Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KAGIENSIS-BANDORENSIS*

IN AFRICA MEDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KAGIENSIS-BANDORENSIS

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Africa Media eiusque regimini facilius et efficacius consulendum antea esset petitum ut, divisa Banguensi archidioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica constitueretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Didaci Causero, Archiepiscopi titulo Metensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate haec decernimus. A Banguensi archidioecesi separamus territorium Praefecturarum civilium quae patrio sermone nuncupantur Ibingui-Economique; Bamingui-Bangoran et Gribingui-Economique; ex eoque novam constituimus dioecesim Kagiensem-Bandorensem, quam ipsi metropolitanae Ecclesiae Banguensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi memoratarum Praefecturarum civilium. Praeterea iubemus Episcopi cathedram collocari in templo Sanctae Teresiae a Iesu Infante in urbe « Kaga-Bandoro » exstante; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Didacus Causero, quem diximus, qui re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 11, pp. 748-749

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana