|
IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS ADHORTATIO APOSTOLICA
POSTSYNODALIS PASTORES DABO VOBIS AD
EPISCOPOS, SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES TOTIUS CATHOLICAE ECCLESIAE
DE SACERDOTUM FORMATIONE IN AETATIS NOSTRAE RERUM CONDICIONE
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii et Filiae, salutem et
Apostolicam Benedictionem
INTRODUCTIO
1. «Pastores dabo vobis iuxta cor meum».1
Per haec Ieremiae prophetae verba promittit Deus populo suo nunquam se illum
sine pastoribus relicturum qui eundem colligant ac ducant: «Et suscitabo
super eos id est super oves meas pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra
et non pavebunt».2
Ecclesia, Dei populus, huius prophetici nuntii effectionem indesinenter
experta, gratias Domino perpetuo laetanter agit, probe sciens ipsum Christum
Iesum esse viventem, supremam ac definitivam huius Dei promissionis impletionem:
qui enim asseruit: «Ego sum pastor bonus»,3 ipse, pastor magnus
ovium,4 apostolis eorumque successoribus ministerium concredidit gregem Dei
pascendi.5
Ceterum nunquam sine sacerdotibus potest Ecclesia ad effectum adducere
praecipuam illam oboedientiam, quae penitus insita est in ipsa eius exsistentia
atque in eius missione erga hominum historiam; eam nempe oboedientiam erga Iesu
mandatum: «Euntes ergo, docete omnes gentes» 6 et «hoc facite
in meam commemorationem»;7 id est iussum Evangelii nuntiandi et
sacrificium sui corporis, pro nobis traditi, necnon sanguinis sui, pro mundi
salute effusi, quotidie renovandi.
Per fidem nobis innotuit promissionem Domini non posse deficere. Haec ipsa
promissio ratio est ac vis, quae laetificat Ecclesiam florentibus atque
increbrescentibus vocationibus sacerdotalibus, quae alicubi hodie suscitantur,
pariterque fundamentum est et stimulus ad maioris fidei et acrioris spei actum
prae gravi sacerdotum penuria, quae in aliis mundi plagis persentitur.
Advocamur omnes ut participemus plenam fiduciam, Dei promissionis continuae
impletionis, quam synodales Patres perspicue atque fortiter testati sunt: «Synodus cum plena fide in promissione Christi qui dixit: "Ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi",8 atque conscia
actionis constantis Spiritus Sancti in Ecclesia, firmiter credit non solum
indefectibilitatem Ecclesiae sed etiam omnia quae in illa implicantur
indefectibilitate... Sacerdotes nunquam in Ecclesia deficient... Deus nunquam
christianos viros ad sacerdotium vocare desinet. Firmiter proinde credamus
oportet, etiamsi in variis regionibus clerus deficiat, non proinde actionem
Patris, cuius est vocationes suscitare, esse unquam cessaturam».9
Ut ipsi in concludenda Synodo, de vocationum sacerdotalium penuria agentes,
asseruimus: «At prima quam Ecclesia profert responsio invenitur in plena
Spiritui Sancto fidenti adhaesione. Pro certo habemus eiusmodi sui ipsius
destitutionem non inducere in errorem, dummodo sane praebeamus nos in gratiam
acceptam fideles».10
2. In recepta gratia fideles permanere, Dei enim donum hominis libertatem
non delet, sed exsuscitat, auget, exigit.
Ideo plena fiducia immutabilis fidelitatis erga Dei promissionem sociatur in
Ecclesia cum gravi responsalitate cooperandi actioni Dei vocantis atque cum eo
conferendi in constituendis et servandis condicionibus in quibus bonum semen, a
Deo sparsum, et profundas iaciat radices et fructus copiosos ferat. Cessare enim
nunquam potest Ecclesia Dominum messis ut operarios in messem suam mittat
rogare,11 neque abstinere a proponendo futurae praesertim progeniei perspicuo ac
animoso vocationis amplectendae studio: quam deinceps iuvabit ut veritatem Dei
vocantis discernat eique magnanimiter respondeat; peculiarem adhibere curam de
formatione candidatorum ad presbyteratum.
Futurorum namque sacerdotum formatio tum dioecesanorum tum religiosorum et
assidua cura per integrum vitae cursum protrahenda, in ipsorum tendens
sanctificationem personalem in ministerio et per continuam renovationem in
ipsorum pastorali navitate operandam, habetur ab Ecclesia unum ex muneribus
maioris momenti atque difficultatis ad futuram generis humani evangelizationem.
Hoc formativum Ecclesiae opus aliud non est nisi temporalis continuatio
illius Christi operis, quod evangelista Marcus his verbis describit: «Et
ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et
fecit Duodecim, ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare, habentes
potestatem eiciendi daemonia».12
Affirmari potest hanc Evangelii paginam Ecclesiam semper historiae, etsi
ratione et intensitate varia, aptasse per opus formativum quod candidatis ad
presbyteratum et presbyteris ipsis applicuit. Hodie autem Ecclesia animadvertit
vocari sese ad iterandum quod Magister ipse in Apostolis suis fecit, idque nova
quadam sollicitudine, prout expostulant profundiores illae ac velociores
mutationes quae societatem et culturam nostri temporis afficiunt, necnon pro
multiplicitate ac varietate contextuum in quibus Evangelium nuntiat ac testatur
pro ipso incremento vocationum sacerdotalium in quibusdam mundi dioecesibus pro
urgentiore necessitate perpendendi tum methodos tum etiam argumenta formationis
sacerdotalis; pro Episcoporum et communitatum sollicitudine ob diuturnam
presbyterorum penuriam; denique pro ipsa necessitate absoluta «novae
cuiusdam evangelizationis», quae secum fert ut reperiantur quoque inter
presbyteros «novi Evangelii praecones seu evangelizatores».
In hoc ipso contextu historico et culturali versatus est recentior Coetus
generalis ordinarius Synodi Episcoporum, qui egit de «formatione
sacerdotum in hodiernis adiunctis», eo quidem consilio ut annis post
quinque et viginti ab absoluto Concilio, doctrinam conciliarem de eodem
argumento compleret, normasque reperiret temporibus nostris aptiores atque
fortiores.13
3. Concilii Vaticani II placita continuans circa presbyterorum ordinem et
eorum formationem,14 et volens ad praxim deducere uberem et gravem doctrinam pro
variis rerum condicionibus, Ecclesia aggressa saepius est quaestiones quae
presbyterorum vitam, ministerium et formationem attingunt.
Occasiones praecipue exstiterunt varii Episcoporum Synodorum Coetus. Inde a
primo Coetu generali, mense Octobri anno 1967 celebrato, Synodus per quinque
congregationes generales tractavit de seminariorum renovatione. Is labor vim
maximam habuit in exarandum documentum Congregationis pro Educatione Catholica,
cui titulus: «Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis».15
Sed praesertim in sacerdotium ministeriale Coetus generalis ordinarius anni
1971 incubuit, qui dimidium laborum suorum tempus in hac quaestione consumpsit.
Huius diuturnae tractationis fructus, «commendationes» relatae ad
Decessorem Nostrum Papam Paulum VI, quae lectae sunt in aperta Synodo anno 1974,
respiciebant praecipue ad doctrinam ipsam sacerdotii ministerialis, atque ad
nonnullos aspectus spiri- tualitatis et ministerii sacerdotalis.
Alias etiam occasiones nactum Ecclesiae magisterium perrexit testari suam
sollicitudinem de presbyterorum vita et ministerio. Affirmare licet annis
Concilium secutis nullum fuisse Magisterii interventum, quin ratione quadam
pertinuerit ad sensum praesentiae presbyterorum in ecclesiali communitate, ad
eorum munus ac necessitatem pro Ecclesia et pro mundi vita.
Recentioribus vero hisce annis necessitas e permultis partibus percepta erat
repetendi quaestionem de sacerdotio, novo quodam modo illam tractando rationeque
quadam magis aptata hodiernis circumstantiis ecclesialibus et culturalibus.
Attentio nempe alio directa est: non ad sacerdotis sic dictam «identitatem», sed ad quaestiones quae eiusdem ad sacerdotium iter formativum
respiciunt, necnon ad vitae qualitates quae presbyterum decent. Namque
hodiernorum candidatorum ad sacerdotium ministeriale nova progenies, si eosdem
cum vicinioribus praedecessoribus compares, qualitates haud parum diversas prae
se ferunt, respectu ad decessorum quippe qui in mundo vivant saepe diverso atque
celerrima evolutione sese mutante. Quarum condicionum nemo non videt habendam
esse rationem tum in delineandis tum in persequendis itinerariis educativis,
quae eosdem ad ministeriale sacerdotium perducant.
Ii autem presbyteri, qui longioribus temporis spatiis in exercitium
ministeriale incubuerunt, virium quadam dispersione laborare videntur
increbrescentibus continuo pastoralis navitatis formis: et adversus novae
socialis consortionis necnon novae culturae necessitates inducuntur ad
recensendas proprias vivendi et laborandi rationes, ad perquirendos primatus
munerum pastoralium, dum persentiunt maiorem in dies necessitatem «formationis permanentis».
In Coetu Synodali Episcoporum anno 1990 acto, disceptationes et meditationes
factae sunt de augendis vocationibus ad presbyteratum, de candidatorum
formatione, ut pernoscant et sequantur Christum, se parantes ad ordinis
sacramentum celebrandum et colendum, quod eos conformes reddit Christo Capiti
et Pastori, Servo et Sponso Ecclesiae; et per inventa nova formationis
permanentis itinera, ad navitatem ministerialem efficaciorem assequendam ac
spiritualitatem sacerdotalem vividiorem.
Haec eadem Synodus respondere intendebat praecedentis Coetus optatis, de
laicorum vocatione et missione in Ecclesia et in mundo. Ipsi laici presbyterorum
curam ad suam formationem promovendam postulaverant, ut ipsimet laici ab eisdem
opportunius in communi explenda missione assumerentur. Etenim «quo magis
laicorum apostolatus augetur, eo magis animadvertitur necessitas habendi
sacerdotes, et quidem sacerdotes bene formatos, sacerdotes sanctos. Ita ipsa
vita Populi Dei ostendit doctrinam Concilii Vaticani II de necessitudine
sacerdotii communis cum sacerdotio ministeriali et hierarchico: etenim in
mysterio Ecclesiae hierarchia naturam habet ministerialem.16 Quo altius
perdiscitur vocatio laicorum propria, melius apparet id, quod est sacerdotis
proprium».17
4. In ea autem experientia ecclesiali, Synodi propria, quae est «peculiaris experientia communionis episcopalis in universalitate, quae sensum
confirmat universalis Ecclesiae, Episcoporum responsalitatem erga universam
Ecclesiam eiusque munus, in communione adfectiva et effectiva circa Petrum»,18
exaudita est, clara et accurata, vox diversarum Ecclesiarum particularium, atque
in hac Synodo primum voces quarundam Ecclesiarum Orientalium quae suam
conclamaverunt fidem Dei explendae promissioni tribuendam: «Dabo vobis
pastores iuxta cor meum»;19 pariterque sedulitatem suam pastoralem
renovarunt de vocationum cura ac de presbyterorum formatione, persuasum habentes
Ecclesiae futura simulque eius incrementum ac universalis salutis missionem ex
his pendere.
Nunc ad hanc Adhortationem Apostolicam quae Synodum sequitur multas
repetentes meditationes, consilia et monita quae labores Patrum synodalium
praeparaverunt et comitata sunt, Nostram Romani Episcopi atque Petri Successoris
vocem aliis adiungimus, qua corda omnium ac singulorum christifidelium
alloquimur, praesertim vero presbyterorum corda et eorum omnium qui operam
navant difficili eorum formationis ministerio. Obviam utique Nos offerre cupimus
omnibus et singulis presbyteris, dioecesanis ac religiosis, hanc Adhortationem.
Pariter ora et corda Patrum Synodalium in usum Nostrum convertimus, haec
verba extremi nuntii Synodi ad Populum Dei: «Animo grato et admiratione
pleno vos alloquimur tanquam primos adiutores servitii nostri apostolici. Opus
vestrum in Ecclesia vere necessarium est et substitui non potest. Vos portatis
pondus ministerii sacerdotalis atque contactum directum cum fidelibus habetis.
Vos Eucharistiae estis ministri, misericordiae divinae in Paenitentiae
sacramento dispensatores, animarum consolatores, omnium fidelium in procella
difficultatum vitae hodiernae duces.
Toto ergo corde vos salutatos volumus, gratitudinem nostram vobis exprimimus
vosque hortamur ut in hac via perseveretis laeto et prom- pto animo. Ne sinatis
vos deprimi. Opus nostrum non nostrum, sed Domini est.
Qui nos vocavit et mittit, nobiscum est omnibus diebus vitae nostrae. Pro
Christo enim legatione fungimur».20
CAPUT I
EX HOMINIBUS ASSUMPTUS
Institutio sacerdotalis adversus provocationes secundi millennii
exeuntis
5. «Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur
in his quae sunt ad Deum».21
Epistula ad Hebraeos perspicue asserit ministri Dei «humanitatem»;
is enim ab hominibus et in hominum servitium assumitur, ipsum Christum Iesum
imitans, «temptatum per omnia secundum similitudinem absque peccato».22
Deus sacerdotes suos vocat ex definitis humanis et ecclesialibus
contextibus, quorum designantur notis necessario et ad quos in Christi Evangelii
servitium mittuntur.
Propterea Synodus sacerdotii argumentum «pro contextibus tractavit»,
illud in praesentibus societatis et Ecclesiae constituens, atque ad prospectum
aperiens tertii millennii, sicut ceteroqui patet ex ipsa argumenti formula: «De formatione sacerdotali in hodiernis adiunctis».
Exsistit sane «quaedam sacerdotalis essentialis imago, quae mutari
nequit, cum sacerdos, tam ille quem pro crastino desideramus quam ille qui hodie
est, uni Christo assimilari debeat. Christus enim dum in terris vixit, in
semetipso exhibuit definitivum presbyteri vultum seu imaginem, ita configurans
sacerdotium ministeriale, quod apostoli induere properarunt; idemque destinatum
erat per saecula durare, singulis historiae periodis incessanter reproducendum.
Presbyter ergo tertii millennii erit hoc sensu continuator presbyterorum qui
praecedentibus saeculis Ecclesiae vitam propagarunt. Adeo ut sacerdotalis
vocatio, etiam post annum bismillesimum, eadem perstatura sit, vocatio scilicet
ad vivendum unicum et permanens Christi sacerdotium».23 Pariter presbyteri
tum vita tum ministerium, «aptentur necesse est et temporibus et aliis
vitae realis adiunctis... Unde, quoad conatus nostros pertinet, enitamur oportet
ut, superno Spiritus Sancti lumini expositi, praecipue dispiciamus quo nostris
temporibus societas portendat, qualesque sint profundiores eiusdem spirituales
exigentiae; caute item decernamus quaenam sint potiora, eaque concretiora,
munera; reperiamus denique quaenam pastorales navitates adhibendae sint, donec
tandem responsum nostrum adaequate hominum indigentiis coaptetur».24
Cum deberent perennem ministerii veritatem necessitatibus ac proprietatibus
huius aetatis aptare, Patres Synodales conati quidem sunt respondere quibusdam
necessariis quaestionibus: scilicet, quae problemata, atque eodem tempore, quos
utiles stimulos suscitat hodiernus contextus socialis, culturalis et
ecclesialis, in pueris et adulescentibus, quibus est in animis volvendum
consilium de vita sacerdotali eligenda in omne tempus duratura? Quas
difficultates quasque novas facultates praebet nostra aetas ad exercendum
ministerium sacerdotale quod congruat cum dono suscepti sacramenti et simul cum
postulatis vitae spiritualis eidem consentaneae?
Ad quaedam nunc nos elementa revocemus indagationis de rerum condicione,
quam Patres synodales effecerunt; sed bene nobis conscii permagnam varietatem
adiunctorum socialium, culturalium et ecclesialium, quae in diversis nationibus
sunt, suadere ut nonnisi communia quaedam et maioris momenti phaenomena
significemus, praesertim quae ad educationem vel institutionem presbyterorum
respiciant.
6. Multae res hodie in hominibus acriorem conscientiam videntur fovere
dignitatis personae et novam apertionem ad religionis valores, ad Evangelium et
sacerdotale ministerium.
In ipsa societate, quamvis multa sint secum pugnantia, largiorem et
fortiorem invenimus iustitiae et pacis sitim, vividiorem sensum curae hominis de
mundo deque cultu rerum naturae; apertiorem veritatis inquisitionem atque
hominis dignitatis adsectationis, crescentem sedulitatem in multis totius mundi
populorum partibus pro necessitudine inter nationes magis in usu posita et pro
novo ordine orbis terrarum secundum libertatem et iustitiam. Crescit etiam, dum
potentia virium augetur, quae provenit ex scientiis et technologicis disciplinis
atque informatio et cultura diffunduntur, nova ethica interrogatio, de
significatione videlicet interrogatio, ideoque de vero valorum gradu, quo
definiantur progressus facultas et fines.
In campo magis proprie religioso et christiano cessant praeiudicia
ideologica, et etiam violentes recusationes nuntii valorum spiritalium atque
religiosorum, et simul oriuntur novae ac insperatae facultates evangelizationis
et vitae ecclesialis instauratio multis in mundi partibus. Animadvertuntur
crescens diffusio cognitionis Sacrorum Bibliorum, multarum Ecclesiarum
novellarum vigor et alacritas in provehendis et dilatandis personae valoribus
atque vitae humanae dignitate; fulgens martyrii testimonium quarundam
Ecclesiarum Europae Centralis et Orientalis, et etiam fides et strenua fortitudo
aliarum Ecclesiarum, quae etiam nunc persecutiones et acerbitates pro fide
patiuntur.25
Dei desiderium et cum eo vivae significantisque rationis ibi hodie tam
apparet vividum, ubi Evangelii deest verus et integer Iesu nuntius, ut foveat
religiositatis formas sine Deo ac multiplices sectas. Earum extensio, etiam in
plagis ex more tradito christianis, evadit Ecclesiae sinceris filiis et maxime
sacerdotibus, constans causa cur de credibilitate sui testimonii evangelici
recogitent, sed etiam signum, quo cognoscitur quam etiamnum alta sit et
communis Dei inquisitio.
7. Cum his rebus, quae propitiae ac positivae dici possunt, multae aliae
intermiscentur, problematicae vel negativae.
Latissime imprimis adhuc diffunditur rationalismus qui, nomine cuiusdam
notionis reductivae de «scientia», humanam rationem incuriosam
reddit divinae Revelationis et Transcendentiae.
Notanda dein pervicax defensio subiectivitatis personalis, qua homo nonnisi
in solam sui utilitatem perducitur, ineptus effectus rationum vere humanarum.
Atque exinde id provenit, praesertim inter adolescentes et iuvenes, ut
solitudinem hanc replere nitantur per succedanea varii generis, imprimis per
formas hedonismi plus minusve vehementes, vel per fugam a rebus ipsis; velut
fugaci tempori obnoxii «consumere» cupiant experientias illas
individuales quam acerrimas ac gratissimas quoad animi motus et corporis sensus
praesentes, sed necessario segnes sint et quodammodo torpescant adversus
consilium de vita quod rationem spiritualem et religiosam includat et
consociatae operae curam.
Diffunditur quoque ubique terrarum, etiam collapsis ideologiis quae
materialismum in dogma erexerant et de religione abolenda explicitum
instruxerant programma, quaedam nova species atheismi, quem practicum et
exsistentialem vocant, qui idem est ac visio saecularis de hominis vita et
sorte. Hic igitur homo, «totus in sese conversus, qui in sese ponit
centrum cuiuslibet curae, qui audet proclamare sese principium ac rationem
cuiuslibet realitatis»,26 sese semper reperit pauperiorem factum illius «supplementi animae» quod eo magis ei necessarium est quo copiosiores opes
et bona corporea ei falso suadent se sibi sufficere. Qui proinde, cum nihil
necesse sit Deum pugnaciter recusare, simpliciter putat eo non indigere.
In hac descriptione praesertim notandae sunt: dissolutio consortionis
familiaris et obscuratio vel «detorta interpretatio» humanae
sexualitatis; quae duo phaenomena fortiter obstant iuniorum institutioni et
affectioni ad vocationem religiosam. Praeterea notanda sunt incrementum rerum
socialium iniustarum et conglobatio divitiarum in paucorum manibus; quasi
fructus «inhumani capitalismi» 27 qui tenuiores populos ab
opulentioribus latius in dies seiungit: inseruntur sic in hominum consortionem
animorum contentiones et sollicitudines, quibus alte perturbatur personarum et
communitatum vita.
Etiam in Ecclesia reperiuntur anxia et noxia, quae directe in presbyterorum
vitam et ministerium vim habent: qualia sunt: ignorantia religiosa, qua multi
credentes afficiuntur; exigua traditae catechesis efficacia, quam hodie
suffocant vulgatiores et suasoriores instrumentorum communicationis nuntii; male
intellectus pluralismus theologicus, culturalis, pastoralis, qui licet interdum
a bonis propositis proveniat, cedit in difficilem reddendum dialogum oecumenicum
et in necessariae fidei unitatis discrimen; perstans etiam quidam veluti
diffidentiae vel impatientiae sensus ecclesiastici magisterii: pressiones mancae
et reductivae divitiarum nuntii evangelici quae eundem nuntium et fidei
testimonium mutant in solam partem liberationis humanae ac socialis, aut in
abalienans refugium in superstitionem inque religionem sine Deo.28
Aliud magni ponderis phaenomenum, etsi comparata recens in plerisque veteris
traditionis christianae nationibus, praesentia est in uno eodemque territorio
densorum nucleorum diversarum gentium et religionum. Coalescere ita incipit nova
quaedam consortio, multarum stirpium ac multarum religionum. Id saepe occasio
evadit exercendi crebriorem et fructuosiorem dialogum, experiendi invicem
mentes, dilatandi experientias mutuae acceptationis et iustae tolerantiae; sed
pariter fieri potest occasio confusionis et relativismi, idque vel maxime apud
personas et civitates quarum fides nondum ad plenam sui maturationem perducta
est.
Ad haec, et arcte coniunctum cum crescente studio sui, aliud adiungitur
phaenomenum: transiisse quodammodo fidem in aream rerum subiectivo iudicio
dimetiendarum. Id est, imminuta est apud crescentem christifidelium turbam
perceptio summae universae et obiectivae doctrinae fidei; pro adhaesione
dumtaxat subiectiva ad ea tantummodo quae cuique placent, quae personali
experientiae aptatur, quae proprias consuetudines non turbat. Etiam compellatio
ad inviolabilitatem sui conscientiae, quae est ipsa per se legitima, evadit in
hoc contextu res periculo ambiguitatis non exempta.
Hinc promanant etiam illae accessiones ad Ecclesiam parte tantum tales
habendae et condicionibus astrictae, quae damnosam habent vim in ortu novarum ad
sacerdotium vocationum; immo, et in ipsam conscientiam presbyterorum et sui
ministerii in communitate.
Denique in multis Ecclesiis etiamnum exigua praesentia et penuria virium
sacerdotalium vel graviora problemata gignunt. Christifideles namque saepe ac
diutius sibimetipsis relinquuntur nullo oblato pastorali iuvamine: unde non
solum eorum vita christiana debitis destituitur incrementis, sed facultas
ipsa minuitur ut ipsi evadant evangelizationis auctores.
8. Multae res secum pugnantes et vires, quibus signantur non tantummodo
hodiernae hominum consortiones et culturae sed et ipsae ecclesiales
communitates, percipiuntur, usurpantur, et experimento comprobantur a iuvenibus
ardore prorsus peculiari, cum effectibus proximis in ipsorum itinere
institutorio maximi momenti. Inde fit ut vocationis sacerdotalis ortus et
processus in pueris, adolescentibus, iuvenibus continuo in obstacula et
sollicitationes incidant.
Trahuntur illi vehementissime peculiari quadam illecebra societatis quam
dicimus «consumisticam» qua impelluntur ad amplectendam eam vitae
interpretationem quam individualisticam, materialisticam et hedonisticam
appellamus. «Commodum» materialiter intellectum principem obtinet
locum, uti unicus vitae finis; quod commodum est quovis pretio, quavis
condicione consequendum! Hinc necessario recusatur quidquid sacrificium sapit,
et abicitur quidquid laborem et conatum exigit, in vivendo iuxta valores
spirituales et religiosos. Cura enim unica «habendi», «esse»
pervertit, quod primum est, eum consecutione interpretandi et colendi valores
personae proprios et inter personas non secundum doni rationem et naturam
gratuitam, sed contra secundum possessionem nimium sui amantem et alterius
malum. Haec omnia apparent in ipsa interpretatione sexualitatis humanae, quae, a
propria dignitate deiecta (quippe quae in servitium communionis data sit et in
signum donationis sui inter personas), reducitur hodie ad genus bonorum
consumendorum. Ita experientia affectiva multorum iuvenum desinit non in
harmonicum iucundumque incrementum propriae personae sese in sui donum alteri
tradentis, sed in vitiosam involutionem, ethicam et psychologicam, quae non
poterit eorum futura gravibus condicionibus non astringere. In harum
propensionum radice, quod ad multos iuvenes pertinet, est distorta quaedam
experientia libertatis: ea enim, potius quam ut oboedientia erga veritatem
obiectivam et universalem, colitur ab his velut caecus assensus erga appetituum
vim et erga singulorum praepotentem voluntatem. Sic quodam modo naturales fiunt,
quoad cogitandi atque agendi rationem, dissolutio consensus circa ethica
principia, immo, et quoad rem religiosam, si non semper aperta Dei reiectio,
magna religionis neglegentia et utcumque vita quae sic vivitur, etiam in
gravissimis optatis et in maximis electionibus, velut si nullus esset Deus. In
huiusmodi contextu, non solum difficilis intellectu apparet ipsius vocationis ad
sacerdotium effectio, sed ipsum sacerdotium sensu suo fere destituitur, quod
testatur maius prae se gerere momentum «esse» quam «habere»,
quod agnitio est vitae sensus tanquam sui doni liberi et conscii aliis dati, et
tanquam voluntatis se omnino servitio tradendi Dei Regno et Evangelio nuntiando
in peculiari illa forma.
Mundus autem iuvenum, etiam in ecclesiali communitate, saepe «quaestio» efficitur. Si illi enim magis etiam quam adulti fortiter contendunt fidem
christianam subiectivam reddere et ex parte tantum et cum exceptione ad vitam et
missionem Ecclesiae pertinere in communitate ecclesiali, ob varias causas
quaevis nova et efficax navitas pastoralis ardua fit, atque proinde iuniores in
periculo sunt ne sibimetipsis relinquantur in potestate propriae fragilitatis
psychologicae, nulla re satiati, in adultos critici, qui fidem nec cohaerenter
profitentes se exemplaria credibilia non exhibent.
Hinc evidens fit difficultas iunioribus integrum et implexum vitae
christianae et ecclesialis exemplar proponendi ad quod ii instituendi sint:
vocatio nempe ad sacerdotium longe a concretis et quotidianis iuvenum placitis
exsulat.
9. Non tamen desunt condiciones et stimuli efficaces qui in cordibus
adolescentium et iuvenum novum suscitant adfectum atque veram valorum ethicorum
et spiritualium inquisitionem, qui natura sua humus apta sunt itineri
vocationali ad se prorsus donandum Christo et Ecclesiae per sacerdotium.
Animadvertendum est, imprimis attenuata hodie esse quaedam phaenomena quae
recentioribus annis non paucas excitaverunt difficultates, quales fuere
contentio radicitus effecta, impulsus ad libertatem quoquo modo vindicandam,
fictae iurium vindictae, formae indistinctae aequationis et communionis bonorum
omnium, violentia.
Agnoscendum praeterea est iuvenes hodiernos, quo pollent propter aetatem
vigore et flore, sua proposita efferre quae in historia progrediuntur: sitim
imprimis libertatis; agnitionem immensi «personae» valoris;
veritatis ac perspicuitatis necessitatem; novam vicissitudinis notionem et
rationem in necessitudinibus inter virum et mulierem; exquisitionem sinceram ac
sedulam mundi iustioris, coniunctioris et concordioris; apertionem ac dialogum
cum omnibus, curam de pace tuenda.
Incrementum tam amplum ac vivum inter tot iuvenes nostri temporis multorum
et variorum generum voluntarii muneris, quibus operam navant condicionibus
nostrae civilis consortionis neglectioribus et pauperioribus est via
institutoria magni momenti, quippe quae eos stimulet, sustineat ad amplectendum
vitae stilum vere integrum et a lucro abstinentem, in pauperes procliviorem et
apertiorem. Per hanc procul dubio viam, quam qui percurrunt facilius et celerius
perveniunt ad apprehendendum quid tandem sit aliis ex vocatione stabili servire,
paratiores evadent ad ineundam eam Deo consecrationem quae in vitam sacerdotalem
forte desinat.
Recens ideologiarum collapsus, ratio censoria qua iuvenes adultorum mundum
intuentur, qui non semper eisdem praebent testimonium vitae valoribus moralibus
et transcendentibus ornatae, ipsa aequalium experientia, qui in droga et in
violentia effugium quaerunt, in unam eandemque conspirare videntur
interrogationem, nullatenus eludendam: quales nempe sunt valores per quos vitae,
dolori, morti ipsi plenior sensus restituatur? Hinc est quod apud non paucos
iuvenes clarior fit appetitio religiosa ac spiritalitatis necessitas: hinc
interior sitis experiendi solitudinem et deprecationem ac lectionis Verbi Dei
magis propriae et consuetae repetitio atque theologiae studium.
Et sicut in regione voluntarii muneris socialis, ita in communitate
ecclesiali iuvenes industriores usque fiunt et primas agunt partes, praesertim
congregationes participando, tum translaticias sed renovatas, tum recentiores:
Ecclesiae experientia, ad «novam evangelizationem» incitatae per
fidelitatem erga Spiritum Sanctum, qui eam animat et per necessitates mundi, a
Christo longinqui sed eo indigentis, sicut et experientia Ecclesiae
coniunctioris in dies cum homine et populis in defendenda et provehenda personae
dignitate atque humanis iuribus omnium et cuiusque, iuvenum corda et vitam
aperiunt ad boni specimina quam pulcherrima et obligatoria, quae possunt ad
affectum adduci Christi assectatione in sacerdotio.
Patet hanc humanam et ecclesialem condicionem, forti ambivalentia signatam,
minime neglegi posse non solum in vocationum actione pastorali et in opere
formationis futurorum sacerdotum, sed ne in vita quidem et in ministerio
sacerdotum inque eorum perpetua formatione. Ita, si intellegi possunt varia «discriminum» genera, quae hodierni sacerdotes experiuntur in ministerii
exercitio, in sua vita spiritali et in ipsa interpretatione naturae et
significationis sacerdotii ministerialis, notandae quoque sunt, cum gaudio et
spe, commodae novae facultates, quas hoc tempus praebet sacerdotibus, ut suum
munus expleant.
10. Haec autem rerum condicio, etsi celeriter et minutatim atque exemplis
descripta, non tantummodo noscenda, sed etiam, et imprimis interpretanda est.
Hac una via apte responderi poterit fundamentali huic interrogationi: «Quomodo formandi sunt presbyteri qui vere nostris temporibus pares sint ad
hodiernum mundum evangelizandum idonei?».29
Est quidem magni momenti rerum condicionem novisse. Non enim sufficit
simplex argumentorum annotamentum: necessaria est investigatio «scientiae»,
quae diligenter et certe ac definite socialia, culturalia atque ecclesialia
adiuncta describat.
Sed maioris quoque momenti est huiusce condicionis interpretatio, quam
requirit ambivalentia et interdum inconsequentia, quae eandem condicionem notat,
in qua arcte difficultates et potentiae intermiscentur, incommoda et causae
spei, impedimenta et apertiones sicut in evangelico agro, in quo seruntur et «simul vivunt» bonum semen et zizania.30 Non semper facilis est
interpretatio quae malum a bono discernat, spei signa a minis. In formandis
presbyteris non solum et simpliciter ea quae prosunt accipienda sunt et damnosa
e contrario reicienda. Ea ipsa quae prosunt sunt attente discernenda, ne alterum
alterum excludat neve invicem pugnent, cum absoluta fiunt et mutuo sibi
adversantur. Idem dicendum est de iis, quae damnosa sunt: non omnia sunt sine
ulla distinctione penitus respuenda; saepe enim horum unumquodque potest abditum
habere valorem aliquem qui forte eruendus in libertatem est et ad plenam suam
veritatem restituendus.
Condicionis historiae interpretatio, secundum Christi fidelem, suum invenit
cognoscendi principium et normam electionum efficientium, quae inde
consequuntur, in se nova ac singulari, videlicet in evangelica discretione: quae
interpretatio fit in lumine inque vi Evangelii, Evangelii nimirum vivi et
personalis, quod Iesus Christus est, et per Spiritus Sancti donum. Hoc modo
discretio evangelica in condicione historica et in eius eventibus non simplex «indicium» deprehenditur diligenter annotandum, ante quod liceat in
neglegentia ac socordia manere, sed «officium», provocationem
adversus consciam personae libertatem, tum singulorum tum communitatis.
Provocatio haec est quae coniungitur «arcessitui», quam Deus, in
ipsa historica condicione resonat: in ipsa quoque et per ipsam Deus credentem
vocat, et prius Ecclesiam, ad efficiendum ut «Evangelium vocationis et
sacerdotii» suam perennem veritatem exprimat etiam vitae adiunctis
mutatis. Formationi quoque sacerdotum applicanda sunt verba Concilii Vaticani
II: «Per omne tempus Ecclesiae officium incumbit signa temporum
perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique
generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae
praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit. Oportet
itaque ut mundus in quo vivimus, necnon eius exspectationes, appetitiones et
indoles saepe dramatica cognoscantur et intelligantur».31
Haec evangelica discretio fundamentum habet in fiducia erga amorem Christi
Iesu, Ecclesiae curam indesinenter et indefesse sustinentis,32 cum unus Ipse sit
Dominus et Magister, lapis angularis, totiusque humanae historiae centrum et
finis;33 luce et vi nutritur Spiritus Sancti, semper et ubique suscitantis fidei
oboedientiam necnon iucundum in assectatione Christi animum, sapientiaeque donum
quae iudicat omnia et ipsa a nemine iudicatur;34 requiescit denique in Patris
fidelitate erga promissiones suas.
Hac ratione putat Ecclesia posse se difficultatibus et provocationibus huius
novi historiae spatii occurrere, immo et in praesens et in reliquum tempus
providere presbyteros bene formatos, certos et alacres «novae
evangelizationis» ministros, fideles et generosos Christi et hominum
famulos.
Non nos difficultates celamus, quae nec paucae sunt nec leves. Sed eas
vincunt nostra spes, nostra fides in indeficientem Christi amorem nostraque
persuasio ministerium sacerdotale pro Ecclesiae et mundi vita substitui non
posse.
CAPUT II
PROPTER QUOD UNXIT ME ... ET MISIT ME PRAEDICARE
De natura et missione sacerdotii ministerialis
11. «Omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum».35 Omnia
quae evangelista Lucas dicit de iis qui aderant die sabbati in synagoga Nazareth
et qui exspectabant quid, plicato Isaiae volumine, esset Christus commentaturus,
applicari valent universis christianis, cum et ipsi vocati sint ut agnoscant
impletum esse in Iesu Nazarethano propheticum praeconium: «Coepit autem
dicere ad illos: hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris».36 «Scriptura» autem haec erat:
«Spiritus Domini super me; propter quod
unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et
caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini
acceptum».37 Iesus ergo ostendit sese tanquam Spiritu plenum, unctione
consecratum, missum ad annuntiandum pauperibus bonum nuntium; est igitur
Messias, et quidem Messias sacerdos, propheta, rex.
Hic est ergo Christi vultus in quem prospiciant necesse est fidei et amoris
oculi eorum omnium qui in Christum crediderunt. Atque ex hac potissimum «contemplatione» reputaverunt Patres synodales totam suam reflexionem de
formatione presbyterorum in hodiernis adiunctis. Haec quaestio solutionem habere
non potest sine praevia reflexione circa metam quam attingere debet totum
formationis iter. Quae meta aliud non est nisi sacerdotium ministeriale; idque
quatenus Ecclesiae participatio est in Ipsius Christi sacerdotio. Notio plena
igitur naturae et missionis sacerdotii ministerialis est absolute necessaria nec
removeri potest, immo velut itineris ductor sequenda; ipsa enim stimulus efficax
est quo in Ecclesia promoveri possit navitas pastoralis et discretio vocationum
sacerdotalium, et qua instruatur aequa formatio eorum qui ad ministerium
ordinatum sunt vocati.
Recta igitur et alta notitia naturae et missionis sacerdotii ministerialis
via una est persequenda (eamque ipsa Synodus persecuta est) ut exire liceat
tandem de «crisi» identitatis sacerdotis. «Discrimen hoc
diximus in extrema Synodi allocutione ortum suum novit continuo post
Concilium Vaticanum II. Consensiones invenit in vitiosa, interdum consulto
insidiosa, facultate percipiendi doctrinam magisterii Concilii. Ibi absque dubio
insidet magna causa plurium desertionum ab Ecclesia tum perceptarum, desertiones
quae graviter sane affecerunt pastorale ministerium atque vocationes ad
sacerdotium, praesertim vero vocationes missionales. Res se habet veluti si
Synodus anni millesimi nongentesimi nonagesimi iterum detegendo, per tot
interpellationes quas hac in aula audivimus, integram sacerdotalis identitatis
gravitatem, post acerbas eiusmodi desertiones spem infundere conata sit.
Interpellationes huiusmodi patefecerunt conscientiam nexus ontologici peculiaris
qui iungit presbyterum Christo, Summo Sacerdoti atque Bono Pastori. Identitas
haec componit naturam aptae institutionis ad sacerdotium recte accipiendum,
atque deinde totum per sacerdotalis vitae tempus. Hoc Synodi propositum germanum».38
Ob hanc ergo rationem necessarium duxit Synodus revocare, modo quodam
synthetico ac fundamentali, naturam et missionem sacerdotii ministerialis,
quales Ecclesiae fides per saecula indesinenter recepit, et sicut Concilium
Vaticanum II hominibus nostri temporis eas exhibuit.39
12. «Identitas sacerdotalis ita Patres synodales enuntiarunt
in Sanctissima Trinitate fontem habet»,40 quae in Christo hominibus
revelatur atque semetipsam communicat, in eo et per Spiritum consti- tuens
Ecclesiam tanquam «semen et initium Regni».41 Exhortatio «Christifideles Laici» doctrinam Concilii resumens, Ecclesiam exhibet velut
mysterium, communionem, missionem; ipsa «mysterium est, quia amor et vita
Patris et Filii et Spiritus Sancti donum sunt absolute gratuitum, iis omnibus
oblatum qui nati sunt ex aqua et Spiritu,42 in id vocati ut ipsam Dei
communionem vivant eamque per historiae decursum manifestent et communicent
(missionem)».43
Identitas christiana, atque etiam peculiaris identitas sacerdotis eiusque
ministerii, revelatur tantummodo intra Ecclesiae mysterium, veluti mysterium
communionis trinitariae in tensione missionaria. Presbyter enim, vi
consecrationis quam per Ordinis sacramentum recipit, a Patre per Christum Iesum
mittitur, Cui, tanquam Capiti et populi Pastori, configuratur, peculiari quodam
modo, ut in fortitudine Sancti Spiritus vivat et operetur in Ecclesiae servitium
et pro mundi Salute.44
Satis intellegi potest connotatio praecipuae relationis identitatis
presbyteri: per sacerdotium, quod a profunditate inscrutabilis Dei mysterii
procedit, id est, ex amore Patris, ex gratia Christi Iesu, exque dono unitatis
Spiritus Sancti, presbyter inseritur sacramentaliter in communionem cum episcopo
et cum aliis presbyteris,45 ut Dei Populo, qui Ecclesia est, inserviat, et omnes
ad Christum trahat, secundum Domini preces: «Pater Sancte, serva eos in
nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Sicut tu, Pater, in me
et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti».46
Non aliter proinde definiri potest natura et missio sacerdotii ministerialis
nisi intra hunc multiplicem et ditissimum contextum rationum, quae scaturiunt a
Sanctissima Trinitate atque prolatantur in communione Ecclesiae, velut signum
atque instrumentum, in Christo, unionis cum Deo et unitatis totius humani
generis.47 Hoc contextu «ecclesiologia communionis» fit decretoria
ad intellegendam presbyteri identitatem eiusque primigeniam dignitatem, eius
vocationem et missionem in Populo Dei et in universo mundo. In definienda
proinde presbyteri identitate necessitudo ad Ecclesiam est ideo necessaria,
licet non primo in loco ponenda. Ecclesia enim, qua mysterium, essentialiter ad
Christum refertur: Ipsius enim est plenitudo, corpus, sponsa; est «signum»
atque vivum «memoriale» permanentis Illius praesentiae et actionis
intra nos et pro nobis. Presbyter identitatis suae assequitur plenam veritatem
in eo quod est deductio, participatio specifica et continuatio est Ipsius
Christi novi aeternique Foederis summi et unici sacerdotis; presbyter imago viva
et perspicua est Christi sacerdotis. Christi sacerdotium, veluti significatio
absolutae cuiusdam «novitatis» in Salutis historia, fons unus evadit
et exemplar unicum et insubstituibile christiani sacerdotii, nominatim vero
presbyterii. Unde fieri haud potest ut realitatis sacerdotalis apprehensio fiat
nisi per absolute necessariam ad Christum relationem.
13. Sacerdotii novi Foederis vultum, eundemque perfectum ac definitivum, in
Semetipso Christus nobis ostendit:48 idque effecit per integram suae in terris
vitam, sed praesertim in centrali illo eventu Passionis, Mortis et
Resurrectionis.
Ut bene scribit auctor Epistolae ad Hebraeos, Iesus cum esset homo ut nos,
itemque Unigenitus Dei Filius, evasit sua ipsius natura Mediator perfectus inter
Patrem et homines,49 qui, per donum Spiritus, aperit immediatum ad Deum
accessum: «Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba,
Pater!».50
Iesus plane suam mediatoris missionem tum complet cum sese super crucem
offert, atque semel et in omne tempus accessum reserat ad caeleste Sanctuarium,
ad Patris donum.51 Adeo ut, si ad Christum comparentur tum Moyses aliique
Veteris Testamenti «mediatores» inter Deum et suum Populum
reges scilicet, sacerdotes et prophetae remanent «figurae»
dumtaxat vel «umbrae bonorum futurorum», non sicut ipsa res.52
Est enim Iesus bonus pastor quem prophetae nuntiaverant,53 qui oves suas
singillatim novit, qui pro eisdem vitam suam tradit, qui universas conducere
vult «in unum gregem, sub uno pastore».54 Pastor Idem est qui «non ministrari venit sed servire»,55 qui, in illo paschali actu in quo
discipulorum pedes laverat,56 suis tradidit ministrandi exemplar, illis
imitandum, cum Ipse sponte, velut «agnus innocens, sese pro nostra
tradiderit redemptione».57
Christus autem, per suum unicum ac definitivum crucis sacrificium,
communicat cum universis suis discipulis dignitatem et missionem novi et aeterni
Foederis, sic promissionem adimplens quam Deus Israeli olim fecerat: «Et
vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta».58 Nam, ut ait Apostolus
Petrus, totus novi Foederis populus vocatur ut ex eo fiat aedificium spirituale:
«Et ipsi, tanquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in
sacerdotium per Iesum Christum».59 Sunt enim baptizati quasi «lapides vivi» quibuscum, cum Christo sociatis, construitur aedificium
spirituale in «lapidem vivum... coram Deo autem electum, pretiosum».60
Hic novus sacerdotalis populus qui est Ecclesia, non solum propriam sui imaginem
in Christo habet, sed ab Eodem recipit realem et ontologicam participationem in
authentico et unico sacerdotio, cui cum tota vita erit conformandus.
14. In servitium autem huiusce universalis novi Foederis sacerdotii, Iesus
apud se convocat, per terrenae suae missionis cursum, discipulos aliquot,61
eosque «Duodecim» peculiari et imperioso mandato in collegium
instituit «ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare, habentes
potestatem eiciendi daemonia».62
Propterea, iam perdurante suo publico magisterio,63 sed plenius deinceps
post mortem et resurrectionem,64 Iesus confert Petro et duodecim potestates
omnino singulares quoad futuram communitatem et pro evangelizandis omnibus
gentibus. Quibus, ubi ad se insequendum eos vocavit et apud sese habuit, et
vivens cum ipsis, exemplo et verbis, doctrinam tradidit salutis; quos denique
testes misit ad omnes gentes. Atque ut huiusmodi missionem implerent, Iesus
contulit apostolis, et quidem per virtutem specificae effusionis Spiritus
Sancti, eandem auctoritatem messianicam quam a Patre Ipse acceperat, et cuius
plenitudo per resurrectionem confertur: «Data est mihi omnis potestas in
caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque
mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi».65
Iesus sic statuit arctam necessitudinem inter ministerium quod apostolis
concredidit et suam propriam missionem: «Qui vos recipit, me recipit: et
qui me recipit, recipit eum qui me misit»;66 «Qui vos audit, me
audit, et qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui me
misit».67 Immo, quartum Evangelium, in lucis paschalis eventu mortis et
resurrectionis, gravi vigore et perspicuitate asserit: «Sicut misit me
Pater, et ego mitto vos».68 Sicut ergo Iesus missionem habet quae directe
a Deo venit et ipsam Dei auctoritatem exhibet,69 ita apostoli missionem habent
quae a Iesu provenit. Et sicut «non potest Filius a se facere quidquam»,70
quandoquidem «mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me»,71
ita apostolis suis Ipse dicit: «Sine me nihil potestis facere»;72
eorum enim missio non alia est nisi ipsius Iesu missio. Idque fieri potest non
ex humanis viribus, sed tantummodo per Christi et Spiritus sui donum, per
sacramentum scilicet: «Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis
peccata, remissa sunt eis, quorum retinueritis, retenta sunt»,73 id est,
apostoli, non propter suum aliquod peculiare meritum, sed tantummodo propter
gratuitam Christi ipsius gratiae participationem, protrahunt per humanae
historiae decursum usque ad temporum consummationem eandem Christi missionem pro
hominum salute.
Signum vero ac praenuntium authenticitatis et fecunditatis huiusce missionis
est apostolorum unitas cum Iesu et inter sese et cum Patre, ut perspicue apparet
in oratione sacerdotali Domini, quae synthesis habita est totius eius
missionis.74
15. Apostoli autem, a Domino constituti, quantum ad eos pertinet propriae
missioni responsum dabunt si alios aliter homines, diversa sed aeque pari
ratione, tanquam episcopos, presbyteros, diaconos advocabunt, qui idem Christi
resurgentis mandatum expleant, eosque mittant ad omnes omnium temporum homines.
Novum Testamentum plurimi unanimiter facit quod hi homines inter fratres
excepti ab ipso Christi Spiritu mittuntur. Nam per manuum impositionem 75 quae
Spiritus donum transmittit, advocantur atque instruuntur ad perpetuandum idem
ministerium, homines scilicet reconciliandi, pascendi, docendi.76
Vocantur igitur presbyteri ad protrahendam Christi praesentiam, unius
Pastoris Summi, idque faciunt Eum per vitae genus imitantes et evadentes
imagines, illius instar, in medio grege ipsis concredito. Ut enim acute et
perspicue in I Petri Epistola reperire est: «Seniores (presbyteros) ergo
qui in vobis sunt obsecro, consenior (com-presbyter) et testis Christi
passionum, qui et eius quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:
pascite qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte sed spontanee
secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in
cleris, sed formae facti gregis. Et cum apparuerit princeps pastorum,
percipietis immarcescibilem gloriae coronam».77
Sunt igitur presbyteri in Ecclesia et pro Ecclesia velut repraesentatio
sacramentalis Christi Capitis et Pastoris: cuius verba cum auctoritate
proclamant, cuius misericordis indulgentiae gestum salutem offerentem imitantur,
idque in Baptismate praesertim, in Paenitentia, in Eucharistia; eiusdem item
exercent dilectionem et sollicitudines, usque ad totale sui donum pro grege,
quem in unitatem congregant et ad Patrem perducunt per Christum in Spiritu. Uno
verbo, exsistunt et operantur pro Evangelio mundo nuntiando, et nomine et
persona Christi Capitis et Pastoris, ad Ecclesiam ipsius aedificandam.78
Hic est peculiaris et proprius modus quo ordinati administri participant
unum Christi sacerdotium. Sanctus autem Spiritus, per sacramentalem Ordinis
unctionem, eosdem configurat novo quodam atque specifico titulo ad Christum
Iesum, Caput et Pastorem, eosque per caritatem pastoralem conformat atque animat
et in Ecclesia constituit, nobilissima quidem condicione servorum nuntii
evangelici ad omnem creaturam, et servorum pro pleniore vita christiana omnium
baptizatorum.
Veritas ergo presbyteri, qualis ex Verbo Dei eruitur (id est a Christo ipso
et ab Eius placitis Ecclesiam constituendi) celebratur, non sine exsultatione et
gaudio, in liturgica Praefatione in Missa Chrismatis: «Qui Unigenitum
tuum, Sancti Spiritus unctione, novi et aeterni testamenti constituisti
pontificem, et ineffabili dignatus es dispositione sancire, ut unicum Eius
sacerdotium in Ecclesia servaretur. Ipse enim non solum regali sacerdotio
populum adquisitionis exornat, sed etiam fraterna homines eligit bonitate, ut
sacri sui ministerii fiant manuum impositione participes. Qui sacrificium
renovent eius nomine, redemptionis humanae, tuis apparent filiis paschale
convivium, et plebem tuam sanctam caritate praeveniant, verbo nutriant,
reficiant sacramentis. Qui, vitam pro te fratrumque salute tradentes, ad ipsius
Christi nitantur imaginem conformari, et constantes tibi fidem amoremque
testentur».
16. Sacerdos unam eamque necessariam habet relationem, scilicet cum Iesu
Christo, Capite et Pastore: partem enim habet in eius «consecratione-communione» necnon
«missione», et quidem ratione
specifica et gravi.79 At cum ea relatione ad Christum intime alia cohaeret,
scilicet cum Ecclesia. Neque propterea simpliciter dicendae sunt relationes
invicem cohaerentes, sed intime coniunctae per mutuam immanentiam. Relatio enim
ad Ecclesiam inclusa est in unica relatione sacerdotis ad Christum, in quantum
est Christi ipsius «repraesentatio sacramentalis», quae fundat atque
sustinet sacerdotii relationem ad Ecclesiam.
Atque hoc sensu scripserunt Patres synodales: «Quatenus repraesentat
Christum Caput, Pastorem et Sponsum Ecclesiae, sacerdos non tantum in Ecclesia,
sed etiam erga Ecclesiam ponitur. Sacerdotium una cum Verbo Dei ac signis
sacramentalibus quibus inservit pertinet ad Ecclesiae elementa constitutiva.
Ministerium presbyteri est omnino pro Ecclesia et pro exercitii provectione
communis sacerdotii totius populi Dei et non solum ad Ecclesiam particularem sed
etiam ad Ecclesiam universalem ordinatur,80 in communione cum Episcopo, cum
Petro et sub Petro. Per episcopi sacerdotium, alterius ordinis sacerdotium
coniungitur cum Ecclesiae apostolica constitutione. Ideo sacerdos, sicut
Apostoli, munere fungitur legati Christi.81 Hoc super fundamentum stat cuiusvis
sacerdotis missionarius animus».82
Ministerium ergo ordinatum cum ipsa Ecclesia incipit, et in episcopis,
necnon in presbyteris, in relatione-communione cum ipsis, peculiarem in modum
refertur ad primigenium ministerium apostolorum, in quorum «successionem»
realiter advocantur, etiam si per alias formas id perficitur.
Non igitur censendum erit ordinatum sacerdotium velut aliquid Ecclesia ipsa
antiquius, quandoquidem totum id in Ecclesiae servitium sit natum; neque ut
aliquid communitate ecclesiali posterius, quasi concipi hanc possit prius
constitutam esse et postea sacerdotio donatam.
Relatio sacerdotis ad Christum Iesum, et in Ipso ad ipsius Ecclesiam,
ponenda est in eo quod sacerdos est factus vi consecrationis-unctionis
sacramentalis, et in eo quod ut talis operatur, id est in missione et
ministerio. Nominatim «Sacerdos ministerialis est servus Christi,
praesentis in Ecclesia-mysterio-communione-missione. Cum participare valeat "unctionem"
et "missionem" Christi, potest perpetuas in Ecclesia facere Eiusdem
preces, verba, sacrificium, actionem salvificam. Evadit sic servus Ecclesiae
mysterii, cum agere valeat, signis ecclesialibus et sacramentalibus, praesentiam
Christi resurgentis. Est quoque servus Ecclesiae communionis quia cum sit ipse
coniunctus Episcopo in arcta cum presbyterio relatione, constructor evadit
communitatis ecclesialis in harmonia diversarum vocationum diversorumque
charismatum et servitiorum. Evadit denique servus Ecclesiae missionis, qui sua
ipsius navitate communitatem reddit praeconem atque testem Evangelio».83
Atque ita sacerdos, ob suam ipsius naturam et missionem sacramentalem
apparet in Ecclesiae structura tanquam signum absolutae prioritatis et
gratuitatis illius gratiae quae a Christo resurgente confertur Ecclesiae. Atque
per ministeriale sacerdotium Ecclesia conscientiam sui ipsius in fide adquirit,
se non a semetipsa originem sumpsisse, sed a Christi gratia in Spiritu Sancto.
Apostoli autem eorumque successores, cum potestatem non suam sed a Christo
Capite et Pastore receptam habeant, locum coram Ecclesia occupant per
suum ministerium quod non nisi signum et continuatio sacramentalis et
visibilis est Ipsius Christi, qui coram Ecclesia et mundo unus auctor et origo
est Salutis; Salutis scilicet permanentis et semper novae, cum unus sit «ipse salvator corporis».84
17. Ministerium ordinatum, vi ipsius naturae tum tantummodo impletur cum
presbyter Christo coniunctus perstat per insertionem sacramentalem in ordinem
presbyteralem, id est, quatenus in communione hierarchica remanet cum proprio
Episcopo. Ministerium enim ordinatum suam habet praecipuam «formam
communitariam», unde tantummodo ut «opus collectivum»
impletur.85 In hac sacerdotii natura «communionali» diu immoratum
est Concilium,86 distincte perpendens relationes presbyteri cum proprio
Episcopo, cum aliis presbyteris, cum christifidelibus laicis.
Presbyterorum ministerium est imprimis communio necnon necessaria et
responsalis collaboratio pro ministerio episcopi, in sollicitudine pro Ecclesia
universali et pro singulis Ecclesiis particularibus, in quarum servitium
presbyteri unum constituunt cum episcopo presbyterium.
Singuli autem sacerdotes, sive dioecesani sive religiosi sunt, uniuntur
ceteris presbyterii membris vi communis sacramenti Ordinis, per peculiaria
caritatis apostolicae vincula. Universi enim presbyteri, seu dioecesani seu
religiosi, participes effecti sunt unius sacerdotii Christi Capitis et Pastoris,
«omnes pro eadem causa laborant, id est in corporis Christi
aedificationem; quae rursus, cum multiplices functiones exigat novasque
identidem adaptationes secum ferat, praesertim hisce nostris temporibus»,87
decurrentibus saeculis ditanda indesinenter est novis charismatibus.
Presbyteri tandem, siquidem eorum imago et peculiare in Ecclesia munus
sacerdotium baptismale totius Dei Populi non removet, sed ad adiuvandum natum
est, id ad plenum sui actum ecclesialem perducendo, erga christifideles laicos
sese habeant necesse est velut definiti promotores, cum in servitium positi sint
eorum fidei, spei et caritatis. Eorundem ergo, tanquam fratres et amici,
agnoscant et sustineant dignitatem filiorum Dei, eosque adiuvent ut in
plenitudine exercere valeant munus quod in ambitu missionis Ecclesiae eisdem
contigit.88
Sacerdotium ministeriale quod per Ordinis sacramentum confertur et illud
commune seu «regale» christifidelium sacerdotium, inter sese non
gradu tantum sed essentialiter diversum 89 ad invicem tamen coordinantur, cum
utrumque licet aliud alia forma ab uno Christi sacerdotio
proveniat. Ceterum sacerdotium ministeriale non per sese altiorem sanctitatis
gradum requirit respectu communis christifidelium sacerdotii; sed per id
presbyteris a Christo per Spiritum peculiare datur donum quo possint Populum Dei
iuvare ut fideliter et plene adimpleat sacerdotium sibi collatum.90
18. Ut opportune Concilium animadverterat: «Donum spirituale quod
presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non ad limitatam quandam et
coartatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem
Salutis usque ad ultimum terrae, nam quodlibet sacerdotale ministerium
participat ipsam universalem amplitudinem missionis a Christo Apostolis
concreditae».91
Propter naturam autem ipsius ministerii oportet ut presbyteri penitus
animentur profundo spiritu missionario: «Eo scilicet spiritu vere
catholico quo propriae dioecesis, nationis vel ritus fines transcendere et
totius Ecclesiae necessitates iuvare assuescant, animo parati ad Evangelium
ubique praedicandum».92
Presbyter praeterea, cum intra Ecclesiae vitam eo vocetur ut communionis
promotor sit, id conari debet ut, inter alios, ipse potissimum missionis et
dialogi sit fautor. Actis ergo profundioribus in veritate et caritate christiana
radicibus, et desiderio ardens nuntiandi universorum Salutem, auctor imprimis
exstabit nectendis fraternitatis et servitii vinculis, veritatis in omnibus
persequendae, iustitiae et pacis inter omnes homines provehendae; idque
praesertim cum aliarum Ecclesiarum vel christianarum confessionum fratribus, non
ipsis aliarum religionum fidelibus exclusis; brevi, cum hominibus bonae
voluntatis et peculiari modo cum tenuioribus et infirmioribus, immo et cum iis
qui, licet inscii et indocti, veritatem et Christi salutem sitiunt, secundum
verbum Iesu qui dixit: «Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male
habent. Non veni vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam».93
Hodie praesertim urgentius illud munus pastorale novae evangelizationis,
quod universum Dei Populum sollicitat novamque alacritatem, novas methodos,
novam denique linguam pro Evangelio nuntiando postulat, sacerdotes requirit qui
radicitus atque integre in Christi mysterium immersi sint, capaces novum
pastoralis vitae stilum in actum ponendi; qui et profunda communione cum Summo
Pontifice, cum Episcopis, apud semetipsos emineant, et per fecundam cum
christifidelibus laicis collaborationem signentur, reverentes nihilominus et
provehentes quae, intra ecclesialem communitatem, diversa sunt vel munera, vel
charismata, vel ministeria.94
«Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris».95
Audiamus denuo oportet haec Iesu verba, sub luce tamen sacerdotii ministerialis,
prout id ostendimus, natura praesertim in missione eius perspecta. Si Iesus «hodie» dicit, meminerimus etiam temporum plenitudinem designari, tempus
nempe assequendae plenioris et definitivae salutis, id est, Ecclesiae tempus!
Consecratio ergo et missio Christi: «Spiritus Domini... unxit me,
evangelizare pauperibus, misit me praedicare... annum Domini acceptum»,96
sunt radices vivae e quibus consecratio et missio Ecclesiae germinant, cum ipsa
sit Christi «plenitudo»:97 per baptismi enim lavacrum Spiritus
Domini super universos effunditur credentes, qui in id consecrantur ut
aedificatio fiant spiritualis per sacerdotium sanctum, quos eosdem mittit ut
testes sint prodigiorum illius qui eos e tenebris eruit in admirabile lumen
suum.98 Presbyter partem habet modo quodam specifico ac probabili,
consecrationis et missionis Christi, id est per sacramentum ordinis, cuius vi
ipse configuratur ad similitudinem Christi Capitis et Pastoris, missionem tum
accipiens «nuntiandi pauperibus... annum Domini acceptum». Idque
nomine et persona Ipsius Christi.
Patres synodales, in ipsorum ad Populum Dei nuntio, paucis quidem sed
ditissimis verbis in compendium duxerunt sacerdotii ministerialis «veritatem», melius
«mysterium» seu «donum», cum
ita scripserunt: «Nostra identitas, tanquam ultimum fontem amorem habet
Patris. Cum Filio, Summo Sacerdote et Bono Pastore ab eo misso, in sacerdotio
ministeriali per Spiritus Sancti actionem sacramentaliter coniungimur. Vita et
navitas sacerdotis est vitae et navitatis ipsius Christi Sacerdotis continuatio:
haec est nostra identitas, vera dignitas, gaudii fons, vitae certitudo».99
CAPUT III
SPIRITUS DOMINI SUPER ME
De vita spirituali presbyterorum
19. «Spiritus Domini super me».100 Spiritus non «super»
simpliciter est: Messiam «replet», penetrat, in suo esse et operari
assequitur. Spiritus enim principium est «consecrationis» et «missionis» Messiae:
«Propter quod unxit me... et misit me...
praedicare annum Domini acceptum».101 Propter Spiritum ergo Christus
totaliter et exclusive ad Deum pertinet, partem habet in infinita Dei
sanctitate, Ipsum vocantis, eligentis, mittentis. Sic itaque sese Spiritus
Domini revelat, tamquam sanctitatis fontem et ad sanctificationem vocationem.
Idem autem «Spiritus Domini» est etiam «super»
integrum Dei Populum, qui in id tamquam «consecratus» populus a Deo
constituitur, et a Deo «mittitur» ut salvificum annuntiet
Evangelium. Atque ab eodem Spiritu Populi Dei membra omnia «inebriantur», «signantur»102 et ad sanctitatem denique vocantur.
Peculiari autem modo Spiritus nobis revelat et communicat eam fundamentalem
vocationem quam ab aeterno universis destinat Pater: vocationem scilicet ut «sancti simus et immaculati in conspectu eius in caritate», vi illius
beneplaciti voluntatis suae «qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum».103 Atque huiusmodi vocationem non revelando
tantum et communicando Spiritus fit in nobis robur et voluntas ad eius
effectionem: ipse enim Filii Spiritus 104 nos cum Christo conformat
participesque efficit suae filialis vitae, id est caritatis erga Patrem et erga
fratres nostros: «Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus».105
Quibus verbis nos apostolus Paulus commeminit christianorum exsistentiam «vitam esse spiritualem», id est per Spiritum animatam et ductam versus
sanctitatem vel caritatis perfectionem.
Assertio autem Concilii: «Omnes christifideles cuiuscumque status vel
ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari»106
peculiarissimo quodam modo presbyteris applicanda est: illi ad id enim vocantur
non eo tantum quod baptizati sunt, sed ea ipsa ratione quia sunt presbyteri, id
est, novo quodam titulo et peculiaribus rationibus ex Ordinis sacramento
derivantibus.
20. De presbyterorum «vita spirituali» et de eorum dono et
responsalitate ut «sancti» fiant, Concilii Decretum de presbyterorum
ministerio et vita compendium suppeditat copia et stimulis perquam munificum: «Sacramento Ordinis presbyteri Christo Sacerdoti configurantur, ut ministri
Capitis, ad totum Eius corpus, quod est Ecclesia, exstruendum et aedificandum,
tanquam ordinis episcopalis cooperatores. Iam quidem in Baptismi consecratione,
sicut omnes christifideles, signum et donum acceperunt tantae vocationis et
gratiae ut, vel in infirmitate humana, perfectionem prosequi possint et debeant,
iuxta verbum Domini: "Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester
caelestis perfectus est".107 Ad hanc vero perfectionem acquirendam
peculiari ratione tenentur sacerdotes, quippe qui, Deo in ordinis receptione
novo modo consecrati, Christi Aeterni Sacerdotis viva instrumenta efficiantur,
ut mirabile opus Eius, quod superna efficacitate universum hominum convictum
redintegravit, per tempora persequi valeant. Cum ergo omnis sacerdos, suo modo,
Ipsius Christi personam gerat, particulari quoque gratia ditatur ut, inserviendo
plebi commissae et universo populo Dei, Eius perfectionem altius prosequi
possit, cuius partes sustinet, utque humanae infirmitati carnis medeatur
sanctitas Illius, qui nobis factus est Pontifex, "sanctus, innocens,
impollutus, segregatus a peccatoribus"108».109
Asserit ergo imprimis Concilium «communem» esse vocationem ad
sanctitatem. Quae quidem vocatio radices habet in Baptismate, quod presbyterum
notat tamquam christifidelem, «fratrem inter fratres», insertum Dei
Populo atque cum eo unitum, laetum in Salutis donis cum reliquis
compartiendis110 et in communi officio incedendi «secundum Spiritum»
in adsectatione unius Magistri et Domini. Meminerimus celeberrimi divi Augustini
effati: «Vobis sum episcopus, vobiscum sum christianus...Illud nomen est
periculi, hoc salutis».111
Eadem perspicuitate conciliaris loquitur textus de vocatione «specifica» ad sanctitatem, idque profecto tanquam de vocatione originem
trahente a sacramento ordinis, quod presbyterorum proprium est atque peculiare,
vi novae cuiusdam consecrationis quam ordinationem dicimus. Ad eandem praecipuam
vocationem innuere pergit S. Augustinus cum superiora verba explanans, ita
prosequitur: «Si ergo plus me delectat, quod vobiscum emptus sum, quam
quod vobis praepositus sum; tunc, ut Dominus praecipit, ero abundantius vester
servus, ne ingratus sim pretio, quo vester merui esse conservus».112
Pertractat deinceps conciliaris textus quasdam minutatim res earum e quibus
dignoscitur praecipua presbyterorum vita spiritualis. Quarum pleraeque
connectuntur cum «consecratione», quae eorum propria est eosque ad
Christum, Ecclesiae Caput et Pastorem configurat; vel cum «missione»
vel ministerio presbyterorum proprio, quod eos habiles efficit et instruit ut
fiant «Christi Sacerdotis aeterni viva instrumenta» et ad agendum
provehit «Ipsius Christi nomine et persona»; idque per totam ipsorum
vitam, quae manifeste invitatur ad testimonium reddendum modo quodam originali
et alacri, per sic dictum «radicalismum evangelicum».113
21. Presbyter, per sacramentalem hanc consecrationem, configuratur Christo
Iesu quatenus Capiti et Pastori Ecclesiae, atque exinde, donationis instar,
recipit eam «spiritualem potestatem» quae participatio est
auctoritatis summae qua Christus, per Spiritum suum, ducit Ecclesiam.114 Per
hanc ergo consecrationem a Spiritu peractam in sacramentali effusione,
spiritualis presbyteri vita instruitur, confingitur, signatur quodammodo iis
habitibus, gestibus, placitis, quae Ipsius Christi Iesu, Capitis et Pastoris
Ecclesiae, propria sunt, et quae compendio efficiunt caritatem quam dicimus
pastoralem.
Christus est Ecclesiae Caput, sui scilicet Corporis. «Caput» est
eo quidem novo et sibi proprio modo, «servum» scilicet significandi,
prout ab Ipsius verbis evincitur: «Filius hominis non venit ut
ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro
multis».115 Quod servitium seu «ministerium» plenitudinem sui
attigit per mortem in cruce acceptam, id est per totale sui donum, in humilitate
et amore: «Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus
oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis».116 Auctoritas autem
Christi Iesu Capitis eadem est ac Ipsius servitium, donum, totalis deditio,
humilis atque dilectionis plena, erga Ecclesiam. Idque in perfecta erga Patrem
oboedientia. Ille enim, unicus verusque est afflictus et dolens Domini Servus,
idemque Sacerdos et Hostia seu Victima.
Hac potissimum auctoritatis forma, id est, servitio Ecclesiae oblato, tota
animatur et vivificatur existentia spiritualis cuiusvis presbyteri, idque
perficitur exigente ipsius configuratione ad Christum Iesum, Ecclesiae Caput et
Servum.117 Bene ergo divus Augustinus episcopum aliquem ita hortabatur occasione
illius ordinationis: «Qui populo praeest oportet ante omnia cognoscat se
multis inservire. Neque hoc eum paeniteat, eum non abhorreat se multorum servum
esse, quia Dominum Dominorum non dedecuit nostrum fieri servum».118
Instruenda igitur erit spiritualis vita ministrorum Novi Testamenti iuxta
necessarium hoc exemplar in Populi Dei servitium,119 procul a quavis
ostentatione et a desiderio «dominandi» in gregem cuique
concreditum.120 Sit igitur servitium magno animo acceptum et libenter secundum
Deum exhibitum; ita fiet ut ministri, qui in communitate «seniores»,
id est presbyteri nominantur, evadere possint «exemplar» gregis, qui
vicissim erga universum mundum eandem hanc servitii indolem, tanquam
sacerdotalem habitum, induant pro pleniore hominis vita, vel etiam pro ipsius
integra liberatione.
22. Christi imago, Pastoris Ecclesiae, quae Eius est grex, recipit atque
denuo proponit novis ac versicoloribus delineamentis eadem quae in imagine
Christi Capitis vel Servi reperiuntur. Est enim ipse Christus Iesus qui verum
faciens propheticum praeconium de Messia Salvatore, olim laetanter a Psalmorum
vate et ab Ezechiele propheta cantatum,121 semetipsum velut «bonum
Pastorem» ostendit 122 neque Israelis tantummodo, sed hominum
universorum;123 eiusque vita manifestatio est, nunquam interrupta, immo
quotidiana exhibitio eius «caritatis pastoralis»: multitudinum
miseretur, quippe quae, velut oves sine pastore, defessae et confectae sint;124
quaerit quae vel erraverunt vel viribus defecerunt,125 festumque agit quoties
invenit; eas denique colligit et tuetur, novit, vocat tandem nominatim,126 in
pascuis etiam virentibus et super aquas quietis collocat;127 mensam denique pro
ipsis instruit, eas suae ipsius vitae nutrimento fovet. Hanc Bonus Pastor vitam,
per suam mortem et resurrectionem offert, ut perspicue liturgia Romana pangit: «Surrexit Pastor Bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et pro grege suo
mori dignatus est».128
«Pastorum Principem» appellat Iesum Petrus 129 idque quia eius
opus et missio continuatur in Ecclesia per apostolos 130 et per eorum
successores 131 et per presbyteros. Vi huius consecrationis, presbyteri, qui cum
Iesu Bono Pastore configurantur, vocati sunt ad imitandam illius caritatem
pastoralem eamque per vitam exprimendam.
Eadem sui donatio qua Christus sese Ecclesiae suae tradit cum eam facit
amoris sui fructum, perfecte cohaeret cum illa primigenia deditione quae propria
sponsi est erga sponsam, ut saepe, etiam in sacris textibus innuitur. Iesus enim
verus est sponsus, qui Ecclesiae Salutis porrigit vinum.132 Ipse, «qui
Caput est Ecclesiae... ipse salvator corporis»,133 dilexit Ecclesiam et se
ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, ut
exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut
aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata».134 Ecclesia profecto
corpus est in quo praesens adest atque operatur Christus Caput, sed eadem est
etiam sponsa, quae velut nova Eva, ab aperto latere Redemptoris in cruce
pendentis prosilit. Propterea dicitur Christus prostare «coram»
Ecclesia, eamque «nutrire et fovere»,135 vitam pro ea in donum
offerens. Sacerdos ergo advocatur ut sit imago vivens Iesu Christi, Ecclesiae
sponsi: 136 remanet ipse quidem semper communitatis pars, sicut remanent
credentes ceteri, omnesque alii fratres et sorores, qui ab Spiritu sunt
convocati, sed vi eiusdem configurationis ad Christum Caput et Pastorem, ipse
presbyter positus est in eiusmodi relatione sponsali erga propriam communitatem:
«Quatenus repraesentat Christum Caput, Pastorem et Sponsum Ecclesiae,
sacerdos non tantum in Ecclesia, sed etiam erga Ecclesiam ponitur».137 Sic
ergo invitatur presbyter ut in sua vita spirituali dilectionem eam vivat quam
Christus Sponsus erga sponsam Ecclesiam fovet. Eius igitur vita sic illustranda
est et instruenda, sub hoc quoque sponsali prospectu, ut testis fiat amoris
sponsalis Christi; valens proinde omnes diligere, corde quidem novo, magnanimo
et puro, per veram sui ipsius neglegentiam, per plenam deditionem, continuam
fidelemque, et simul per quandam amantis aemulationem («aemulor enim Vos»138),
ea animi materni lenitate quae nec blanditias spernat materni animi proprias,
nec loquelam ipsius «parturientis» suam facere recuset, «donec
in christifidelium cordibus denuo formetur Christus».139
23. Principium interius, virtus scilicet qua presbyteri vita spiritualis
animetur et quasi manuducatur, quatenus is configuratur Christo Capiti et
Pastori, ponendum est in caritate pastorali, id est in participatione ipsius
caritatis pastoralis Christi Iesu; quae et gratuitum Spiritus Sancti donum erit,
et simul munus et liberum responsale presbyteri responsum.
In qua pastorali caritate primum contineatur necesse est donum sui: donum
scilicet totale, Ecclesiae tradendum, ad imaginem Christi eiusdemque donationis
imitationem. «Caritas enim pastorum ea virtus est qua Christum in sui
donatione et in servitio imitamur: non proinde ponenda est in illis quae
facimus, sed reperienda in nostrum ipsorum dono, quo exprimatur Christi amor
gregi oblatus. Huiusmodi caritas pastoralis confirmabit nostram cogitandi et
agendi rationem nostrumque morem ad homines accedendi. Idque severam a nobis
postulat renuntiationem...».140
Hoc nostri donum, quod radix et synthesis est caritatis pastoralis,
Ecclesiae est destinandum. Sic nos edocuit Christus qui «dilexit Ecclesiam
et se ipsum tradidit pro ea»;141 eodem ergo modo sacerdos operetur. Per
caritatem pastoralem, quae ministerii sacerdotalis exercitium sic instruit
tanquam «amoris officium»,142 «sacerdos, qui vocationem ad
ministerium amplexus est, capax redditur id ipsius velut optatum amoris exemplum
exercendi, unde nullum potiorem profiteatur amorem, quam Ecclesiae et animarum;
hac concreta spiritualitate munitus eadem cordis incitatione qua sponsus ad
sponsam trahetur, et universalem pariter Ecclesiam diliget et eam eiusdem
portionem quae fuerit ipsi concredita».143 Donum sui limites non novit,
cum eius insigne sit idem atque apostolicus et missionarius Christi, boni
Pastoris, impetus, qui dixit: «Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc
ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unus grex,
unus pastor».144
Intra communitatem autem ecclesialem haec pastoralis caritas sacerdotis
sollicitat, immo peculiari ac specifico modo exigit, personalem quandam
relationem cum cetero presbyterio, intra sese et cum Episcopo compacto, ut
explicite a Concilio declaratum est: «Pastoralis ergo caritas postulat ut
Presbyteri, ne in vacuum currant, in vinculo communionis cum Episcopis et cum
aliis in sacerdotio fratribus semper labo- rent».145
Donum nostri Ecclesiae ad eam respicit in quantum Ipsa Christi Iesu Sponsa
est. Caritas ergo sacerdotis Christum primum respicit: et tantummodo ea caritas
quae Christum Caput et Sponsum amat eique inservit, evadere potest fons,
criterium, mensura, incitatio denique amoris et servitii, quod presbyter
Ecclesiae, Christi Corpori et Sponsae, tradit. Atque haec erat perlucida et
strenua perceptio Pauli apostoli, cum ad christianos Ecclesiae Corinthi sic
scribebat: «Nos autem servos vestros per Iesum».146 Nam haec fuerat
praesertim doctrina Iesu explicita et pro futuro, cum ipse Petro tradidit
pascendum gregem non antequam ab eo triplicem amoris, immo praedilectionis,
attestationem exquisivit: «Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me?...
Dicit ei Petrus: Domine tu, omnia scis: tu cognoscis quia amo te. Dicit ei:
pasce oves meas...».147
Pastoralis caritas, quae fontem specificum in Ordinis sacramento habet,
pleniorem sui sensum et supremum alimentum in Eucharistia reperit: «Haec
quidem pastoralis caritas maxime profluit a sacrificio eucharistico, quod ideo
centrum et radix totius vitae presbyteri exstat, ita ut quod in sacrificali ara
agitur, sacerdotalis animus in se referre studeat».148 In Eucharistia enim «repraesentatur», id est denuo praesens fit, crucis sacrificium,
totale Christi ad Ecclesiam suam donum, corporis scilicet quod traditur,
sanguinis qui effunditur; supremum testimonium Illius qui Caput est et Pastor,
Servus et Sponsus Ecclesiae. Atque ob hanc potissimum caritatis pastoralis
postulationem presbyter non tantum dicitur ab Eucharistia procedere sed in eadem
invenire meliorem sui significationem, sicuti ab Eucharistia quoque et gratiam
et munus recipit conferendi auctoritatem «sacrificalem» toti suae
exsistentiae.
Haec eadem caritas pastoralis principium habetur, interius et dynamicum,
capax in unum perducendi multiplicem et variam sacerdotis navitatem. Per eam
enim responsum dari potest exigentiae illi, essentiali necnon permanenti,
unitatis inter vitam scilicet interiorem et complures actiones et munia quae
secum fert ministerii responsalitas; quod postulatum urgentius et implicatius
hodie effectum est, in hoc socio-culturali et ecclesiali contextu, in quo etiam
munera internectuntur, minutatim dividuntur, dispertiuntur. Unde tum tantum
incitatio quaevis et gestus quivis possunt in unam intentionem reduci «vitam pro grege ponendi» cum omnia haec in unitatem rediguntur,
aequilibrio interiori spirituali presbyteri necessariam. «Quam vitae
unitatem... struere valent presbyteri, exemplum in ministerio adimplendo
sequentes Christi Domini, cuius cibus erat voluntatem facere Illius qui Eum
misit, ut opus suum perficeret... Sic Boni Pastoris partes agendo, in ipso
caritatis pastoralis exercitio invenient vinculum perfectionis sacerdotalis, ad
unitatem eorum vitam et actionem redigens».149
24. Spiritus Domini Christum consecravit et ad Evangelium misit
nuntiandum.150 Missio ergo non est elementum exterius, consecrationi adiunctum,
sed eiusdem intrinsecum vitalemque sensum constituit: consecratio enim missioni
destinatur. Atque ita fit ut non tantummodo consecratio sed etiam missio subsit
Spiritus dominatui, sub Ipsius scilicet sanctificanti influxu.
Id Iesu Ipsi contigit, idemque apostolis eorumque successoribus exspectandum
fuit. Idem ergo Ecclesiae et eius presbyteris erit experiendum: omnibus enim
Spiritus ut donum exspectandum est, ut vocatio ad sanctificationem, ut
sustentandae missionis iuvamen.151
Datur igitur interior quaedam relatio inter vitam spiritualem presbyteri et
exercitium eius ministerii,152 quod ita per Concilium descripta sunt: «Itaque ministerium Spiritus et iustitiae exercentes, dummodo sint docibiles
Spiritui Christi qui eos vivificat et ducit, in vita spiritus firmantur. Per
ipsas enim cotidianas sacras actiones, sicut et per integrum sui ministerium,
quod cum Episcopo et Presbyteris communicantes exercent, ipsi ad vitae
perfectionem ordinantur. Ipsa autem sanctitas Presbyterorum ad proprium
ministerium fructuose complendum plurimum confert».153
«Agnosce ergo quod agis, imitare quod tractas». Hanc seu
invitationem seu admonitionem Ecclesia presbytero in ipso ordinationis ritu
proponit, cum eidem defertur oblatio populi sancti pro complendo sacro
sacrificio. «Mysterium» autem, cuius presbyter est «dispensator»,154 est ad ultimum ipse Christus qui in Spiritu est fons
sanctitatis et ad sanctificationem invitatio. «Mysterium» ergo in
presbyteri vitam inserendum est; quantum hinc exsurgit vigilantiae officium,
quanta conscientia! Propterea idem ordinationis ritus ad commemorata verba haec
quoque addidit: «Vide ut quod legeris credas, quod credideris doceas, quod
docueris imiteris». Bene igitur Paulus episcopum Timotheum admonebat: «Noli neglegere donationem quae in te est».155
Aliquam explicationem etiam habet relatio inter vitam spiritualem et
ministerium sacerdotale; consideretur caritas pastoralis quae per Ordinis
sacramentum donatur. Cum ministerium sacerdotale participatio potissimum sit
ministerii salvifici Christi Capitis et Pastoris, non potest vivam non exprimere
Eiusdem caritatem pastoralem, quae simul est fons et spiritus huiusmodi servitii
et sui ipsius doni. Est enim presbyterale ministerium, si obiectiva eiusdem
realitas consideratur, «amoris officium», iuxta Augustini effatum;
obiectiva proinde haec realitas fundamentum evadit et invitatio erga inde
nascens «ethos», quod non aliud erit nisi vivendi dilectio, ut bene
adnotat ipse Augustinus: «Sit amoris officium pascere dominicum gregem».156
Hoc «ethos» et proinde ipsa vita spiritualis, aliud non est nisi
acceptatio, in libertate, in conscientia, et proinde mente, corde, optatis et
actibus, illius «veritatis» ministerii sacerdotalis tamquam amoris
officii.
25. Summi est momenti pro vita spirituali quae per ministeriale explicatur
exercitium, ut presbyter indesinenter renovet atque profundiorem efficiat
conscientiam esse se Christi Iesu administrum, idque per sacramentalem
consecrationem et per conformationem Eius qui Ecclesiae est Caput et Pastor.
Conscientia haec non dumtaxat cohaeret cum natura missionis quam sacerdos
pro Ecclesia et pro hominibus explet, sed et praecipui ponderis est ipsa vita
spiritualis sacerdotis in missionem suam incumbentis; sacerdos enim a Christo
non ut «res» sed ut «persona» assumitur; non ille fit
iners et passivum instrumentum, sed «instru- mentum vivum», ut
asserit Concilium eo potissimum loco ubi de obligatione loquitur in huiusmodi
perfectionem tendendi.157 Idemque Concilium, de sacerdotibus loquitur «sociis et adiutoribus»: Deum autem
«Sanctum et Sanctificatorem»
nominat! 158 Eo igitur sensu id certe elucet: provocari liberam et responsalem
personae conscientiam per ministerii exercitium, cum vinculum illud quod
presbyterum et Christum nectit, quodque ex consecratione et conformatione per
Ordinis sacramentum promanat itemque fundamentum exstat et postulatum alterius
vinculi quod reponitur in sic dicta «intentione» id est, in
voluntate conscienter faciendi per ministerialem gestum quidquid facere intendit
Ecclesia. Hoc autem novum vinculum, natura sua, eo tendit ut quam latissime
omnino pateat, mentes, affectus, vitam ipsam pertrahens, scilicet ipsam
congeriem «dispositionum» moralium et spiritualium, quae seiungi non
possunt a navitate pastorali quam presbyter exsequitur.
Nullum est dubium quin ministerii presbyteralis exercitium, et nominatim
sacramentorum celebratio, vim suam salutiferam ab una Christi actione in
sacramento praesenti nanciscantur. At eadem efficacia ministerii exercitii
pendet etiam e minore vel maiore acceptione et humana participatione.159
Singulariter maior vel minor ministri sanctitas re vim habet in nuntium verbi,
in sacramentorum celebrationem, in moderationem communitatis, in caritate. Quae
omnia lucidius ab ipso Concilio declarantur: «Ipsa autem sanctitas
Presbyterorum ad proprium ministerium fructuose complendum, plurimum confert:
quamvis enim gratia Dei etiam per indignos ministros opus salutis explere
possit, tamen per illos ordinaria lege praeoptat Deus sua mirabilia ostendere,
qui dociliores impulsui et ductui Spiritus Sancti facti, ob suam intimam cum
Christo unionem et vitae sanctimoniam, cum apostolo dicere valeant: "Vivo
autem, iam non ego, vivit vero in me Christus" 160».161
Presbyter ergo, conscius factus esse se Christi Capitis et Pastoris
administrum, hanc quoque conscientiam adquirit gaudio plenam, peculiari se
gratia esse a Christo Iesu donatum, cum gratiam receperit et gratuito se a
Domino electum comperiat tanquam «instrumentum vivum» in opera
salutis. Huiusmodi electio amorem Christi Iesu testatur erga presbyteros.
Ceterum haec dilectio, vel etiam forte magis quam quaevis aliae dilectiones, ad
eundem propemodum, amoris responsum secum fert. Haec quaestio fundamentalis est,
quam Iesus, post resurrectionem, Petro posuit: «Simon Ioannis, diligis me
plus his?». Petro autem affirmative respondenti ilico missio traditur: «Pasce oves meas».162 Petrum scilicet Iesus interrogat ut tum tantum cum
diligere asseruerit, eidem gregem suum tradat. Re vera praevenit omnia ipsa
libera Iesu dilectio, quae et interrogationem ab apostolo instruit et in
concredenda cura «suarum» ovium completur. Sic quivis ministerialis
gestus, dum eo tendit ut Ecclesiae sincera dilectio et servitium exhibeatur,
maturat pariter amorem et servitium Iesu exhibitum, qui Ecclesiae ipsius et
Caput et Pastor et Sponsus est. Isque amor exprimitur ad modum responsionis
praevenienti liberae ac gratuitae Dei in Christo dilectioni. Atque rursus
quodvis incrementum dilectionis erga Christum, incrementum secum fert in amore
Ecclesiae: «Pascimus vos Augustinus ait pascimur vobiscum:
det nobis Dominus vires sic amandi vos ut possimus etiam mori pro vobis aut
effectu aut affectu».163
26. Percipere ex ditissima Concilii Vaticani II doctrina possumus 164
quaenam sint condiciones, exigentiae, fructus ex intima relatione quae viget
inter vitam spiritualem presbyteri et exercitium eius triplicis ministerii:
Verbi, Sacramenti, servitii Caritatis.
Est enim imprimis sacerdos Verbi Dei administer, cum consecratus et missus
sit ad nuntiandum hominibus universis Evangelium Regni, singulos ad oboedientiam
fidei provocando et christifideles perducendo ad profundiorem in dies notitiam
et communionem Dei mysterii, nobis in Christo revelati et communicati. Sacerdos
ergo debebit propterea usum et consuetudinem cum Dei verbo imprimis fovere, cui
non sufficiet linguisticos dumtaxat et exegeticos aspectus novisse, licet id
quoque necessarium sit; accedendum enim ad Dei Verbum est, corde docili et
orante, ut sic possint ipsum cogitationes et affectum sacerdotis penitus
permeare novamque instruere mentis conformationem «sensum
Domini» 165 ita etiam presbyteri verba, immo optata et placita,
sensim evadant perlucidum Evangelii testimonium et nuntium. Tum enim, tantummodo
si in Verbo «remaneat», poterit sacerdos fieri perfectus Domini
discipulus; tum veritatem discernet; tum vere liber erit, cum superare didicerit
quidquid Evangelio contrarium sit aut ab eo diversum.166 Presbyteri est in Verbo
«credentium» esse primum, bene scientem Verba sui ministerii non «sua» esse, sed illius qui eum misit. Cuius Verbi non ille dominus est, sed
servus; neque unus possessor, sed debitor, coram Dei Populo. Quandoquidem autem
sacerdos, qui de facto evangelizat, ut etiam evangelizare queat, ipse, sicut
Ecclesia, conscius omnino esse debet necessitatis suae ipsius
evangelizationis.167 Verbum ipse nuntiat, qua administer est, particeps
propheticae auctoritatis Christi et Ecclesiae; propterea, ut christifideles
tutos faciat sese eis Evangelium integrum traditurum, vocatur sacerdos ad animi
sensibilitatem augendam; omnem dilectionem colendam, peculiarem quandam
promptitudinem exhibendam erga vivam Ecclesiae et Magisterii traditionem: quae
nullatenus aliena a Verbo Dei sunt, sed illius rectam interpretationem fovent
verumque sensum custodiunt.168
Maxime autem vocatur sacerdos ad testificandam profundam unitatem quae viget
inter exercitium sui ministerii et vitam spiritualem, in celebrandis Sacramentis
et in celebratione Liturgiae Horarum: donum gratiae, quod Ecclesiae offertur,
vitae et sanctitatis principium et vocatio ad sanctificationem est. Ministerii
et spiritualis vitae etiam sacerdoti locus centralis, tum in ministerio
exercendo, tum in vita spirituali Eucharistiae est quoniam in ea «totum
bonum spirituale Ecclesiae continetur, ipse scilicet Christus, Pascha nostrum
panisque vivus per carnem suam Spiritu Sancto vivificatam et vivificantem, vitam
praestans hominibus, qui ita invitantur et adducuntur ad se ipsos, suos labores
cunctasque res creatas una cum ipso offerendos».169
A reliquis autem sacramentis, sed singulatim ab uniuscuiusque propria et
peculiari gratia, recidunt in presbyteri vitam spiritualem peculiares quaedam
notae. Ea enim instruitur quodammodo et coagmentatur per proprietates et
postulata variorum sacramentorum, quae illi celebranda immo et vivenda veniunt.
Peculiare volumus addere verbum circa Paenitentiae sacramentum, cuius, cum
presbyteri ministri sint, esse pariter debent beneficiarii ut miserentis Dei
indulgentiae erga peccatores non ministros sese tantummodo exhibeant, sed testes
evadant. Recolere hic placet quae olim, in Adhortatione «Reconciliatio et
Paenitentia» collegeramus: «Spiritualis ac pastoralis vita
sacerdotis, perinde ac fratrum eius laicorum ac religiosorum, pendet ex assiduo
diligentique usu personali sacramenti Paenitentiae. Eucharistiae celebratio ac
sacramentorum reliquorum ministerium, ardor pastoralis, necessitudo cum
fidelibus, communio cum fratribus, socia cum Episcopo opera, vita orationis: ut
paucis dicamus, tota sacerdotalis vita contrahit sibi necessario detrimentum, si
ob neglegentiam aliamve quamvis ob causam, usus periodicus, in vera fide ac
pietate innixus, Sacramenti Paenitentiae ei defuerit. In sacerdote, qui non
amplius peccata sua confiteretur, aut male confiteretur, ipsum eius sacerdotem
esse et eius sacerdotem agere inde afficerentur, atque etiam Communitas id
animadverteret, cuius ille est pastor».170
Vocatur denique presbyter ut auctoritatem et servitium Christo, Ecclesiae
Capiti et Pastori exhibeat, etiam communitatem animans et ducens, id est, «familiam Dei ut fraternitatem in unum» animans colligat eamque
«per
Christum in Spiritu ad Deum Patrem adducat».171 Hoc autem «munus
regendi», munus est difficile admodum et implexum, cum includat, praeter
curam singulorum et diversarum vocationum, facultatem in unum colligendi
varietatem donorum et charismatum quae Spiritus in communitate exsuscitat,
singula inspiciendo et pretium addendo in aedificationem Ecclesiae, et nunquam
non in communione cum Episcopis. Agitur enim de ministerio quod in sacerdote
intensiorem exigit vitam spiritualem, florentem illis qualitatibus et virtutibus
quae propriae sunt eius cui «praesidere» contigit communitati eamque
ducere, id est «senio- ris» seu «presbyteri», nobiliore
vocabuli sensu: quales sunt fidelitas, cohaerentia seu constantia, sapientia,
omnium acceptatio, affabilis et comis bonitas, firmitas et auctoritas in
essentialibus, libertas praesertim a prospectu minus subiectivo, abstinentia in
proprio bono curando, patientia, oblectatio etiam laboris quotidiani, fiducia
denique in Dei gratiam, quae etiam hac ratione in simplicioribus et tenuioribus
saepe manifestatur.172
27. «Spiritus Domini super me» 173 Spirtus Sanctus per ordinis
sacramentum effusus, fons sanctitatis est et invitatio ad sanctificationem,
neque id tantum quia sacerdotem ad Christum, Ecclesiae Caput et Pastorem,
assimilat vel configurat, eique missionem tradit propheticam, sacerdotalem,
regalem, quam nomine ac persona Christi adimplet, sed etiam quia animat et
vivificat eius vitam quotidianam, ditissimis eam instruens donis, exigentiis,
virtutibus, impulsionibus, quae omnia in caritatem pastoralem veluti in
compendium trahunt. Huiusmodi caritas fit synthesis quae valores et virtutes
evangelicas unificat et simul vis quae provehit pleniorem cursum versus
christianam perfectionem.174
Radicalismus igitur evangelicus sic, et quidem pro christianis omnibus,
nullo excluso, exigentia fundamentalis evadit nemini abdicanda, cum ab Ipsius
Christi invitatione proveniat Eum sequendi et imitandi, vi artioris communionis
cum Illo, quam Spiritus operatur.175 Haec eadem exigentia sacerdotes pertingit,
neque ob eam dumtaxat causam quod et ipsi in Ecclesia sunt, sed qui in Ecclesia
quodammodo praesunt, quatenus Christo Capiti et Pastori configurantur, instructi
praeterea atque missi ad ministerium per Ordinem collatum, caritate denique
pastorali muniti. Iamvero intra hunc evangelicum radicalismum, quem manifestum
exhibent, reperiri potest dives multiplicium virtutum et exigentiarum ethicarum
seges, quae necessariae censentur pro sacerdotis pastorali et spirituali vita,
quales, exempli causa, sunt: fides, humilitas adversus Dei mysterium,
indulgentia, prudentia; potior vero radicalismi significatio reperienda est in
varietate «consiliorum evangelicorum» quae Iesus in Beatitudinum
Sermone proposuit,176 et quorum potiora, intime inter sese cohaerentia, consilia
sunt: oboedientia, castitas, paupertas:177 quae omnia sacerdos vocatur in vita
sua ad exercenda iuxta modum, et altius secundum fines et significationem
primigeniam, quibus identitas sacerdotalis exprimitur vel ab eadem derivantur.
28. «Inter virtutes quae maxime in ministerio sacerdotali necessariae
censentur, commemoranda venit illa animi dispositio quae eosdem indesinenter
impellit non ad voluntatem propriam exsequendam, sed ad implendam voluntatem
Eius qui misit eos 178».179 Agitur alio verbo de oboedientia, quae cum hic
de sacerdotis vita spirituali agatur, peculiaritates quasdam induere debet, quas
recensere oportet.
Sit imprimis oboedientia «apostolica», eo sensu ut Ecclesiam in
sua structura hierarchica agnoscat et amet, eidemque servire profiteatur. Nullum
enim datur sacerdotale ministerium nisi in communione cum Summo Pontifice et cum
collegio episcopali, praesertim cum propriae dioecesis Episcopo cui debetur «peculiaris quaedam reverentia atque oboedientia» prout in Ordinationis
ritu promittitur. Huiusmodi autem «submissio» illis oblata a quibus
auctoritas ecclesialis induitur, nihil propterea indecori habet, sed proveniat
necesse est ab ipsa responsali presbyteri libertate, qui non tantummodo sua
facit postulata vitae ecclesialis, prout organice haec instructa est, sed
gratiam ipsam discretionis et responsalitatis erga ecclesialia placita, quippe
quae concredita a Iesu ipso sint apostolis eorumque successoribus, ut fideliter
servetur Ecclesiae mysterium et tota christianae communitatis compago nullo
privetur subsidio, quo per unum idemque iter salutem suam attingat.
Nam christiana oboedientia, si talis est, si scilicet, suo fundamento nisa,
non serviliter vivitur, presbyterum iuvat ut etiam perlucida quadam evangelica
ratione, auctoritatem adhibeat quae ad regendum Dei populum eidem concredita
est: sine auctoritatis scilicet abusu et sine demagogicis placitis. Is enim
tantummodo qui in Christo didicit oboedire, didicit quoque quomodo, iuxta
Evangelium, sit aliorum oboedientia exigenda.
Habet quoque presbyteralis oboedientia exigentiam quandam «communitariam»: non enim erga auctoritatem consideranda est individua
singulorum oboedientia; sed profunde inseritur in unitatem presbyterii, quod, ut
tale, ad concordem cum Episcopo collaborationem fovendam vocatur, et per eum cum
Petri successore.180
Hic aspectus oboedientiae sacerdotalis non qualemcumque asceticam postulat
contentionem; idque ita est intellegendum ut presbyter nunquam nimis propriis
placitis vel personali suo rerum prospectui adhaereat, et sciat praeterea locum
sodalibus concedere ut ipsi quoque talenta et facultates sine zelotypia, sine
invidia, sine aemulatione exhibeant. Propria ergo sacerdotis oboedientia sit
imprimis solidalis, qua scilicet prodat sentire sese ut unius presbyterii
membrum, suaque responsaliter et libere exprimat placita vel optata intra
presbyterii unitatem.
Sacerdotalis denique oboedientia characterem quendam habet «pastoralitatis». Vivitur scilicet per indesinentem animi disponibilitatem,
quasi sese sacerdos praebeat «edendum» per necessitates et
exigentias gregis. Quae proinde erunt ratione quodammodo perpendendae, et si
casus ferat, inter sese comparandae, unde ad veritatis criterium earum selectio
fiat; id, quoquomodo demum fit, plane «occupatam» presbyteri vitam
tandem ostendet, fame scilicet Evangelii, fidei, spei, dilectionis Dei Eiusque
mysterii; quae omnia ipse presbyter praesentia animadvertit in Dei populo suis
curis concredito.
29. Inter evangelica consilia, asseritur in Concilio: «Eminet
pretiosum gratiae divinae donum, quod a Patre quibusdam datur,181 ut in
virginitate vel caelibatu facilius indiviso corde 182 Deo soli se devoveant.
Haec perfecta propter regnum caelorum continentia semper in honore praecipuo ab
Ecclesia habita est, tanquam signum et stimulus caritatis, ac quidam peculiaris
fons spiritualis fecunditatis in mundo».183 In virginitate autem et
caelibatu significationem suam primigeniam servat castitas, id est, sexualitatis
humanae quae vivitur velut authentica manifestatio ac pretiosum servitium erga
amorem communionis et donationis interpersonalis. Haec significatio plene in
virginitate remanet, quae realem efficit, et quidem etiam per renuntiationem
coniugii, «significationem sponsalem» corporis, idque per
communionem et donationem personalem Christo Iesu et eius Ecclesiae; quae omnia
praefigurant quodammodo et antevertunt communionem, et donationem perfectam et
definitivam futurae vitae: «In ipsa virginitate homo exspectat, etiam
corpore, nuptias eschatologicas Christi cum Ecclesia, dum se totum Ecclesiae
tradit, sperans Christum quoque se Ecclesiae daturum in plena vitae aeternae
veritate».184
Sub hac luce intellegi facilius atque aestimari poterunt rationes ob quas
occidentalis Ecclesia per plura saecula perrexerit nihil obstantibus
difficultatibus et obiectionibus, perdurantibus saeculis indentidem
manifestatis, conferre ordinem presbyteralem solis viris qui ostenderint se a
Deo vocari in donum castitatis in caelibatu et absoluto et perpetuo.
Patres synodales perspicue, immo et fortiter, expressum voluerunt proprium
de hac re iudicium, per Propositionem summae cuiusdam gravitatis, quam idcirco
integram hic suscipere et exhibere placet: «Firma manente disciplina
Ecclesiarum orientalium, Synodus persuasum habens caelibatum sacerdotalem
charisma esse, presbyteris recolit ipsum Dei donum inaestimabile pro Ecclesia
constituere, et valorem propheticum pro hodierno mundo praeferre. Haec Synodus
fortiter iterum affirmat id quod Ecclesia Latina et aliqui orientales ritus
requirunt, sacerdotium nempe conferendum esse illis tantum viris qui acceperunt
a Deo donum vocationis ad castitatem caelibem (sine praeiudicio traditionis
quarumdam Ecclesiarum Orientalium et casuum particularium cleri conversi
uxorati, pro quo datur exceptio in Encyclica «Sacerdotalis Caelibatus»
Papae Pauli VI). Synodus nullum in cuiuslibet mente dubium relinquere vult de
Ecclesiae firma voluntate legem retinendi, quae requirit caelibatum libere
electum atque perpetuum pro admissis et admittendis ad ordinationem sacerdotalem
in ritu Latino. Synodus exoptat ut caelibatus exponatur et explicetur in sua
plena ubertate et biblica et theologica et spirituali, tanquam donum pretiosum a
Deo Ecclesiae suae datum, atque signum Regni quod non est huius mundi, signum
utique Dei amoris erga hunc mundum, necnon sacerdotis amoris indivisi erga Deum
et populum Dei, ita ut caelibatus perspiciatur tanquam locupletatio positiva
sacerdotii».185
Peculiaris sane momenti est ut sacerdos theologicas causas bene intellegat
huius legis ecclesiasticae de caelibatu. Ea enim, quae lex est, Ecclesiae
voluntatem exprimit, quae tempore praecedit ipsi subiecti presbyteri voluntati
circa eius disponibilitatem. Sed Ecclesiae voluntas ultimam sui rationem invenit
in eo vinculo quod caelibatus habet cum Ordinatione sacra, in id tendente ut
sacerdos Christo Iesu, Ecclesiae Capiti et Sponso, configuretur. Ecclesia enim,
ut Christi Iesu Sponsa, amari a sacerdote vult eadem illa totali et exclusiva
ratione qua a Christo amatur. Caelibatus igitur sacerdotalis sic est donum sui
in Christo et cum Christo, Ecclesiae Eius oblatum; idemque sic exprimit
sacerdotis servitium Ecclesiae in et cum Domino praestitum.
Quo autem adaequate agatur vita spiritualis presbyteri, convenit ut
caelibatus ita apprehendatur atque in vitam adducatur, non ut segregata eaque
negativa condicio, sed tanquam aspectus positivi cuiusdam valoris, specifici ac
vitae sacerdotalis proprii; presbyter enim, patre ac matre relictis, Iesum bonum
Pastorem in communione apostolica et in Dei servitio sequitur. Caelibatus ergo
deliberandus est benevolenti ac libera optione, indesinenter renovanda, tanquam
inaestimabile Dei donum, velut «stimulus caritatis pastoralis»,186
ut singularis participatio tum in Dei paternitatem tum in Ecclesiae
fecunditatem; brevi, ut testimonium mundo exhibitum Regni cuiusdam
eschatologici. Ut autem in vitam transeant caelibatus sacerdotalis exigentiae,
seu morales seu pastorales seu spirituales, necessaria absolute redditur oratio
humilis et fiduciosa, prout opportune Concilium admonuerat: «Quo magis
autem perfecta continentia in mundo huius temporis a non paucis hominibus
impossibilis reputatur, eo humilius et perseverantius presbyteri gratiam
fidelitatis, nunquam petentibus denegatam, una cum Ecclesia expostulabunt,
cuncta subsidia supernaturalia et naturalia insimul adhibentes, quae omnibus
praesto sunt».187 Eademque oratio, Ecclesiae Sacramentis adiuncta et cum
ascetica contentione sociata, victoriae spem in difficultate versantibus
restituet, indulgentiam cadentibus, fiduciam et strenuitatem in viam sese denuo
immittentibus.
30. Brevem, eamque profundam paupertatis evangelicae descriptionem
excuderunt Patres synodales cum eam ita ostenderunt ut «submissionem
omnium bonorum Bono Supremo Dei, et eius Regni».188 Re quidem vera ille
dumtaxat intellegere ac assequi valet paupertatem, qui Dei mysterium
contemplatur et vivit tanquam unum et summum Bonum, ut veras ac definitivas
divitias. Paupertas enim nullatenus est bonorum materialium contemptus et
repulsio, sed eorundem usus, gratus quidem et benevolens, modo simul adsit per
summam libertatem interiorem, laeta ipsorum abstinentia, id est, relate ad Deum
et ad Eiusdem placita.
Paupertas sacerdotis, propter eiusdem sacramentalem configurationem ad
Christum Caput et Pastorem, certas induit condiciones «pastorales»
circa quas immorati quoque sunt Patres Synodales, conciliarem doctrinam
recipientes et evolventes.189 Scripserunt enim, inter alia: «Sacerdotes,
ad exemplum Christi, qui cum esset dives, propter amorem nostri factus est
pauper,190 considerare debent pauperes ac debiliores speciali eis modo
commendatos, necnon capaces esse debent perhibendi testimonium paupertatis vita
simplici et austera, cum iam soliti sint de superfluis generose abstinere 191».192
Verum est «dignum esse operarium mercede sua» et «dispo-
suisse Dominum ut qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat» 193 sed
tantumdem verum est non posse ullatenus hoc ius confundi cum qualicunque
postulatione flectendi Evangelii et Ecclesiae servitium ad commoda et lucra quae
exinde emanare etiam possent. Una paupertas tuetur sacerdotis veram
disponibilitatem, ut eo mittatur quo eius sit opus utilius vel urgentius, etiam
per sacrificium personale. Condicio enim et velut indispensabilis quaedam lex
accepta in sacerdotio est, qua apostolus Spiritui «docibilis»,
promptus indesinenter sit «eo ire» etiam absque saburra et
ligaminibus quo Magistri placitum vocaverit.194
Sacerdos, quoties communitati insertus, illius gerit responsalitatem
materialem, tenetur munere suo perlucide bonorum illius communitatis
administrationi testimonium exhibere; non ergo ea negotia pertractabit veluti de
suo ipsius ageretur patrimonio, sed ut res quarum rationem Deo ac fratribus,
pauperibus praesertim, est redditurus. Quem proinde sacerdotem, cum conscium
habere debeat pertinere sese cum aliis ad unicum Presbyterium, conscientia
impellet ut nihil omittat per quae bona communia aequius inter fratres
distribuantur, qui vocati sunt «omnia habere communia».195 Interior
autem libertas quam evangelica paupertas custodit et alit, sacerdotem comparat
ut propius ad infirmiores accedat eorumque conatibus pro instauranda iustiore
consortione solidalem sese exhibeat; ut per eandem responsalitatis
apprehensionem, noscere et iudicare discat ea phaenomena quae cum rebus
oeconomicis et socialibus ubique nectuntur; ut denique provehere sciat quam
dicimus praeferentialem pro tenuioribus optionem: quae, nullum ab annuntiando
dono salutis excludens, iuxta exemplar a Christo exhibitum dum ministerio
prophetico ac sacerdotali incumbebat, propensior fiat in parvulos, in
peccatores, in eorum magnam turbam qui hodie «emarginati» quoquo
modo dicuntur.196
In oblivionem ne recedat significatio prophetica paupertatis sacerdotalis,
quae urgentior quodammodo censenda est in nostra consortione opulenta et
consumistica: «Sacerdos vere pauper est, certe, signum concretum
separationis, abrenuntiationis et non subiectionis ad mundi contemporanei
tyrannidem, quae omnem suam fiduciam in pecuniam ponit et securitatem materialem».197
Christus Iesus, qui in cruce, omnibus rebus nudatus, caritatem pastoralem ad
perfectionem extulit, exemplar ibidem factus est, necnon et fons, omnium
virtutum, oboedientiae imprimis, castitatis, paupertatis, quas sacerdos tanquam
significationem dilectionis pastoralis erga fratres, insequi et attingere
iubetur. Atque ut Paulus ad christianos Philippenses scribit, debet sacerdos «eadem sentire quae et in Christo Iesu», qui semetipsum exinanivit ut per
oboedientem, castam, pauperem caritatem, viam principem reperiret perfectae ad
Deum et ad fratres unionis.198
31. Sicut alia quaevis vita spiritualis, modo ea vere christiana sit, etiam
spiritualis vita sacerdotalis essentiales et non renuntiabiles habet
peculiaritates ecclesiales: est enim participatio quaedam sanctitatis ipsius
Ecclesiae, quam in Professione Fidei «Sanctorum Communionem» iure
vocamus. Nam christifidelium sanctitas ab Ecclesiae sanctitate derivat, eamque
et exprimit et ditat. At in sacerdote haec ecclesialis peculiaritas modos suos,
fines ac significationes adquirit, vi specificae eiusdem ad Ecclesiam
relationis, cuius semper in initio est illa ad Christum Caput et Pastorem
configuratio, quae per ordinatum ministerium, per caritatem pastoralem
exhibetur.
Rebus ita perspectis valor spiritalis evadit pro presbytero ipsa eius
inscriptio ac dedicatio in servitium cuiusdam Ecclesiae particularis. In eo enim
vinculo non organizationis dumtaxat et disciplinae normae sunt perpendendae:
potiora e contra habeantur tum vinculum ipsum quo singuli ad Episcopum in uno
Presbyterio uniuntur, tum participatio in sollicitudinibus ecclesialibus, tum
denique dedicatio ad curas evangelicas Populi Dei in concretis adiunctis
historicis et temporalibus cuiuscumque Ecclesiae particularis; haec enim talia
sunt ut per ea vel maxime designetur quodammodo propria sacerdotis eiusque vitae
spiritualis imago, atque eo sensu illa quae «incardinatio» dici
solet, non vinculum dumtaxat iuridicum constituit, sed habitudines et optiones,
spirituales et pastorales, secum fert, quae non parum conferunt in conficiendum
concretum archetypum presbyteri.
Necessarium proinde est ut conscius sacerdos fiat illud suum «ad
particularem Ecclesiam pertinere» esse natura sua tale ut exinde certam
atque peculiarem vivat christianam spiritualitatem. Eo igitur sensu inveniet
presbyter, in ipsa sui deditione et pertinentia ad Ecclesiam particularem,
copiosum fontem significationum et criteriorum pro discretione et actione, unde
eius tum pastoralis missio tum vita spiritualis penitus conformetur.
Ad progrediendum ergo versus perfectionem valere etiam possunt aliae
inspirationes et relationes ad alias vitae spirituales traditiones, per quas
singulorum vita sacerdotalis ditari potest, immo et perfici presbyterium
varietate et pretio donorum spiritualium. Atque talis est casus multarum
aggregationum ecclesialium, tum antiquarum tum novarum, quae in proprium ambitum
etiam presbyteros recipiunt, quales sunt nonnullae societates vitae apostolicae,
vel instituta saecularia presbyteralia, vel formae variae communionis et
fraternitatis spiritualis, vel etiam motus illi diversi qui ecclesiales
dicuntur. Sacerdotes, qui saepe ad Ordines vel ad Religiosas quasdam
Congregationes pertinent, divitiae spirituales evadunt pro tota presbyterali
compagine dioecesana, in eam inferentes specifica charismata et qualificata
quaedam ministeria, atque sic stimulos addentes vel sola hac praesentia intra
Ecclesiam particularem, per quos ea impensius progrediatur ad universalioris
Ecclesiae mensuram.199
Sacerdotis ergo vinculum ac dedicatio Ecclesiae particulari, idque ita ut
pro aedificatione Ecclesiae vita ipsa possit dono impendi, «in persona
Christi Capitis et Pastoris» in servitium totius communitatis christianae,
per filialem et benevolentem ad Episcopum relationem, validitatem accipere
debent a quolibet charismate, quod pars fiat cuiuslibet sacerdotalis vitae vel
cum ea nectatur.200
Ut autem haec donorum Spiritus copia cum laetitia recipiatur atque in Dei
gloriam efflorescat et fructus suos pro Ecclesia universa ferat, requiritur ut
omnibus praesto sit notitia imprimis et discretio charismatum, tum propriorum
tum etiam aliorum, eorundemque exercitium, quod tamen et humilitas christiana
continenter comitetur, immo et virtus sui ipsius criticum iudicium ferendi, ea
sola intentione plus quam quaelibet alia cura praevalente, aedificationem totius
communitatis iuvandi, cui ceterum quodvis peculiare charisma inservire vocatum
est. Atque ab omnibus tum esset exspectandus sincerus aestimationis reciprocae
conatus, mutua personarum reverentia, coordinata perpensio omnium positivarum
legitimarum diversitatum, quae cum in ipsa ingeniorum varietate etiam in
Presbyterio inveniuntur. Quae omnia partem constituunt vitae spiritualis atque
presbyteri perpetuae asceseos.
32. Ne propterea nexus et insertio in particularem Ecclesiam claudant
navitatem et vitam presbyteri: haec claudi nequeunt natura ipsa tum Ecclesiae
particularis 201 tum ipsius ministerii sacerdotalis. Scribit enim in hunc sensum
Concilium: «Donum spirituale, quod presbyteri in ordinatione acceperunt,
illos non ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad
amplissimam et universalem missionem salutis "usque ad ultimum terrae",202
nam quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem amplitudinem
missionis a Christo Apostolis concreditae».203
Hinc sequitur vitam spiritualem presbyterorum signari debere profundo quodam
anhelitu ac dynamismo missionario. Ad eos ceterum pertinet, per ministeriorum
scilicet exercitium et per vitae testimonium, reperire qua ratione communitas
ea, cui praesunt, evadat vere missionaria; nam ut in Encyclica «Redemptoris Missio» habetur:
«Necesse proinde est universi
presbyteri animum mentemque habeant missionalem ac pateant pariter Ecclesiae et
mundi necessitatibus simul respicientes homines longinquos et, ante omnes,
coetus non christianos suorum locorum. Debent plane experiri in precatione sua,
ac praesertim in eucharistico sacrificio, sollicitudinem Ecclesiae omnis de
universo hominum genere».204
Si ergo hic missionarius spiritus fecunde presbyterorum pervaserit vitam,
facillima evadet responsio ad eam difficultatem, quae gravior in dies in
Ecclesia fit, ex non aequa cleri distributione provenientem. Quo sensu nihil
exactius fortiusve dictum est, ultra Concilii ipsius verba: «Meminerint
igitur presbyteri omnium Ecclesiarum sollicitudinem sibi cordi esse debere.
Quapropter presbyteri illarum dioecesium quae maiore vocationum copia ditantur,
libenter se paratos praebeant, permittente vel exhortante proprio Ordinario, ad
suum ministerium in regionibus, missionibus vel operibus cleri penuria
laborantibus exercendum».205
33. «Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare
pauperibus, misit me praedicare... annum Domini acceptum».206 Haec verba,
quae Iesus in synagoga Nazareth edixit, hodie etiam in nostro sacerdotali corde
resonare voluit. Nostra enim fides nobis operantem Christi Spiritus praesentiam
revelat in nostra, qua sumus, agimus et vivimus ratione, prout eam Ordinis
sacramentum configuravit, ditavit atque confinxit.
Certo Spiritus Domini prior est auctor nostrae vitae spiritualis. Ipse enim «cor novum» creat, animat, ducit, caritatis imprimis
«nova lege»,
caritatis scilicet pastoralis.
In hac autem vita spirituali evolvenda summi ponderis est certitudo, qua
nunquam sacerdos destituitur, gratiae Spiritus Sancti, quae et donum est
totaliter gratuitum, et munus responsalitatem personalem excitans. Huius doni
conscientia infundit et sustinet stabilem sacerdotis fiduciam, etiam in
difficultatibus, in tentationibus, in infirmitatibus, quae in quavis vita
spirituali nunquam non reperiuntur.
Libenter proinde hoc loco omnibus presbyteris tradimus quae ediximus multis
eorum aliis in adiunctis: «Est essentia sua sacerdotalis vocatio, vocatio
item ad sanctitatem, forma scilicet quae ex Ordinis sacramento emanat. Sanctitas
est cum Deo intimitas; imitatio est Christi pauperis, casti, humilis; amor est
sine ambiguitatibus erga animas, et pro ipsarum bono spontaneum donum; amor est
erga Ecclesiam, quae et sancta est et sanctos nos vult, cum sancta sit missio
ipsi a Christo concredita. Vestrum ergo unusquisque sanctus esse debet atque
adiutorio fratribus esse, ut vocationem ad sanctitatem ipsi etiam alacriter
persequantur.
Quidni animadvertamus in id essentiale munus quo Spiritus Sanctus fungitur
in hac peculiari ad sanctitatem vocatione quae propria est ministerii
sacerdotalis? Verba ipsa meminerimus quae in ritu Ordinationis presbyterorum
potiora habentur in formula sacramentali: "Da, quaesumus, omnipotens Pater,
in hos famulos tuos presbyterii dignitatem; innova in visceribus eorum Spiritum
sanctitatis; acceptum a Te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque
morum exemplo suae conversationis insinuent".
Per ordinationem ergo, carissimi, eundem Christi Spiritum recepistis, qui
Eidem vos assimilat, ut possitis eius nomine agere Eiusdemque sensus in
vobismetipsis habere et vivere. Haec intima cum Christi Spiritu communio, dum ex
alia parte efficaciam tuetur actionis sacramentalis, quam vos "in persona
Christi" ponitis, id etiam postulat, ut eandem vos exprimatis, tum in
ferventi oratione tum in vitae cohaerentia seu firmitate, tum in caritate
pastorali illius ministerii quod indefesse in salutem fratrum est protendendum.
Postulat, brevi, vestram personalem sanctificationem».207
CAPUT IV
VENITE ET VIDEBITIS
Vocatio sacerdotalis in ecclesiae navitate pastorali
34. «Venite et videbitis».208 In hac Christi responsione, data
duobus Ioannis discipulis, a Iesu «ubi maneret» sciscitantibus,
adaequatatam vocationis significationem invenimus.
Ecce imprimis qua ratione, prout ab Evangelista enarratur Andreae et Petri
vocatio evenerit: «Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius
duo, et respiciens Iesum ambulantem dicit: "Ecce agnus Dei". Et
audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. Conversus autem
Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: " Quid quaeritis?". Qui
dixerunt ei: "Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister) ubi manes?".
Dicit eis: "Venite et videbitis". Venerunt ergo et viderunt ubi
maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima. Erat
Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Ioanne et secuti
fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum, Simonem, et dicit ei: "Invenimus
Messiam" (quod est interpretatum Christus); adduxit eum ad Iesum. Intuitus
eum Iesus dixit: "Tu es Simon, filius Ioannis; tu vocaberis Cephas"
(quod interpretatur Petrus)».209
Haec Evangelii pagina ex illis est quae in Libro Sacro nobis exhibent
vocationis mysterium, atque adeo in casu nostro, quale mysterium sit eo vocari
ut exinde Iesu apostolus quis fiat. At eadem Ioannis pagina, quae etiam pro
vocatione christiana ut tali significationem obtinet, symboli instar est quoties
de vocatione presbyterali est agendum. Et Ecclesia, qua discipulorum Iesu est
communitas, prospicere invitatur in hanc scaenam quae per historiam quodammodo
indesinenter renovatur; ut in ea scilicet reperiat primigenium ac personalem
sensum vocationis ad Christi adsectationem per sacerdotale ministerium, illudque
etiam vinculum, prorsus inscindibile, quod viget inter divinam gratiam et
hominis responsalitatem, prout includitur et simul revelatur in duplici illo
vocabulo quod saepe in Evangelio conspicimus sociatum: veni et sequere.210
Provocatur per haec Ecclesia ad interpretandum et cognoscendum dynamismum illum
qui vocationis est proprius, et cuius triplicem veluti gressum reperire est,
concrete sese succedentem: velut si seiunctim dictum fuisset: Iesum primum
quaerere, dein sequi, denique apud ipsum manere.
Nullibi aptius reperit Ecclesia exemplar «Evangelii de vocatione»
nisi in hac pagina, unde vim et impulsum trahit quo pastoralis navitas
vocationum moveri incipiat; cuius scilicet missionis partes sint: vocationes, ad
sacerdotium praesertim, excitare, discernere, comitari. Et quidem, quoniam «sacerdotum inopia profecto constituit uniuscuiusque Ecclesiae maestitiam»,211
postulat pastoralis vocationalis, hodie vel maxime, ut munus hoc ab omnibus
Ecclesiae membris cum vigore ac decisione circa huiusmodi penuriam suscipiatur,
cum satis omnibus manifestum appareat curam vocationum sacerdotalium non esse
aliquid secundarii vel accessorii ordinis, nec portionem quandam curarum in quam
insula quaedam vel sector christifidelium incumbat, quasi «pars» sit
tantummodo, etiamsi grandior, pastoralis globalis Ecclesiae, ea econtra est, ut
saepius a Patribus synodalibus assertum ostenditur, activitas intime connexa cum
activitate pastorali uniuscuiusque Ecclesiae particularis,212 cura scilicet quae
dicitur ordinaria,213 quaeque dimensio quodammodo censenda est connaturalis et
essentialis pastoralis navitatis Ecclesiae, id est, totius pastoralis operis
elementum praecipuum.214
Utique, dimensio vocationalis est connaturalis et essentialis pro pastorali
Ecclesiae navitate. Idque ex eo provenit quod vocatio quodammodo prius Ecclesiae
profundum «esse» describat quam eiusdem «operari». Idque
ex ipso Ecclesiae nomine plane eruitur ipsius indoles vocationalis, quippe quod
verti etiam potuisset vocabulo «convocationis». «Deus
congregationem eorum qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque
principium, credentes aspiciunt, convocat et constituit Ecclesiam, ut sit
universis et singulis sacramentum visibile huius salutiferae unitatis».215
Atque inde id provenit ut vera lectio theologica de vocatione sacerdotali ac
de pastorali circa ipsam, non possit initium non sumere ab hoc Ecclesiae
mysterio, et quidem potissimum qua vocationis mysterium est.
35. Quaevis christiana vocatio fundamentum habet in gratuita, eaque
praeveniente, electione Patris: «Qui benedixit nos in omni benedictione
spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi
constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate,
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suae».216
Quaevis itaque christiana vocatio a Deo venit, Dei donum est. At nunquam ea
tribuitur ab extra, independenter ab Ecclesia, sed in ea et per eam transit,
nam, ut bene a Concilio Vaticano II commemoratur: «Placuit Deo homines non
singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in
populum constituere, qui in veritate Iesum agnoscerent Ipsique sancte servirent».217
Ecclesia autem non tantummodo in sese colligit vocationes omnes, quas ei in
salutem itineranti Deus donat, sed ipsa sese configurat in «vocationis
mysterium», scilicet in fulgentem ac virentem nitorem qui Sanctissimae
Trinitatis mysterium reverberat. Nam revera Ecclesia «populus, in unitate
Patris, Filii et Spiritus Sancti congregatus»,218 in sese Patris imprimis
mysterium portat, qui a nemine vocatus neve missus 219 omnes Ipse vocat, ut
nomen suum sanctificent et voluntatem adimpleant; dein Filii etiam mysterium
custodit, qui a Patre vocatur et mittitur ut Dei Regnum omnibus nuntiet, omnes
in sui adsectationem advocando; qui depositum denique Spiritus Sancti mysterium
suscipit, per cuius opus ad missionem ii consecrantur quos Pater per Filium suum
Iesum Christum vocat.
Ecclesia ergo, cum «vocatio» sit ipsa, vi suae propriae
institutionis et navitatis, est etiam vocationum generatrix atque educatrix.
Idque qua «sacramentum» est, qua «instrumentum» in quo
adimpletur et resonat cuiusvis christiani vocatio; talis quoque est in suo «operari» id est in evolvendo sui ipsius mysterio, Verbi scilicet
nuntiandi, Sacramenta celebrandi, caritatis servitium et testimonium exhibendi.
Immoremur nunc oportet in mensuranda dimensione essentiali vocationis
christianae: quae non tantummodo ab Ecclesia et ab illius mediatione derivat,
nec solum sese noscendam praebet; impletur Ecclesia, sed configurat sese
in fundamentali quodam Dei servitio etiam, et quidem necessario in
servitium Ecclesiae praestitum. Unde christiana vocatio, in quavis sua forma,
donum dicendum est in Ecclesiae aedificationem destinatum atque in incrementum
Regni Dei in mundo.220
Quod de quavis christiana vocatione asseritur, idem specifica ratione, in
vocatione presbyterali adimpletur: haec vocatur, per Ordinis sacramentum ab
Ecclesia acceptum, in Dei populi servitium per peculiarem pertinentiam et
configurationem ad Christum, et cum auctoritate agendi «nomine et persona»
Christi, Ecclesiae Capitis et Pastoris.
Atque in hoc prospectu satis intellegibilia ostenduntur quae per Patres
synodales expressa sunt: «Vocatio ad presbyteratum semper eget humanis
mediationibus. Privilegiata mediatrix est Ecclesia: in ea et pro ea datur
vocatio uniuscuiusque presbyteri: per eam talis vocatio venit. Ex hoc sequitur
omnem presbyterum per Ecclesiam a Domino vocationem accipere quasi donum
gratiosum, gratiam gratis datam (charisma). Accipere igitur oportet vocationem
non imponendo proprias uniuscuiusque condiciones, sed in simplicitate cordis:
humilitate et gratitudine accipiendo etiam circumstantias vel condiciones quas
ipsa ponit Ecclesia».221
36. Historia cuiusvis vocationis presbyteralis, sicut ceterum cuiusvis fere
vocationis christianae, historia est ineffabilis dialogi inter Deum et hominem,
inter amorem Dei vocantis et libertatem hominis Deo respondentis. Hic duplex
vocationis aspectus, indissociabilis, quippe gratuitum Dei donum homini libero
offertur, splendet, ratione quadam efficaci, in verbis mire pressis quibus
evangelista Marcus Duodecim Apostolorum vocationem enarrat: Iesus «ascendit in montem, et vocat ad se quos voluit Ipse, et venerunt ad Eum».222
Ubi liquide apparet Iesum, per absolutam suam libertatem vocare, apostolos autem
Duodecim primum venire, dein Iesum sequi.
Atque hoc est perpetuum vocationum omnium «paradigma». Hoc est
iter invariatum cuiusvis vocationis, seu prophetarum seu apostolorum; seu
sacerdotum vel religiosorum; seu christifidelium: cuiusvis denique qui a Deo
vocatur.
Praecipua ergo, immo praeveniens et constitutiva in omni vocatione est,
liber et gratuitus Dei vocantis interventus. Nam nullius nisi Eius est vocare.
Atque haec est notissima Ieremiae prophetae experientia: «Et factum est
verbum Domini ad me dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam
exires de vulva, sanctificavi te et prophetam in gentibus dedi te».223
Eademque veritas ab apostolo Paulo comprobatur, qui omnem vocationem in aeterna
Christi electione ponit, qui «elegit nos in ipso ante mundi constitutionem» et «secundum beneplacitum voluntatis suae».224 Ceterum hoc
gratiae prioris donum nullibi perfectius declaratur quam in ipsius Iesu verbis:
«Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et
fructum afferatis et fructus vester maneat».225
Si ergo presbyteralis vocatio, modo quodam nullatenus aequivoco, primatum
gratiae extollit, illud liberum ac supremum Dei placitum hominem vocandi
reverentia est maxima suscipiendum, nec trahi ullo modo debet versus aliam,
quaecumque demum est, humanam voluntatem, immo nec per quodvis aliud humanum
placitum substitui. Vocatio enim donum est divinae gratiae, non autem quodlibet
humanum ius; adeo ut «nunquam censeri possit vita sacerdotalis tanquam
promotio simpliciter humana, nec reputanda ministerialis missio velut personale
simpliciter inceptum».226 Unde in radice appareat ilico sublata quaelibet
laus vel praesumptio quam «vocati», honorem sibi sumentes, iactare
possent.227 Mirabunda ergo gratitudine repleatur commotum cor eorum qui vocari
se senserint; fiducia insuper, atque adeo, imperturbata ac stabili spe, probe
scientes se non proprio robore fundari, sed fundamenta iecisse in incondicionata
Dei vocantis fidelitate.
«Et vocat ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum».228 Hoc «venerunt», vel quod idem valet
«secuti sunt», liberam exprimit
adhaesionem per quam «Duodecim» Magistro vocanti responsum dederunt.
Id sic impletum narratur a Petro et Andrea: «Et ait illis: "Venite
post me: et faciam vos piscatores hominum". Illi autem statim, relicta navi
et patre suo, secuti sunt eum».229 Eademque fuisse dicitur Iacobi et
Ioannis experientia.230 Idemque indesinenter alii experti sunt: cum in vocatione
insimul splendeat gratuitus Dei amor et altissima libertatis humanae exaltatio,
quae in eo reponitur ut homo Deo vocanti adhaereat eique indubitata fiducia sese
tradat.
Revera gratia et libertas non in oppositionem veniunt. E contra gratia
libertatem hominis concitat et continet, eam a servitute peccati redimens;231
eam praeterea sanat et elevat capacemque reddit ad Deum sese porrigendi Eiusque
dona captandi. Et sicut nemini licet novitatem Dei absoluta gratuitate vocantis
pertingere, pariter nulli fas est permovere ea hominis placita quae ipse libere
sit amplexus. Unde etiam ad Iesu invitationem: «Veni et sequere me»
iuvenis ille dives recusare ausus est, quo licet id in proprium damnum
commiserit libertatem suam nihilominus asseruisse sit dicendus: «Qui, contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones
multas».232
Libertas ergo essentialis vocationi est; eaque libertas, si in assertivum
responsum ducat, adhaesio personalis et profunda definietur, vel benevolens
donatio, vel restitutio Donatori elargita (Deo scilicet vocanti, cui, oblationis
in modum, sua Ipsius dona repraesentantur). «Vocatio dicere solitus
erat Paulus VI ad responsionis mensuram aptatur, neque vocationes ullae
sunt nisi liberae; nisi scilicet evadant spontaneae sui oblationes, conscientes,
liberales, totales... Oblationes diximus: sed hinc vera promanat quaestio! Nam
vox potest insonare, humilis et penetrans, ipsius Christi, hodie etiam sicut
heri et plus quam heri, dicentis: Veni. Libertas ergo in discrimen venit sui
gravioris certaminis; si vocanti respondere tandem didicerit per oblationem, per
liberalitatem, per sui ipsius sacrificium».233
Libera ergo oblatio, in qua reponitur intimior ac validior sensus
responsionis hominis ad vocantem Deum, exemplar praestantissimum, immo radicem
suam reperit in ea liberrima oblatione Christi Iesu (qui «vocatorum»
censendus est omnium primus) ad Patris voluntatem: «Ideo ingrediens mundum
dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi... tum dixi:
ecce venio... ut faciam, Deus, voluntatem tuam».234
In intima unione cum Christo, Maria quoque, et virgo et mater, magis quam
ceterae, inter creaturas, plenissimam vocationis veritatem experta est; nemo
enim ut illa amori summo Dei responsum dedit cum tam grandi amore.235
37. «Qui, contristatus in hoc verbo, abiit maerens; erat enim habens
possessiones multas».236 Iuvenis ille dives de quo Evangelium loquitur, et
qui vocationem Iesu non sequitur, indicat nobis qualia obstacula possint liberam
hominis responsionem suffocare et extinguere; non enim tantummodo materialia
bona possunt humanum cor occludere valoribus spiritualibus et radicalioribus
Regni Dei exigentiis, sed etiam nonnullae ex condicionibus socialibus et
culturalibus nostrae aetatis possunt protrudere non leviores minas et falso
prospectu exhibere vocationis naturam, atque ita difficilem reddere vel forte
penitus impedire illius acceptationem vel comprehensionem.
Multi enim adeo de Deo genericam ac confusam habent notionem, ut incaute in
religiositatis formas recidant a quibus Deus omnino abesse monstratur, quibus
proinde nulla Dei voluntas unquam agnoscetur, cum Eum tantum habeant ut
immutabile et ineluctabile fatum, cui homo patienter ac passive aptetur necesse
est. At non his est Dei vultus, quem Christus revelaturus venit: Deus enim Pater
imprimis est, qui per paternum aeternumque ac praevenientem amorem hominem vocat
et ad mirum et permanentem secum dialogum recipit, eum invitans ut secum, filii
instar, divinae vitae fiat particeps. Verum est hominem, si erratam Dei
perceptionem habeat, nullatenus posse veritatem circa semetipsum agnoscere; quo
in casu nulla vocatio percipi vel traduci in vitam, prout est, potest, pleniore
suo valore; percipietur tantummodo ut impositum pondus, quod ferri ac supportari
vix potest.
Etiam nonnullae erratae circa hominem notiones, quae saepe per praetextuosa
argumenta, philosophica vel scientifica protruduntur, hominem quandoque eo
inducunt ut propriam existentiam et libertatem sic intellegat tanquam
determinatas et condicionatas per causas exteriores, aliunde provenientes; v.g.
ex ordine educativo, psychologico, culturali et ambientali. Alias sic
intellegitur libertas quasi absoluta omnino gaudeat autonomia, et quasi unus
ipsa sibi sit optionum personalium fons primasque sibi partes ubique reservandas
esse autumet. Sed hac via sibi ipsi viam praecludit ad intellegendam et vivendam
vocationem ut liberum amoris dialogum, qui enascitur ex communicatione Dei ad
hominem, et concluditur in donum sincerum sui ipsius. Nec desunt inter hodierni
temporis gentes qui relationem hominis ad Deum, ratione, quam dicunt,
individualistica et intimistica, interpretentur, quasi Deus singulos dumtaxat,
via nempe personali, respiceret, nulla interposita communitatis specie; id est,
quasi Deus bonum aliquod, forte etiam singulorum quos vocat salutem intenderet,
non vero eorum ad Deum dedicationem per communitatis servitium. In ea ergo
cogitandi ratione reponuntur novae quaedam, eaeque profundiores ac subtiliores
minae, quae agnoscere vel alacriter amplecti vetant eam conformationem
ecclesialem quae praesens in quavis vocatione christiana semper percepta est,
peculiari autem modo in vocatione presbyterali: nam, ut Concilium bene
commeminit: Sacerdotium ministeriale suum replet sensum et veritatem in
inserviendo communitati christianae et in latius in ipsa provehendo sacerdotio
communi christifidelium.237
Hic itaque culturalis contextus, cuius meminimus, et cuius percipitur
influxus inter christianos, maxime aetate iuniores, intellectu faciliorem reddit
ipsam vocationum sacerdotalium penuriam, quippe quae a radicaliori crisi ipsius
fidei non sit aliena. Id etiam synodales Patres aperte denuntiant, cum asserunt
crisim vocationum radicem funditus habere in modo vivendi et credendi
fidelium.238
Defluit hinc urgentia cuiusdam «pastoralis vocationalis»
Ecclesiae, quae id imprimis respiciat ut «mens christiana»
quodammodo restauretur, qualis per fidem vivam generatur ac sustinetur. Unde
denuo apparet urgentiorem esse eam evangelizationem promovere quae non recuset
verum Dei vultum ostendere, Patrem scilicet qui in Christo Iesu nos universos et
singulos vocat; quae pariter genuinum asserat libertatis humanae sensum; in qua
percipiendum est initium et animi robur quod responsale sui donum comitatur. Ea
tantummodo ratione fundamenta iacientur necessaria ut quaevis vocatio,
sacerdotalis praesertim, ob suam veritatem perspiciatur, ob suam pulchritudinem
ametur, cum profundiore gaudio ac per totalem deditionem vivatur.
38. Vocatio mysterium est, idque impenetrabile, cum attingat relationem
ipsam quam Deus cum homine instaurat. Res certo certius unica atque non
repetibilis, mysterium proinde, quod velut obscurior quaedam clamantis vox, in
profundiore dumtaxat conscientia exauditur, quae est, «nucleus
secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox
resonat in intimo eius».239 Sed non proinde communitaria vocationis
proportio, ut sit scilicet ecclesialis, removetur, cum Ecclesia in quavis
vocatione presbyterali reali praesentia et operatione semper adsit.
Si iam de inserviendo vocationi presbyterali agendum est, scilicet, quomodo
per totum eius iter sint candidati iuvandi atque sedula discretione ducendi et
comitandi, habet Ecclesia exemplar in Andrea, qui inter primos fuit eorum qui
Iesum sequi decreverunt: ipse quid sibi acciderit fratri enuntiat: «Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus)».240 Sed narratio
huius «inventionis» praeludii instar est ad colloquium: «Adduxit eum ad Iesum».241 Hic autem nullum prostat dubium quin vocationis
novitas uni sit Iesu tradenda, cum Ipse, per absolute liberam et supremam
voluntatem interveniat: vocat enim Simonem Iesus, eique novum imponit nomen: «Intuitus eum Iesus dixit: Tu es Simon, filius Ioannis; tu vocaberis Cephas, quod
interpretatur Petrus».242 Sed habuisse Andreas quoque partem in hac
vocatione dicendus est, cum ipse fratrem impulerit ut Iesum conveniret.
«Adduxit eum ad Iesum». Hic quodammodo reponendus est navitatis
pastoralis vocationalis Ecclesiae cardo; per eam enim ipsa nascentium et
crescentium vocationum curam suscipit, in usum pertrahens dona et
responsalitates, charismata et ministeria, quae a Christo et ab Eius Spiritu
accepta habet. Ecclesia enim, ut populus est sacerdotalis, propheticus ac
regalis, promovere et suppeditare obligatur quidquid nascentibus et maturantibus
vocationibus praestandum apparet, per preces imprimis, per sacramentalem vitam,
per Verbi praeconium, per fidei educationem, per caritatis ductum ac
testimonium.
Habet Ecclesia in sua ipsius dignitate et responsalitate, qua populus
sacerdotalis est, momenta essentialia et potiora pastoralis vocationalis, in
oratione praesertim et in celebrationibus liturgicis; preces quippe christianae,
cum per Dei Verbum nutriantur, dilatant id ideale spatium in quo licet homini
veritatem suae «naturae» persentire, atque proinde metiri quoque
qualis sit identitas et natura illius incepti, personalis quidem ac non
repetibilis, quod Pater ei in manibus tradit. Necesse igitur erit pueros
praesertim et iuniores ita instituere ut perstare fideles valeant et velint
orationi et Verbi Dei meditationi; per silentium enim et per auscultationem
Domini vocem percipient ad sacerdotium vocantem, eamque prompto et alacri animo
sequentur.
Audienda quotidie ab Ecclesia est illa instans Iesu invitatio «Rogate
ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam».243 Atque
Ecclesia, sic efficiens, dum iussum Christi exsequitur, eximiam imprimis fidei
professionem profert: nam dum pro vocationibus supplices elevat preces, non
tantummodo agnoscit earumdem pro sua ipsius vita et missione necessitatem, sed
et agnoscit eas esse Dei dona, et ut talia haec esse expostulanda per fiduciales
et perpetuas supplicationes. Huiusmodi preces, cum cardo sint totius pastoralis
vocationalis, non singulos solum pertrahere debent fideles, sed totam ipsam
ecclesialem communitatem. Nemo est qui dubitet de momento quod habent singula
orandi incepta, tempora etiam huic supplicationi assignata, et imprimis sic
dictus Dies Mundialis pro vocationibus; pariter provehenda veniunt nonnulla alia
personarum vel coetuum incepta, qui gravitate huiusce quaestionis permoventur.
Sed magis quam unquam haec hodie provehenda est pro vocationibus supplicandi
consuetudo, quae utinam frequentior evadat et latius diffundatur donec totam
pervadat communitatem Ecclesialem atque praesens fiat in quavis realitate
ecclesiali. Sic enim viva fiet Apostolorum experientia, qui quidem in caenaculo
cum Maria orantes, effusionem Spiritus exspectarunt.244 Qui Spiritus non desinet
in Dei populo «dignos altaribus excitare ministros, et Evangelii sui
strenuos ac mites assertores efficere».245
Liturgia autem, quae totius vitae Ecclesiae et peculiariter omnis
christianae orationis culmen dicitur et fons,246 munus habet necessarium et
summi cuiusdam momenti in pastorali vocationali. Per eam enim viva adquiritur
donorum Dei experientia, unde schola vitae fit, in qua responsum paratur, si
forte vocaverit. Nam quaevis celebratio liturgica, eucharistica praesertim,
verum exhibet Dei vultum, et Paschatis mysterii participes efficit, id est
praesentes apud Eum collocat in illa «hora» pro qua Iesus venit in
mundum, et in quam libere ac sponte Patri oboediens progressus est pro mundi
salute;247 ipsa Ecclesiae vultum exhibet, tanquam populi sacerdotum et
communitatis bene coagmentatae in varietate et complementarietate charismatum et
vocationum. Christi sacrificium pro nostra redemptione acceptum, quod Ecclesia
in mysterio celebrat, vim peculiarem confert christifidelium etiam aerumnis et
infirmitatibus, si eas vivere satagant in unione cum Domini Iesu Passione. Ideo
Synodales Patres, postquam orationem christifidelibus enixe pro vocationibus
commendarunt, haec addunt: «Item, oblatione dolorum, tam frequentium in
vita hominum, infirmus christianus Deo victimam sese offert, ad imaginem
Christi, qui pro omnibus nobis se sanctificavit.248 Multum pro vocationibus
valet fovendis, si dolores illi pro tali offerantur intentione».249
39. Sentit Ecclesia in exercenda sua prophetica missione incumbendum sibi
esse (idque opus nulli esse delegandum) in munus «Evangelii Nuntiandi»,
ita tamen ut simul testimonium quoque reddat de sensu christiano tantae «vocationis»; velut si dicamus, eidem esse praedicandum quoddam
«Evangelium vocationis». Atque in hoc impellitur Ecclesia eodem illo
propriae missionis sensu quo Apostolus in hanc exclamationem ducitur: «Vae
enim mihi est, si non evangelizavero».250 Id monitum nobis imprimis,
pastoribus, resonat, et nobiscum ceteros in Ecclesiae educatores pertingit: nam
tum catechesis tum praedicatio hunc vocationalem prospectum ante oculos habeant
necesse est; Verbum enim Dei christifideles sic debet illuminare ut vitam
respiciant tanquam responsionem Deo vocanti: quos eo ipso disponet ad
acceptandum per fidem etiam donum personalis cuiusdam vocationis.
Quae omnia, licet summi sint momenti, non tamen sufficiunt: requiritur
insuper «Praedicatio directa de mysterio vocationis in Ecclesia, de valore
sacerdotii ministerialis et de eius instanti necessitate pro Populo Dei».251
Catechesis ergo, organica atque universis Ecclesiae membris apte oblata, non
dubia tantum dispellet et conceptus unilaterales vel erratos circa ministerium
sacerdotale dissipabit, sed et corda christifidelium in exspectationem huius «doni» aperiet, et condiciones eo ipso disponet excitandis vocationibus
aptiores. Tempus adest ut strenue de vita sacerdotali sic loquamur ut ipsa
veluti inaestimabilis appareat valor, necnon splendens ac peculiaris vitae
christianae optio. Ne paveant ergo educatores, praesertim si sacerdotes ipsi
sunt, expliciter et fortiter vocationem ad presbyteratum proponere tanquam veram
possibilitatem iis omnibus iunioribus oblatam, quos dona et dotes iuxta rei
mensuram habere constiterit. Neve metu deterreantur ne eorundem libertatem
condicionibus ac limitibus adstringant, cum oppositum potius constet, posse
liberrimum et authenticum responsum tum maxime valere cum, plena sub luce, vera
rerum condicio suo tempore deliberanti patuerit. Ceterum ipsa Ecclesiae
historia, sicuti illa etiam singularum vocationum sacerdotalium etiam in
tenerrima aetate enatarum, tutissima testimonia prostant quam providenter verba
et vita sacerdotis, necnon ipsius saepe proximitas vel vicinitas, deliberationi
pondus addiderit: quippe per concretum et alacre vitae testimonium, et etiam
silenter, removendis saepe iuverit interrogationibus, lucem et voluntatem abunde
suppeditando.
40. Radicatam se et animatam agnoscit Ecclesia prout Populus regalis est,
per eam Spiritus legem quae vitam affert;252 quae aliis verbis essentialiter
eadem est «caritatis regalis lex»253 vel «lex perfectae
libertatis».254 Ecclesia propterea suam exsequitur missionem cum universos
christifideles eo ducit ut ipsi propriam vocationem in libertate reperiant et
vivant, in caritate autem adimpleant.
Eo proinde tendit Ecclesia in suo munere educativo, et quidem peculiari et
praevalenti cura, ut in pueris, adulescentibus et iunioribus, desiderium et
voluntatem exsuscitet ut Christum Iesum audacter et allicienti animo sequantur.
At educativum opus, quod tamen communitatem christianam qua talem respicit,
revera singulatim exercetur; prorsus ut ipse Deus, singulorum hominum cor per
vocationem attingit; et sicut Spiritus sese singulatim christifidelibus tradit,
in singulari animo cuiusque discipuli operans,255 per charismata scilicet
diversa et per peculiares cuiusque manifestationes. Iuvandi sunt ergo singuli ad
dispiciendum quodnam sibi donum Dominus obtulerit, tanquam personis singulis ac
non repetibilibus, quibus exaudire datur verba quae Dei Spiritus illis
singulariter pronuntiat.
Atque in hoc rerum prospectu, vocationum ad sacerdotium cura viam reperiat
oportet ut etiam firmiter proponat et suadeat spiritualem quam dicimus,
directionem. Pernecessarium quippe est, etiam eam traditam praxim denuo
invenire, recentiore vocabulo «comitationis spiritualis personalis»
hodie expressam, quae copiosissimam procul dubio fructuum segetem pro Ecclesiae
vita per saecula tulit. Nec recusamus posse in quibusdam casibus et sub certis
condicionibus, non substitui, sed iuvari dumtaxat, per alias analysis vel
adiutorii psychologici formas.256 Invitatos ergo se sentiant pueri, adulescentes
et iuniores ad inveniendum et recte aestimandum donum directionis spiritualis,
idque quaerendum atque experimento comprobandum, sibi apud educatores ius
praeservantes fiduciali cum perseverantia idoneos directores expostulare. Atque
sacerdotes, pro eorum experientia, priores sese exhibeant in suppeditando hoc
opere educationis et adiutorii spiritualis personalis; non eos unquam pigebit
neglexisse vel aliquandiu in secundum locum etiam utilia et pulchra opera
amandasse, si illa potius praeferenda concrete erant, et perstandum sibi
animadverterant proprio muneri fideles collaboratorum Spiritus, per
illuminationem scilicet et ductum eorum qui ab Illo fuerint vocati.
Christianae educationis scopus est educandos eo perducere ut «mensuram
aetatis plenitudinis Christi» 257 per Spiritus influxum attingant. Idque
tum efficitur cum, per eius caritatis imitationem atque participationem, tota
vita fit amoris servitium;258 cum Deo cultus spiritalis offertur;259 cum denique
fratribus in donum nosmetipsos tradimus. Hoc autem amoris servitium exprimit
fundamentalem sensum cuiusvis vocationis, sed id in presbyterali vocatione
maxime adimpletur: in qua sacerdos eo se vocari agnoscit ut per vitam suam,
ratione quam maxime possit radicali, pastoralem Iesu caritatem exprimat, Boni
scilicet Pastoris, vitam pro ovibus ponentis.260
Propterea igitur vera pastoralis vocationum nunquam omittet pueros,
adulescentes ac iuniores ad mensuram huiusce servitii gratuiti oblationis, ac
sacrificiorum aestimationem, ad sui ipsius sine ulla condicione donationem
educare. Atque hinc commemoranda peculiari modo est ea quae dici solet «voluntariatus experientia», in quam maior in dies increscit iuniorum
sensibilitas. Si is voluntariatus evangelicis nitatur placitis, si educare
valeat ad necessitates discernendas, si perseveranti deditione quotidie in
praxim adducatur; si denique promptum sese exhibeat etiam ad permanentem eam
deditionis formam quam, oratione nutritam, consecratam vitam vocamus, tum
huiusmodi voluntariatus capax efficietur vitam gratuita deditione plenam
exornandi, eosque qui hanc vitae formam sint amplexati aptiores reddet ad
exaudiendam Dei vocem, ad sacerdotium forte vocantem. Atque, aliter ac ille
dives iuvenis, poterit hic «voluntarius» invitationi, caritatis
plenae, assentiri, qua eum Iesus vocat;261 sponte ac properanter illum secuturum
se esse respondebit, cum sola illa bona sint in se donando et in vita perdenda.
41. Vocatio sacerdotalis est donum Dei, ingens procul dubio bonum, ei saltem
cui primo destinatur. Sed ingens donum praecipue donum est ipsi Ecclesiae, ad
cuius vitam et missionem vocatio singularis adiungitur. In eam proinde officium
incumbit donum hoc aestimandi, amandi, custodiendi; fiat scilicet responsalis
nascentium et maturescentium vocationum sacerdotalium. Hinc sequitur ut
pastoralis vocationum navitas subiectum habeat activum, ut dicimus, vel
protagonisten, ipsam communitatem ecclesialem qua talem, variato vocabulo iuxta
varietatum mensuram: aliud enim est Ecclesia universalis, aliud Ecclesia
particularis; aliud paroecia, aliud denique fortuitus aliquis eorum coetuum, qui
hodie plurimi in Populo Dei enascuntur.
Urget maxime, hodiernis praesertim temporibus, ut diffundatur atque radices
iaciat ea persuasio: gratiam et responsalitatem circa vocationum curam
partiendam esse inter omnia Ecclesiae membra, nullo excluso. Concilium Vaticanum
II id explicite ac severe enuntiavit cum scripsit: «Fovendarum vocationum
officium ad totam christianam communitatem pertinet, quae imprimis vita plene
christiana id provehere debet».262 Pastoralis ergo vocationalis tum tantum
vere ecclesialem viam sectari dicetur, cum haec persuasa habens concordem
navitatem sequatur, sedulo adhibendo quae reperta sunt organa specifica vel
communionis et corresponsalitatis instrumenta.
Ceterum in episcopum 263 recidit prima responsalitas huius pastoralis
navitatis erga vocationes sacerdotales: ipse eam curam suam faciat, ad quam
procul dubio multiplices collaboratores trahere poterit: sed ipse pater imprimis
et amicus sit in presbyterio, in quem onus incumbit et sollicitudo «continuandi» charismata et ministerium presbyterale, nova adiuncta
propagine «per manuum impositionem»; curam item sibi sollicite
assumat ut prospectus quidam vocationis praesens perseveret in quotidiana
pastorali navitate, atque adeo, ut cum eadem integretur. Ad eum praeterea
officium spectat promovendi et coordinandi varia illa vocationalia incepta quae
forte enascantur.264
Sciat nihilominus Episcopus posse se benevolenter per reliquum Presbyterium
iuvari, cum sacerdotes omnes responsaliter coniungantur in quaerendis et
provehendis vocationibus sacerdotalibus. Nam, ut per Concilium fuerat assertum:
«Ad sacerdotes, qui fidei educatores sunt pertinet curare... ut singuli
fideles ad suam propriam vocationem secundum Evangelium excolendam... in Spiritu
Sancto adducantur»;265 et alibi adiungit: «Quod officium sane
pertinet ad ipsam missionem sacerdotalem, qua quidem particeps fit presbyter
sollicitudinis totius Ecclesiae, ne in Populo Dei hic in terris operarii unquam
desint».266 Vita ergo ipsorum presbyterorum, eorumque incondicionata in
Dei legem deditio, necnon testimonium benevolentis servitii Domino et eius
Ecclesiae praestiti testimonium etiam per Crucis optionem signatum, in
spe et gaudio Paschali eorum insuper fraterna concordia et zelus pro
mundi evangelizatione, primum atque efficacissimum exstabunt instrumentum
fecunditatis vocationalis.267
Peculiaris vero spectat responsalitas ad christianam familiam, quippe quae
vi sacramenti matrimonii particeps fit, modo quodam proprio ac singulari,
missionis Ecclesiae, quae magistra est et mater. Ut enim synodales Patres
scripserunt, «familia christiana, quae est vera "ecclesia domestica",268
condiciones vocationum ortui favorabiles offerebat et offert. Quia hodie imago
traditionalis familiae in periculo versatur, magnum momentum tribuatur actioni
circa familias, ut sint iterum "velut primum seminarium",269 ubi filii
sensum pietatis, orationis et amorem erga Ecclesiam quam primum acquirant».270
In harmonia autem et continuitate cum parentum et totius familiae opere,
addendum est scholae munus et officium, cum ipsa suam identitatem «communitatis educatricis» vivere vocata sit tanquam culturale servitium, a
quo excludi non potest illa dimensio vocationalis quae evadere nata est
fundamentalis et nativus quidam personae humanae valor. In eo sensu, si schola
convenienter imbuta est spiritu christiano (idque fieri potest per qualificatam
ecclesialem praesentiam in schola publica, iuxta varietatem normarum
nationalium, sed praesertim in schola manifeste catholica) potest «in
animos puerorum et iuvenum infundere universale optatum voluntatem Dei
exsequendi, in statu unicuique aptiore, nunquam exclusa vocatione ad servitium
sacerdotale».271
Etiam christifideles laici, praesertim catechistae, magistri, educatores
omnis generis, animatores quos dicimus operae pastoralis iuvenilis, sua quisque
ratione ac methodo, summum habere possunt momentum in hac pastorali vocationum
presbyteralium; quo altius enim ipsi penetraverint sensum propriae vocationis in
Ecclesia, eo celerius agnoscent valorem et, quod substitui nequit vocationis et
missionis sacerdotalis pretium.
Intra communitates autem dioecesanas vel paroeciales, peculiari quadam cura
aestimandi ac promovendi sunt coetus vocationales, quorum scilicet membra
supplicationes, et ipsas praecipue infirmitates, pro vocationibus offerunt
sacerdotalibus et religiosis, et aliquando etiam moralia aliqua aut materialia
subsidia suppeditant.
Commemorandi hic quoque sunt ii crebriores coetus, motus, consociationes
christifidelium laicorum, quos Spiritus Sanctus sparsim per Ecclesias enasci ac
crescere efficit, eo consilio ut testimonium persequantur praesentiae
christianae, missionariae praesertim, in mundo. Haec varietas aggregationum
laicorum, sese in dies clarius ostendit ut campum peculiariter fertilem unde
enascantur vocationes consecratae, ut vera ac propria loca proponendis ac
maturandis vocationibus opportuna. Nam non pauci reperiuntur iuniores, qui in
his consociationibus Dominum audierunt eos vocantem ut se in via sacerdotii
ministerialis sequerentur,272 atque liberum ac liberale dederunt responsum.
Provehantur ergo huiusmodi coetus, quandoquidem, in communione cum Ecclesia
crescentes, poterunt non parum conferre promovendae efficaciter navitati
pastorali.
Tandem varia illa coetuum soboles atque multiformia Ecclesiae membra quae
curam huius navitatis susceperunt, eo efficacius suo muneri fungentur, quo
impensius addere stimulos didicerint communitatibus ecclesialibus qua talibus,
paroeciis imprimis, ut nempe quaestionem hanc de presbyteralibus vocationibus
sic intellegant ut nullo modo quibusdam dumtaxat «delegatis» eam
concredant (qui de more vel sacerdotes esse solent vel seminario addicti), sed
id esse «problema vitale, quo nullum aliud Ecclesiae cor intimius angat»,273
cuique proinde potior amor cuiusvis christiani est servandus.
CAPUT V
ET FECIT DUODECIM UT ESSENT CUM ILLO
De institutione candidatorum sacerdotii
Christum ad modum apostolorum sequi
42. «Et ascendit in montem, et vocat ad se, quos voluit ipse, et
venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos
praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia».274
«Ut essent cum illo»: non arduum est in hisce verbis legere quam
hodie «comitationem vocationalem» dicimus, per quam Iesus apostolos
efformare constituit. Postquam eos vocaverat, et prius quam mitteret, atque
adeo, ut eos potissimum ad praedicandum mitteret, Iesus eis destinavit «tempus» formationis, in id intentum ut relatio quaedam communionis et
profundae amicitiae enasceretur inter eos et semetipsum. Quibus proinde ipse
praeservat profundiorem quandam catechesim relate ad illam quam communibus
auditoribus destinat,275 eosque testes efficit silentis suae orationis ad
Patrem.276
Hinc est quod Ecclesia omnibus temporibus, quoties de vocationibus
sacerdotalibus sollicita est, Christi exemplum imitari satagit. Variae quidem
fuerunt, et etiam nunc sunt, concretae formae iuxta quas incubuit Ecclesia in
hanc pastoralem navitatem vocationalem, in id tendentem, non ut dumtaxat
vocationes ad sacerdotium discerneret, sed ut easdem «comitaretur».
At mens, qua excitandae ac sustentandae sunt, eadem manet: ut ad sacerdotium eos
tantummodo ducat qui vocati fuerint, eosque adaequata ratione instructos; id
est, paratos per liberum adhaesionis responsum ad sese totos tradendos personae
Christi Iesu, qui eos ad arctiorem cum se vitam vocat participesque efficit in
sua ipsius Salutis missione. Atque in hoc sensu, quod «seminarium»
dictum est, variis suis succedentibus formis et, analoga ratione «domus
formationis» pro sacerdotibus religiosis, priusquam locus sit vel spatium
materiale, spatium est spirituale, per vitae itinerarium, vel atmosphaera
quaedam, quae provehit et tuetur integrum formationis processum; id quidem ita
ut qui a Deo ad sacerdotium vocatur, evadere possit, per sacramentum Ordinis,
viva Christi, Ecclesiae Capitis et Pastoris, imago. Bene ergo Patres synodales,
in suo conclusivo nuntio ad Dei Populum, apprehenderunt, modo quodam immediato
ac profundo, significationem primigeniam institutionis candidatorum sacerdotii,
sine qua ad tantum munus qualificari vix possent, haec asserendo: «Vita in
seminario, Evangelii schola, est vita in Christi adsectatione, sicut illa
apostolorum; talis vita est permittere se educari a Christo ad Patris et hominum
servitium, sub Spiritus Sancti ductu; immo, est Christo bono Pastori se
configurari ad melius in Ecclesia et mundo sacerdotale servitium.
Formatio ad sacerdotium est responsionem personalem discere Christi
interrogationi: "Amas me?". Responsio pro futuro sacerdote nequit alia
esse quam propriae vitae totalis donatio».277
Agitur ergo nunc de vertendo hoc spiritu, nunquam in Ecclesia defecturo, in
condiciones sociales, psychologicas, politicas et culturales mundi hodierni,
ceterum haud parum varietate et implexitate hinc inde diversas, prout ipsi
synodales Patres testati sunt cum referendum erat de diversis Ecclesiis
particularibus. Iidemque Patres, sermone licet cauto et anxietudine insignito
etsi non minore spe suffulto, patienter alii alios auscultarunt et diutius
perspexerunt quaenam aetate nostra viae reperiri possent ut candidatorum
sacerdotii institutio in omnibus Ecclesiis hodie perficeretur.
Hinc est quod Adhortatio, cum colligere quodammodo intendat laborum
synodalium fructus, constabilire primum debeat quaedam puncta nullatenus
movenda; designare dein metas quasdam omnino assequendas; commonstrare omnibus
et offerre experientiarum divitias et varietatem methodorum, experimento alicubi
comprobatarum. In his evolvendis, Adhortatio seorsum perpendit institutionem
quam dicimus «initialem», dein vero eam quam formationem appellamus «permanentem», quin ullibi neglegatur profundius illud vinculum quo altera
alteri unitur, et quo utraque ita connectitur ut exinde unum atque organicum
exsurgat christianae et sacerdotalis vitae itinerarium. Immoratur denique
Adhortatio in perspiciendis aliquibus sic dictis «dimensionibus» seu
qualitatibus huiusce institutionis, quam separatim respicit ut humanam,
spiritualem, intellectualem, pastoralem. Nonnulla tandem adduntur de locis et de
personis quibus tota concredenda sit candidatorum sacerdotii institutio.
I. Dimensiones institutionis sacerdotalis
43. «Absque opportuna humana formatione tota sacerdotalis formatio
careret basi».278 Haec Patrum synodalium assertio exprimit non dumtaxat «datum» aliquod quotidie per rationem expostulatum et per experientiam
comprobatum, sed exigentiam quae profundiores et specificas habet causas in
natura ipsa tum presbyteri qui instituendus est, tum ministerii ad quod
aptandus.
Nam presbyter, qui ideo efformatur ut «viva imago» evadat
Christi Iesu, Ecclesiae Capitis et Pastoris, eam debet attingere humanam
perfectionem quae in Filio Dei, homine facto, splendet, quaeque singulari nitore
perlucet in eiusdem cum aliis consuetudine, prout ab Evangelistis nobis
transmittitur. Ministerium erit presbyteri Verbum nuntiare, sacramenta tradere,
communitatem in caritatem christianam «nomine ac personae Christi»
ducere, sed hoc fieri vix potest nisi cum concretis hominibus. «Omnis
pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad
Deum».279 Propterea formatio humana sacerdotis suum exhibet peculiare
momentum in relatione ad eos ad quos per missionem suam destinatur. Atque ut
eius ministerium sit hominibus credendum atque accipiendum, valde oportet ut
sacerdos ea induatur humanitate, in qua homines non obstaculum sed pontem
reperiant quo brevius pervenire valeant ad Christum Iesum, hominis Redemptorem;
necessarium ergo videtur ut sacerdos, exemplum Illius sequens qui bene «sciebat quid esset in homine»,280 capax reddatur noscendi humani animi
profunditatem, eius difficultates et problemata instinctu detegendi, dialogum et
animorum propinquitatem promovendi, fiduciam et collaborationem alendi, placida
ac obiectiva de omnibus iudicia promendi.
