 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DORIENSIS*
IN REPUBLICA BURKINA FASANA NOVA CONDITUR DIOECESIS DORIENSIS
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Republica Burkina
Fasana eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper
ut ibidem nova constitueretur dioecesis. Congregatio pro Gentium
Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Marii Zenari, Archiepiscopi titulo
Iuliensis in memorata
Natione tunc Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam.
Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae
Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec
decernimus. A dioecesibus Fada Ngurmaënsi atque Uahiguyaënsi separamus
territorium Provinciarum civilium Séno, Oudalan, Yagha et Soum exstantium
in Regione civili Sahel; ex eoque novam constituimus diocesim Doriensem, quam
metropolitanae Ecclesiae Kupelaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus
Episcopi sedem poni in urbe Dori templumque ibidem situm, Deo in honorem Sanctae
Annae dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus: cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum
Venerabilis Frater Marius Robertus Cassari, Archiepiscopus titulo Truentinus et
in Republica Burkina Fasana Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit
documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi eidem mittenda. Hanc
Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
vicesimo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus
Nostri vicesimo septimo.
|
ANGELUS Card. SODANO
Secretarius Status |
CRESCENTIUS Card. SEPE
Congr.
pro Gentium Evang.
Praef. |
Brennus Chestle,
Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. vol. XCVII (2005), n. 1, p. 17
© Copyright 2004- Libreria Editrice Vaticana
|