The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MUNKACSIENSIS LATINORUM*

IN UCRAINA NOVA DIOECESIS MUNKACSIENSIS
LATINORUM APPELLANDA ERIGITUR

 

Cum Transcarpatiae in populo catholica fides haud parum recenter habuerit incrementum, Nos laetantes festinamus ibidem ecclesiales etiam aptas structuras regimenque instituere. Cum quidem ad fidelium ritus Latini bono melius consulendum Venerabilis Frater Antonius Majnek, Episcopus titulo Febianensis atque Administrator usque Apostolicus Transcarpatiae Latinorum, postulaverit ab Apostolica Sede ut ex eiusdem Administrationis Apostolicae territorio nova constitueretur dioecesis, Nobis opportunum visum est hanc petitionem benigne accipere.

Ideo, re mature deliberata auditoque voto Venerabilis Fratris Nicolai Eterovic, Archiepiscopi titulo Sisciensis et in Ucraina Nuntii Apostolici, nec non Congregationis pro Episcopis, in supra dicto territorio constituimus dioecesim Munkacsiensem Latinorum nuncupandam, eamque facimus metropolitanae Ecclesiae Leopolitanae Latinorum suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis obnoxiam. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo «Mukacheve » ponimus, ecclesiam vero Sancti Martini Turonensis ibidem exstantem ad gradum ecclesiae cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Ut Pastori erectae dioecesis in eius regimine validum tribuatur auxilium, instituatur ad normam iuris communis Collegium Consultorum. Ad seminarii dioecesani erectionem et sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae oculis Congregationis pro Institutione Catholica habitis praeceptis. Selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi nec non sacerdotes ad studia complenda Romam, si fas est, mittantur. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt.

Haec autem, quae praescripsimus, committimus perficienda memorato Venerabili Fratri Nicolao Eterović, vel, absente eo, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi quemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum actus effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi.

Has denique Litteras Nostras ratas et firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Martii, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    IOANNES B. card. RE
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 8, pp. 511-512

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top