At non proinde ob hanc unice sui ipsius iustam maturationem haec omnia
procuranda sunt, sed respiciendum maxime ad futuri ministerii qualitatem: colant
igitur qui presbyteri sunt futuri eas humanitatis dotes quibus sic dicta «personalitas» instruitur, aequilibrio mentis insignis, fortis, libera;
brevi, quae vere capax sit responsalitates pastorales in sese recipiendi. Sic
ergo instruantur candidati ut veritatem ac fidelitatem ament, ut quemvis
revereantur, ut iustitiae ductu in omnibus regantur, ut dato verbo fideles
perstare noverint, ut compati addiscant, ut sibi ipsis constent seu cohaerentes
perstare sciant, ut denique recte de rebus et hominibus iudicent, ut nobilia
dumtaxat placita eligere optent.281 Quae omnia, ad institutionem humanam perquam
necessaria, brevius atque vehementius a Paulo apostolo recensentur apud
Philippenses: «De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica,
quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae,
si qua virtus et si qua laus, haec cogitate».282 Neque pondere suo
destitui videantur quae sequuntur, cum scilicet harum virtutum vere humanarum se
ipsum exemplar apud christifideles exhibet: «Quae et didicistis et
accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite».283
Peculiaris momenti dicenda est illa «relationis capacitas» qua
quis ad aliorum usum et consuetudinem facilem sese disponit: vere essentialis
dos iis presbyteris qui eo in communitate vocabuntur ut «communionis
artifices» habeantur. Id secum imprimis fert ut sacerdos ne arrogans neve
litigiosus sit, sed mitis et affabilis, hospitalis, verbo et corde sincerus,284
prudens et sciens, benevolens et ad serviendum promptus, capax praeterea
suscitandi, secum imprimis sed etiam aliorum inter sese, incorruptas et
fraternas relationes; indulgentiae et consolationi facilis.285 Homines hodierni,
cum saepe ita vivere cogantur ut, praesertim in maximis opulentioribusque
urbibus, vel catervatim vel e contra singulatim a ceteris deserti vivant,
vehementius in dies pertrahuntur in eam quam breviore vocabulo «communionem» dicere assuevimus: hoc est hodie eloquentissimum signum
necnon efficacissima progrediendi via, a praeconio evangelico nullatenus aliena.
In hoc contextu illa advenit qualitas seu dos, cuius obtentus et difficilior
est et magis determinans, maturitas scilicet affectiva, quae cardo est totius
fere educationis ad amorem verum et responsalem.
44. Maturitas affectiva conscios atque persuasos praesupponit homines amorem
quodammodo habendum esse humanae exsistentiae centrum. Re quidem vera, ut in
Encyclica «Redemptor Hominis» scriptum reliquimus: «Homo sine
amore vivere nequit. Sibimet manet quiddam quod incomprehensibile est, eiusque
vita sensu privatur, nisi invenit amorem, nisi amorem experitur suumque efficit,
nisi penitus amorem participat».286 De eo igitur amore hic loquimur qui
integram attingit personam, id est, qua physica, psychica atque spiritualis
natura est: et qui plenius exprimitur per «significationem coniugalem»
ipsius humani corporis, cuius vi sese invicem personae tradunt et accipiunt. Ad
intellegendam igitur et exsequendam hanc amoris humani «veritatem»
instruitur illa quae «sexualis educatio» nominatur. Quae rursus, si
recte intellegitur, eo maxime inserviet ut obviam saltem veniamus illis
socialibus et culturalibus placitis, «quae maxima ex parte sexualitatem
humanam reddunt "vulgarem", quandoquidem accipiunt eam et exsequuntur
anguste misereque iungentes eam corpori soli et nonnisi voluptati singulorum
sibi solis consulentium».287 Et quidem, quod ad hanc quaestionem attinet,
dolendum saepe est, etiam in familiis ipsis unde vocationes sacerdotales
proveniunt, saepe detegi aliam deficere, aliam vero per transversum hac in re
ire solitam.
In alio licet simili tantum contextu, difficilior alia sed pariter urgens
apparet exigentia cuiusdam sexualitatis educationis, quae tamen vere et plene
personalis sit et spatium quodammodo disponat aestimationi et amori castitatis;
haec enim virtus est «quae germanam personae maturitatem provehit illamque
aptam facit ut revereatur et promoveat "significationem sponsalem"
corporis».288
Educatio itaque ad amorem responsalem, sicuti ipsa affectiva personae
maturatio, peculiariter necessariae evadunt ei qui, ut presbyter, ad caelibatum
vocatur, id est ad offerendam Christo Iesu et Ecclesiae, per Spiritus gratiam ac
cum libera propriae voluntatis responsione, sui amoris suaeque sollicitudinis
plenitudinem. Atque in prospectu huius caelibatus compromissionis, huiusmodi
affectiva maturitas includat necesse est in ipsam relationum humanarum
congeriem, quae serena amicitia et profundiore quadam fraternitate distinguitur,
magnam eamque vivam ac personalem Christi Iesu dilectionem. Ut recte synodales
Patres scripserunt: «Maximi est momenti in maturitate affectiva
suscitanda, Christi amor in universali deditione protractus. Ita candidatus, ad
caelibatum vocatus, in affectiva maturitate firmum fulcrum inveniet, ut gaudens
et fidelis castus vivat».289
Et quia caelibatus charisma, etiam cum authenticum atque voluntarie
comprobatum est, non eo ipso tangit naturales affectivitatis inclinationes et
instinctus pulsiones, ea maturitas affectiva quae candidatis sacerdotii
comparanda est, ditetur insuper per necessariam prudentiam, ut scilicet
renuntiare etiam addiscant iis rebus, sub quibus insidiae latere possent;
vigiles proinde perstare assuescant circa corpus et spiritum, immo circa
aestimationem etiam et reverentiam quae necessario in relationibus
interpersonalibus cum viris et feminis intercedunt. Magni pretii adiutorium eis
offertur si adaequata educatione instruantur ad eam amicitiam quae exemplum
reperiat in illo vinculo fraterni affectus quem Christus ipse vixit dum inter
homines versatus est.290
Humana ergo maturitas, et affectiva praesertim, formationem postulant nitore
ac robore splendentem, ad eam libertatem quae tandem eadem est ac rationalis
oboedientia erga «veritatem» proprii «esse», erga «significationem» vitae, erga
«donum sui» quod presbyter
amplectitur ut seipsum authentice perficiat.291 Quibus recte perpensis, libertas
presbyterum ducet ut sui ipsius dominium perpetuo exerceat, paratumque se
continuo testetur ad vincenda ea egoismi ac individualismi certamina quae in
uniuscuiusque vitam insidias nectunt; presbyterum, brevi, «hominem ad
alteros» efficient, deditioni et servitio proximorum totum traditum. Idque
summi erit momenti, quandoquidem ab ea pendet quale dandum responsum sit
vocationi, praesertim sacerdotali, et qualis fidelitas erga suscepta onera
exspectari possit si difficilia tempora obvenerint. In hoc autem institutionis
itinerario ad maturam et responsalem libertatem adquirendam, poterunt valde
iuvari candidati si adaequata instruatur vivendi ratio in seminario.292
Intime cum hac educatione ad libertatem responsalem coniungitur educatio ad
conscientiam moralem; haec enim, dum ab intima persona expostulat ut prompte ad
obligationes morales oboedire assuescat, profundiorem oboedientiae sensum
detegit, quippe quae eam exhibeat ut liberam atque consciam responsionem, id est
in amore fundatam, erga Dei dilectionem Eiusque desideria: «Humana
maturitas sacerdotis specialiter includere debet suae conscientiae
efformationem. Candidatus enim, ut obligationes suas erga Deum et Ecclesiam
fideliter solvere possit, et fidelium conscientias sapienter dirigere queat,
assuescere debet vocem Dei audire, qui loquitur in tabernaculo cordis, et Eius
voluntati amanter et firmiter adhaerere».293
45. Ipsa autem humana formatio, si tamen ea comparatur in contextu
anthropologiae quae totam respiciat hominis «veritatem», aperienda
et complenda est per formationem spiritualem, cum omnis homo a Deo creatus et
per Christi sanguinem redemptus, eo vocetur ut, regeneratus «per aquam et
Spiritum»,294 «filius in Filio» fiat. In quo efficaci Dei
consilio fundatur tota hominis natura, quae, ex ipsa sui constitutione,
religiosa effecta est, prout ceterum plane perspicitur, immo et admittitur etiam
ab eo qui primos ratiocinandi gressus instituit: homo enim, qui indubitanter cor
adeo irrequietum habet ut nonnisi in Domino requiescat,295 ad transcendentiam
atque ad absolutum portendere facile demonstratur.
Movetur hinc, ab hac scilicet fundamentali et minime abroganda religionis
exigentia, iter illud educativum per quod instruenda est atque ea
potissimum formatio spiritualis dicitur via relationis et communionis cum
Deo; quae iuxta revelationem et christianam experientiam necessario possidet
claram proprietatem, quae ex novitate oritur evangelica. Nam «opus
Spiritus est, personamque totaliter complectitur; per eam deducitur candidatus
ad profundiorem cum Iesu Christo bono Pastore communionem, per eamque perduci
quoque valet ad vitam totam Spiritus ductui tradendam, per filialem erga Patrem
fiduciam et fidelem erga Ecclesiam benevolentiam et amorem. Formatio huiusmodi
nullibi ditiores radices habet nisi quas in crucis experientia iacit, per quam
unam sacerdoti patet aditus, in profundiore communione, ad Paschalis Mysterii
plenitudinem».296
Agitur ergo, ut perspicue apparet, de ea formatione spirituali quae, etsi
communiore quodam modo christifidelibus instruenda est, postulat nihilominus ut,
quoties de presbytero ac de eius ministerio agitur, aptanda appareat ad tanti
muneris peculiaritates. Atque, ut pro quovis christifideli omnis efformatio
spiritualis centrum et unitatem reponat necesse est in eorum «christianos
esse» et «christiane vivere», id est, ut nova in Christo
enascatur creatura quae per Spiritum incedat, ita pro presbytero eo portendenda
spiritualis institutio est ut ipsa fiat velut cor, quod unitatem vitamque
conferat iis omnibus per quae presbyter dicitur et est. Quae omnia perspicue
asserta sunt a synodalibus Patribus hisce simplicioribus verbis: «Sine
formatione spirituali eius pastoralis formatio absque basi procederet»,297
idque potissimum quia «formatio spiritualis tanquam elementum maximi
momenti est in sacerdotali educatione».298
Praecipua materies formationis spiritualis in concreto ad presbyteratum
itinerario, apte acta est in Conciliari Decreto «Optatam Totius»: «Institutio spiritualis ... ita impertiatur ut alumni cum Patre, per Filium Eius
Iesum Christum, in Spiritu Sancto familiari et assidua societate vivere discant.
Per sacram ordinationem Christo Sacerdoti configurandi, etiam intima totius
vitae consortione, ut amici, Ei adhaerere assuescant. Eius Mysterium Paschale
ita vivant ut in illud initiare sciant plebem sibi committendam. Christum
quaerere edoceantur in verbi Dei fideli meditatione, in actuosa cum sacrosanctis
Ecclesiae Mysteriis communicatione, imprimis in Eucharistia et in officio
divino; in Episcopo qui eos mittit, et in hominibus ad quos mittuntur:
praesertim pauperibus, parvulis, infirmis, peccatoribus et incredulis.
Beatissimam Virginem Mariam, quae a Christo Iesu in cruce moriente discipulo
data est uti mater, filiali fiducia diligant et colant».299
46. Perpendendus est hic conciliaris textus cura quadam et amore, cum erui
ex ipso facile possit quinam potiores valores censendi sint, vel quaenam
exigentiae praecipuae pro itinere spirituali cuiuslibet candidati sacerdotii.
Atque is imprimis eminet valor, qui ab eisdem exigit «ut intime ad
Christum Iesum uniti» vivant. Haec enim unio, in baptismate radicata et
per Eucharistiam nutrita, exprimenda in quotidiana vita est per perfectam sui
atque permanentem renovationem. Nam intimior cum Sanctissima Trinitate communio,
id est, nova illa gratiae vita, quae Dei filios efficit praecipua, eaque
ingens, credentium novitas totum eorumdem «esse» et «operari» pertingere nata est, cum mysterium ipsum constituat humanae
existentiae, prout haec influxui Spiritus subest, et consequenter constituere
ipsa debeat novum christianae vitae «ethos». Eamque miram
christianae vitae conformationem, per quam totius spiritualis vitae cor
attingitur, nos Iesus Christus edocuit ac per allegoriam vitis et palmitum mire
illustravit: «Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est... Manete in
me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructus a semetipso, nisi
manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos
palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me
nihil potestis facere».300
Nec desunt in hodierna quidem cultura valores spirituales ac religiosi, cum
omnis homo, etiam cum saepe opposita ostentare contingat, tamen Dei fame et siti
indefesse afficiatur. Aliunde ipsa christiana religio, cum properanter a
plerisque velut una de multis religio censeatur, in id discrimen venit ut nihil
superius vulgus videatur offerre praeter bonam ethicam socialem, in hominis
servitium eximie valentem. At celatur saepe vel vulgum effugit mira eius atque
historica «novitas», quae vel immotos animos evertere posset si
intimius apprehenderetur; quippe quae sese ut «mysterium» revelet.
Atque id mysterium, advenientis scilicet ad nos Dei Filii, hominis facti, quod
iis omnibus qui illud receperint «potestatem dat filios Dei fieri»,301
nuntium fit, immo donum, personalis cuiusdam foederis dilectionis et vitae Dei
cum homine. Id igitur praeconium, mirae cuiusdam et beatificantis novitatis,302
tunc tantum presbyteri aliis communicare poterunt cum per adaequatam
institutionem spiritualem, huiusce mysterii intimiorem notitiam et indesinentem
experientiam adquisierint.
Textus hic conciliaris, cum absolutam christiani mysterii transcendentiam
satis declaraverit, non neglegit in clariorem lucem ponere eam intimam futuri
presbyteri cum Iesu communionem per quandam amicitiae formam esse potissimum
exhibendam. Neque haec quantumvis altior aspiratio absurda homini censenda est:
donum solius Christi est, qui suis edixerat apostolis: «Iam non dico vos
servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia
omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis».303
Alterum altioris pretii valorem ipse conciliaris textus deinceps enuntiat
Iesu quaesitionem: «Doceantur Christum quaerere». Id enim, simul cum «Deum quaerere», argumentum fit in spiritualitate christiana
classicum, quod tum potissimum locum sibi proprium habere dicitur, ubi de
apostolorum vocatione est eloquendum. Ioannes enim, enarrans quae duobus primis
Iesu discipulis evenerunt, ea perspicue eminere facit per quae huiusmodi
quaesitio illustratur, cum Iesum ipsum incipientem inducit: «Quid
quaeritis?». Quem uterque vicissim interrogant: «Rabbi, ubi manes?».
Et prosequitur evangelista: «Dicit eis: Venite et videbitis. Venerunt ergo
et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo».304 Hoc ergo
asserendum plane est: vitam spiritualem eorum qui ad sacerdotium sese parant tum
exactius definiri, cum potissimum haec innuitur quaesitio.
Tum candidatus in «inveniendum» Magistrum totus protenditur, cum
Eumdem subsequitur, ut in communione cum Ipso maneat. Similiter in ministerio et
vita sacerdotali erit perpetuo continuanda huiusmodi quaesitio cum nunquam
exhauriri possit illud ingens mysterium imitationis et participationis e Christi
vita et exemplo. Itemque continuandus erit conatus hic Magistrum «inveniendi»; id in aliorum beneficium erit aggrediendum, ut nempe in aliis
quoque excitetur desiderium tantum Magistrum reperiendi. Id vero, quod ad nos
attinet, praestari aliis potest per nostram vitae «experientiam», si
eam alii quoque detexerint esse compartiendam. Atque haec potissimum fuit via
qua Andreas usus est ut Simonem fratrem ad Iesum adduceret. «Andreas enim
ut scribit evangelista Ioannes invenit primum fratrem suum Simonem, et
dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). Adduxit eum ad
Iesum».305 Sic ergo etiam Simon, ut apostolus sit, in Messiae
adsectationem vocabitur: «Intuitus eum Iesus dixit: Tu es Simon, filius
Ioannis; tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus)».306
Quaerendum nunc venit quid in vita spirituali sibi velit «Christum
quaerere». Et ubi Eum inveniemus? «Magister, ubi manes?».
Conciliare decretum «Optatam Totius» triplicem designare viam
videtur cum haec deinceps innuit: «Fidelem verbi Dei meditationem; active
in sacrosanctis Ecclesiae mysteriis interesse; caritatis servitia erga
tenuiores vel "parvulos" amplecti». Id est, cum enuntiat tres
altioris pretii valores, per quos institutio spiritualis candidatorum sacerdotii
ulterius describitur.
47. Elementum imprimis essentiale pro formatione spirituali est Verbi Dei
lectio, humilis et amabilis auscultatio illius qui loquitur. Scilicet tum tantum
propria vocatio detegitur et propria adimpletur missio cum utraque in luce et vi
Verbi Dei perspicitur, intellegitur, amatur; cum utramque sic tantummodo
amplecti decrevimus. Adeo ut integra hominis existentia tum dumtaxat plenum et
unitarium attingat sensum, cum velut terminus appareat tum Verbi Dei hominem
vocantis, tum verbi hominis ad Deum responsum dantis. Familiaris quidem cum Dei
Verbo consuetudo facilius reddet necessariae conversionis itinerarium: conversio
quippe non in eo solum ponitur ut per mali detestationem uni bono adhaereamus,
sed in eo quoque ut mens et cor sola Dei cogitatione nutriantur, unde una fides,
eaque ut responsio Verbo, evadat novum iudicandi et aestimandi criterium, erga
homines et res, erga eventus et quaestiones.
Supponunt sane omnia haec ut ad Dei Verbum accedat homo, idque exaudiat, ut
divinum est Verbum; tum Deum ipsum invenire fas erit, hominem alloquentem; sed
invenietur et Christus, Dei Verbum, idemque Veritas, quae simul et Via est et
Vita.307 Leguntur scilicet «scriptu- rae» et exaudiuntur «verba», Dei nempe «Verbum», ut Concilium commeminit:
«Sacrae autem scripturae Verbum Dei continent, et, quia inspiratae, vere Verbum
Dei sunt».308 Atque idem subsequitur Concilium: «Hac itaque
revelatione Deus invisibilis 309 ex abundantia caritatis suae homines tanquam
amicos alloquitur 310 et cum eis conversatur,311 ut eos ad societatem secum
invitet in eamque suscipiat».312
Notitia ergo haec, per amorem quaesita, et familiaritas, per orationem cum
Dei Verbo obtenta, peculiarem induunt significationem pro presbyterorum
prophetico ministerio; cuius utraque condicio insuperabilis fere exstat, sine
qua adimpleri vix poterit ministerium, in contextu praesertim «novae
evangelizationis» ad quam hodie Ecclesia advocatur. Recte igitur Concilium
admonet: «Clericos omnes, imprimis Christi sacerdotes ceterosque qui ut
diaconi vel catechiste ministerio verbi legitime instant, assidua lectione sacra
atque exquisito studio in Scripturis haerere necesse est, ne quis eorum fiat "Verbi
Dei inanis forinsecus praedicator, qui non est intus auditor" 313».314
Prima ergo ac praecipua forma responsionis ad Verbum reponitur in oratione,
quae eo ipso constituit valorem et primariam exigentiam in quavis formatione
spirituali. Haec autem, si adaequata sit, eo candidatos sacerdotii perducere
tenetur, ut experimento noverint verum christianae orationis sensum, in eo demum
inveniendum ut sit occursus vivus et personalis cum Patre, per Unigenitum
Filium, sub actione Spiritus, id est, ut instauret dialogum qui inseratur in id
filiale colloquium quod Iesus cum Patre apertum perpetuo habet. Neque secundarii
ordinis in sacerdotis missione habeatur ut ipse sit quoque «ad orationem
educator»; quod munus, alios scilicet ad scholam orationis formandi, tum
tantum sustinere valebit cum ipse et ad orationem institutus sit et in schola
Iesu auditor esse perseveret. Atque haec a sacerdotibus homines expostulant: «Est enim sacerdos, Dei homo; is nempe qui ad Deum pertinet et a quo, ut Deum
cogitemus, impellimur. Cum Epistola ad Hebraeos de Christo loquitur, Is ita
describitur tanquam "misericors et fidelis pontifex in his, quae sunt ad
Deum" 315 ... Recte igitur exspectant christifi deles reperturos se in
sacerdote esse non eum tantum qui ipsos excipiat, benevolenter exaudiat,
testimonio comitatis hortetur, sed hominem praesertim qui ipsos ad Deum adducat,
ipsorumque oculos ad Ipsum convertat. Necesse proinde est ut sacerdos ita
formetur ut intimioris cum Deo colloquii capax exsistat. Id ergo noverint qui
sese ad sacerdotium parant, plenitudinem sacerdotalis vitae nunquam se
impleturos nisi se totos Christo, et per Christum, Ipsi demum Patri, in donum
tradiderint».316
Necessaria ad orationem paedagogica via, in contextu agitatione et rumore
inquinato veluti hac in nostra aetate, est formatio ad altam humanam
significationem adque «silentii cultum». Silentium enim spiritualem
quandam secumfert atmosphaeram, quae necessaria praedicatur ad praesentem Deum
persentiendum et ad sese Ipsi tradendum.317
48. Orationis christianae culmen Eucharistia occupat, quae vicissim sese
proponit tanquam sacramentorum et Liturgiae Horarum culmen et fontem. Est
proinde educatio quaedam liturgica, pro institutione christiana cuiusvis etiam
christifidelis sed maxime pro sacerdote, plane necessaria, idque eo sensu ut per
eam plena et vitalis insertio obtineatur in paschale Christi morientis et
resurgentis mysterium, quod Eumdem praesentem et operantem exhibet in Ecclesiae
sacramentis. Communio enim cum Deo, totius vitae spiritualis fulcrum,
sacramentorum fructus est et donum: sed pariter munus evadit atque responsalitas
quam sacramenta ipsa tradunt libertati credentis, qui proinde impellitur ad
eamdem communionem vivendam in optionibus, placitis, habitibus, actionibus vitae
suae quotidianae. In eo sensu «gratia» quae novam reddit christianam
vitam, est gratia Christi morientis et resurgentis, quam per sacramenta eius
Spiritus, sanctus et sanctificator, effundere perseverat: unde «nova lex»,
quae ducere ac normis instruere christianam vitam debet, inscribitur per
sacramenta in «corde novo». Estque caritatis lex erga Deum et
fratres quasi responsio et protractio caritatis Dei erga homines, prout in
sacramentis significatur et perficitur. Valor ergo huius plenae, consciae et
actuosae participationis318 in celebratione sacramentorum fa- cile percipitur
propter donum et munus «caritatis pastoralis», quae velut anima est
ministerii sacerdotalis.
Id valere vel maxime dicendum est in Eucharistia, quae memoria est Christi
sacrificalis mortis et gloriosae resurrectionis, itemque «pietatis
sacramentum, unitatis signum, caritatis vinculum»;319 paschale item
convivium «in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae
gloriae nobis pignus datur»,320 Iamvero sacerdotes, cum sacrarum rerum
administri sint, id praesertim exercent in Missae sacrificio:321 quorum, ut
scimus, locum nemo occupare potest, cum nulla possit oblatio eucharistica nisi
per sacerdotem Deo praesentari.
Elucet hinc singulare Eucharistiae momentum pro vita et ministerio
sacerdotali, et consequenter pro loco quo ea ponenda sit in formatione
spirituali candidatorum sacerdotii. Sinite Nos id magna cum simplicitate et
concreto utentes sermone, hic iterare: «Conveniens omnino est ut
seminaristae accedere quotidie assuescant celebrationi eucharisticae, ita ut
deinceps velut iussum sibi habeant eum qui vitae sacerdotalis mos tantummodo
est, missam quotidie celebrandi. Assuescant etiam celebrationem eucharisticam
considerare velut praecipuum diei momentum, cuius proinde active participes
sint, nullo modo consuetudinem sequentes. Quod autem praecipuum in educatione
est, candidati sacerdotii condiciones quae ad Eucharistiam proprie requiruntur
perquirant: gratitudinem scilicet, quandoquidem Eucharistia est "gratiarum
actio", imprimis Deo exhibeant pro beneficiis superne acceptis; dein
habitum afferant oblativum, eo animos inclinantem ut cum oblatione eucharistica
Christi, etiam propria personalis oblatio praesentetur. Colant item caritatem,
quae per sacramentum nutritur et per id ad unitatem et ad rerum communicationem
perducit. Desiderium denique contemplationis et orationis foveant, cum sub
specie eucharistica doceamur Christum realiter adesse».322
Omittenda nullatenus est, immo vehementius extollenda, invitatio,
quandoquidem de formatione spirituali agitur, ad denuo animadvertendum quantum
pulchritudinis et gaudii secum ferat Paenitentiae sacramentum. In ea cultura
hodierna, quae per renovatas et subtiliores auto-iustificationis formas, in eo
iam est ut ipsum «peccati sensum» fataliter perdat, et consequenter
nesciat quantum gaudii et consolationis sit in expetitae indulgentiae
assecutione 323 et in occursu cum Deo, qui «dives est in misericordia»
324 urgens adest necessitas instituendi eos qui sacerdotes futuri sunt ad
Paenitentiae virtutem, quam sapienter docere pergit Ecclesia per anni liturgici
celebrationes et tempora, et quae plenitudinem sui obtinet in reconciliationis
sacramento. Hinc manant asceseos vel interioris disciplinae sensus, sacrificii
et abnegationis spiritus, laboris et crucis acceptatio. Quae omnia summi
cuiusdam pretii elementa sunt pro vita spirituali, licet saepe appareant veluti
ardua obstacula iis candidatis ad sacerdotium qui, cum inter vitae commoditates
adoleverint, eo ipso longius abierant etiam a comprehensione horum valorum, a
quibus aliunde adeo recedunt exempla ipsa et somnia quae per communicationis
media vulgantur, etiam in iis mundi plagis ubi vitae paupertas viget et
austeritas experimento vivitur etiam inter iuvenes. Ob haec omnia, sed maxime ut
ad Christi Boni Pastoris exemplum candidati etiam «radicaliorem sui
donationem» exsequantur, quippe quae sacerdotum insigne sit. Patres
synodales scripserunt: «Hodiernae culturae saecularistae, in voluptatem,
cupiditatem habendi et hedonismum propellenti, Presbyter respondere debet; et
ideo opus est ei ad hunc finem consequendum cum imo et salvifico sensu crucis,
quae in medio Paschalis mysterii est, efformari. Propter hanc identificationem
sacerdotis cum Christo crucifixo, quatenus servo, mundus austeritatis, doloris
et etiam martyrii valorem reperire potest in hodierna cultura saecularismo
cupiditate et hedonismo imbuta».325
49. Secum etiam spiritualis efformatio fert ut addiscat presbyter Christum
in hominibus quaerere.
