IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CARUPANENSIS
IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS
CARUPANENSIS
Plerique sacrorum Antistites Conferentiae Episcopalis
Venetiolae, spirituali Christifidelium bono studentes consulere, ab hac
Apostolica Sede petiverunt ut, quodam seiuncto territorio ab archidioecesi
Cumanensi, nova dioecesis conderetur ad aptius populi Dei necessitatibus
providendum. Nos vero, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Leonardi
Sandri, Archiepiscopi titulo Aemoniensis seu Civitatis novae atque in memorata
Natione tunc Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis enixas
preces libenter audiendas esse putavimus. Summa igitur, qua fungimur, potestate, haec decernimus: ab archidioecesi Cumanensi separamus integrum
territorium municipiorum patria lingua nuncupatorum Bermúdez, Arismendi,
Benítez, Valdez, Marino, Andrés Mata, Cajigal et Libertador atque ex ita
distracto territorio novam constituimus dioecesim Carupanensem, quae iisdem
limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in civili
lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe «
Carúpano » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Sanctae Rosae
de Lima dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus,
mandantes ut in eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur.
Insuper dioecesim Carupanensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi
Cumanensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Cumanensis
subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Andreae Dupuy,
Archiepiscopo titulo Saelesiensi atque in Venetiola Apostolico Nuntio, eidem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto mensis Aprilis, anno Magni
Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 8, pp. 618-619
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana