The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PISAUREN*

IN ITALIA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA PISAURENSIS,
CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS,
EODEMQUE TEMPORE ECCLESIASTICARUM PROVINCIARUM
PICENI NOVA FIT ORDINATIO

 

Quo maiori consulatur spirituali bono Christifidelium Ecclesiarum particularium Piceni in Italia, Nos, qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, normis Decreti Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani Secundi Christus Dominus , n. 40, obsequentes ac prae oculis habentes can. 431,1-2 Codicis Iuris Canonici, audito Praeside Conferentiae Episcoporum Italiae, de consilio Congregationis pro Episcopis, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. Cathedralem Sedem Pisaurensem ad gradum metropolitanae Ecclesiae attollimus eique iura et privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae ad normam communis iuris fruuntur, simulque ex integro Ecclesiasticam Provinciam eiusdem nominis constituimus. Praeterea Pisaurensem nunc ipsum Episcopum, Venerabilem Fratrem Angelum Bagnasco, ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus privilegiisque exornamus, quibus potiuntur alii per orbem Metropolitae Archiepiscopi, at oneribus similiter nectimus et officiis quibus illi itidem subiacent. Nova exinde Provincia ecclesiastica Pisaurensis constabit quidem ex metropolitana Ecclesia Pisaurensi atque ex suffraganeis Ecclesiis Urbinatensi-Urbaniensi-Sancti Angeli in Vado, archiepiscopali dignitate retenta, ac Fanensi-Forosemproniensi-Calliensi-Pergulana. Ecclesiasticam autem Provinciam Anconitanam-Auximanam efformabunt metropolitana Ecclesia eiusdem nominis atque suffraganeae Ecclesiae Fabrianensis-Matelicensis, Lauretana, hactenus Apostolicae Sedi immediate subiecta, Aesina atque Senogalliensis, usque adhuc metropolitanae Ecclesiae Urbinatensi-Urbaniensi-Sancti Angeli in Vado suffraganea. Denique Ecclesiasticam Provinciam Firmanam component metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, cui erunt suffraganeae archidioecesis Camerinensis-Sancti Severini in Piceno et dioeceses Asculana in Piceno, hucusque Sanctae Sedi immediate subiecta, Maceratensis-Tolentina-Recinetensis-Cingulana-Treiensis, Sancti Benedicti ad Truentum-Ripana-Montis Alti. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Andreae Cordero Lanza di Montezemolo, Archiepiscopo titulo Tuscanensi et in Italia Apostolico Nuntio, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito, cum primum fas erit, sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo primo mensis Martii, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

LUCAS card. MOREIRA NEVES  
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 568-569

 

 

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

top