The Holy See
back up
Search
riga

ADHORTATIO APOSTOLICA
CATECHESI TRADENDAE
IOANNES PAULUS PP. II
AD EPISCOPOS, SACERDOTES ET
CHRISTIFIDELES TOTIUS CATHOLICAE ECCLESIAE
DE CATECHESI NOSTRO TEMPORE TRADENDA.
 

 

Venerabiles fratres ac dilecti filii,
salutem et apostolicam benedictionem

1. CATECHESI TRADENDAE Ecclesia semper studuit ut uni e praecipuis muneribus sibi incumbentibus, siquidem Christus, e mortuis resuscitatus, antequam ad Patrem reverteretur, Apostolis extremum praecepit, ut omnes gentes docerent instituendo eas servare omnia, quaecumque illis mandavisset (1). Iissdem Apostolis officium etiam ac potestatem commisit id nunntiandi hominibus, quod ipsi audivissent, quod vidissent oculis suis, quod essent contemplati et manibus suis contrectavissent de verbo vitae (2). Simul iis munus et potestatem tribuit cum auctoritate explanandi id quod Dominus ipsos docuisset, verba scilicet sua, actiones, signa, mandata. Ad quam misssionem implendam dedit iis Spiritum Sanctum.

Universi eiusmodi nisus in Ecclesia suscepti, ut discipuli excitarentur ac docerentur, ut homines iuvarentur ad credendum legum esse Filium Dei idque credentes vitam haberent in nomine eius (3), ut iidem educarentur et hac vita instituerentur et sic Corpus Christi aedificaretur, mature appellatione catecheseos sunt comprehensi. Neque Ecclesia desiit umquam huic vires suas impendere.

2. Romani Pontifices, qui recentioribus temporibus fuerunt, ei singularem prorsus partem pastoralis sollicitudinis suae triibuerunt. Venerandus vero Decessor Noster Paulus VI catechesi Ecclesiae operam modo navavit, qui ceteris peculiari esset exemplo; quod quidem fecit egregie factis suis, sacra praedicatione, interpretatione, in auctoritate innixa, Concilii Vaticani II, quod ipse magnum catechismum temporum nostrorum existimavit, ac vita sua universa. Qui die XVIII mensis Martii anno MCMLXXI Directorium Catechisticum Generale, a Sacra Congregatione pro Clericis apparatum, approbavit, quod manet documentum, vim fundamenti habens eoque perrtinens, ut in universa Ecclesia renovatio catechetica recte conncitetur et dirigatur. Commissionem etiam internationalem de catechesi anno MCMLXXV instituit atque officium et significationem catecheseos in vita et munere Ecclesiae praeclare definivit, cum die XXV mensis Septembris anno MCMLXXI eos alloqueretur, qui primo Conventui internationali de christianae doctrinae institutione intererant (4), et in Adhortatione Apostolica Evangelii Nuntiandi de hac re iterum verbis expressis egit (5). Voluit demum, ut catechesis, praesertim pueris et iuvenibus tradenda, esset argumentum quarti Coetus generalis Synodi Episcoporum (6), mense Octobri anno MCMLXXVII celebrati, cui Nosmet ipsi interfuimus, quod quidem Nobis feliciter contigit.

3. Qua Synodo exeunte, Patres Summo Pontifici amplissiimam exhibuerunt documentorum copiam, completentem varios interventus, inter congressiones factos, conclusiones parrvorum coetuum, nuntium, quem, ipso consentiente, ad Populum Dei dederunt (7), ac potissimum permagnam seriem propositionum, quibus sententiam suam de plurimis aspectibus catecheseos hac aetate tradendae edixerunt.

Haec Synodus singulari prorsus alacritate adlaboravit, siimul Deo gratias agens, plurimum simul sperans. Percepit enim renovationem catecheseos optimum esse donum, quod Spiritus Sanctus Ecclesiae nostri temporis tribuisset; eiusmodi dicimus donum, cui ubivis terrarum christianae communitates cuiusvis ordinis et gradus respondent magnanimitate atque fertili studio, quae admirationem ingerunt. Nam diiudicandi ratio ad rem necessaria poterat exinde in re prorsus viva inniti atque fidere magnae christiani populi voluntati sive gratiae Dei obsecundandi, sive Magisterii normis obsequendi.

4. Iisdem sane fidei ac spei vigentibus sensibus, hanc hodie vobis Adhortationem Apostolicam dari iussimus, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii. Qua videlicet tam late patentis argumenti nonnullos solummodo aspectus tractabimus, huic aetati aptiores atque maius habentes momentum, ut laetissimos Synodi fructus confirmemus. Adhortatio haec Apostolica nimiirum argumenta praecipua resumit, quae Paulus Pp. VI paraverat, documentis abunde usus, quae Synodus illa reliquerat. Ioannes Paulus I quidem, cuius studium atque ingenium instiitutoris catecheseos proprium omnibus mira sunt visa, ea collegerat et mox edenda curaverat; ne tamen susceptum consiilium exsequeretur, repentina eius mors impediit. Summus ille Pontifex omnibus nobis exemplum prodidit faciendae catecheseos In essentialibus rebus innixae simulque popularis, utentis gestibus verbisque simplicibus, corda hominum facile moventis. Horum ergo duorum Pontificum veluti hereditatem adeuntes, expostulationi satisfacimus, quam Episcopi exeunte quarto Coetu generali Synodi expressis verbis edixerunt, cui etiam Paulus Pp. VI morem gessit in extremo eiusdem conventus sermone (8). Hoc vero eo etiam consilio facimus, ut muneris Nostri apostolici gravissimum tueamur officium. Nos enim, sive sacerdotis sive Episcopi munus gerentes, ad catechesim summa semper sollicitudine respeximus.

Valde ergo exoptamus, ut Adhortatio haec Apostolica, quam universae adhibemus Ecclesiae, soliditatem fidei atque chriistianae vitae confirmet, novum vigorem inceptis indat, quae fiunt, stimulos animis addat ad novas hac in re rationes, necesssaria quidem servata vigilantia, inveniendas, atque conferat ad diffundendum inter communitates christianas gaudium quod mysterium Christi cum mundo valent communicare.

I

5. Quartus Coetus generalis Synodi Episcoporum saepe in luce collocavit omnem veri nominis catechesim esse christocentricam. Quare binas huius vocis significationes retinere possuumus, utpote quae neque sibi invicem adversentur neque se immpediant, sed potius revocent atque compleant.

Ilico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni, « Unigeniti a Patre, pleni gratiae et veritatis » (9);  qui passus ac pro nobis mortuus est; quique iam, quandoquidem resurrexit, vivit semper nobiscum. Ipse est « via, veritas et vita » (10);  christiana vero conversatio in hoc est posita, ut eum sequamur, continetur videlicet « sequela Christi ».

Obiectum essentiale et primarium catecheseos est — ut verbo utamur sancto Paulo ac theologis horum temporum probato — « mysterium Christi ». Catechesim tradere idem est ac quodam modo aliquem adducere, ut hoc mysterium, ad omnes eius facies quod attinet, perscrutetur: « illuminare omnes quae sit dispensatio mysterii ... comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei » (11). Hoc igitur idem valet ac patefacere in Christi persona universum Dei consilium aeternum, quod in ea est impletum; idem ac sensum gestuum et verborum Christi comprehendere studere necnon signorum, quae ipse perpetravit, siquidem ea mysterium illius continent et ostendunt. Si ita accipitur, catechesis terminali ratione eo pertinet, ut quis non solum Iesum Christum contingat, sed etiam ad communionem cum eo, immo ad intimam familiaritatem perveniat; ipse enim solus conducere aliquem potest ad amorem Patris in Spiritu et ad Sanctissimae Trinitatis vitam participandam.

6. Christocentrismus vero in catechesi eo etiam spectat, ut quis per eam non quidem suam ipsius vel alterius magistri doctrinam tradere velit, sed doctrinam Iesu Christi, id est veritatem, quam nobiscum communicat, seu, quo accuratius dicamus, veritatem, quae ipse est (12). Affirmari ergo oportet in catechesi Christum, Verbum incarnatum et Filium Dei, institutione tradi, cetera autem prout ad eum referantur; solum Christum docere, quemvis alium docentem ea dumtaxat ratione, qua eius sit nuntius seu interpres et qua Christus per huius os loquatur. Quilibet ergo catecheseos institutor, quodcumque officium in Ecclesia gerit, sollicite eo contendere debet, ut sua, quam immpertit, disciplina suoque se gerendi modo doctrinam et vitam Christi traducat. Ne attentionem et obsequium mentis et cordis eius, qui catechizatur, ad se vel ad suas ipsius opinationes suumque mentis habitum astringat; potissimum vero ne suas ipsius sententias vel optiones, quasi Christi doctrinam vitae que documenta declarent, aliis imponat. Oportet ergo ad omnem catecheseos institutorem haec arcana verba Christi possint transferri: « Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me » (13). Id ipsum sanctus Paulus fecit, cum summi momenti quaestionem pertractaret: « Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis » (14). Ad quam diligens studium verbi Dei, ab Ecclesiae Magisterio traditi, incumbere debet catecheseos institutor, quam intime cum Christo et Patre agere, quam assidue precibus funndendis vacare, quam abalienatus a semet ipso esse, ut dicere valeat: « Mea doctrina non est mea »!

7. Haec doctrina non est corpus veritatum abstractarum, sed communicatio viventis mysterii Dei. Nam tum excellentia eius, qui hoc docet in Evangelio, tum eius natura doctrinae longe antecedunt eiusmodi excellentiam et doctrinae naturam « magistrorum » in Israel, ob singularem necessitudinem in illo inntercedentem inter ea, quae dicit, agit. est. Ex Evangelio autem luculenter nonnumquam apparet Iesum « docuisse ». « Iesus fecit ac docuit » (15):  per haec vero duo verba, quibus Actus Apostolorum inducuntur, sanctus Lucas coniungit simulque distinguit cluo, quae in missione eminent Christi.

Profecto Christus docuit, et hoc est testimonium, quod de se ipso perhibuit: « Cotidie sedebam docens in templo » (16). Hoc scilicet Evangelistae cum admiratione animadvertunt, quippe qui obstupefacti eum videant omni tempore et loco docentem, ac quidem cum auctoritate adhuc incognita: « conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos » (17);  « et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens » (18). Id ipsum etiam inimici eius intellegunt, quamvis inde materiam capiant eum accusandi atque condemnandi: « Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc! » (19).

8. Qui ita docet, ei uni nomen « Magistri » merito tribuitur. Quoties haec appellatio ei in Novo Testamento, praesertim in Evangelio, inditur! (20) Duodecim videlicet, ceteri discipuli, multitudo audientium voce admirationis, fiduciae, teneri afffectus plena eundem appellant « Magistrum » (21). Etiam ipsi Pharisaei, Sadducaei, legis doctores, Iudaei in universum hoc nomen ipsi non denegant: « Magister, volumus a te signum videre » (22);  « Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? » (23). Verumtamen imprimis Iesus Christus ipse in temporis adiunctis peculiariter sollemnibus et significantibus Magistrum se nuncupat: « Vos vocatis me Magister et: Domine, et bene dicitis: sum etenim » (24);  atque singularem rationem et inndolem, sibi uni propriam, Magistri enuntiat: « unus enim est :Magister vester, Christus » (25). Quocirca intellegitur homines cuiusvis condicionis, generis, nationis per duorum fere milium annorum spatia, omnibus sermonibus usos, cum veneratione hoc nomine eum vocasse, suo quemque modo iterantes verba Nicodemi: « scimus quia a Deo venisti magister » (26).

Has ergo considerationes de catechesi in mundo nostri temmporis tradenda ineuntes, iuvat Nos hanc imagmem Christi docentis in memoriam revocare, quae simul est maiestatis plena et familiaris, animum simul permovet blandeque confirmat; quae imago, tantopere studium excitans, ab Evangelistis quasi delineata, postmodum, prioribus saeculis aetatis christianae, in iconographia est saepius expressa (27).

9. Non sane obliviscimur, in haec animum intendentes, maiestatem Christi docentis itemque cohaerentiam atque vim persuadendi eius doctrinae ex eo manare quod eius tum verba tum parabolae tum disceptationes nequeant ab ipsius vita atque persona separari. Rem ita consideranti tota Christi vita apparebit perpetua quaedam institutio: silentia videlicet ipsius, signa, preces, amor erga homines, studium humilium atque pauuperum singulare, sacrificium Crucis in hominum redemptionem plene susceptum, ipsa denique Resurrectio sunt effectio verbi atque consummatio Revelationis ipsius; quocirca Crucifixus evasit Christifidelibus imago pulcherrima atque notissima Christi Magistri.

Omnes autem hae considerationes, quae insunt in praeclaris Ecclesiae traditionibus, augent in nobis ardens studium in Christum, in Magistrum, qui Deum hominibus revelat pariterrque hominem homini; qui servat, sanctificat, dirigit; qui vivit, loquitur, excitat, permovet, corrigit, iudicat, ignoscit, ambulat cotidie nobiscum per historiae iter; qui Magister venit ac veniet in gloria.

Quare catechistae, modo cum illo arctissime coniungantur, certe lumen ac vim haurient, ut catechesim ratione germana et optabili renovent.

10. Christi docentis imago inhaeserat in mentibus duodecim Apostolorum ac priorum discipulorum; atque iussum: « Euntes ergo docete omnes gentes » (28), omnem vitam illorum direxit. Cuius rei sanctus Ioannes testimonium affert in Evangelio suo, tuum cum verba Iesu refert: « Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis » (29). Nam non sane ipsi consilium inierunt, ut sequerentur Iesum, sed Iesus elegit eos et apud se tenuit et, ante Pascha, constituit, ut irent et fructus afferrent, qui manerent (30). Quae causa fuit, cur post Resurrectionem aperte mitteret eos, qui ex omnibus gentibus discipulos sibi asciscerent.

Totus autem liber Actuum Apostolorum testatur fideles illos acceptae vocationi missionique fuisse. Primae quidem communitatis christianae sodales fuerunt « perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » (31). Deprehenditur hic nimirum iam stabilis Ecclesiae imago, quae, e docentium Apostolorum fonte hauriens, ut nascitur atque nutritur continenter verba Domini, sic illud celebrat in sacrificio eucharistico, eius testimonium perhibet in mundo per documenta caritatis.

Cum vero Apostolorum navitas in suspicionem cecidisset eorum adversariis, hi videlicet dolebant « quod docerent populum » (32) atque prohibebant, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu (33). Scimus autem, eadem in hac ipsa docendi provincia, Apostolos existimavisse iustum potius esse Deum quam homines audire (34).

11. Apostoli vero non dubitaverunt quin mature cum aliis ministerium apostolatus communicarent (35). Qui praeterea successoribus suis docendi munus tradunt; et diaconibus ipsis, postquam eos constituerunt, demandant: Stephanus, « plenus gratia et fortitudine », non cessat a docendo, Spiritus sapientia motus (36). Ad hoc Apostoli « alios plures» discipulos sibi adiungunt (37) in munere docendi; ac vel simplices christiani, quos turbo persecutionis disperserat, « pertransierunt evangelizantes verbum » (38). Sanctus autem Paulus est praeco unus omnium praecipuus huius nuntii, ab urbe Antiochia usque Romam; ultimaque eius repraesentatio, quam Actus Apostolorum adumbrant, Romae commorantis, eum perhibet « praedicantem regnum Dei et docentem quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia » (39). Ceterum multae eius epistulae doctrinam ipsius continuant atque luculenter exponunt. Item Petri, Ioannis, Iacobi, Iudae epistulae testes sunt quae fuerit catechesis aetate apostolica.

Evangelia, quae priusquam litteris consignarentur, iam fuerant corpus quoddam doctrinae communitatibus christianis ore transmissae, in se ostendunt plus minusve manifesto structuram quandam catecheticam. Nonne narratio sancti Matthaei vocata est Evangelium catechistae et saneti Marci Evangelium catechumeni?

12. Ecclesia autem prosequitur docendi munus Apostolorum eorumque priorum sociorum. Quoniam in dies ipsa se discipulam Domini facit, merito dicitur « Mater et Magistra » (40); siquidem a Clemente Romano usque ad Origenem (41) aetas Apostolos proxime subsecuta egregia opera peperit. Postea vero evenit quiddam animos permovens: videlicet Episcopi atque Pastores e potioribus, maxime saeculo III ac IV, munus ore docendi vel de re catechetica tractatus conscribendi officii sui episcopalis esse iudicant partem graviorem. Vigent tunc Cyrillus Hierosolymitanus, Ioannes Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus; eoque tempore e tot Patrum calamo ea scripta prodiere, in quae tamquam in praestantissima exemplaria intuemur.

Fieri autem non potest, ut hoc loco memoremus, ne brevissime quidem, quomodo catechesis disseminationem atque propagationem Ecclesiae sustentaverit, varias per aetates, in omnibus terris, condicionibus atque humani cultus formis tam diversis populorum. Atqui non obstantibus difficultatibus, sermo Dei cucurrit per saecula ac diffamatus et clarificatus est, iuxta Pauli Apostoli verba (42).

13. Catecheseos ministerium novas semper vires traxit e Conciliis. Inter quae Tridentinum illud praebet luculentum exemplum: suis enim in constitutionibus ac decretis tribuit catechesi principatum; fons et origo fuit « Catechismi Romani », qui et ex eius nomine appellatur atque opus est praeclarissimum utpote summam praebens doctrinae christianae ac theologiae a maioribus traditae ad usum sacerdotum; qui in Ecclesia insignem rei catecheticae ordinationem excitavit, clericos ad exercendum officium catecheseos tradendae impulit; propter sollertiam theologorum sanctorum, quales fuerunt Sancti Carolus Borromaeus, Robertus Bellarminus, Petrus Canisius, effecit, ut catechismi ederentur, qui illis temporibus exempla veri nominis erant. Utinam Concilium Vaticanum II inflammare possit simile studium et opus hac nostra aetate!

Missiones sacrae pariter constituunt excellentem campum, ubi catecheseos opera valeat expleri. Sic post duo milia paene annorum Populus Dei non dum desiit in fide se ipse educare secundum rationes, quae ad divers os credentium status multiplicesque opportunitates ecclesiales sunt aptatae.

Patet autem catechesim cum omni vita Ecclesiae arcte coniungi atque conecti. Ex ipsa enim potissimum pendet non solum disseminatio Ecclesiae per loca eiusque auctus per numeros, verum multo magis interius Ecclesiae incrementum eiusque convenientia cum Dei consilio. Ex nonnuUis autem rebus experientia comprobatis, quas ex historia Ecclesiae hic commemorari placuit, plura documenta — praeter multa aliadigna sane sunt, quae in lumine ponantur.

14. Patet ante omnia catechesim semper fuisse sacrum Ecclesiae officium ius que perpetuum, a quo discedi non possit. Ex una parte est profecto officium ex Domini mandato natum, quod eos praesertim obstringit, qui Novo in Foedere acceperunt vocationem ad pastorum ministerium; ex altera vero parte licet de eo item loqui ut de iure; si enim rem theologicam consideramus, quisque baptizatus, ob ipsum suum baptismum, habet aequabiliter ius recipiendae ab Ecclesia institutionis et educationis, quae eum iuvet, ut ad veram christianam vitam perveniat. Quod vera ad hominis iura attinet, omni personae humanae est ius quaerendae veritatis religiosae libereque ad eam adhaerescendi — id est « omnes homines debent immunes esse a coercitione ex parte sive singulorum sive coetuum socialium et cuiusvis potestatis humanae, et ita quidem ut in re religiosa neque aliquis cogatur ad agendum contra suam conscientiam neque impediatur, quo minus iuxta suam conscientiam agat » (43).

Catechetica igitur opera se posse explicare debet inter adiuncta propitia — quod attinet ad tempora et loca, ad usum instrumentorum communicationis socialis, aptorum operis faciendi subsidiorum - sine uUo discrimine quoad parentes vel catechesim recipientes vel ipsos catechistas. In praesenti a quidem hoc ius sine dubio magis agnoscitur, saltem secundum praecipua sua principia, quemadmodum declarationes aut conventiones internationales testantur, in quibus — quicumque sunt limites constituti — deprehendi potest vox conscientiae plurimorum sane temporis nostri hominum (44). Attamen idem hoc ius sic multis in Civitatibus violatur, ut tradendam curare aut recipere catechesim fiat crimen poenae obnoxium. Cum vi ergo Nos, una cum Synodi Patribus, vocem tollimus adversus omne iniustum discrimen in illa catecheseos regione eodemque tempore vehementer iterum postulamus ab universis, ad quos pertinet, ut penitus desistant a cunctis coercitionibus, quae universim opprimunt humanam libertatem particulatimque libertatem religiosam.

15. Alterum deinde documentum afficit locum ipsum catecheseos in pastoralibus Ecclesiae propositis ac rationibus. Quanto enim magis Ecclesia tum localis tum universalis ostendit se primatum catechesi assignare — prae aliis scilicet operibus et inceptis etiam cum fructibus evidentioribus — tanto quidem magis in catechesi detegit confirmationem interioris vitae suae, uti communitatis credentium, et exterioris suae industriae, uti missionalis. Exeunte hoc vicesimo saeculo Ecclesia movetur a Deo ipsisque rerum eventibus — qui totidem sunt ab eo missae voces — ut suam redintegret fiduciam in catechetico opere collocatam quasi in parte sui muneris usquequaque vere praecipua. Incitatur Ecclesia, ut optimas suas opes catechesi reservet, homines videlicet et vires, nullis parcens conatibus, laboribus, subsidiis materialibus, quo melius ordinentur instituanturque idonei illius ministri. Neque haec sola aestimatio humana est, verum fidei affectio. Atque talis fidei affectio semper refertur ad Dei ipsius fidelitatem, qui numquam non respondet.

16. Tertium est hoc notandum documentum: fuit semper catechesis eritque opera, cuius officium in se recidere Ecclesia universa sentire debet, immo et cupere. Singula tamen eius membra habent distincta omnino officia, quae ex cuiusque vocatione profluunt. Propter ipsum suum munus Pastores exercent in variis quidem ordinibus summam auctoritatem provehendae, dirigendae, apte componendae catecheseos. Romanus Pontifex vero, quod ad illum attinet, penitus novit graviores sibi in hoc negotio partes reservari; in quo munere gerendo, ut curis atque sollicitudinibus afficitur, ita gaudii atque spei invenit causam. Sacerdotes praeterea, religiosi at que religiosae sodales habent profecto in catechesi fertilem agrum apostolatus exercendi. Alio deinde in vitae statu parentes explent singulare officium. Magistri variique Ecclesiae ministri, catechistae ac reliqui ceterum curatores socialis communicationis — hi omnes in suo quisque gradu — implent admodum definita munia in credentium formanda conscientia, quae res tantam vim habet ad Ecclesiae vitam, ne loquamur de impulsu eius in societatis ipsius vitam. Unus profecto ex melioribus effectibus illius Coetus generalis Synodi, qui totus in catechesi versabatur, erit in universa Ecclesia ipsiusque singulis partibus exsuscitatio vivae et actuosae conscientiae circa istud multipliciter distinctum sed commune officium.

17. Denique catechesis indiget perpetuae renovationis in certa quadam amplificatione suae ipsius notionis et suis in paedagogicis rationibus, in conquisitione accommodati ad rem sermonis, fructuoso in usu recentium instrumentorum ad proprium nuntium transmittendum. Renovatio tamen ista non aequalem semper habet virtutem; et Synodi Patres pro rerum veritate - praeter progressionem, non infitiandam, in alacri actione catechetica et inceptis bonum portenclentibus factam — agnoverunt limites atque etiam « defectus» eorum omnium, quae adhuc sunt patrata (45). Qui quidem limites gravissimi fiunt, quotiens doctrinae integritatem in discrimen  arcessunt. In Nuntio ad Populum Dei haec, ad catechesim quod pertinet, sunt in lumine posita: « Repetitio, in consuetudinem adducta, quae omni mutationi adversatur, et inconsiderata agendi ratio quae temere res aggreditur, eodem modo periculosae sunt » (46). Inveterata consuetudo tritaque via inertiam pariunt et torporem ac denique omnimodum impedimentum. Consilia vero capta ex tempore et sine ponderatione gignunt conturbationem in hominibus catechesim discentibus eorumque parentibus, si agitur de pueris, necnon errores omnis generis, solutionem et postremo prorsus interitum unitatis. Hinc vicissim interest, ut Ecclesia — nostris diebus haud secus ac fecit aliis historiae suae aetatibus — sapientiam, fortitudinem fidelitatemque evangelicam demonstret, dum catecheticae institutionis vias novas ac rationes exquirit inque actum deducit.

III

18. Sane catechesis non potest ab reliqua Ecclesiae actione sive pastorali sive missionali seiungi. Nihilominus quiddam proprium praebet, quod quartus Conventus generalis Synodi Episcoporum, dum parabatur atque dum continuabatur, est saepe scrutatus. Quaestio enim publicam etiam opinionem sollicitat, tum intra Ecclesiam, tum etiam extra eius saepta.

Non autem hic expedit, ut accuratam atque expressam catecheseos vim definitione declaremus, in Directorio Catechistico Generali iam satis expositam (47), commissa peritis cura eius notionem altius perspiciendi atque delineandi.

Quare, quoniam in usu cotidiano magna est varietas mobilitasque casuum, placet hic simpliciter nonnulla in mentem revocare capita praecipua doctrinae — ceterum haec in Ecclesiae documentis solido pollent vigore — ad perfecte catechesim intellegendam, quibus sublatis fieri potest, ut quid sit catechesis quantique ponderis, non comprehendatur.

In universum affirmari potest catechesim esse educationem in fide impertiendam pueris, iuvenibus, adultis, potissimum per institutionem doctrinae christianae, quae plerumque cohaerenti fit via atque ratione, eo nempe consilio ut credentes christianae vitae plenitudini initientur. Quae quidem institutio plura elementa pastoralis missionis Ecclesiae continet, quae sane catechesim sapiunt quaeque vel eam praeparant vel ab illa manant, quamvis cum iisdem elementis illa haud plane coalescat. Sunt autem: prima Evangelii annuntiatio seu praedicatio missionalis per kerygma ad fidem excitandam; res apologetic a seu inquisitio argumentorum, quae ad credendum moveant; exercitatio christianae vitae; celebratio Sacramentorum; plena communitatis ecclesialis participatio; testimonium demum vitae apostolicae atque missionalis.

Monemus imprimis catechesim et evangelizationem neque inter se seiungi neque opponi neque prorsus idem esse, sed intima quad am necessitudine inter se coniungi ac se mutuo complere.

Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi, die VIII mensis Decembris anno MCMLXXV edita, de evangelizatione in mundo huius temporis, haud immerito illustravit hanc ipsam evangelizationem — cui propositum est Bonum Nuntium ad totum genus humanum afferre, ut inde vivat - esse quiddam copiosum, multiplex, dynamicum, in elementis vel, si aptius videtur, momentis primariis et inter se distinctis consistens, quae oportet nos uno in hac re obtutu mentis complecti (48). Sane catechesis est unum ex his totius cursus evangelizationis elementis.

19. Peculiaris indoles catecheseos, quae distinguitur a prima Evangelii annuntiatione, e qua conversio nata est, duplicem finem sibi proponit : ut ortam in animo fidem ad maturitatem adducat atque verum Christi discipulum formet, idque cognitione subtiliore et magis ordinata personae atque doctrinae Christi, Domini nostri (49).

In usu tamen cotidiano oportet haec docendi via, sane optima, huius rei habeat rationem: saepe prim am evangelizationem impertitam non esse. Nam nonnulli pueri, in prima infantia baptizati, ad catechesim paroecialem accedunt, nullo adhuc modo fidei initiati neque ulla sua expressa et personali coniunctione cum Christo ducti, sed tantum credendi facuItate praediti, baptismo et Spiritus Sancti praesentia in ipsos infusa; et sive praeiudicatae opiniones in familiis parum christianis receptae, sive educatio « positivismo », quem dicunt, imbuta, non paucos cito excitant diffidentis animi renisus. Alii etiam his adiunguntur pueri non baptizati, quorum parentes sero tantum institutioni religiosae assentiuntur, unde fit, ut ob causas in re positas ex magna parte eorum tempus catechumenale saepe in catechesi ordinaria peragatur. Multi postea, et adulescentes et adulescentiam vix attingentes, quamvis baptizati sint et ordinata catechesi instituti atque Sacramenta acceperint, diu haesitant num totam vitam suam Iesu Christo impendant, nisi forte, nomine libertatis suae, educationem religiosam vitare nituntur. Ipsi denique aduIti a tentatione dubitandi vel fidem relinquendi, praesertim ob incredulam societatem, in qua versantur, nequaquam sunt tuti. Necesse scilicet est catechesis saepe non solum fidem curet alendam et docendam, sed continenter, adiuvante gratia, suscitandam; corda aperiat, convertat et sic efficiat, ut, si qui sint adhuc in limine fidei, toti Iesu Christo adhaereant. Haec cura modum, dicendi genus, methodum catecheseos ex parte moderatur ac dirigit.

20. Quod autem catechesi peculiariter est propositum, ea non minus contendere debet, ut, Deo auxiliante, fides adhuc initialis progrediatur et ut vita christiana fidelium cuiusque aetatis ad plenitudinem perducatur atque alatur cotidie. Id profecto agitur, ut, sive in cognitione sive in usu, fidei semina, quae Spiritus Sanctus cum primo nuntio spargit et quae baptismate efficaciter transmittuntur, grandescant.

Catechesis igitur eo spectat, ut intellectum mysterii Christi, verbo affulgente, promoveat, cui us luce homo totus imbuatur. Qui gratia transfiguratus in novam creaturam, incipit Christum sequi et in Ecclesia discit melius in dies cogitare ut ille, iudicare ut ille, agere ut illius poscunt mandata, sperare, quemadmodum ille nos invitat.

Quo accuratius rem declaremus, catechesis, in toto evangelizationis opere, eo nititur, ut sit gradus instituendi et maturescendi, id est tempus, quo christianus, cum per fidem Iesum Christum ut solum Dominum exceperit atque sincera cordis conversione ei totus adhaeserit, hunc Iesum, cui se tradidit, melius cognoscere studet: cognoscere dicimus eius « mysterium », Regnum Dei, quod annuntiat, postulationes et promissa, quae eius nuntio evangelico continentur, vias, quas omnibus commonstravit, qui eum vellent sectari.

Si ergo christianum esse idem valet ac Christo assentiri, oportet cogitemus hunc assensum duabus fieri rationibus: ut quis non solum Dei Verbo se committat et in eo constet, sed etiam ut satius in dies altissimam significationem huius Verbi intellegere conetur.

21. Paulus VI in sermone, quem exeunte quarto Coetu generali Synodi Episcoporum habuit, gratulatus est Patribus, haec efferens verba: « magno Nobis gaudio fuit animadvertere ab omnibus denotatam esse summam necessitatem bene dispositae et ordinatae catecheseos, quoniam talis meditata inquisitio in ipsum mysterium christianum praecipue distinguit catechesim ipsam ab omnibus ceteris modis exhibendi Verbum Dei ». so

Quoniam vero in uSu difficultates occurrere solent, expedit quasdam notas peculiares huiusce institutionis — missis aliis — in lumine ponere:

—oportet ut institutio certis praeceptis ordinetur seu servato systemate tradatur, ne sit subitaria, sed secundum statutum ordinem rerum impertiatur, quo ad id, quod illi est definite propositum, perveniatur;

— praecipua et necessaria tractet neque omnes quaestiones controversas aggrediatur, neque inquisitio theologica vel erudita interpretatio fiat;

— plena sit satis, verumtamen talis, ut in solis primordiis annuntiandi mysterii christiani non consistat, quod per kerygma accepimus;

— sit integra christiana initiatio, omma vitae christianae elementa attingens.

Haud neglecto momento variarum vitae personalis, socialis, ecclesialis occasionum, quibus opportune utendum est ad catechesim tradendam de quibusque in capite VI agemus, nihilominus necessitati institutionis christianae ordine ac secundum rationem faciendae idcirco insistimus, quod hinc inde voces audiuntur rem minus aestimantium.

22. Inaniter enim rectus vitae usus adducitur contra rectam doctrinam. Nam christiana religio utrumque comprehendit concluditque arctissimo vinculo, siquidem certae ac bene meditatae opiniones ad animose atque probe agendum conducunt; labor autem initus ad Christifideles educandos, ut hodie qua Christi discipuli vivant, postulat, ut faciliorem reddat penitiorem cognitionem « mysterii Christi ».

Item inaniter asseritur derelictio diligentis atque ordinati studii in nuntio Christi versantis, pro quo methodus vitali experientiae plurimum tribuens substituatur. Stat enim « neminem posse ad integram veritatem pervenire ex sola aliqua simplici experientia, id est sine idonea explanatione nuntii Christi, qui est Via, Veritas et Vita (Io 14, 6) » (51).

Ne ergo audeat quisquam eam catechesim, quae a vita manat, ei opponere, quae, a maioribus tradita, doctrinalis est atque certa via et ratione impertitur (52).

Vera catechesis semper huiusmodi est, ut per eam quis ordine atque certa ratione et via Revelationi initietur, quam Deus de se ipse fecit in Iesu Christo quamque Ecclesia in firma memoria et in sacris Scripturis custodivit et constanter, viva et actuosa traditione, per hominum aetates prodidit. Haec autem Revelatio neque a vita dissociatur neque huic de industria quasi opponitur; siquidem ad extremam rationem et significationem humanae exsistentiae spectat, quam totam illuminat, ut, luce Evangelii affulgente, affiando incitet aut arguat.

Quam ob rem ad catecheseos institutores haec verba significantia, quae Concilium Vaticanum II peculiariter de catechesi sacerdotum protulit, possumus transferre: « educatores — hominis et humanae vitae — in fide ... sint » (53).

23. Catechesis suapte natura cum omnibus celebrationibus liturgicis atque sacramentalibus coniungitur, quippe cum in Sacramentis, maxime in Eucharistia, Christus Iesus cumulate agat ad hominum transformationem.

Quare, in primaeva Ecclesia catechumenatus et initiatio Sacramentorum baptismatis et Eucharistiae idem erant. Sed etiam hodie, quamquam Ecclesia hac in re a pristina consuetudine in antiquioribus christianis Civitatibus discessit, tamen catechumenatus numquam est prorsus abolitus, quin immo refloruit (54);  et in Ecclesiis missionalibus recentibus est frequenti in usu. Quoquo modo catechesis semper cum Sacramentis necessitudinem servat. Hinc eximia ratio catecheseos ea est, quae ad suscipienda Sacramenta animos praeparat, et quaevis catechesis necessario ducit ad Sacramenta fidei; illinc germanus Sacramentorum usus fieri non potest, quin quandam catecheticam speciem praeferat. Ut aliis verbis utamur, vita sacramentalis debilitatur et citissime ad inanem observantiam redigitur, nisi in vera Sacramentorum significationis intellegentia nititur, et ipsa catechesis, nisi Sacramentorum usu nutritur, intellectualem tantum induit formam.

24. Catechesis denique arcta iungitur necessitudine operi, cum conscientiae officio sociato, tum Ecclesiae tum christianorum in mundo. Qui enim Christo fide adhaesit fidemque annititur catechesi solidare, necessitate premitur eos communi one frequentandi, qui idem iter confecerint. Periculum est enim, ne catechesis sterilitate laboret, nisi communitas, quae fide vita que censeatur christiana, suo sinu catechumenum excipiat in aliquo catecheseos gradu constitutum.

Communitati ergo ecclesiali cuiusvis ordinis, ad catechesim quod attinet, haec duo sunt praestanda: ut membrorum suorum institutioni prospiciat et ut haec recipiat illas praebendo hominum rerumque condiciones, in quibus illa, quae didicerint, quam plenissime vivendo queant servare.

Item catechesis ad missionalem alacritatem contendit. Si enim recte tradatur, christianis profecto cordi erit suae fidei testimonium dare, filiis eam transmittere, aliis ostendere hominumque societati omnibus modis inservire.

25. Ita ergo, per catechesim, kerygma evangelicum — quod prima sua annuntiatione, cum vi et incitatione coniuncta, hominem olim sic turbavit atque permovit, ut fide se Iesu Christo committeret — sensim penitius comprehenditur, consectariis implicitis, quae inde manant, promovetur, sermone, etiam ratiocinationem expostulante, explicatur, ad christianae vitae exercitationem in Ecclesia et in mundo perducit. Hoc quidem non est minus evangelicum quam kerygma ipsum, quidquid effutiunt quidam, qui putant hoc modo catechesim necessario fieri rationalem, ares cere ac tandem exstinguere id, quod in eodem kerygmate sit vivum, spontaneum, ardens. Veritates enim, quae catechesi altius sunt perceptae, cor hominis percusserunt, cum primum eas audivit. Eo autem quod penitius cognoscuntur, nedum extenuentur aut arefiant, potius excitant plusque momenti habent ad vitam.

Secundum notionem catecheseos, quam modo exposuimus, ea rationem illam prorsus pastoralem servat, qua ducta Synodus eandem expendit. Haec amplior catecheseos significatio non repugnat catechesi strictiore sensu acceptae, quae olim plerumque in expositione didactica retinebatur, id est simplici illi institutioni, qua formulae fidem exprimentes traduntur, sed eam complectitur atque superat.

Ut omnia paucis dicamus, catechesis simul necessaria est, ut fides christianorum ad maturitatem perducatur, simul ut hi testimonium in mundo exhibeant: hoc enim in nobis christianis intendit efficere, ut « occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfecturrl, in mensuram aetatiil plenitudinis Christi » (55);  ad defendendam omni poscenti rationem de spe, quae est in ipsis (56).

IV

26. Cum catechesis pars sit vel ratio ipsius evangelizationis, ideo doctrina eius nulla alia esse poterit nisi illa quae propria est totius integraeque evangelizationis: idem nempe nuntius — Bonus salutis Nuntius — semel, immo centies auditus intimisque sensibus receptus, sine intermissione vestigatur in catechesi per meditationem ordinatamque inquisitionem, per renovatam conscientiam — plus iam plus que obstringentem — effectuum suorum ad singularem cuiusque hominis vitam, per sui ipsius immissionem in bene compositum illum concordemque rerum veluti contextum, qui christiana vita est in societate ac mundo.

27. Catechesis quidem materiam suae institutionis semper e vivo fonte verbi Dei hauriet, per Traditionem atque Scripturam accepti; nam « Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei depositum constituunt Ecclesiae transmissum », ut Concilium Vaticanum II commemorat, simul optans, ut « ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana ... eodem Scripturae verbo ... salubriter nutriatur sancteque virescat » (57).

Loqui autem de Traditione ac de Scriptura tamquam de fonte catecheseos non solum idem est atque affirm are oportere hanc sententiis, spiritu, rationibus biblicis et evangelicis imbui penitusque pervadi per assiduum textuum ipsorum usum; sed etiam reminisci catechesim eo locupletiorem et efficaciorem esse, quo magis eodem intellectu et animo verba legat, quo Ecclesia; mente ac vita duci, quae his duobus milibus annorum Ecclesiae propriae fuerint.

Doctrina, liturgia, vita Ecclesiae ab hoc fonte redundp,nt ad eumque revocant, ductu nempe Pastorum ac potissimum doctrinae Magisterii, a Domino ipsis crediti.

28. Formula praestantissima viventis hereditatis, quam illi custodiendam susceperunt, reperitur in Credo, seu quo verius dicamus, in Symbolis, quae magnorum discriminum temporibus eximia in compendia revocaverunt Ecclesiae fidem.

Progredientibus vero saeculis magni momenti pars catecheseos fuit omnino haec « traditio Symboli » (seu compendii fidei), quam traditio orationis domini cae subsequebatur. Qui quidem ritus multum significans diebus hisce nostris legitime est restitutus per catechesim catechumenalem (58). Nonne eius usus, ad tempora nostra accommodatus, dilatandus est, ut gradus, magni momenti inter ceteros, in lumine ponatur; quo in gradu novus Iesu discipulus plena cum mentis claritate animique fortitudine suscipit earum rerum doctrinam, quas dein serio scrutabitur animo?

Decessor Noster Paulus VI in ipsum Credo Populi Dei, promulgatum exeunte duodevicesimo saeculo a martyrio Apostolorum Petri et Pauli, contulit primaria fidei catholicae elementa, praesertim illa quae maiorem prae se ferebant difficultatem maiusve periculum, ne perperam intellegerentur (59). Certe hic ipsa catecheseos doctrina indicatur.

29. Ab eodem dein Summo Pontifice commemorata sunt in tertia parte Adhortationis Apostolicae Evangelii Nuntiandi « essentialia capita sive substantia vitalis » evangelizationis (60). Quare in ipsa catechesi oportet singula haec elementa, perinde ac viventem summam, in quam coacta sint, meminisse (61).

Hic ergo satis habemus pauca omnino memorare (62). Omnes, exempli gratia, intellegunt quanti intersit, ut explanetur puero et adulescenti et cuiquam in fide progredienti, « quod noscibile est Dei » (63), ut aliquo modo dici iis possit: « quod ... ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis » (64), atque ut in brevi (65) notum ipsis fiat mysterium Verbi Dei, quod homo factum est hominumque salutem reparavit per suum Pascha, videlicet per mortem suam ac Resurrectionem, sed etiam per praedicationem suam et signa, quae patravit, necnon per Sacramenta praesentiae suae perpetuae inter nos. Synodi Patres recte sunt affiati, cum postularent, ut caveretur, ne Christus ad suam ipsius humanitatem eiusque nuntius ad solam rationem terrestrem redigerentur, sed ut ille agnosceretur Filius Dei, mediator, per quem liberum accessum habemus in Spiritu ad Patrem (66).

Pariter refert, ut tum intellectui tum cordi proponatur sub fidei claritate illud Sacramentum praesentiae eius, quod est mysterium Ecclesiae, congregationis hominum peccatorum quidem at simul sanctificatorum et efficientium Dei familiam, a Domino conglobatam sub illorum ductu, quos « Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere Ecclesiam Dei » (67).

Expedit item, ut doceatur historiam generis humani cum propriis notis gratiae et malitiae, excellentiae et miseriae susceptam a Deo esse in Filio eius Iesu Christo atque « novi saeculi adumbrationem iam praebere ».68

Oportet demum sine ulla ambiguitate illustrari ipsas postulationes, cum sui abnegatione verum etiam cum laetitia acceptas, quas id secum infert, quod Apostolo Paulo placuit appellare « novitatem vitae » (69), « novam creaturam » (70) esse aut vivere in Christo (71), « vitam aeternam in Christo Iesu » (72), quodque nihil revera aliud est ac vita in hoc mundo, sed quae ducitur secundum beatitudines et ad prorogationem et transfigurationem in caelo destinatur.

Hinc efficitur quanti momenti in catechesi sint postulationes morales, ad unumquemque vertinentes et congruentes Evangelio, necnon christiane se gerendi modi in vita et in mundo, sive heroici illi quidem sunt sive admodum simplices, quos christianas vel evangelic as virtutes appellamus. Hinc similiter cura et opera proficiscitur, quam catechesis dabit, ne umquam intra suum in fide educandi opus praetermittat sed ut clare ipsa exponat — quemadmodum decet — certas quasdam res, quales sunt hominis navitas ad integram liberationem adipiscendam (73), conquisitio societatis magis coniunctae ac fraternae, contentio iustitiae pacisque conficiendae.

Attamen non est alter a ex parte putandum hunc catecheseos prospectum funditus esse novum. Iam enim Patrum Ecclesiae aetate sanctus Ambrosius et sanctus loannes Chrysostomus — ut duos saltem memoremus — posuerunt propria in luce sociales effectus postulatorum Evangelii et, recentiore tempore, catechismus sancti Pii X nominatim annumerat peccatis, quae ultionem effiagitant a Deo, oppression em pauperum fraudationemque iustae operariorum mercedis (74). Praesertim post Encyclicas Litteras Rerum Novarum, socialium rerum sollicitudo actuose explicatur in institutione catechetica Romanorum Pontificum atque Episcoporum; pluresque Patres Synodi etiam atque etiam iure rogaverunt, ut opulentum patrimonium rei socialis, quod in Ecclesiae documentis continetur, recte congruenterque adhiberetur in communi Christifidelium institutione.

30. Ad materiam seu argumenta catecheseos quod attinet, tria sunt rerum capita, in quae hodie accuratam considerationem intendamus oportet.

Primum quidem eorum respicit ipsam doctrinae integritatem. Ut enim suae fidei obsequium (75) sit perfectum, habet ille, qui fit Christi discipulus, ius recipiendi « verbum fidei » (76), non mutilum nec adulteratum nec mancum, sed plenum et integrum omni in suo rigore suoque vigore. Aliqua ergo re integritatem nuntii violare est idem ac periculose vacuefacere catechesim ipsam adducereque in discrimen fructus, quos ex ea Christus et ecclesialis communitas pro suo possunt iure exspectare. Sine dubio non casu postremum lesu mandatum in Evangelio Matthaei totum quiddam designat: « Data est mihi omnis potestas ... docete omnes gentes ... docentes eos servare omnia ... ego vobiscum sum omnibus diebus ». Haec praeterea ratio est cur cuilibet homini, qui scrutans « eminentiam scientiae Christi Iesu » (77), fide sibi oblatam, gerit in se aviditatem, etsi obscuram, cognoscendi amplius meliusque Christum ex praedicatione et institutione, « sicut est veritas in Iesu » (78) nullo praetextu denegari possit quaevis pars scientiae illius. Qualis autem catechesis ista erit, ubi suum locum non obtinebunt creatio hominis eiusque peccatum, Dei nostri consilium de redemptione eiusque longa et amans praeparatio necnon effectio, Incarnatio Filii Dei, Virgo Maria Immaculata, Mater Dei, semper Virgo, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta eiusque officium in salutis mysterio, mysterium iniquitatis, quod operatur in vita nostra (79) ac virtus Dei, qui nos inde liberat, necessitas paenitentiae ac disciplinae asceticae, ritus sacramentales et liturgici, veritas praesentiae eucharisticae, communicatio vitae divinae his in terris ac post mortem et his similia? Numquam igitur ulli licebit veri nominis catechistae proprio arbitratu seligere ipso in fidei deposito inter ea, quae momenti esse et quae sine momento esse censet, ut illa doceat, haec praetereat.

31. Secundo dein hoc est animadvertendum: fieri potest, ut hodiernae condiciones catecheseos, rationes methodi artisve paedagogicae suadeant, ut divitiae doctrinarum catecheseos iam alia potius quam alia via tradantur. Ceterum integritas institutionis minime tollit aequabilitatis necessitatem neque indolem aptae rerum dispositionis et insertionis in certum quendam ordinem, ob quam unusquisque assignabit veritatibus docendis et regulis transmittendis et viis christianae vitae indicandis illud quidem pondus ac momentum, quod ipsis convenit. Fieri etiam potest, ut alius sermo comprobetur melior ad hanc catecheseos doctrinam tradendam aliis hominibus aliisve hominum coetibus. Haec vero doctrinarum electio eatenus solum permittetur, quatenus non quidem praecipietur quibusdam ex opinationibus aut praeiudiciis plus minus subiectivis certaque ideologia distinctis, sed movebitur humili cura attingendi melius ipsam doctrinam, quae permaneat intacta oportet. Ratio igitur docendi ac sermo vere adhiberi debent ut instrumenta, quibus universim ex toto, non partim communicentur « verba vitae aeternae » (80) vel « viae vitae » (81). 

32. Magnus ille motus, a Spiritu Iesu sine dubio excitatus, qui post complures annos Ecclesiam catholicam impellit, ut una cum aliis Ecclesiis religionibusve christianis quaerat perfectae unitatis redintegrationem a Domino exoptatae, Nos inducit, ut de indole oecumenica catecheseos agamus. Qui motus omnem suam vim ex Concilio Vaticano II hausit (82) ac post idem Concilium novam in Ecclesia accepit amplitudinem, quae veluti concreta perspicitur in numero insigni factorum coeptorumque ab omnibus iam cognitorum.

Profecto aliena esse non potest catechesis ab hac oecumenica ratione, cum universi fideles, secundum suam quisque facultatem condicionemque in Ecclesia, invitentur, ut participes et ipsi fiant istius motus ad unitatem (83).

Rationem vero oecumenicam habebit catechesis si, dum numquam docere desinet plenitudinem revelatarum veri tatum salutisque instrumentorum a Christo institutorum reperiri in Ecclesia catholica (84), id tamen perficiet sincera cum observantia, in dictis suis et factis, erga communitates ecclesiales, quae nondum vivunt perfecta in communione cum eadem hac Ecclesia.

Ad hoc quod attinet, maximi refert, ut reliquarum Ecclesiarum atque communitatum ecclesialium recta atque sincera imago praebeatur, quarum ope Christi Spiritus non abnuit salutem afferre. Insuper « ex elementis seu bonis, quibus simul sumptis ipsa Ecclesia aedificatur et vivificatur, quaedam immo plurima et eximia exstare possunt extra visibilia Ecclesiae saepta » (85). Vera haec earundem Ecclesiarum imago, missis aliis rebus, catholicos adiuvabit, ut simul propriam fidem penitius inspiciant, simul christianos fratres melius cognoscant cognitosque existiment atque ita facilius communiter exquirere possint iter ad unitatem ducens integrae veritatis. Scilicet mutua cognitio etiam non catholicis auxilio erit, quo melius intellegant maiorisque faciant Ecclesiam catholicam et rationem, ex qua ea sibi persuasum habeat se esse « generale auxilium salutis ».

Oecumenicum insuper aspectum prae se feret catechesis, si suscitabit aletque verum unitatis desiderium; quin immo etiam magis, si auctor erit conatuum seriorum — inter quos ipsius studii in humilitate Spiritusque fervore sui singillatim purificandi, ut itinera ad unitatem expediantur — non iam propter facilem quendam irenismum, conflatum ex omissionibus concessionibusque in re doctrinali, sed propter unitatem illam perfectam, quandoque et quomodocumque eam Dominus contingere voluerit.

Erit demum oecumenica catechesis, si praeparare enitetur pueros et adulescentes, haud secus atque catholicos adultos, ad conversandum cum non catholicis, dum simul et suam identitatem catholicam, reverentiam erga fidem aliorum servantes, affirmant.

33. Cum plures religiones una vivunt, fieri potest, ut Episcopis opportunum seu etiam necessarium videatur in catecheseos tradendae campo inter catholicos ceterosque christianos sociari operam, qua consueta institutio compleatur, ceterum catholicis necessario tradenda.

Haec experimenta theologicum fundamentum habent in communibus omnium christianorum elementis (86). Sed cum ista communio inter catholicos ceterosque christianos neque plena sit neque perfecta, in quibusdam rebus illi magnopere inter se dissentiant, consequens est cooperationem, de qua diximus, esse suapte natura circumscriptam; neque ullo modo quasi reducendam ad minima quaedam elementa communia. Catechesis insuper non in sola doctrinae traditione consistit, sed in initiatione universae christianae vitae cum plena Sacramentorum Ecclesiae participatione. Quare, ubi cooperatio haec in re catechetica iam usu venit, vigilare oportet, ut catholicorum formatio omnino in tuto collocetur in Ecclesia, quod ad doctrinam vitamque attinet christianam.

Synodi tempore quidam Episcopi notaverunt casus, quos usque crebriores iam accidere dixerunt, ubi civilis auctoritas vel alia adiuncta imponunt quarundam in nationum scholis catecheticam institutionem christianae religionis, quae in libris adhibitis et horariis hisque similibus rebus communis est tum catholicorum tum non catholicorum. Vix autem dicere oportet istam minime esse veram catechesim.

Talis vero institutio momentum habere potest oecumenicum, si doctrina catholica fideliter exhibetur. Ubi vera rerum adiuncta huiusmodi disciplinam poscant, oportet alias ac quidem accuratiore ratione catechesi tradendae consulere veri nominis catholicae.

34. Ad hoc et aliud est addendum simile priori, quamvis e diversa iudicandi ratione. Accidit enim ut scholae discipulis libros suppeditent, quibus cultus humani promovendi causa — in re historica, morali, litteraria — variae religiones proponuntur, etiam catholica. Obiectiva autem expositio rerum historicarum, item que variarum religionum necnon diversarum confessionum, ut aiunt, christianarum, potest ibi sane meliorem cognitionem mutuam secum ferre. Tum vera vigilandum nullique labori parcendum, ut rerum traditio modo obiectivo fiat, tuto a systematibus ideologicis et politicis vel a praeiudiciis fucatae doctrinae, quae verum eius intellectum deformare consuevit.

Quidquid est, haec enchiridia profecto non possunt aestimari opera catechetica, cum in iis testimonium credentium, qui fidem alios doceant credentes, desideretur et intellegentia desit mysteriorum christianorum et propria catholicae religionis indoles, quae ex interiore fidei ratione hauriatur.

V

35. Argumentum, quod a Decessore Nostro Paulo VI praefinitum erat quarto Coetui generali Synodi Episcoporum, sic enuntiabatur: « De catechesi hoc nostro tempore tradenda praesertim pueris atque iuvenibus ». Re quidem vera incrementa iuvenum sunt quiddam spem afferens maximam simulque causa trepidationis, quod ad non modicam partem mundi nostri temporis attinet. Quibusdam enim in regionibus praesertim tertii, qui dicitur, mundi, plus dimidium incolarum aetatem habet infra duodevicesimum vel tricesimum annum. Hoc autem significat centies esse centena milia puerorum et adulescentium sese iam praeparantium ad venturum maturae vitae suae tempus. At haec est sola aestimatio numerorum: praeterea sane recentiores eventus cotidianaque rerum nuntiatio nos docent eandem hanc innumerabilem iuvenum multitudinem, quamvis hac illac dubitatione et metu prematur aut seducatur effugio per lentitudinem animi indifferentis et medicamenta psychotropica, immo nihilismo et violentia sollicitetur, tam en constituere maiore sua ex parte validum hominum agmen, qui — etsi plura inter pericula — propositum sibi habent, ut civilem cultum futurum aedificent.

Iam vero pro sollicitudine pastorali nostra interrogamus: quonam modo huic puerorum iuvenumque turbae revelari potest Iesus Chistus, Deus factus homo, — et quidem revelari non mentis incitatione orta e prima fugacique congressione, sed per cognitionem, quae in singulos dies altius percipitur clariusque illuminat Christi personam et nuntium necnon consilium Dei, qui illum revelavit, tum etiam appellationem, quam is ad unumquemque dirigit, ac tandem Regnum ipsum, quod in hoc mundo vult instituere apud « pusillum gregem » (87) credentium in ipsum quodque aeterno solum tempore perficietur? Quonam modo effici potest, ut cognoscantur sensus ac vis, postulationes primariae ac lex amoris necnon spes illius Regni?

Nonnulla ergo animadvertenda sunt de peculiaribus proprietatibus, quas catechesis sibi induit secundum diversas vitae aetates.

36. Tempus notabile saepe prorsus illud est quo infantulus suis ex parentibus ac convictu familiari percipit prima catecheseos rudimenta, quae nihil fortasse aliud sunt quam simplex patefactio caelestis Patris, boni et providi, ad quem ipse cor suum discit convertere. Perbreves deinde preces, quas balbutit, initium faciunt amantis colloquii cum abscondito hoc Deo, cuius postea verbum audire consuescit. Non satis inculcare parentibus possumus hanc mature instituendam catecheticam initiationem; nam iuxta christianos parentes locus est, ubi infantis ipsius facultates vitali necessitudine cum Deo instruuntur. Opus summum, quod copiosum amorem intimamque reverentiam erga infantem deposcit, qui ius habet simplicis veracisque expositionis christianae fidei.

37. Quam primum exinde subsequetur et quid em in schola et ecclesia, in paroecia vel apud pietatis magistros in collegio catholico vel schola civili, dum simul latius aperitur socialis ambitus infantis, tempus catecheseos tradendae, qua infans modo disposito et ordinato in vitam Ecclesiae inducatur simulque ad celebranda Sacramenta proxime praeparetur; quae quidem catechesis didascalica erit, sed ad testificationem de fide reddendam dirigetur, initialis erit sed non dissipata, quoniam aperire debebit — quantumvis rudi modo — cuncta principalia fidei mysteria eorumque appulsum in moralem religiosamque infantis vitam; porro catechesis illa sensum addet ipsis Sacramentis, sed eodem tempore ex Sacramentis, quae quidem viventur, simul accipiet vim vitalem, qua impedietur, ne maneat ea sola quaedam doctrina, atque infanti gaudium afferet quod in vitae suae ambitu testis est Christi.

38. Accidit dein pubertas et adulescentia omnibus cum rebus, quas aetas ista secum infert tum gran des tum periculosas. Est videlicet tempus, quo quis se ipsum reperit suumque interiorem veluti mundum, quo magnanima ineuntur consilia erumpuntque affectio amoris et impetus naturales sexualitatis; tempus, quo cupiditas socialis consortionis exardescit, quo percipitur laetitia insignite vehemens, coniuncta cum inebriante vitae inventione. Attamen saepe eadem est aetas interrogationum subtiliorum et inquisitionum sollicitarum, immo frustrantium, aetas cuiusdam diffidentiae aliorum periculosaeque separationis ab aliis, aetas interdum primarum calamitatum et acerbitatum. Haud vero catechesis negleget has tam facile mutabiles condiciones istius difficilis vitae aetatis. Immo partes decretori as explere poterit catechesis, quae adulescentem ducere valebit ad recognoscendam propriam vitam et ad dialogum faciendum quaeque minime vitabit graves ipsius quaestiones: donationem sui, fiduciam, amorem eiusque communicationem, quae sexualitas est. Demonstratio Iesu Christi velut amici et ducis et exemplaris, admirabilis sane et nihilominus imitabilis; illustratio eius nuntii, reddentis responsionem interrogationibus illis principalibus, patefactio consilii, pleni amore Christi Salvatoris, quo unus verus amor significanter exprimitur et qui homines coniungere potest, iacere valebit veluti fundamenta germanae educationis in fide. Atqui imprimis mysteria Passionis ac mortis Iesu, quibus sanctus Paulus gloriosae eius Resurrectionis meritum assignat, conscientiam animumque adulescentis valde compellare poterunt ac lumen iactare super primos dolores eius et mundi, quem is detegit.

39. Cum iuventutis exincle aetate advenit tempus primarum magni momenti decisionum. A domus suae sodalibus amicisque fortasse sustentus et tam en sibimet ipsi suaeque morali conscientiae relictus, debebit iuvenis usque saepius ac deliberatius tractare ex conscientiae suae officio propriam fortunam. Intra illum magis ac magis confligent bonum et malum, gratia et peccatum, vita et mors velut rationes morales — hoc quidem patet — sed etiam maximeque ut fundamentales optiones lucido cum iudicio ac sensu propriorum officiorum sibi recipiendae aut reiciendae. Constat autem catechesim, quae nimium sui amorem repudiet magnanimitatem inculcando, quae sine ulla nimis simplici fallacique formula tribuat christianum sensum laboris ac boni communis necnon iustitiae et caritatis, quae pacem inter populos, promotionem dignitatis humanae, liberationem doceat, quales recentibus Ecclesiae documentis exhibentur (88), feliciter quidem perficere in ipsa iuvenum mente probatam catechesim de rebus proprie religiosis, quae est numquam praetermittenda. Tunc profecto catechesis accipit praestabile pondus; nam tempus illud est quo Evangelium ita ostendi, comprehendi, suscipi potest, ut sensum vitae infundat et unde affectiones quaedam ceteroqui inexplicabiles exoriantur: abdicatio scilicet rerum, liberatio a rebus, mansuetudo, iustitia, obligatio voluntatis, reconciliatio, sensus Absoluti rerumque invisibilium hisque similia, totidem nempe proprietates, quae permittunt, ut hic iuvenis suos inter socios notetur tamquam Iesu Christi discipulus.

Catechesis praeparat etiam ad gravia offici a christiana adultae aetatis. Si enim, exempli gratia, vocationes ad sacerdotium atque vitam religiosam spectentur, pro certo haberi potest plerasque earum natas esse e bene tradita catechesi infantiae et adulescentiae tempore.

Sic ergo a prima infantia ad maturitatis ipsius limen catechesis schola quaedam permanens evadit sequiturque praecipuas veluti vitae lineas quasi lucerna, quae infantis, adulescentis, iuvenis iter collustrat.

40. Gaudio sane affecti sumus cum intellegeremus, tempore quarti Coetus generalis Synodi et annis eum subsecutis, Ecclesiam longe lateque hanc curam communicavisse: quomodo tradenda est catechesis pueris et iuvenibus? Faxit Deus ut sollicitudo ita excitata diu in Ecclesiae conscientia persistat! Hoc demum pacto Synodus utilitatem magnam Ecclesiae universae attulit, cum describere quam accuratissime studuit perplexam hodiernae iuventutis figuram, cum eandem illam iuventutem adhibere rationem loquendi ostendit, secundum quam oportet aliquis patienter sapienterque sciat transferre, at non adulterare, Iesu Christi nuntium, cum contra exteriorem rerum speciem demonstravit iuvenes habere, etsi confuse tantum et obscure, plus quam promptam voluntatem mentemque apertam sed magis etiam veram cupiditatem cognoscendi quis sit hic « Iesus, qui vocatur Christus » (89), cum denique pronuntiavit opus catecheseos, si modo quis illud serio religiosoque animo exsequi cupiat, hodie magis esse arduum magisque fatigare quam alias umquam propter impedimenta ac difficultates omnis generis, quae illi obstant, atque maioris etiam consolationis esse fontem propter altitudinem ipsarum responsionum, quas pueri et iuvenes reddunt. Ibi enim iacet thesaurus, cuius rationem Ecclesia futuris annis potest ac debet habere.

Quidam praeterea ordines iuvenum, receptorum catecheseos, indigent peculiaris quoque curationis ob propriam vitae condicionem.

41. Ante omnes nimirum cogitamus corpore menteve praepeditos. Illis sane haud secus ac ceteris aequalib.us est ius noscendi « mysterium fidei ». Maiores autem difficultates, quas offendunt, maius profecto meritum tribuunt conatibus ipsorum simulque educatorum. Laetissimi quidem intelleximus catholica instituta, praesertim impeditis sic iuvenibus dicata, Synodo fructus praebuisse propriorum hac in re experimentorum et ex Synodo manasse novatam voluntatem eiusdem huius quaestionis aptius aggrediendae. Vehementer proinde volumus ea instituta cohortari et confirmare illo in studio.

42. Animus deinde Noster convertitur ad eos plures numero usque infantes et adulescentes, qui, nati et instituti in domibus non christianis vel saltem ubi religio non exercetur, tamen fidem christianam cognoscere avent. Idonea illis comparari debebit catechesis, ut in fide adolescere ac proficere valeant, quamquam adminiculo carentes, immo etiamsi repugnantiam in propriae ambitu vitae patiuntur.

43. Ordines autem eorum persequentes, quibus tradi debet catechesis, praetermittere non possumus unam e maximis sollicitudinibus Patrum Synodi, e rerum experientia ortam, quae ubivis terrarum fit, acrem et urgentem. Agitur autem de primaria quaestione catecheseos adultis tradendae. Est enim haec princeps catecheseos forma, quippe quae ad personas spectet, quae maximis fungantur muneribus atque pares omnino sint ad vivendum secundum christi anum nuntium ac quidem ex eius plenitudine (90). Verum communitas christiana nequit constanter catechesim impertire, quin adultorum opera proxima et probata utatur, sive de iis agitur, qui excipiunt sive de iis qui eam promovent. Nam mundus HIe, in quo oportet iuvenes vivere ac testari fidem, quam catechesis scrutatur atque confirmat, magna ex parte in adultorum potestate versatur; quapropter necesse aequaliter est fides istorum sine intermissione illuminetur, concitetur, renovetur, ut ipsa permeet temp oralia per omnia negotia, quorum temperatio recidit in adultos. ut autem sic efficax sit catechesis, perpetuam eam esse decet; erit vero plane futtilis, si ad maturae aetatis limen ipsum cessaverit, nam, etsi alia certe sub forma, haud tamen minus necessaria adultis comprobatur.

44. Quos inter adultos catechesi indigentes sollicitudo pastoralis et missionalis nostra intenditur in eos qui, orti educatique in regionibus non dum christiana religione imbutis, numquam deinceps christian am illam doctrinam pervestigare potuerunt, quam adiuncta vitae eorum aliquando effecerunt, ut reperirent; intenditur in ipsos qui in pueritia sua catechesim receperunt, eidem aetati consentaneam, sed postmodum ab omni religionis usu recesserunt arlultaque in aetate instructi apparent cognitionibus religionis potius puerilibus; intenditur in ipsos qui tempestivam sine dubio catechesim susceperunt at male explicatam maleve intellectam; intenditur in ipsos qui, licet in christiana Civitate sint nati — quin immo in statu sociologica ratione christiano — numquam tamen propria in fide instituti sunt adultique manent veri catechumeni.

45. Adulti cuiusvis aetatis ipsique senes, quibus peculiaris cura est adhibenda propter experientiam eorum et quaestiones, quibus premuntur, tam sunt catecheseos receptores quam infantes et adulescentes et iuvenes. Oporteret praeterea mentionem facere de migrantibus, de iis, quos progressio huius aetatis derelietos inopesque fecit, de iis, qui regiones magnarum urbium incolunt, templis, aptis locis structurisque carentes ...

De illis omnibus vota facere cupimus, ut opera duplicentur ad christianam eorum institutionem nata una cum subsidiis consentaneis (cuius modi sunt instrumenta audivisualia, libelli, congressiones, acroases), ut compluries adulti possint sive perficere catechesim mancam aut imperfectam sive explere convenienter in altiore disciplinae ordine ea quae pueri didicerint, sive etiam ita se ipsos in hac rerum provincia locupletare, ut alios certius valeant adiuvare.

Interest etiam, ne catechesis puerorum ac iuvenum et catechesis perman ens et catechesis adultorum veluti provinciae inter se seiunctae sint vel mutua communicatione carentes. Pluris immo interest, ne ipsae prorsus inter se discinclantur. Magis contra oportet, ut absolute inter se compleant: multa enim habent adulti, quae in rebus catecheseos communicent cum iuvenibus et pueris, a quibus pariter et illi multa ad christianae vitae suae incrementum recipere possunt.

Istud dicere audemus extremum: in Ecclesia Iesu Christi nemo immunem se arbitrari debet a catecheseos accipiendae officio; cogitamus hac in re etiam ipsos iuvenes sacrorum alumnos sodalesque iuvenes religiosarum familiarum necnon omnes qui ad pastorum et catechistarum munus destinantur, qui tanto quidem melius idem munus procurabunt quanta demissius se collocabunt in schola Ecclesiae, quae magna simul catecheseo's doctrix est, magna simul catecheseos receptrix.

VI

46. Ex quo doctrina verbo tenus ab Apostolis tradebatur et epistulae per Ecclesias legebantur, ad haec usque tempora, subsidiis omne genus instructa, catechesis numquam vias et instrumenta quaerere desiit, ad missionem suam aptissima, communitatibus rem sedulo participantibus sacrorum Pastorum impulsu. Conatus hic est sane prorogandus.

Subeunt scilicet sponte magnae opportunitates, quas exhibent tum instrumenta communicationis socialis, tum instrumenta communicationis coetuum: instrumenta videlicet televisifica, radiophonica, scripta typis edita, orbes sonori, taeniolae magnetophonicae, universus apparatus audivisualis.

Conatus vero iam feliciter hac in re peracti tales sunt ut optimam Nobis spem ingerant. Experimenta comprobant, ut exemplum subiciamus, validos effectus radiophonicae vel televisificae instructionis, dummodo insignis artis aestheticae tractatus atque severa erga Magisterium fidelitas inter se coniungantur. Ecclesia enim his diebus multas nanciscitur opportunitates, ut de his quaestionibus agat — non exceptis ergo diebus ad celebranda instrumenta communicationis socialis constitutis —; quocirca haud necesse est diutius hic morari in iis, quamvis summum habeant pondus.

47. Subeunt etiam menti Nostrae singularia ac magna rerum momenta, quibus catechesis proprium locum obtinet, veluti sacrae peregrinationes universae alicuius aut dioecesis aut regionis aut nationis, in quibus plurimum est lucri spiritualis, si unum idemque grave argumentum proponatur considerandum, imprimis Christi Domini necnon Beatae Mariae Virginis Sanctorumque vita; subeunt translaticiae missiones, saepe praepropere fieri desitae, pro quibus aptius nihil suffici potest ad vitam christianam identidem redintegrandam quasque sane expedit restituere ac renovare, praeterea circuli biblici, qui progredi ultra exegesim debent, ut de verba Dei vivere sinant; congressiones ecclesialium communitatum a basi appellatarum, quatenus tamen congruunt cum normis in Apostolica Adhortatione Evangelii Nuntiandi expositis (91). Commemoramus insuper iuvenum coetus, qui quibusdam in regionibus, variis sub nominibus et formis — at cum eodem semper proposito efficiendi, ut Iesus Christus cognoscatur, et vivendi secundum Evangelium — multiplicantur atque tamquam verno tempore effiorescunt; quod tantum Ecclesiae solacium affert: consociationes ab actione catholica, coetus caritatis operum, coetus communis precationis, coetus christianae meditationis et his similes. Haud parvam nimirum spem illae consociationes in venturae Ecclesiae commodum praebent. Verum in Iesu nomine obsecramus adulescentes, qui eas efficiunt, eorum que moderatores ac sacerdotes, qui illis devovent optimas ministerii sui partes: nolite ullo pacto permittere, ut hi coetus — praestantes congrediendi occasiones ac ditati tantis bonis amicitiae coniunctionisque iuvenilis, laetitiae ac fervoris, deliberationis de factis et vitae rebus — serio studio careant doctrinae christianae. Alioquin periculum erit — quod, pro dolor, nimis iam saepe accidit — ne isti fallant asseclas suos ipsamque Ecclesiam.

Opera vero, quae in his adiunctis in aliisque catechesi impenditur, eo felicius cedet uberioresque fructus afferet, quo magis indolis propriae earum ratio habetur. Quare si hic labor prudenter rebus inseritur, diversa illa et additicia seu ut aiunt complementaris ratio congressionum et necessitudinum efficietur; unde copiosa illa catecheseos notio explicabitur et promovebitur triplici modo: verbo, memoria, testimonio, id est doctrina, celebratione sacra, officiis in vitae usu susceptis; qui quidem in Nuntio a Synodo ad Populum Dei dato est in lumine positus (92).

48. Haec animadversio ei catechesi etiam magis convenit, quae in Liturgiae fit celebratione, maxime in eucharisticis coetibus; in quibus sane, ratione ducta tum indolis peculiaris tum cursus sacrorum huiusmodi, homilia iter fidei resumit, quod catechesis proposuit, idque ad naturalem sibi terminum adducit; pariter discipulos Domini movet, ut iter spirituale in veritate, in adoratione gratiarumque actione cotidie suscipiant. Si res ita intellegatur, affirmari potest ipsam etiam paedagogiam catecheticam in Eucharistia initium atque perfectionem habere per totum nempe circulum anni liturgici.

Praedicatio sacra vero, in textibus biblicis innixa, id, sua quidem ratione, efficit, ut Christifideles universa mysteria fidei atque normas christianae vitae satius altiusque cognoscant. Homiliae summa est diligentia adhibenda, atque curandum, ne nimis longa sit nee nimis brevis, ut accurate semper praeparetur, sententiis sit copiosa et apta audientibus, atque sacrorum administris reservetur. Locum suum in omni eucharistica Liturgia dominicis ac festis diebus de praecepto debet obtinere, atque etiam in celebratione baptismatis ac ritus paenitentialis, matrimonii et funeris. Hoc beneficiorum unum est liturgicae renovationis.

49. Inter universas autem vias et subsidia — omnis quidem Ecclesiae navitas catecheticam quandam prae se fert rationem — opera catechismi edita non solum momentum suum primarium non amiserunt, sed potius novam quandam vim accipiunt. Ex maioribus enim catecheseos renovandae rationibus una hodie sita est in refectione ac multiplicatione librorum catecheticorum, quae ubique fere in Ecclesia evenerunt. Multa eiusmodi opera, felici cum exitu, iam prodierunt in lucem ac verum thesaurum efficiunt in commodum catecheticae institutionis. Sed simul candide et humiliter est confitendum hanc operum prosperitatem et ubertatem secum tulisse commentarios ambiguos librosque nocentes iuvenibus et ipsi Ecclesiae vitae. Admodum crebro, ex anxia voluntate inveniendi meliorem sermonem vel sectandi novos mores in iis, quae methodos paedagogicas tangunt, quidam passim libri catechetici obturbant adulescentes ipsosque adultos, sive cnm essentiales partes fidei Ecclesiae conscio inconsciove modo praetereant, sive cum quibusdam argumentis nimium ascribant momentum cum aliorum damno, sive maxime cum ob universalem rerum considerationem, valde quidem horizontalem, ut aiunt, a doctrinis Magisterii Ecclesiae dissideant.

Haud satis ideo est libros catecheticos multiplicare; ut autem cum proprio fine suo concordent, plures condiciones omnino oportet impleantur:

— adhaereant certe concretam ad vitam eorum hominum, quibus destinantur quorumque sollicitudinum et quaestionum et contentionum et spei proxime ratio ducatur;

 — studeant sermone uti, qui ab huius temporis hominibus comprehendatur;

— provideant, ut integrum Christi eiusque Ecclesiae nuntium patefaciant neve quidquam omittant neque corrumpant, sed ut omnia exponant secundum viam aliquam et formulam, quae res essentiales extollit;

— permoveant reapse lectores suos, quo plenior in iis gignatur cognitio mysteriorum Christi, unde vera conversio ac vita magis deinceps composita ad Dei voluntatem profluant.

50. Omnes qui grave munus haec catecheseos instrumenta ac potissimum textus catechismi apparandi in se recipiunt, agere nequeunt sine approbatione Pastorum, quorum est hanc concedere, ac nisi item se gerunt quam arctissime secundum Directorium Catechisticum Generale, ad quod ut ad normam manentem se revocent oportet (93).

Ad hoc quidem quod attinet, placet Conferentias episcopales totius orbis terrarum etiam atque etiam hortari, ut, patienter quidem sed etiam constanti animo, conspirent cum Apostolica Sede ad magni ponderis opus aggrediendum, id est ad conficiendos egregios catechismi libros, quibus primariae res Revelationis sincere contineantur, ea methodo insignes, quae necessitatibus nostrae aetatis sit accommodata, ita concinnatos, ut christianas generationes temporum novorum ad fidem firmam queant educare.

Brevis haec subsidiorum atque viarum catecheseos hodiernae descriptio non copiam propositionum exhaurit, quae a Patribus in Synodo sunt exaratae. Erigit animum agnoscere in singulis orbis partibus una simul hodie egregiam operam dari novae catecheseos formae, quae sit aptius disposita, certior in variis his doctrinae tradendae rationibus. Neque est dubitandum quin Ecclesia homines peritos inveniat et idonea instrumenta, iuvante Dei gratia, ea mente, ut multiplicibus difficultatibus ad communicandum cum hominibus nostri temporis satisfaciat.

VII

51. Catechesis, ut proprium finem assequatur, educationem nempe in fide, variis methodis utatur oportet, pro catechumenorum aetate mentiumque progressu, maturitate ecclesiali et spirituali atque adiunctis aliis unicuique peculiaribus. Quam varietatem, si rem in universum consideramus, ea quoque postulant, quae ambitum socialem-culturalem contingunt, in quo Ecclesia catechizat.

Est autem haec in methodis servandis varietas signum quoddam vitae atque ubertas quaedam. Id etiam Patres quarti Coetus generalis Synodi Episcoporum senserunt, qui simul monuerunt quibus condicionibus pernecessariis eadem varietas utilis esset neque unitati, qua oportet unam tradere fidem, detrimentum afferret.

52. Prima quaestio universalis tractanda eo pertinet, ne quis, audentius agens et temptari se patiens, institutionem catecheticam iniuste permisceat cum sententiis ideologicis, manifestis aut tectis, maxime indolem politicam-socialem praeferentibus, vel cum iis, quae personali optione sibi in re politica statuit. Cum enim eiusmodi sententiae primarium nuntium tradendum ita afficiunt, ut obscuretur et ad secundarium quiddam redigatur, quin immo illarum finibus iubeatur servire, tunc catechesis funditus corrumpitur. Synodus iure meritoque de necessitate monuit, ex qua catechesis, quasi in altiore loco posita, seiungeretur ab opinationibus discrepantibus, unius alicuius partis propriis — videlicet ut « dichotomiae » vitarentur — etiam cum ageretur de interpretationibus theologicis, quibus quaestiones similes explanarentur. Etenim catechesis oportet ad Revelationem se conformet, ad Revelationem dicimus, qualem Magisterium universale Ecclesiae tradit sive ratione sollemni sive ordinaria. Haec Revelatio est patefactio Dei creatoris et redemptoris, cuius Filius, ad homines veniens, eorum carne assumpta, non solum in res vicesque cuiusque hominis ingreditur sed etiam in ipsam historiam humanam, cuius centrum efficitur. Itaque haec Revelatio ad penitus mutandos homines et universum spectat, Iesu Christi Evangelio ducente, ad mutandam totam compagem exsistentiae humanae. Catechesis, hoc modo accepta, omnem moralismum, ut aiunt, externis observantiis nimis haerentem superat, licet veram de moribus doctrinam contineat. Praesertim vero omnem messianismum temporalem, socialem vel politicum egreditur; siquidem ea quae in homine sunt ima, exquirit.

53. Altera nunc est Nobis quaestio aggredienda: quemadmodum ad sodales Commissionis Biblicae diximus, vocabulum Gallicum accultuTation vel jnculturation « est quidem verbum novum, quod tamen unum ex elementis magni mysterii Incarnationis egregie exprimit » (94). Asseverare possumus catechesi, perinde ac evangelizationi in universum, propositum esse, ut vim Evangelii in intimas rationes cultus humani et formarum eiusdem cultus inferat. Ad hoc assequendum oportet cafechesis eiusmodi culturas earumque elementa primaria cognoscat; et quae illas significantius declarent, perspiciat; earum bona et divitias observet. Sic videlicet homines e variis humani cultus formis adducet, ut mysterium absconditum (95) agnoscant, eosque adiuvabit, ut e viva traditione sibi propria depromant singulares rationes, quae christianam vitam, celebrationem sacrorum et cogitandi modum manifestant. Duo autem hac in re sunt ponderanda: hinc scilicet nuntium evangelicum non posse simpliciter seiungi ab illa cultura, in quam primitus sit insertus (id est a summa rerum biblicarum, nominatim vera a cultu8 humani ambitu, in quo Iesus Nazarenus vixit), neque, sine gravi iactura, a culturae formis, in quibus saeculorum decursu traditus sit; eum sua sponte e nullo nasci culturae veluti fundo; deinde eum semper transmitti ope dialogi apostolici, qui necessario in quasi quendam dialogum culturarum includatur.

Illinc affirmari oportet vim Evangelii ubique huiusmodi esse, ut transformet atque regeneret. Quis miretur, si ea in aliquam culturam penetret, non pauca huius elementa reformari. Non esset catechesis, si Evangelium ipsum mutaretur, cum culturas attingit.

Hoc si oblivione neglegitur, id efficitur, quod sanctus Paulus verbis maxime significantibus appellat « evacuare crucem Christi » (96).

Differt prorsus agendi ratio, cum sapienter et considerate elementa, religiosa vel alia, ad patrimonium, uti dicunt, culturae alicuius hominum coetus vel ordinis pertinentia, adhibentur ad eiusmodi homines iuvandos, ut integrum mysterium christianum melius animis comprehendant. Veri enim catecheseos institutores probe noverunt catechesim in diversas inseri humani cultus formas vel in varias humani convictus rationes: satis est de populis cogitare, inter se tam dissimilibus, de adulescentibus et iuvenibus, qui nunc sunt, de rerum locorumque admodum variis adiunctis, in quibus gentes nostra aetate versantur, qui omnes haud patiuntur catechesim extenuari eo quod nuntius ipsius derelinquitur vel inveteratur, vel ita, etiam quoad sermonem, accommodatur, ut « bonum depositum » fidei (97) in discrimen adducatur, vel nimis ceditur in fide et moribus. Ii enim persuasum sibi habent veram catechesim eiusmodi culturas locupletare, cum eas adiuvet ad superanda illa, quae in iisdem sunt imperfecta atque etiam inhumana, et cum bonis, quae in iis legitime insunt, plenitudinem Christi (98) attribuat.

54. Alia de methodo quaestio ad modum spectat, quo per institutionem catecheticam elementis probandis pietatis popularis apte sit utendum. Cogitamus hic de quibusdam devotionis formis, quas in nonnullis regionibus populus fidelis cum mentium ardore et puritate intentionis animum commoventibus servat, quamvis fides, quae illis veluti subtenditur, oporteat purificetur, immo emendetur non paucis ex partibus. Subeunt menti quaedam preces, faciles intellectu, quas plurimi homines simplices libentius iterant. Subeunt quidam pietatis actus, qui sincero cum studio paenitentiae agendae vel Domino placendi patrantur. In maxima parte eiusmodi pre cum vel se gerendi rationum, praeter nonnulla reicienda, insunt elementa, quae, si bene adhibeantur, optime valent ad mysterium Christi altius percipiendum: amorem videlicet et misericordiam Dei, Incarnationem Christi, Crucem eius redemptricem atque Resurrectionem, Spiritus actionem in singulis christianis et in Ecclesia, arcanum post mortem futurum, virtutes evangelicas colendas,  praesentem in mundo christianorum conversationem his que similia. Cur ergo elementa non christiana, quin immo Christianismo adversantia, usurpemus, nolentes in elementis inniti, quae, licet recognoscenda sint et emendanda, tamen quiddam christiani in ipsis suis radicibus habent?

55. Postrema de methodo quaestio, in lucem saltem proferenda, de qua saepe Synodus disceptavit, de artificio memoriae est. Initio catechesis christiana, quando humanus civilisque cultus maxime voce tradebatur, amplissime artificio memoriae utebatur; ideoque diutissime praecipuae veritates memoriae mandari consueverant. Novimus quidem hanc methodum incommodis quibusdam non carere, quorum non minimum in hoc est positum, ut perceptionem praebeat non sufficientem, interdum fere nullam, cum tota scientia ad formulas saepe iteratas, sed non altius perspectas, redigatur. Haec incommoda, una cum variis proprietatibus cultus nostri civilis, effecerunt, ut hic illic prope plane deleretur — non desunt qui dicant, pro! in omne tempus — memoriae exercitatio in catechesi. Idcirco in Synodi quarto Coetu generali viri auctoritate gravissimi monuerunt, ut sapienter partes aequarentur considerationis et rationis spontaneae, colloquii et silentii, rerum scriptarum et memoriae. Ceterum in quibusdam culturis adhuc multum tribuitur arti memoriae.

Cum ergo in profana institutione quarundam regionum improbationes eduntur in dies crebriores circa detrimenta, ex contemptu huius facultatis humanae, id est memoriae, manantia, cur nos non studeamus eius momentum pro catechesi modo prudenti et etiam singulari peculiarique restituere, eo vel magis quod celeb ratio seu « memoria » praeclararum rerum historiae salutis postulant, ut harum cognitio accurata habeatur ~ Quaedam exercitatio, qua memoriae mandantur verba Iesu Christi, loci biblici magni ponderis, decalogus, formulae professionis fidei, textus liturgici, precationes praecipuae, capita doctrinae christianae, nedum dignitati iuvenum christianorum adversetur aut privato cum Deo colloquio obstet, vere necessaria est, quemadmodum Patres Synodi acriter monuerunt. Oportet veram rerum speciem intueri. Huiusmodi fidei et pietatis flores, si ita fas est loqui, non e desertis locis catecheseos, in qua memoria non exerceatur, enascuntur. Id potissimum interest, ut hi textus, memoriae mandati, simul interius perspiciantur, mente paulatim comprehendantur, quod ad eorum altitudinem attinet, ut fans vitae christianae et singulorum et communitatum evadant.

Quod plures sunt methodi catecheseos hac aetate tradendae signum esse potest vigoris et aciei ingenii. Hoc utique interest, ut methodus inducta tandem ad primariam legem, qua omnis vita Ecclesiae astringitur, referatur: ad legem dicimus fidelitatis Deo servandae et fidelitatis homini praestandae cum eodem amoris affectu.

VIII

56. Vitam in mundo degimus difficili, ubi anxietas ex eo oriens quod hominem fructus eius optimi fugiunt et contra ipsum convertuntur, incertitudinem ingerit (99). In hoc vero mundo catechesis christianos debet iuvare, ut « lumen » et « sal » efficiantur (100) ad gaudium sibi parandum et ministerium aliorum obeundum. Quod quidem sine dubio postulat, ut per eam christi ani in sua identitate confirmentur, et ut eadem indesinenter ab haesitationibus, ambiguitatibus, fatuitate, quae passim contingunt, removeatur. Aliarum autem difficultatum, quae totidem sunt fidei impugnationes, quasdam proponimus eo consilio ut catechesim adiuvemus ad eas evincendas.

57. Ante aliquos annos multus sermo fuit de mundo saecularizato, de aetate postchristiana. Quod novum studium exolevit; sed quiddam penitus verum remanet. Christiani enim, qui nunc sunt, ita instituantur oportet, ut vivere sciant in mundo, qui magnam partem Deum ignorat aut qui, ad rem religiosam quod attinet, non quidem ad dialogum accedit, severum et fraternum, omnes exstimulantem, sed saepe ad indifferentismum, qui dicitur, omnia exaequantem, delabitur, quin immo in habitu mentis perstat arroganti et suspicioso, quo progressiones, in « explanationibus» ad interioris doctrinae rationem factae, in medium proferuntur. Ut firmi persistamus in hoc mundo, ut omnibus locum demus « salubris colloquii » (101) in quo unusquisque quoad primariam omnino dignitatem quaesitoris Dei recte observetur, indigemus catechesi, qua iuvenes et adulti in nostris communitatibus doceantur esse in fide dilucidi sibique constantes, identitatem suam christianam et catholicam serene profiteri, « invisibilem videre » (102), ita adhaerere Deo, qui est absolutus, ut de eo in civili cultu matenalismo infecto, qui eum esse negat, testimonium perhibere valeant. et praeser fide educE cium eate artique in valet.

58. Identitatem christianam, singularem prorsus et talem, ut extenuari eam non liceat, consequitur ut corollarium et condicio paedagogia fidei non minus singularis et peculiaris. Inter multas et luculentas disciplinas humanas, hac aetate immensum progressas, una e praecipuis sine dubio est paedagogia. Cui praevalido sunt auxilio ea quae aliae scientiae sunt adeptae, veluti biologia, psychologia, sociologia. Disciplina educandi et ars docendi indesinenter in controversia versantur eo consilio quo aptius accommodentur aut maiorem efficacitatem consequantur; quorum conatuum diversi sunt exitus.

Est autem etiam paedagogia fidei, quae quanto usui esse possit catechesi, numquam satis dicetur. Consentaneum enim est, ut disciplinae in fide educandi aptentur artes educandi ut tales, quae multum progressae sint et comprobatae. Verumtamen semper ratio ducenda est fidei proprietatis fundamentalis. Cum enim de paedagogia fidei agitur, non scientia humana tradenda est, quamvis sit altissima, sed Revelatio Dei eaque integra. Deus autem ipse per totam sacram historiam et praesertim in Evangelio usus est paedagogia, quae arti in fide educandi ut exemplum praeluceat oportet. Omne artificium eatenus utile est catechesi, quatenus fidei tradendae artique in ea educandi conducit, at, si contrarium evenit, nihil valet.

59. Quaestio similis anteriori ad sermon em spectat; quae quam ardua hisce temporibus sit, non est qui ignoret. Nonne stupentes animadvertimus, dum studia, ut exempla ponamus, in regione communicationis, doctrinae semanticae, disciplinae de symbolis hac aetate magni faciunt sermonem, tamen linguam adulterari iisdem temporibus nostris, id est servire iuberi circumventioni ideologicae, ingeniis coaequandis, homini veluti ad obiectum redigendo?

Haec omnia magnam vim ad catechesim habent. Omnino enim postulatur, ut ea sermonem inveniat universe aptum infantibus et iuvenibus, qui nunc sunt, aliisque hominum ordinibus: sermonem dicimus proprium studiosorum atque doctorum, hominum scientiis deditorum, illitteratorum vel hominum tenui cultu civili praeditorum, membris vel mente captorum hisque similium. lam dudum sanctus Augustinus hanc quaestionem persensit atque ad eam solvendam temporibus suis contulit pernoto volumine, quod « De catechizandis rudibus» inscribitur. In catechesi, ut in theologia, quaestio de sermone est sine dubio primaria. Verumtamen non supervacaneum est hic memorare catechesi non utendum esse sermone ullo, qui, quovis praetextu, etiam scientiae, quae se profitetur, efficiat, ut id quod in symbolo Credo appellato continetur, corrumpatur. Neque sermo, qui fallit vel seducit, est consentaneus. Contra, haec est lex suprema, ut magnae progressiones disciplinae de sermone praesto sint catechesi, eo consilio ut pueris, adulescentibus, iuvenibus, adultis huius aetatis « dicere» vel « communi care » totam doctrinam fidei, sine una adulteratione, eadem catechesis reapse valeat.

60. Subtilius periculum interdum ex ipso modo fidem concipiendi oritur. Quaedam enim nostrae aetatis scholae philosophicae, quae magnam vim habere videntur ad nonnulla theologorum instituta et opinationes et per haec ad usum pastoralem, libenter affirmant primarium hominis habitum mentis eo pertinere, ut infinite exquirat; quam investigationem numquam propositum suum consequi. Ex hac vero iudicandi ratione, in theologiam recepta, sine ulla dubitatione fides dicetur non esse certitudo sed interrogatio quaedam, non esse perspicua, sed caligo, cui quis se committat.

Huiusmodi cogitandi modi nos opportune quidem monent fidem ad res pertinere non dum habitas, quia speratas, non dum visas, nisi « per speculum in aenigmate » (103) Deumque semper lucem habitare inaccessibilem (104) nosque adiuvant, ne fidem christianam faciamus quasi immobilem habitum, sed potius progressionem ut apud Abraham. Magis etiam cavendum est, ne res, quae sunt incertae, ut certae proponantur.

Attamen non in contrariam partem eamque nimiam est abeundum, quod saepius accidit. Secundum epistulam ad Hebraeos « est ... fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium » (105). Quamquam plenam non habemus possessionem, tamen est nobis sponsio et probatio. Cum ergo pueros, adulescentes, iuvenes educamus, ne iis fidei notionem praebeamus, qua prorsus negetur, quasi agatur de absoluta quadam inscitia, de caecitate quadam, de quodam mundo tenebris obvoluto, sed oportet iis ostendamus humilem et fidentem inquisitionem credentis, nedum a nihilo, a falsarum rerum imaginibus, ab opinionibus fallacibus, ab incertitudine proficiscatur, potius in verbo Dei inniti, qui nec fallitur nec fallit, atque in huius verbi inconcussa petra perpetuo aedificari. Sic et Magi, stella duce, inquisiverunt; (106) de huiusmodi investigatione Blasius Pascal, sententiam sancti Augustini resumens, tam acriter scripsit: « Non me quaereres, nisi me invenisses » (107).

Est etiam catechesi propositum, ut catechumenos illis rebus certis, simplicibus quidem sed firmis, imbuat, quibus ad Dominum magis magisque cognoscendum adiuventur.

61. Hoc loco multum interesse Nobis videtur, ut vinculum inter catechesim ac theologiam probe percipiatur.

Quod quidem vinculum dilucide apparet, alta quadam et vitali claritate, ei qui munus pernecessarium theologiae, fidei inserviens, habet compertum. Non est mirandum si, quidquid in regione theologiae quasi turbine agitatur, etiam in region em catecheseos recidat. Hoc vero proximo post Concilium tempore in Ecclesia est investigatio theologica magni quidem momenti sed periculi plena. Idem dicendum est de disciplina hermeneutica in exegesi.

Quidam Patres Synodi, qui ex omnibus terris continentibus advenerant, gravissimis verbis hanc quaestionem sunt aggressi: qui de aequilibritate instabili sunt locuti, quae ex theologia in catechesim pervadere potest, atque necessitati huic malo remedium afferendi institerunt. Ipse Summus Pontifex Paulus VI hanc quaestionem verbis non minus claris tractavit in prooemio Sollemnis suae Professionis Fidei (108) et in Adhortatione Apostolica, quam quinto expleto anno a Concilii Oecumenici Vaticani II exitu edidit (109).

De hac re iterum est monendum. Theologi et exegetae, conscii quantam vim habeant ad institutionem catecheticam investigationes ipsorum et affirmationes, cavere omnino debent, ne ita agant, ut tamquam veritates certae accipiantur ea quae, contra, pertinent ad coniecturas vel ad disceptationes inter peritos. Catecheseos vero institutores in provincia investigationis theologicae ea sapienter colligant, quae lucem afferre. vale ant ipsorum considerationi atque institutioni, e veris fontibus haurientes, perinde ac theologi, sub Magisterii ductu. Neque animos puerorum et iuvenum, in hoc gradu catecheseos constitutos, perturbent insolitis opinationibus, quaestionibus vanis vel inanibus disceptationibus, quas sanctus Paulus in epistulis pastoralibus suis saepe obiurgat (110).

Pretiosissimum donum, quod Ecclesia mundo huius temporis, erranti et inquieto, possit praebere, in eo est positum, ut christianos ibi formet, solidatos in re essentiali et humiliter laetos de fide. Id ipsum eos catechesis docet, et ea imprimis inde capit incrementa: « Homo igitur, qui funditus se perspicere cupit — non tantum secundum quasdam subitarias, imperfectas, saepe exteriores, immo etiam specie sola apparentes rationes aut regulas suae vitae — debet sese ad Christum conferre, cum sua anxietate et dubitatione, cum sua infirmitate et improbitate. cum vita sua et morte. Is debet quasi cum toto, quod ipse est., intrare in eum; debet « asciscere» atque assumere sibi omnem veritatem Incarnationis et Redemptionis, ut rursus se reperiat » (111).

IX

62. Nunc, Fratres et Filii dilectissimi, cupimus, ut verba Nostra, vim habentia gravis et ferventis exhortationis, quae pro ministerio Nostro Pastoris Ecclesiae universae vobis adhibemus. corda vestra incendant, sicut saneti Pauli epistulae ad Titum et Timotheum, socios Evangelii, datae, vel sicut verum illud opusculum de gaudio catechizandi, quod sanctus Augustinus ad diaconum Deogratias misit, qui in gerendo munere catechistae se demiserat animo (112). Re quidem vera volumus cordibus cunctorum — sunt autem tot et tam varii — qui in institutionem doctrinae religiosae et in componendos animos ad vitam secundum Evangelium ducendam incumbunt, fortitudi­ nem, spem, ardorem ingerere!

63. Imprimis autem ad vos, Fratres in Episcopatu, convertimur: Concilium Vaticanum II vos iam expressis verbis de officiis vestris quoad rem catecheticam monuit (113) atque Patres quarti Coetus generalis Synodi gravibus vocibus ea confirmarunt.

Ad hoc quod attinet, vobis, dilectissimi Fratres, missio peculiaris in Ecclesiis vestris est credita; ubi vos estis ii qui primi officio catecheseos tradendae devinciuntur, ubi vos estis catecheseos institutores longe praecipui. Praeterea una cum Summo Pontifice secundum rationem collegialis formae Episcoporum munus catecheseos tradendae in universa Ecclesia obeatis oportet. Sinite ergo Nos vobiscum colloqui corde sincero .

Novimus sane ministerium episcopale in dies magis implicatum et ponderosum vobis esse sustinendum. Mille officia vos habent sollicitos, a cura novos sacerdotes formandi ad necessitatem communitatibus fidelium actuose adstandi, a celebratione impensa et digna cultus divini et Sacramentorum ad studium humanae promotionis fovendae et hominis iura tuendi. At cura provehendi operosam et efficacem catechesim nullatenus cedat alii sollicitudini, quaecumque ea est! Haec cura vos impellet, ut vosmet ipsi doctrinam vitae fidelibus vestris tradatis. Sed vos etiam adducet, ut in dioecesibus vestris, congruenter cum iis, quae Conferentia Episcopalis, cuius estis, statuerit, quasi ex altiore loco catechesim dirigatis, accitis quidem operae sociis peritis et fiducia dignis.

Munus vestrum praecipuum est in dioecesibus vestris verum ardorem ad catechesim spectantem excitare et servare, ardorem dicimus, qui in compagem accommodatam et efficacem inseratur, quae homines, subsidia et instrumenta atque etiam necessarias opes complectatur et promoveat. Persuasum habeatis cetera facilius fieri, si catechesis in Ecclesiis localibus recte fiat. Ceterum — num opus est id dicere? — si zelus vester inter dum officium vobis imponit iniucundum deviantes denuntiandi, errantes corrigendi, tamen saepius gaudium inde capietis vi dentes Ecclesias vestras fiorentes eo quod ibi catechesis ita traditur, ut Deus vult.

64. Quod ad vos, sacerdotes, pertinet, en ager, in quo vos cooperatores proximi estis Episcoporum vestrorum. Concilium vos vocavit « educatores in fide » (114):  nonne hi maxime eritis, si quam impensissime conitemini, ut communitates vestrae in fide crescant? Ecclesia exoptat, ne quid neglegatis eorum quae operi catechetico recte ordinando recteque dirigendo conducant, sive in paroecia versamini sive pietatis magistros agitis in scholis, Lycaeis vel studiorum universitatibus, sive curatores estis rei pastoralis in quovis gradu, sive animatores communi tatum parvarum vel magnarum, praesertim coetuum iuvenum. Diaconi aliique ministri, si vos eos habere contingit, in hac causa sunt suapte natura vestri cooperatores. Omnes autem credentes iure fruuntur catechesim accipiendi, omnes pastores officio tenentur huic rei consulendi. A publicae rei moderatoribus semper Nos flagitabimus, ut libertatem catecheseos tradendae observent; vos ergo, administri Christi, omnibus viribus obsecramus, ne umquam permittatis, ut deficiente zelo vel ex nefasta quadam praeiudicata opinione fideles careant catechesi. Ne dicatur: « parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis » (115).

65. Non paucae familiae religiosae, sive virorum sive mulierum, ortae sunt, ut in christianam institutionem puerorum et iuvenum, praesertim maxime derelictorum, incumberent. Temporum cursu religiosi et religiosae plurimum versati sunt in actione catechetica Ecclesiae, hac in re opus sane aptissimum et efficacissimum patrantes. Nunc ipsum, cum et religiosorum vincula cum Pastoribus firmantur et, consequenter, actuosa praesentia communitatum religiosarum earumque sodalium in propositis pastoralibus Ecclesiarum localium expostulatur, vos enixe cohortamur — quos consecratio religiosa oportet promptiores efficiat ad serviendum Ecclesiae — ut ad munus catecheticum quam diligentissime vos praeparetis, secundum divers as vocationis rationes vestrorum institutorum et secundum munera vobis commissa, ubique vera de hac re solliciti. Utinam communitates summum ingenii virium et facultatum peculiari operi catecheseos impendant!

66. Nomine totius Ecclesiae gratias vobis agimus, catecheseos institutores ex ordine laicorum, viri et mulieres — hae quidem etiam plures sunt numero — qui ubique terrarum vos devovistis institutioni religiosae multarum generationum. Actio vestra, saepe humilis et abscondita, sed ardente et magnanimo studio patrata, praeclarissima est forma apostolatus laicorum; qui peculiaris est momenti, ubi, variis de causis, pueri et iuvenes in suarum familiarum convictu non consentaneam accipiunt religiosam institutionem. Quot nostrum a personis, quales vos estis, elementis catechismi sumus imbuti vel compositi ad suscipiendum Sacramentum Paenitentiae vel primam Communionem et Confirmationem? Coetus generalis quartus Synodi Episcoporum vestri non est oblitus; una cum eo vos incitamus, ut vitae Ecclesiae cooperari pergatis.

Catecheseos vero institutores, qui in regionibus missionali opere excolendis degunt, peculiari prorsus nomine « catechistarum » appellantur. E familiis iam christianis orti vel olim ad christianam fidem conversi atque a missionariis vel ab alio catechista instructi, hi deinde vitam suam, per longum cursum annorum, pueris et adultis suarum regionum impendunt. Sine iis profecto Ecclesiae nunc florentes aedificatae non essent. Gaudemus sane quod Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide conisa est et conititur, ut huiusmodi catechistarum formatio in dies perficiatur. Grato animo de iis commemoramus, quos Deus ex terrestri peregrinatione iam ad se vocavit; intercessionem autem illorum effiagitamus, quibus Decessores Nostri beatorum vel sanctorum Caelitum honores decreverunt. Omnes qui nunc operantur, ex animo confirmamus. Optamus quidem, ut multi alii iis succedant eorumque numerus pro labore missionibus tam necessario augescat.

67. Nunc agere iuvat de concretis spatiis, ubi pro more orones catecheseos institutores operantur, et modo magis compendioso de « locis » catecheseos tractare, quorum nonnulla iam sunt memo rata in capite VI, id est de paroecia, familia, schola, consociatione.

Quodsi verum est ubique posse catechizari, tamen moneamus oportet —plurimorum Episcoporum vota secundantes — communitatem paroecialem, utpote in singulari loco positam, manere debere fautricem et incitatricem catecheseos. In non paucis quidem regionibus paroecia quasi subversa est immenso illo urbium auctu. Quidam fortasse nimis festinanter iudicarunt eas esse obsoletas, immo perituras, et pro iis parvas communitates, magis accommodatas et efficaces, constituendas. At velint nolint illi, paroecia locus restat, quo cum populus christianus, etiam ii, qui religionem non colunt, arctiore necessitudine iunguntur. Rectum ergo e rei veritate haustum iudicium et sapientia postulant, ut illud servetur consilium eo pertinens, ut eidem paroeciae, si opus est, congruentiores structurae praebeantur, et potissimum ut ei novus indatur impulsus, quatenus fideles, ingenio et peritia praestantes, officii sui conscii, magnanimi, auctiore modo in eam inseruntur. Quibus dictis et ratione habita necessariae locorum diversitatis, in quibus catechesis traditur, in ipsa etiam paroecia, prorsus oportet omnes viae catecheseos impertiendae — in familiis pueros vel adulescentes complectentibus, in sedibus curatorum rei pastoralis apud publicas scholas, in institutis scholasticis catholicis, in consociationibus apostolatui deditis, quae tempus catechesi destinant, in circulis omnibus iuvenibus patentibus, in excursionibus, quae exeunte hebdomada ad rem spiritualem provehendam fiunt, et alias — vere in eandem fidei confessionem dirigantur, in idem obsequium se Ecclesiae subiciendi, in officia societati praestanda eodem spiritu evangelico: « unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium » (116). Quapropter quaevis paroecia populo frequens et omnes paroeciae minores in unum corpus redactae gravi tenentur officio formandi eos — sacerdotes, religiosos, religiosas, laicos — qui totis viribus catechesi excitandae se impendant, apparandis iis studeant, quae necessaria sunt ad catechesim quovis aspectu, et multiplicandis et accommodandis locis, prout fieri possit et utile sit, ubi catechesis tradatur, et invigilent, ut formatio religiosa probata ratione niteat et varii coetus in corpus ecclesiale inserantur.

Ut paucis dicamus — absit quidem, ut omnia ad unius arbitrii normam redigantur vel unam formam induere iubeantur — paroecia, ut iam supra diximus, locus ille singularis catecheseos tradendae debet manere. Oportet, ut munus suum iterum inveniat, ex quo est domus familiaris convictus, fraterna et hospitalis, ubi baptizati et confirmati conscii fiunt se esse populum Dei. Ibi panis sanae doctrinae et panis eucharisticus iis frangitur abundanter in una cultus divini actione (117);  inde cotidie mittuntur ad implenda munera sua apostolica, ubicumque vita mundi fervet.

68. Actio catechetica, quae in familia fit, indolem prorsus peculiarem praefert, pro qua quodam modo nihil potest substitui quamque Ecclesia, praecipue Concilium Vaticanum II iure meritoque in lumine posuit (118). Haec in fide educatio, a parentibus impertita — quam a primis puerorum annis inchoari oportet (119) — iam efficitur, si membra familiae uniuscuiusque inter se adiuvant, ut per testificationem suam vitae christianae, saepe tacitam at perseverantem, in cotidianae conversationis secundum Evangelium ductae cursu, crescant in fide. Eadem educatio magis solidatur, si occurrentibus familiae eventibus — cuiusmodi sunt Sacramentorum susceptio, celebratio sollemnitatum liturgicarum, ortus infantis, luctus — curae est, ut significatio christiana vel religiosa horum eventuum explanetur. Sed etiam maiora sunt agenda: parentes christiani institutionem, quam alias certa via et ratione acceperunt, in familiari vita persequi et resumere studeant. Animi puerorum puellarumque saepe modo decretorio in omnemque vitam afficiuntur, cum eiusmodi veritates ad praecipuas quaestiones fidei vitaeque christianae pertinentes in familiari convictu, qui amore et reveren tia sit insgnis, sic den uo tractan tur. I psis etiam parentibus nisus, qui iis hac de causa imponitur, prodest, siquidem in tali colloquio catechetico serendo unusquisque accipit ac dat.

Itaque catechesis familiaris antecedit, prosequitur, amplificat aliam quamvis formam catecheseos tradendae. Praeterea, ubi legibus religioni adversantibus ipsa etiam educatio in fide impeditur, ubi propter pervagatam incredulitatem vel saecularismum, qui dicitur, grassantem reapse facultas non datur in religione vere crescendi, haec « veluti Ecclesia domestica » (120) unus locus manet, ubi pueri et iuvenes germanam catechesim possint accipere. Parentes igitur christiani num­ quam satis annitentur, ut ad hoc munus filios catechizandi se praeparent et ut studio indefatigato id exsequantur. Confirmandi etiam sunt homines vel instituta, a quibus parentes ad idem officium obeundum adiuvantur, sive eo quod singillatim hi continguntur, sive per congressiones vel conventus, sive per subsidia omne genus paedagogica: illi enim et illa catechesi praeclarissime inservi un t.

69. Iuxta familiam cum eaque coniuncta schola haud neglegendas praebet catechesi opportunitates. In nationibus illis — usque, pro dolor, rarioribus — ubi fieri potest, ut educatio in fide intra ipsum scholae ambitum tradatur, Ecclesiam efficere oportet, quantum omnino valeat. Hoc autem manifesto refertur ante omnia ad scholam catholicam: num enim mereretur ea amplius tale suum nomen, si, quantumlibet superiore natura eruditionis excelleret profanis in disciplinis, iusta tamen aliqua de causa reprehenderetur ob neglegentiam vel deformationem institutionis proprio modo religiosae? Nec quisquam dixerit hanc ipsam semper implicita aut indirecta via communicari! Peculiaris indoles ac summa scholae catholicae ratio — propter quam scilicet catholici parentes eam debent aliis praeponere — est profecto qualitas religiosae educationis in universam alumnorum praeparationem introductae. Si instituta catholica necesse est conscientiarum libertatem observent — id est recusent eas extrinsecus vi physica moralive impellere, praesertim quod ad religiosos puerorum et adulescentium actus spectat — officio tamen gravi obstringuntur suppeditandae institutionis religiosae, ad discipulorum condiciones val de inter dum diversas aptatae, necnon hoc eis inculcandi: vocem Dei vocantis ad serviendum ipsi in spiritu ac veri tate secundum illius mandata Ecclesiaeque praecepta non quidem hominem cogere, sed nihilo minus conscientiam eius obligare.

Pariter vero cogitamus de schola non contessionali, ut aiunt, ac de schola publica. Vehementer quidem exoptamus, ut, agnito humanae personae familiarumque clarissimo iure et confirmata religiosae omnium libertatis reverentia, permittatur cunctis alumnis catholicis in spirituali sua educatione progredi opitulante religiosa institutione, quae ex Ecclesia pendet, sed quae, pro nationibus, impertiri potest per scholam vel intra scholae ambitum vel etiam secundum consensionem cum publicis auctoritatibus de temporibus scholasticis, si catechesis evenit tantummodo in paroecia vel in alia sede curae pastoralis. Reapse ibi quoque, ubi obiectivae subsistunt difficultates — verbi gratia quoties diversae religionis sunt discipuli — par est ita scholarum horaria componi, ut catholicis liceat propriam fidem experientiamque religiosam altius persequi idoneis cum magistris tum sacerdotibus tum laicis.

Praeter scholam ipsam complura alia elementa vitalia certe proficiunt ad iuvenum mentes permovendas: otia, ambitus so cialis et operis faciendi. At illi qui studia perficiunt, necessario istis rebus afficiuntur: ad bona culturae et morum inter quaedam adiuncta sui educationis instituti inducuntur et multi­ plicibus in schola acceptis notionibus se experiuntur. Hoc autem postulat, ut catechesis amplam ration em ducat huius scholarizationis, ut ceteras doctrinae eruditionisque partes coniungat eo nempe consilio quo Evangelium in mentem discipulorum revera penetret in regione ipsa eorum institutionis et quo totus eorum cultus humanus apte cohaereat, lumine fidei fulgente. Sacerdotes igitur, religiosos, religiosas, laicos confirmamus cohortantes, qui operam dant, ut eorundem alumnorum sustineant fidem. Praeterea hac usi occasione iterum asseveramus esse Nobis firmiter persuasum observantiam erga catholicam adulescentium fidem necnon consilia, quibus eorum educatio in fide huiusque altior perceptio, solidatio, libera professio, exercitatio faciliores redduntur, honorem certe tributura omni regimini, ad quodcumque gubernationis genus et rationem annituntur vel e quacumque ideologia diriguntur.

70. Incitari denique interest consociationes et motus et circulos fidelium sive ad pietatis usum et apostolatum directum intendantur sive ad officia caritatis et adiumenti sive ad christianam praesentiam in ipsis mundi huius temporalibus ad­ iunctis. Melius omnes illi proposita sua assequentur meliusque obsequentur Ecclesiae, si tam in ordinatione sua interiore quam in actionis methodo locum insignem destinaverint seriae formationi religiosae sodalium suorum. Hoc denique pacto una. quaeque fidelium consociatio in Ecclesia debet esse suapte definitione educatrix in fide.

Ita clariores laicorum partes in huius aetatis catechesi ap­ parent, semper pastorali sub ductu propriorum Episcoporum, sicut ceterum propositiones a Synodo enuntiatae crebrius inculcaverunt.

71. Haec consociata laicorum opera, de qua gratias Domino referamus oportet, eodem tempore nos ipsos provo cat uti Pastores ad propria nostra officia. Etenim catechistae illi ex ordine laicorum diligenter instituendi sunt ad munus, quod, licet ministerium non sit sollemniter constitutum, nihilo tamen minus in Ecclesia est permagni ponderis. At ista educatio a nobis postulat, ut sedes et instituta consentanea erigamus, quibus Episcopi sedulo diligenterque providebunt. Provincia vera haec est, ubi cooperatio intra dioecesim et inter dioeceses, quin immo per totam nationem, se frugiferam exhibet atque fecundam. Ibi similiter praesidia et opes ab Ecclesiis locupletioribus concessa sororibus Ecclesiis egentioribus eximiam suam efficacitatem probabunt: quid enim una Ecclesia alteri praestantius afferre potest quam adiumentum, quo haec ipsa ut Ecclesia crescat?

Singulis demum iis qui magno se animo devovent Evangelii ministerio quosque hic iam vehementer exhortantes confirmavimus, consilium seu mandatum commemorare volumus venerando Decessori Nostro Paulo VI probatissimum: « Quoniam Evangelii praedicatores sumus, nobis praebenda est fidelibus Christi ... species hominum in fide firmatorum, qui sciunt simul congredi, praeter contentiones hic et nunc exorientes, ob communem since ram et aequam veritatis inquisitionem. Ita est: evangelizationis sors profecto conectitur cum unitatis testimonio ab Ecclesia exhibito; hinc sane officiorum pondus et gravitas, sed etiam consolatio exoritur » (121).

72. Adhortationem Apostolicam hanc terminantes, animo eum respicimus, qui princeps auctor est totius catechetici operis ac doctor eorum, qui illud exsequuntur: Spiritum nempe Patris et Filii, Spiritum Sanctum.

Describens munus, quod Spiritus hic erat in Ecclesia cpmpleturus, Christus adhibet valde significantia haec verba: « Ille vos docebit omnia »; « et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis » (122). Et addit: « Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, ducet vos in omni veritate ... et quae ventura sunt, annuntiabit vobis » (123).

Spiritus igitur Ecclesiae promittitur et unicuique fideli velut Magister intimus, qui in conscientiae cordisque penetralibus efficit, ut id comprehendatur quod auditum sane erat sed perspici non potuit. De quo ait sanctus Augustinus: « Ipse ... Spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritualia; et eorum pectora desiderio maiore succen­ dit, si quisque in ea charitate proficiat, qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret» (124).

Praeterea officium Spiritus est discipulos mutare in Christi testes: « ille testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibetis » (125). Verum plus etiam restat. Secundum sanctum Paulum, qui hac de re theologiam quandam in omni Novo Testamento reconditam summatim perstringit, totum istud, quod « esse christianum» significat, tota est christiana vita, nova Dei filiorum vita, quae vita est secundum Spiritum (126). Solus nobis Spiritus permittit, ut Deo dicamus: « Abba, Pater » (127). Sine Spiritu autem dicere non valemus: « Dominus resus! » (128). Ex Spiritu denique profluunt cunctae gratiae sive charismata, quae Ecclesiam aedificant, id est christianorum communitatem (129). Hac profecto mente sanctus Paulus hoc man­ datum dat omnibus Christi discipulis : « implemini Spiritu » (130).

Praeclare vero loquitur sanctus Augustinus: « Utrumque (id est quod credimus et quod operamur) ... nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrum que tamen datum est per Spiritum fidei et charitatis » (131).

Catechesis ergo, quae est incrementum in fide ac maturescens vita christiana versus plenitudinem, consequenter Spiritus Saneti est opus, quod ille dumtaxat excitare in Ecclesia sustentareque potest.

Haec exinde omnia, quae supra memoratos aliosque complures Novi Testamenti locos nos perlegentes comperimus, duo nobis vicissim persuadent.

Patet imprimis Ecclesiam, cum suum explet catecheseos munus, — sicut ceteroquin omnem christianum, qui ope ram navat in Ecclesia et nomine Ecclesiae — admodum consciam sibi esse debere tamquam vivum docileque Spiritus Sancti instrumentum se agere; oportere in super Ecclesiam docentem omnesque catechistas eo tendere, ut Spiritum illum constanter invocent, cum eo semper communicent, veros ipsius motus percipere nitantur.

Deinde necesse est, ut magnum istud studium intellegendi melius operam Spiritus seque impensius ei dedendi — nam, ut Decessor Noster Paulus VI sua asseverat in Adhortatione Apostolica Evangelii Nuntiandi (132), « in Ecclesia singularem quandam Spiritus Sancti aetatem animadvertimus » — iterum inducat catecheseos fervorem. Reapse « renovatio in Spiritu » vera erit veramque praestabit Ecclesiae fecunditatem, non quatenus mirabilia dona et charismata excitabit, sed quatenus plurimos fideles in cotidianis vitae viis perducet ad patientem, humilem, perseverantem conatum ac nisum melius usque cognoscendi testificandique Christi mysterium.

Hic ergo super catechizantem Ecclesiam invocamus hunc Patris et Filii Spiritum eumque exoramus, ut in ea renovet dynamicam catecheseos tradendae virtutem.

73. Quod utinam precibus suis impetret nobis Virgo Pentecostes! Ipsa enim singularem ob electionem inspectabat, dum filius « Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia » (133). In genibus eius positus ac deinde per totam absconditam in oppido Nazareth vitam, Filius ille, qui erat Unigenitus a Patre, plenus gratiae et veritatis, ab illa institutus est Scripturarum humana cognitione atque historia consilii divini de populo electo, Patrem adorando (134). Prima ceterum fuit illius discipulorum: prima videlicet tempore, nam cum in Templo reperisset Filium suum puerum, ab eo doctrinas accepit, quas conservabat in corde suo (135);  sed prima potissimum, quod nemo ut illa, ratione tam alta, « docibilis Dei » (136) facta est. « Mater simul et discipula »: affirmat de ea sanctus Augustinus candideque addit plus esse Mariae, discipulam fuisse Christi, quam Matrem fuisse Christi (137). Non sine causa in Aula Synodi vocata Maria est « catechismus vivus », « catechistarum mater et exemplar ».

Utinam ergo, ipsa deprecante Maria, praesens Spiritus Sanctus concedat Ecclesiae maiorem quam umquam alias impetum catechetici operis, quod pernecessarium est illi! Tunc Ecclesia efficaciter hoc gratiae tempore perficiet mandatum irrevocabile atque universale suo a Magistro receptum: « Euntes ergo docete omnes gentes » (138).

Denique Benedictionem Apostolicam vobis impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Octobris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES  PAULUS PP. II


(1) Cf. Mt 28, 19 s.

(2) Cf. 1 Io 1, 1.

(3) Cf. Io 20, 31.

(4) Cf. AAS 63 (1971), pp. 758-764.

(5) Cf. n. 44; cf. etiam nn. 45-48 et 54: AAS 68 (1976), pp. 34-35; 35-38; 43.

(6) Notum est secundum Litteras Apostolicas a verbis Apostolica Sollicitudo incipientes (AAS 57 [1965], pp. 775-780) Synodum Episcoporum congregari posse in coetum generalem, in coetum extraordinarium et in coetum specialem. In hac Adhortatione Apostolica verba « Synod us » vel « Patres Synodi» vel « Aula Synodi » semper referuntur — nisi aliud declaratur — ad quartum Coetum generalem Synodi Episcoporum, qui mense Octobri anno 1977 de catechesi est habitus.

(7) Cf. Synodus Episcoporum, De catechesi hoc nostro tempore tradenda praesertim pueris atque iuvenibus, Ad Populum Dei Nuntius, e Civitate Vaticana, 28.X.1977; cf. diarium « L'Osservatore Romano» (30 Oct. 1977), pp. 3-4.

(8) Cf. AAS 69 (1977), p. 633.

(9) Cf. Io 1, 14.

(10) Io 14, 6.

(11) Eph 3, 9. 18 s.

(12) Cf. Io 14, 6.

(13) Io 7, 16. Hoc argumentum in Evangelio frequentatur: cf. Io 3, 34; 8, 28; 12, 49 s.; 14, 24; 17, 8. 14.

(14) 1 Cor 11, 23: verbum « tradendi », quo in hoc loco S. Paulus utitur, in Adhoratione Apost. Evangelii Nuntiandi saepius adhibetur ad significandam actionem evangelizantis Ecclesiae, veluti in nn. 4, 15, 78, 79.

(15) Act 1, 1.

(16) Mt 26, 53; cf. Io 18, 20.

(17) Mc 10, 1.

(18) Mc 1, 22; cf. etiam Mt 5, 2; 11, 1; 13, 54; 22, 16; Mc 2, 13; 4, 1; 6, 2. 6; Lc 5, 3. 17; 10 7, 14; 8, 2, etc.

(19) Lc 23, 5.

(20) Sunt quinquaginta fere loci in quattuor Evangeliis, in quibus hoc nomen, ab universa traditione ludaica acceptum sed nova significatione praeditum, Iesu Christo tribuitur, qui quidem ipse id crebro in lumine posuit.

(21) Cf., praeter alios, Mt 8, 19; Mc 4, 38; 9, 38; 10, 35; 13, 1; 10 11, 28.

(22) Mt 12, 38.

(23) Lc 10, 25; cf. Mt 22, 16.

(24) Io 13, 13 s.; cf. etiam Mt 10, 25; 26, 18 et locos similes.

(25) Mt 23, 8. S. Ignatius .Antiochenus hanc locutionem resumens ita explanat: « (per quod [id est mysterium mortis Christi] mysterium) fidem accepimus, et propter quod hoc sustinemus, ut inveniamur discipuli Iesu Christi, solius doctoris nostri» (Epistula ad Hagnesios, IX, 1: FUNK 1, p. 239).

(26) Io 3, 2.

(27) Imago Christi Doctoris, eum videlicet exhibens dum docet, iam in sacris cryptis Romanis invenitur. Multum vero frequentatur in operibus musivis arte Romana-Byzantina saeculo III et IV confectis. Fuit deinde simulacrum, quod artifices media aetate libentius efficiebant in magnis ecclesiis cathedralibus, Romanico vel Gothico structurae genere insignibus.

(28) Mt 28, 19. 29 10 15, 15.

(30) Cf. Io 15, 16.

(31) Act 2, 42.

(32) Act 4, 2.

(33) Cf. Act 4, 18; 5, 28.

(34) Cf. Act 4, 19.

(35) Cf. Act 1, 25.

(36) Cf. Act 6, 8 ss.; cf. etiam narrationem de Philippo, qui ministrum reginae Aethiopum catechizat: Act 8, 26 ss.

(37) Cf. Act 15, 35.

(38) Act 8, 4.

(39) Cf. Act 28, 31.

(40) Cf. Litt. Enc. Mater et Magistra Ioannis PP. XXIII (AAS 53 [1961], p. 401): Ecclesia est « mater », quia per baptismum indesinenter novos filios parit atque efficit, ut familia Dei crescat; est autem « magistra », quia eurat, ut filii gratia baptismatis augeantur, quorum sensum fidei illa veritatibus fidei alit.

(41) Exempli eausa memorantur: Epistula S. Clementis Romani ad Corinthios, Didache, Epistula Apostolorum, Opera S. Irenaei, Lugdunensis Episcopi (Demonstratio Apostolicae Praedicationis et adversus haereses), Tertulliani (De baptismo), Clementis Alexandrini (Paedagogiae), S. Cypriani (Testimonia ad Quirinum), Origenis (Contra Celsum), etc.

(42) Cf. 2 Th 3, 1.

(43) Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis Humanae, n. 2: AAS 58 (1966), p. 930.

(44) Cf. Declaratio universalis de iuribus hominis (Consilii Unitarum Nationum) 10 Dec. 1948, art. 18; Conventio Internationalis de iuribus civilibus et politicis (Consilii Unitarum Nationum) 16 Dec. 1966, art. 4; Actus finalis Conventus de Securitate et Cooperatione in Europa, par. VII.

(45) Synodus Episcoporum, De cateohesi hoc nostro tempore tradenda praesertim pueris atque iuvenibus, Ad Populum Dei Nuntius, nn. 1 et 4; loc. cit. pp. 3-4 et 6-7; cf. diarium « L'Osservatore Romano » (30 Oct. 1977), p. 3.

(46) Ibid., n. 6: loc. cit., pp. 7-8; d. diarium « L'Osservatore Romano » (30 Oct. 1977), p. 3.

(47) Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium Catechisticum Generale, uu. 17-35: AAS 64 (1972), pp. 110-118.

(49) Cf. Synodus Episcoporum, De catechesi hoc nostro tempore tradenda praesertim pueris atque iuvenibus, Ad Populum Dei Nuntius, n. 1: loc. cit., pp. 3 S.; cf. diarium « L'Osservatore Romano » (30 Oct. 1977), p. 3.

(50) Allocutio exeunte Synodo 29 Oct. 1977 habita: AAS 69 (1977), p. 634.

(51) Allocutio exeunte Synodo 29 Oct. 1977 habita: AAS 69 (1977), p. 634.

(52) Directorium Catechisticum Generale, nn. 40 et 46: AAS 64 (1972), pp. 121 et 124 s.

(53) Decr. de Presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, n. 6: AAS 58 (1966), p. 999.

(54) Cf. Ordo Initiationis Christianae Adultorum.

(55) Eph 4, 13.

(56) Cf. 1 Pt 3, 15.

(57) Cf. Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, nn. 10 et 24: AAS 58 (1966), pp. 822 et 828 s.; cf. etiam Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium Catechisticum Generale, n. 45: AAS 64 (1972), p. 124, ubi fontes praecipui vel additicii catecheseos in recto lumine ponuntur.

(58) Cf. Ordo Initiationis Christianae Adultorum, nn. 25-26; 183-187.

(59) Cf. AAS 60 (1968), pp. 436-445. Praeter hasce magni momenti professiones fidei professiones populares, quae in quarundam regionum cultu civili christiano, a maioribus tradito, insident, cf. ea quae die 3 Iunii 1979 ad iuvenes Gnesnenses diximus de cantico-nuntio, quod « Bogurodzica » inscribitur: « Hoc non est solum cantieulli, sed etiam professio fidei, symbolum illius Credo Polonici, est catechesis atque etiam documentum traditionis christianae. Ibi praecipuae veritates fidei et principia rei moralis continentur. Non est solum quasi quoddam obiectum historieum; est documentum vitae. (Hoc canticum appellatum est etiam) catechismus Polonicus»: cfr. AAS 71 (1979), p. 754.

(60) N. 25: AAS 68 (1976), p. 23.

(61) Ibid., praesertim nn. 26-39: loc. cit., pp. 23-25; « essentialia capita » nuntii christiani modo magis ad systema revocato etiam in Direotorio Oateohistioo Generali explicantur, nn. 47-69: AAS 64 (1972), pp. 125-141, ubi in super norma doctrinae essentialis, quae in catechesi contineatur, invenitur.

(62) Ratio etiam habeatur capitis, de hac re agentis, Directorii Catechistici Generalis, nn. 37-46 (loc. cit., pp. 120-125).

(63) Rom 1, 19.

(64) Act 17, 23.

(65) Cf. Eph 3, 3.

(66) Cf. Eph 2, 18.

(67) Act 20, 28.

(68) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, n. 39: AAS 58 (1966), pp. 1056 s.

(69) Rom 6, 4.

(70) 2 Cor 5, 17.

(71) Cf. ibid.

(72) Rom 6, 23.

(73) Cf. PAULUS PP. VI, Adh. Apost. Evangelii Nuntiandi, nn. 30-38: AA8 68 (1976), pp. 25-30.

(74) Cf. Catechismus maior, pars V, cap. 6, nn. 965-966.

(75) Cf. Phil 2, 17.

(76) Rom 10, 8.

(77) Phil 3, 8.

(78) Eph 4, 20 s.

(79) Cf. 2 Th 2, 7.

(80) Io 6, 69; cf. Act 5, 20; 7, 38.

(81) Cf. Act 2, 28, ubi verba Ps. 16, 11 afferuntur.

(82) Cf. totum Decretum de Oecumenismo Unitatis Redintegratio: AAS 57 (1965), pp. 90-112.

(83) Cf. ibid., n. 5: loc. cit., p. 96; cf. etiam Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecciesiae Ad Gentes Divinitus, n. 15: AAS 58 (1966), pp. 963-965; Sacra Congregatio pro CIericis, Directorium Catechisticum Generale, n. 27: AAS 64 (1972), p. 115.

(84) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Oecumenismo Unitatis Redintegratio, nn. 3-4: AAS 57 (1965), pp. 92-96.

(85) Ibid., n. 3: loc. cit, p. 93.

(86) Cf. ibid.; cf. etiam Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 15: AAS 57 (1965), p. 19.

(87) Lc 12, 32

(88) Cf. exempli causa, Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes: AAS 58 (1966), pp. 1025-1120; PAULUS PP. VI, Litt. Encycl. Populorum Progressio: AAS 59 (1967), pp. 257-299; Epistula Apost. Octogesima Adveniens: AAS 63 (1971), pp. 401-441; Adhort. Apost. Evangelii Nuntiandi: AAS 68 (1976), pp. 5-76.

(89) Mt 1, 16.

(90) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, n. 14: AAS 58 (1966), p. 679; Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad Gentes Divinitus, n. 14: AAS 58 (1966), pp. 962-963; Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium Catechisticum Generale. n. 20: AAS 64 (1972), p. 112; cf. etiam Ordo Initiationis Christianae Adultorum.

(91) Cf. n. 58: AAS 68 (1976), pp. 46-49.

(92) Cf. Synodus Episcoporum, De catechesi hoc nostro tempore tradenda praesertim pueris atque iuvenibus, Ad Populum Dei Nuntius, nn. 7-10: loc. cit., pp. 9-12; cf. diarium « L'Osservatore Romano » (30 Oct. 1977), p. 3.

(93) Cf. Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium Catechisticum Generale, nn. 119­ 121; 134: AAS 64 (1972), pp. 166-167; 172.

(94) Cf. AAS 71 (1979), p. 607.

(95) Cf. Rom 16, 25; Eph 3, 5.

(96) Cf. 1 Cor. 1, 17.

(97) Cf. 2 Tim 1, 14.

(98) Cf. Io 1, 16; Eph 1, 10.

(99) Litt. Enc. Redemptor Hominis, nn. 15-16: AAS 71 (1979), pp. 286-295.

(100) Cf. Mt 5, 13-16.

(101) PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Ecclesiam Suam, p. III: AAS 56 (1964), pp. 637-659.

(102) Cf. Hebr 11, 27. 60.

(103) 1 Cor 13, 12.

(104) Cf. 1 Tim 6, 16.

(105) Hebr 11, 1.

(106) Cf. Mt 2, 1 ss.

(107) BLAISE PASCAL, Le mystere de Jesus: Pensčes, n. 553.

(108) PAULUS PP. VI, Sollemnis Professio Fidei, n. 4: AAS 60 (1968), p. 434.

(109) PAULUS PP. VI, Adhort. Apost. Quinque iam Anni: AAS 63 (1971), p. 99.

(110) Cf. 1 Tim 1, 3 ss.; 4, 1 ss.; 2 Tim 2, 14 ss.; 4, 1-5; Tit 1, 10-12; cf. etiam Adhort. Apost. Evangelii Nuntiandi, n. 78: AAS 68 (1976), p. 70.

(111) Litt. Enc. Redemptor Hominis, n. 10: AAS 71 (1979), p. 274.

(112) De catechizandis rudibus: PL 40, 310-347.

(113) Cf. Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, n. 14: AAS 58 (1966), p. 679.

(114) Decr. de Presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, n. 6: AAS 58 (1966), p. 999.

(115) Lam 4, 4.

(116) Eph 4, 3s.

(117) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, nn. 35, 52: AAS 56 (1964), pp. 109, 114; cf. etiam Institutio Generalis Missalis Romani, decreto Sacrae Rituum Congregationis 6 Apr. 1969 promulgata, n. 33, et quod supra in cap. VI de homilia est dictum.

(118) Iam ab inita media aetate Concilia provincialia de officio monuerunt, quo parentes circa filiorum educationem in fide tenerentur: cf. VI Conc. Arelaten. (a. 813), can. 19; Conc. Moguntin. (a. 813), cann. 45, 47; VI Conc. Parisien. (a. 829), libr. I, cap. 7: MANSI, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio, XIV, 62, 74, 542. E recentioribus documentis haec sunt memoranda: PIUS PP. XI, Litt. Enc. Divini illius Magistri, 31 Dec. 1929: AAS 22 (1930), pp. 49-86; plures allocutiones et nuntii Pii PP. XII; praesertim vera documenta Concilii Vat. II: Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, nn. 11, 35: AAS 57 (1965), pp. 15, 40; Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam Actuositatem, nn. 11, 30: AAS 58 (1966), pp. 847, 860; Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, n. 52: AAS 58 (1966), p. 1073; potissimum vero Declaratio de educatione christiana Gravissimum Educationis, n. 3: AAS 58 (1966), p. 731.

(119) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de educatione christiana Gravissimum Educationis,, n. 3: AAS 58 (1966), p. 731.

(120) Conc. Oeeum Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 11: AAS 57 (1965), p. 16; cf. Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam Actuositatem, n. 11: AAS 58 (1966), p. 848.

(121) Adhort. Apost. Evangelii Nuntiandi, n. 77: AAS 68 (1976), p. 69.

(122) Io 14, 26.

(123) Io 16, 13.

(124) In Ioannis Evangelium Tractatus, 97, 1: PL 35, 1877.

(125) Io 15, 26-27.

(126) Cf. Rom 8, 14-17; Gal 4, 6.

(127) Rom 8, 15.

(128) 1 Cor 12, 3.

(129) Cf. 1 Cor 12, 4-11.

(130) Eph 5, 18.

(131) Retractationum liber I, 23, 2: PL 32, 621.

(132) N. 75: AAS 68 (1976), p. 66.

(133) Cf. Lc 2, 52.

(134) Cf. Io 1, 14; Hebr 10, 5; S. Thom., IIIa, Q. 12, a. 2; A. 3, ad 3.

(135) Cf. Lc 2, 51.

(136) Cf. Io 6, 45.

(137) Cf. Sermo 25, 7: PL 46, 937-938.

(138) Mt 28, 19.

 

 

Copyright 1979 © Libreria Editrice Vaticana

 

top