The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CORENSIS*

INTRA VENETIOLAE FINES CONDITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA, CORENSIS SCILICET, QUAE AD
DIGNITATEM ECCLESIAE METROPOLITANAE ATTOLLITUR

 

Usque omnium Ecclesiarum spiritalem prosperitatem persequentes, cuncta subsidia disponere contendimus quo id facilius efficaciusque obtineatur. Quapropter postulatis occurrentes Conferentiae Episcoporum in Venetiola, de plerorumque consensu, favente Venerabili Fratre Leonardo Sandri, Archiepiscopo titulo Aemoniensi seu Civitatis Novae et in Venetiola Apostolico Nuntio, ex concilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Novam Provinciam Ecclesiasticam condimus Corensem appellandam et eam archiepiscopalis metropolitanae sedis fruentem dignitate, iuribus privilegiisque, quae complectetur Ecclesiam eiusdem nominis et dioecesim Punctifixensem, hactenus ad Provinciam ecclesiasticam Maracaibensem pertinentem. Antistitem pro tempore statu et gradu Metropolitae honestamus secundum sacrorum canonum praescripta. Ideo Corensem in praesentia Episcopum, scilicet Venerabilem Fratrem Robertum Lückert León, ad dignitatem archiepiscopalem et Metropolitae condicionem promovemus, omnibus videlicet tributis iuribus privilegiisque consentaneis. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Leonardum Sandri, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef
.

                                       
                                                       Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 2, pp. 148-149

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top