IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LAREDANA*
IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE
SEPTEMTRIONALIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS LAREDANA
Solliciti de maiore spirituali bono suorum fidelium, Venerabiles Fratres
Edmundus Carmody, Episcopus Corporis Christi, et Patricius Flores,
Archiepiscopus Metropolita Sancti Antonii, audita Conferentia Episcoporum
Americae Septemtrionalis, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quibusdam
distractis locis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova conderetur
dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Gabrielis Montalvo,
Archiepiscopi titulo Celenensis et in Foederatis Civitatibus Americae
Septemtrionalis Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis
admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra
potestate quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Sancti
Antonii separamus integrum territorium, prout nunc civili lege circumscribitur,
municipiorum patrio sermone nuncupatorum: Dimmit, Maverick, Zavala et dimidium
territorium municipii La Salle; a dioecesi autem Corporis Christi seiungimus
integrum territorium municipiorum Webb, Zapata, Jim Hogg et dimidium territorium
municipii La Salle; atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim
Laredanam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul
sumpta, prout in civili lege exstant, ad praesens terminantur. Sic conditae
dioecesis sedem in urbe « Laredo » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo
in honorem Sancti Augustini dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae
cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus.
Praeterea dioecesim Laredanam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti
Antonii eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Antonii
subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus,
perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui
curat negotia Sanctae Sedis in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis,
eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere prorsus imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar
actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Magni
Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 10, pp. 707-708
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana