IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MACEDONIAE*
NOVA EXARCHIA APOSTOLICA PRO FIDELIBUS
BYZANTINI RITUS IN
MACEDONIA CONSTITUITUR
Communitates ecclesiales, in orbe terrarum quae innumerae
feliciter reperiuntur, quamvis varias prae se ferant formas speciesve, in unum
tamen conspirant et fidelium spiritalem prosperitatem cunctae pro viribus
affectant. Nos autem omnium Ecclesiarum tueri volumus legitimas religiosas
consuetudines itemque contendimus et studemus, ut floridiorem statum per
proprium ritum illae adipiscantur. Nunc de Macedoniae gente ritus Byzantini
cogitamus deque eiusdem commodiore condicione. Itaque, postquam hac de re
Venerabilem Fratrem Nostrum Angelum S.R.E. Cardinalem Sodano, Secretarium
Status, audivimus, iudicavimus opportunum territorium aliquod ab Eparchia
Crisiensi distrahere et novam Exarchiam condere. Quapropter Apostolica Nostra de
auctoritate novam Exarchiam pro fidelibus ritus Byzantini in Macedonia
constituimus, cuius sedes in urbe Strumica locabitur, et Cathedrale
templum sacra aedes Dormitionis Beatissimae Genetricis Dei Mariae erit. Haec
deinceps Exarchia immediate Sedi Apostolicae subicietur et totam regionem
civilem Macedoniae complectetur. Ad haec tandem perficienda consuetudines
iuraque congrua serventur et quae a Codice Orientali praecipiuntur, nihil
quibusvis rebus minime officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis
Ianuarii, anno Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et
vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IGNATIUS MOUSSA card. DAOUD
Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 6, p. 339
© Copyright 2001- Libreria Editrice Vaticana