IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GORENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN CIADIA,
GORENSIS APPELLANDA
Diligentem sane curam continenter
adhibemus ut Domini salutares nuntii ipsiusque praecepta omnia loca contingant
et quam efficacissime gentes. Idcirco Nos cuncta disponere properamus ut hoc
facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, consentiente Venerabili Fratre Didaco Causero, Archiepiscopo
titulo Metensi atque in Ciadia Apostolico Nuntio, haec statuimus et decernimus.
Novam dioecesim condimus Gorensem appellandam, quae meridianum territorium
Subpraefecturarum civilium, vulgo Goré et Baïbokoum, ipsumque ab Ecclesiis
Munduensi et Dobana seiunctum, complectetur. Novam dioecesim metropolitanae
Ecclesiae Ndiamenanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis
pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in tempio Sanctae
Mariae Angelorum, in urbe sito quod Goré vocant, locamus. Cetera vero secundum
leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem
Didacum Causero, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate
quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re
tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis
rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
duodetricesmo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
ottavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.
*A.A.S, vol. XCI (1999), n. 3, p. 245
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana