*
VICARIATUS
APOSTOLICUS BAGHIOPOLITANUS AD GRADUM
DIGNITATEMQUE DIOECESIS EVEHITUR QUAE EODEM MODO APPELLABITUR.
Diligenter adlaborare hac in
Petri cathedra conamur ut spiritalia Domini beneficia apud omnes Christifideles
diffundantur atque Evangelii nuntius omnibus bonae voluntatis hominibus continuo
praedicetur. Nunc vero de progressione in fide caritateque fidelium Vicariatus
Apostolici Baghiopolitani, in cara Philippina terra, omnino gaudemus qui altiore
usque ratione christianum vitae modum alacriter prosequi cupiunt. Quandoquidem
Venerabilis Frater Carolus J. Cenzon, C.I.C.M., Episcopus titularis
Scebatianensis, Vicarius Apostolicus Baghiopolitanus, sacrorum Antistitibus
Conferentiae Episcoporum in Philippinis auditis, ab Apostolica Sede enixe
postulavit ut praefatum Vicariatum Apostolicum ad gradum et dignitatem dioecesis
eveheremus, Nosmet Ipsi, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Antonii
Franco, Archiepiscopi titulo Gallesini et in Philippinis Apostolici Nuntii, cum
Congrcgationis pro Gentium Evangelizatione consensu, de consilio Congregationis
pro Episcopis, haec statuimus et decernimus. Praelaudatum Vicariatum Apostolicae
de Nostrae potestatis plenitudine ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus,
Baghiopolitanae appellandae, quam pariter Metropolitanae Ecclesiae Novae
Segobiae suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi dictae sedis subicimus. Sic conditae dioecesis sedem in urbe vulgo
Baguio statuimus ibique templum exstans, in honorem Beatae Mariae
Virginis dicatum, gradu et dignitate ecclesiae Cathedralis exornamus eique
insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico
Cathedrales ecclesiae fruuntur. Baghiopolitano Episcopo honores, insignia,
privilegia iuraque tribuimus, iisdemque oneribus et officiis adstringimus quibus
Praesules Ordinarii locorum gaudent ac adstringuntur. Ut sacro Pastori erectae
dioecesis validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum, ad normam iuris
communis, quam primum instituatur. Congruae sustentationi Praesulis novae
dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et omnibus bonis
temporalibus quae ad Vicariatum Apostolicum Baghiopolitanum pertinuerunt. Circa
Seminarii dioecesani erectionem nec non sacrorum candidatorum formationem
serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis a Congregatione
de Institutione Catholica statutis. Simul ac Baghiopolitanae dioecesis medio ad
effectum deducta fuerit, eo ipso clerus eidem Vicariatui Apostolico adscriptus
novae dioecesi incardinatus censeatur. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas
exsolvantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem
quem diximus Fratrem Antonium Franco deputamus, necessarias eidem tribuentes
facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc
denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini
bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card.
RE Congr. pro
Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.11, pp. 718-720
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana