IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NUNENSIS
IN BURKINA FASANA NOVA CONDITUR
DIOECESIS NUNENSIS
APPELLANDA
Grave successoris Petri munus summa diligentia gerentes, studiose adlaboramus ac contendimus ut Christi Evangelium ubique terrarum nuntietur rectaque
ratione explanetur. Nunc vero de Christifidelibus deque cunctis hominibus bonae
voluntatis in Burkina Fasana cogitamus atque res disponere properamus ut
salutiferae ibi veritatis praedicatio facilius commodiusque eveniat. Accepta
igitur sententi a Congregationis pro Gentium Evangelizatione, a dioecesi
Nunensi-Deduguensi regionem vulgo dictam « Kossì » abstrahimus qua nova
dioecesis constituatur Nunensis appellanda. Novae ecclesialis communitatis sedem
in urbe vulgo dicta « Nouna » locamus templumque ibidem sub titulo « Nostrae
Dominae a Perpetuo Succursu » ad gradum evehimus Ecclesiae cathedralis, cunctis
consentaneis concessis iuri- bus et privilegiis. Dioecesim Nunensem
metropolitanae sedi Uagaduguensi suffraganeam efficimus atque iurisdictioni
memoratae Congregationis obnoxiam. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas
exsolvantur. Ad haec explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem
Fratrem Marium Zenari, Archiepiscopum titulo
Iuliensem atque in Burkina Fasana Apostolicum Nuntium, legamus. Re denique ad
exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis
rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
quarto decimo mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri
altero et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
|
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 657-658
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana