta quae conditam dioecesim respiciunt, ad eiusdem Curiam mittantur ibique in tabulario serventur. Simul ac dioecesis Sancti Petri de Macoris erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium habent. Ad haec omnia perficienda delegamus memoratum Nuntium Apostolicum in Republica Dominiciana vel, ipso absente, negotiorum Sanctae Sedis in Republica Dominiciana gestorem, necessarias et opportunas iisdem tribuendo facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 4, pp. 242-243

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top