Est quidem vita spiritualis aliquid quod interius latet, quod intimitatem
cum Deo insequitur, vita scilicet orationis et contemplationis. At hic
potissimum cum Deo occursus, et inventio quod illius amor sit Patris erga omnes
amor, secum exigentiam ferunt, eamque minime abiciendam, proximum conveniendi
seseque in aliorum bonum donandi, idque in eo humili ac liberali servitio
exhibendo, quod Iesus christifidelibus omnibus tanquam vitae programma tradidit
cum discipulorum suorum pedes lavit: «Exemplum enim dedi vobis, ut,
quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis».326
Haec efformatio ad liberale atque gratuitum sui donum, cum foveatur per
ipsam formam vitae communitariae prout ea de more instruitur pro candidatis
sacerdotii parandis, condicio evadit iis potissimum qui velut epiphania et imago
esse decreverunt Boni Pastoris, vitam pro ovibus suis ponentis.327 Sub hac luce,
formatio spiritualis, quae dilatare in sese tenetur eam quam habet intrinsecam
dimensionem pastoralem vel caritativam, poterit in eum finem utiliter iuvari per
adaequatam, id est fortem sed teneram, devotionem erga Christi Cor, ut opportune
innuerunt ipsi Synodales Patres: «Sacerdotes futuros in spiritualitate
Cordis Domini efformare comportaret vitam ducere concinentem amori et affectui
Christi Sacerdotis vel Boni Pastoris: amori Eius erga Patrem in Spiritu Sancto,
amori Eius erga homines usque ad vitam suam in immolatione donandam».328
Sacerdos itaque, «homo caritatis» est, et talis est formandus ut
educare alios valeat ad Christi imitationem et ad Eius fraterni amoris
mandatum.329 Sed id ipsum in sese refundit, ut scilicet continuo se Spiritui
credat in Christi dilectionem educandum. Hinc apparet praeparationem ad
sacerdotium non posse non secum ferre formationem ad caritatem, ad eam quam
hodie «peculiarem et praeferentem amorem pauperiorum» dicimus, in
quibus nempe, Iesu praesentiam 330 Eiusque misericordem erga peccatores
benevolentiam fides detegit.
In hac amplioris caritatis via, quae in donum sui per amorem ducit,
proximiorem locum invenit, in formatione spirituali sacerdotis, educatio ad
oboedientiam, ad caelibatum, ad paupertatem.331 Quem locum ita Concilium
prospiciebat cum candidatos hisce verbis invitabat: «Clarissime
intellegant alumni, se non dominatui nec honoribus destinari, sed totos servitio
Dei et pastorali ministerio mancipari. Peculiari sollicitudine in sacerdotali
oboedientia, in pauperis vitae ratione, et in sui abnegandi spiritu ita
excolantur, ut etiam ea quae licita sunt sed non expediunt, prompte abdicare et
Christo crucifixo se conformare assuescant».332
50. Formatio ergo spiritualis illorum qui ad vivendum caelibatum vocantur
peculiarem attentionem praestet necesse est ut eos doceat illum novisse,
aestimare, amare et vivere prout sua natura est, et propter veros suos fines,
scilicet ob rationes tantummodo evangelicas, spirituales, pastorales. In quarum
praeparatione primo loco ponenda est castitatis virtus, ea scilicet quae
dignitatem tribuit humanis relationibus atque adducit «ad experiendum
amorem sincerum, humanum, fraternum, personalem atque immolatum in exemplum
Christi erga omnes ac singulos, praesertim vero pauperes, afflictos, aequales».333
Sacerdotalis quidem caelibatus castitatem denotat quibusdam peculiaritatibus
propter quas presbyteri «societati coniugali propter Regnum caelorum 334
renuntiantes, Domino adhaerent amore indiviso novo Foederi intime congruente,
futuri saeculi resurrectioni testimonium exhibente;335 et aptissimum
consequuntur auxilium ad eam perfectam caritatem continuo exercendam, qua in
ministerio sacerdotali omnia omnibus fieri valeant».336 Quare
presbyteralis caelibatus considerandus haud venit velut norma dumtaxat iuridica
vel exterior quaedam condicio qua quis ad Ordinem suscipiendum admittatur, sed
ut valor profunde connexus cum sacra Ordinatione qua presbyter ad Christum,
bonum Pastorem et Ecclesiae Sponsum, erit configurandus, scilicet velut optio
maioris cuiusdam atque indivisibilis amoris erga Christum eiusque Ecclesiam, in
plena et alacri cordis disponibilitate pro ministerio pastorali. Habendus ergo
caelibatus est specialis gratia, donum: «non omnes capiunt verbum istud,
sed quibus datum est».337 Est ergo caelibatus gratia quaedam, quae eamdem
suscipientem non excipit, sed potius singulari ab eo rigore, conscientem et
liberam responsionem exigit. Atque huiusmodi spiritus charisma sufficientem
secum fert gratiam per quam, iis qui caelibatum amplexi sunt, eius
obligationibus fideles per totam vitam perseverant, et alacriter ac benevolenter
onera eidem connexa sustinent. In formatione proinde ad presbyteralem caelibatum
tutanda imprimis erit conscientia de «pretioso Dei dono recepto»,338
quae presbyterum ad orationem perducat et ad invigilandum ne ullis insidiis
tantum donum pessumdetur.
Sacerdos itaque, in caelibatu vivens, totus vacare potest ministerio suo in
Dei populo adimplendo. Peculiariter autem, dum virginitatis valori evangelico
testimonium praebet, christianos coniuges sustentare non desinet ut plenius «magnum sacramentum» vivant quod signum est Christi Sponsi amoris erga
Sponsam Ecclesiam, unde presbyteri fidelitas erga caelibatum adiutorio etiam
esse valeat ipsorum coniugum fidelitati.339
Momentum ergo et subtilitas huiusce formationis ad caelibatum presbyteralem
in hisce hodiernis adiunctis socio-culturalibus, synodales Patres induxerunt ut
quaedam prospicerent, quae ceterum iamdiu per sapientis Matris Ecclesiae
vigilantiam usui valida comprobata fuerant. Quae cum auctoritate huc denuo
afferuntur, velut criteria in formatione castitatis ad caelibatum adhibenda: «Episcopi una cum rectoribus seminariorum et directoribus spiritualibus principia
statuant, criteria praebeant et auxilia adstruant ad discernendum in hac
materia.
Sollicitudo Episcopi et vita fraterna inter sacerdotes pro formatione ad
castitatem in caelibato summi momenti sunt.
In seminario, in eius nempe programmate formationis, caelibatus debet clare
praesentari, sine ulla ambiguitate et modo positivo. Seminarista gradum
maturitatis psychicae et sexualis necnon vitam orationis assiduam et sanam
habere debet, seque sub directione cuiusdam patris spiritualis collocare.
Director spiritualis seminaristam adiuvare debet ut ipse ad maturam et liberam
decisionem perveniat, quae in aestimatione amicitiae sacerdotalis et
autodisciplinae necnon acceptatione solitudinis fundetur atque in recto statu
personali physico et psychologico. Ad hoc seminaristae bene cognoscant doctrinam
Concilii Vaticani II necnon Encyclicam "Sacerdotalis Caelibatus", et
Instructionem pro formatione ad caelibatum sacerdotalem a Congregatione pro
Institutione Catholica anno 1974 editam.
Ut seminarista libera decisione caelibatum sacerdotalem propter Regnum
Caelorum amplecti possit, necesse est ipsum intellegere quae sint indoles
christiana et vere humana necnon finis sexualitatis in matrimonio et in
caelibatu. Necesse est etiam instruere christifideles circa causas evangelicas
spirituales et pastorales ad caelibatum sacerdotalem pertinentes et eos educare
ut adiuvent presbyteros amicitia, comprehensione et collaboratione».340
51. Formatio intellectualis, licet suam habeat peculiaritatem, sic cum
formatione humana et spirituali connectitur, ut earum necessaria significatio
fiat: sese enim ita fingit tanquam necessariam intellectus postulationem, per
quam homo «divinae mentis lumen participat» 341 et eam proinde
sapientiam adipisci conatur quae vicissim vias detegat ad Deum vere inveniendum
Eique plene adhaerendum.
Formatio intellectualis candidatorum sacerdotii rationem sui peculiarem
reponit in ipsa natura ministerii ordinati, suamque hodiernam urgentiam exhibet
pro contentione «novae cuiusdam evangelizationis» ad quam Dominus
Ecclesiam suam provocat adventante tertio millennio. «Si iam omnis
christianus paratus esse debet ad defensionem fidei et spei quae in nobis
vivit,342 multo magis candidati sacerdotii et presbyteri diligentem curam
habeant de valore formationis intellectualis in educatione et in navitate
pastorali, quia propter salutem fratrum sororumque semper profundiorem
cognitionem mysteriorum divinorum quaerere debent».343 Hodiernarum autem
rerum condicio, graviter per indifferentiam religiosam sauciata, et simul per
fiduciae crisim erga veram rationis capacitatem veritatem obiectivam et
universalem assequendi, immo, per nova illa problemata et subtiliores
quaestiones quas secum ferunt inventa scientifica et technologica nuperrime
increbrescentia, excellentius exigit vel profundius formationis intellectualis
exemplar, quo etiam sacerdotes capaciores fiant immutabile Christi Evangelium
etiam in huiusmodi rerum contextu nuntiandi, idemque credibile exhibendi
adversus legitimas humanae rationis exigentias. His illud adiungatur quod ex eo
phaenomeno quod hodie pluralismus dicitur provenit; qui pluralismus, quem
homines hodierni non in civili dumtaxat sed etiam in ecclesiali consortione
impensius in dies persentiunt, peculiarem expostulare videtur criticae
discretionis aptitudinem: eaque difficultas nova fit causa cur exigentior in
dies formatio intellectualis sit perspicienda.
Hic autem aspectus «pastoralis» formationis intellectualis ea
confirmat ac roborat, quae superius innuebantur de unitate totius processus
educationis, cum is adeo multa in unum debeat complecti. Unde studendi
alacritas, quae maior portio est vitae illius qui sese ad sacerdotium comparat,
nullatenus censenda est exterior quaedam vel secundaria pars maturationis
humanae, christianae, spiritualis et vocationalis; re vera, per studium,
theologiae praesertim, futurus sacerdos, adhaeret Verbo Dei, incrementa quotidie
affert vitae suae spirituali, aptior in dies fit ad pastorale munus
suscipiendum. Atque is est multiplex et unius conspectus finis quem studiis
theologicis Concilium assignat,344 prout deinceps in huius Synodi Instrumento
laboris receptus fuerat: «Haec autem intellectualis formatio, ut pro
rei pastoralis exigentiis vere efficax evadat, coniungenda est cum eo itinere
spirituali in quo personalis Dei fiat experientia: scilicet ut candidati non
sola notionum scientia ditentur, sed eum tingant cordium intuitum, ut Dei
mysterium ipsi primo "videre" valeant, dein communicare inter fratres
sciant».345
52. Peculiare quoddam intellectualis formationis momentum reponitur quoque
in philosophiae studio, quod eo perducit ut profundior adquiratur comprehensio
atque interpretatio personae hominis, eius libertatis, eius cum mundo et Deo
rationis. Philosophia ergo apparet res instantis cuiusdam necessitatis, nec
solum ob vinculum quod intercedit inter argumenta philosophica et salutis
mysterium, in cuius quaestionis studium scientia theologica incumbit sub
superiore luce fidei,346 sed etiam urgente eo statu culturali hodie ubique
propemodum imperante, qui «subiectivismum» velut veritatis criterium
et mensuram extollit: una dumtaxat rectaque philosophia iuvare valet petitores
sacerdotii ad reflexam adquirendam conscientiam rationis intercedentis inter
humanum animum et veritatem: quae nobis veritas nusquam plene nisi in Christo
revelatur. Nec minoris pretii habenda philosophia est in tutanda «veritatis certitudine», in qua una niti potest totalis ac personalis sui
donatio, per quam presbyter sese Iesu et Ecclesiae tradit. Nam facile quilibet
intellegit cur concretissimae quaedam quaestiones, v.g. quae vera sit identitas
presbyteri et ipsius missionis apostolicae ac missionariae, profundius nectantur
cum minime abstracta alia interrogatione, quid scilicet ipsa veritas sit: nisi
enim certitudo de veritate adsit, quis vitam suam in certamen ultimum adducat,
vel valeat aliorum vitas vere exquirere?
Philosophia haud parvo est auxilio in formatione intellectuali candidati
augenda «cultu veritatis», quadam videlicet amanti veneratione
veritatis, quae efficit ut veritatem homines dispiciant non veluti rem ab homine
creatam et ad mensuram perductam, sed homini dono datam a Deo, qui est Ipse
summa Veritas; et ipsam humanam rationem, licet difficulter saepe limitibus
adstrictam, veritatem obiectivam et universalem nancisci posse, illam saltem
quae ad Deum respicit et radicalem propriae existentiae sensum; neque fidem
posse rationem et laborem «ratiocinandi» circa sui ipsius ambitum
neglegere, ut egregie testata est acutissima divi Augustini mens: «Desideravi intellectu videre quod credidi, et multum disputavi et laboravi».347
Iuvare item magnopere poterunt, ad profundiorem hominis comprehensionem
habendam ac phaenomenorum et processuum, per quae hominum societas evolvitur,
illae quae dicuntur «scientiae de homine», quarum auxilio
ministerium pastorale melius et quam maxime «incarnatum» exerceri
poterit; tales sunt sociologia, psychologia, oeconomicae ac politicae scientiae,
necnon scientia communicationis socialis. Quae omnes, in eo saltem ambitu quem
scientiae positivae vel descriptivae replere natae sunt, valde eum qui futurus
erit sacerdos iuvabunt in dilatanda ea temporum convenientia, qua Christus Ipse
vivere voluit. «Christus enim ut aliquando Paulus VI edixit
aetate coniunxit se cum concretis hominibus, neque eorum sermone loqui
recusavit. Quivis ergo animus desideret Ei fidelis esse, ut huiusmodi temporum
convenientia ad homines nostri temporis protrahatur».348
53. Formatio autem intellectualis eius qui sacerdos futurus est, fundamentum
naturale ac praecipuum habet in sacra doctrina, id est in theologia. Huiusce
vero valor et authenticitas pendet potissimum a scrupulosa reverentia naturae
ipsius theologiae, quam compendio ita synodales Patres descripserunt: «Vera theologia ex fide venit et ad fidem ducere intendit».349 Atque ea est
ac semper fuit ratio quam Ecclesia, et eius nominatim Magisterium, constanter
servari voluit. Eandemque secuti sunt ii praegrandes theologi qui Ecclesiae
depositum nunquam per saecula ditare omiserunt. Quorum divus Thomas apertissime
asserit fidem esse veluti theologiae habitum, id est permanens operandi
principium,350 et theologiam totam ad fidem nutriendam ordinari.351
Est proinde theologus vir credens, id est fide nutritus homo; sed is
credens, qui sese etiam de fide interrogat (fidem quaerens intellectum), ut
eandem scilicet profundius intellegat. Unde uterque aspectus, et fides et
eiusdem matura commentatio, penitus inter sese connectuntur; in hac intima
utriusque coordinatione et mutua penetratione reponenda est vera theologiae
natura, in qua decernitur tum de eiusdem deposito, tum de modis ac de spiritu
quibus sacra doctrina elaboratur et inspicitur.
Sicuti fides, in quam theologia exitum simul et adventum habet, personalem
credentis rationem aperit cum Christo, in Ecclesia, ita et theologia intrinsecas
secum fert notas christologicas et ecclesiales, quas petitor sacerdotii scienter
assumat necesse est, non modo ob ea quibus vita ipsius implicatur, sed etiam ob
ea quae eius pastorale ministerium attingunt. Si Dei Verbi acceptatio est fides,
eo ipso convertitur in credentis radicale responsum Christo Iesu datum, qui
Verbum Dei est plenum ac definitivum mundo traditum.352 Consequitur ut reflexio
theologica nullibi centrum sui reperire possit nisi in Christo Iesu Dei
Sapientia: itemque consequitur ut ipsa maturior commentatio habenda sit velut
participatio cogitationis Christi 353 eadem ratione ac nascuntur humanae aliae
scientiae (scientia fidei). Unoque tempore fides credentem ad Ecclesiam applicat
atque eius vitae efficit participem, cum sit Ecclesia «communitas fidei».
Unde sequitur habere theologiam veram dimensionem ecclesialem, quippe quae sit
matura circa Ecclesiae fidem meditatio a theologo edita, prout est Ecclesiae
membrum.354
Hi christologici ac ecclesiales prospectus, qui suapte natura ad theologiam
pertinent, vocatos ad sacerdotium iuvant tum ut scientificam laborandi
rationem sibi familiarem reddant, tum praesertim ut maiorem in dies dilectionem
excitent erga Christum et eius Ecclesiam; per quem amorem, dum ipsorum vita
spiritualis abunde nutritur, vis quoque et alacritas confertur ipsorum
ministerio. Ea in votis erant Concilii Vaticani II, cum, studia
ecclesiastica aptius recognoscere volens, sic de varietate disciplinarum
philosophicarum et theologicarum edixerat: «Disciplinae philosophicae ac
theologicae aptius componantur et concordi ratione conspirent ad alumnorum
mentibus magis magisque aperiendum mysterium Christi, quod totam generis humani
historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit et ministerio sacerdotali
praecipue operatur».355
Formatio intellectus theologica et vita spiritualis, peculiariter orandi
consuetudo, inter se optime conveniunt seseque mutuo adiuvant, cum nec ardori
studiorum obstent, nec orationis saporem et gustum atterant. Probe a divo
Bonaventura admonemur: «Ne quis forte credat quod sibi sufficiat lectio
sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione,
circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate,
intellegentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque
sapientia divinitus inspirata».356
54. Implexum sane hoc laboriosissimum opus est formationem theologicam ad
amussim instruere. Vocatus ad sacerdotium sic ducendus est, ut ampliorem ac
unius conspectus visionem nanciscatur de veritatibus a Deo in Christo Iesu
revelatis itemque de plena et integra fidei experientia, quam vivit Ecclesia; at
hinc exsurgit difficultas: qua ratione dignosci possint christianae veritates «omnes», congruenti praesertim visione, nulla earum ad arbitrium neglecta.
Petitor sacerdotii ita erit adiuvandus, ut synthesim conficiat in quam
diversarum disciplinarum theologicarum summa quaeque vergat, cum nulla earum
certum verumque valorem nanciscatur, nisi profundius singulae ad invicem
ordinentur.
In fide diligenter consideranda in duas partes se movet scientia theologica.
Prior pertinet ad inquisitionem Verbi Dei; Verbi scilicet in Sacro Libro
scripti, quod vivax Ecclesiae Traditio celebrat et Magisterium Ecclesiae cum
auctoritate interpretatur. Hinc est studium Sacrae Scripturae, «quae
universae theologiae velut anima esse debet»;357 dein cognitio Patrum
Ecclesiae et librorum liturgicorum, historiae Ecclesiae eiusque praeceptorum.
Alterum autem est iter hominis, qui cum Deo interloquitur; qui homo ad «credendum» invitatur et ad
«vivendum», ad «communicandum» cum aliis fidem vel christianum «ethos»: hinc studia
theologiae dogmaticae, theologiae moralis, theologiae spiritualis, iuris
canonici atque theologiae pastoralis.
Respectus autem credentis hominis efficit ut scientia theologica praecipue
inspiciat sive necessitudines permanentes inter fidem et rationem intercedentes
sive necessitates quasdam rerum socialium et culturalium, prout eae hodie
volvuntur. Priori rei operam dat «theologia fundamentalis», quam
dicunt, cuius obiectum est factum ipsum Revelationis christianae eiusque in
Ecclesia transmissio. Ad alteram rem spectant illae disciplinae, quae, ut
responsum darent urgentioribus mentis humanae quaestionibus, ampliorem de
singulis tractationem excitarunt; eius modi est studium doctrinae socialis
Ecclesiae, quod «quodammodo pertinet... ad theologiam, peculiariter ad
theologiam moralem»,358 et habendum est inter «essentialia elementa»
sic dictae «novae evangelizationis», nam socialem magisterii
virtutem praebent cuiusdam instrumenti ad evangelizandum».359 Atque idem
fac repetas de inquirendi ratione, in missionem, in oecumenismum, in Iudaismum,
in Islam, et in ceteras religiones non christianas.
55. Formatio theologica nostrae aetatis cavere debet problematibus
quibusdam, quae non raro difficultates, tensionem, confusionem in interiore
Ecclesiae vita suscitant. Cogitari potest ratio inter Magisterii placita et
dissertationes theologicas quae non semper videtur qualis esse deberet per
concordiam et collaborationem utriusque partis.
Re vera «vivum Ecclesiae Magisterium et theologia, licet dona et
munera habeant diversa, eosdem ultimatim habent fines; ut scilicet Dei Populum
in veritate, quae liberos facit, conservet, et ita velut "nationum lux"
fiat. Hoc autem erga ecclesialem communitatem ministerium theologicum,
quodammodo cum Magisterio in mutuam relationem committit, et Magisterii est
authentice Apostolorum doctrinam impertire et, adhibitis laboris theologici
placitis vel opinionibus, obiectiones vel fidei deformitates removere, immo, per
auctoritatem a Iesu receptam, nova quaedam e profundo eruere placita, quae tamen
conformia cum doctrina revelata sint, quam vel magis explicitam reddat, vel
concreta ratione ad novitates applicet. Theologiae vero officium et munus est,
ratione quadam reflexa, in profunditatem Verbi Dei perseveranter inquirere,
prout id in Scriptura servatur et per Ecclesiae Traditionem, ductu Magisterii,
transmittitur; eiusdemque est doctrinam revelatam ita pertractare ut, adversus
rationis conamina, forma magis in dies congruens et systematica perseveret».360
Quoties vero quavis de causa huiusmodi consociata opera corruit, cavendum est ne
ullum genus aequivocationis vel confusionis scateat, cum accurate ab omnibus
distinguenda sit «doctrina communis Ecclesiae ab opinionibus theologorum
vel a quibusdam tendentiis cito transeuntibus (quas "modas" dicere
consuevimus)».361 Nullum enim in Ecclesia exstitit «parallelum»
Magisterium, quando unum illud prostat, Petri et Apostolorum, Summi Pontificis
et Episcoporum.362
Alia apparet quaestio, quae quidem magis animadvertitur ubi institutio
tironum Seminariorum Universitatibus studiorum concreditur; respicit ad rationes
inter theologiae rigorem doctrinalem et horum studiorum destinationem
pastoralem; ideoque agitur de pastorali natura ipsius theologiae. Nam binae hae
sunt qualitates theologiae eiusque institutionis, quae componi possunt, quamvis
aliud sit theologia, aliud autem ratio paedagogica eiusdem tuendae; neque in
conflictum vocandae sunt, sed concorditer conspirare debent, diversis licet
lineamentis, ad «fidei intellegentiam». Cum dicimus theologiam esse
debere pastoralem, non propterea asserimus ipsam minore doctrinarum onere esse
complendam, neque rationem et methodum doctrinalem esse recusandam; id tantum a
magistris postulatur, ut futuri sacerdotes aptiores formentur ad evangelicum
praeconium nuntiandum pro culturalibus cuiusque temporis ac loci condicionibus,
ita ut ipsa actio apostolica collineata melius appareat cum congruenti visione
theologica. Hinc igitur studia ad severiores scientiae normas cuiusque
disciplinae theologicae ita aptabuntur, ut animarum pastori suppeditent plenam
ac profundam formationem, magistro fidei necessariam; hinc vero aequa sentiendi
vis erga metam eorum studiorum providebit, ut, qui presbyteri sunt futuri,
formatrice ratione amplectantur studia quae doctrinali sint methodo perficienda.
Alia praeterea quaestio ponitur in necessitate, hodie fortiter a multis
percepta, de «evangelizandis culturis» vel, aliis verbis, de «incultura- tione praeconii fidei». Quaestio est praesertim ordinis
pastoralis, quae magis in dies animadvertenda est in formandis petitoribus
sacerdotii: «In hodiernis adiunctis, in quibus, variis in regionibus
mundi, religio christiana quid alienum culturis sive antiquis sive modernis
consideratur, magni est momenti ut in tota formatione intellectuali et humana,
inculturationis dimensio tanquam necessaria et essentialis habeatur».363
Id vero primum requirit certam veramque theologiam, quae scilicet sanis
perfundatur Ecclesiae principiis de inculturatione. Quae principia, cum mysterio
incarnationis Verbi Dei nec non christianae anthropologiae coniungantur,
illuminare quoque valent veram inculturationis notionem; haec enim adversus
diversitatem, vel etiam aliquando oppositionem culturarum in variis mundi plagis
vigentium, vertenda ultimatim est in obtemperationem mandato Christi Domini seu
de Evangelio omnibus gentibus nuntiando, usque ad ultimos terrarum fines.
Huiusmodi autem oboedientia nec ad syncretismum ducit, nec consistere potest in
quavis aptatione nuntii evangelici, sed eo ducat necesse est, ut Evangelium,
vitali quadam ratione in eas culturas penetrando, in ipsis velut «incarnatum» inhaereat, elementa culturalia abiciendo quae cum fide vel cum
vita christiana cohaerere haud possint, et contra, eatenus valores assumendo ac
elevando, ut ad Salutis Mysterium quod a Christo provenit accedant.364 Haec
autem inculturationis quaestio maius pondus sibi habere potest quoties vocati
ipsi ad sacerdotium ab autochthonibus culturis illis forte proveniant; quibus
proinde reperiendae erunt novae quaedam formationis viae, per quas duplex
vitetur obstaculum: ne scilicet iis minores necessitates exhibeantur neque ita
valores humani, christiani, sacerdotales quodammodo minoris pretii fiant;
aliunde ne certi valores, quos propria cultura ac traditio continet, indebite
per incuriam neglegantur.365
56. Ex quo exsecutioni mandari coepta sunt Concilii Vaticani II doctrina et
placita, iisque addita deinceps sunt indicationes quaedam applicationis in Ratione
fundamentali institutionis sacerdotalis collectae, animadvertere fas est in
Ecclesia latiorem renovationem in tradendis in Seminariis disciplinis
philosophicis et theologicis. Quae renovatio, etsi quaedam remanent aut
emendanda aut rectius evolvenda, non parum contulisse visa est ad meliora
reddenda illa quae in ambitu formationis intellectualis obtenta fuerint. Atque
de his «Patres synodales saepe et claris verbis denuo affirmaverunt
necessitatem immo urgentiam in praxim deducendi in seminariis et domibus
formationis rationem fundamentalem studiorum sive universalem sive cuiusque
nationis seu Conferentiae episcopalis».366 Omnino necesse est ut firmiter
ea contineatur tendentia ad rigorem laxandum nonnullarum normarum de studiis,
quae in aliquibus ecclesialibus institutis manifestatur, tanquam consectarium
carentis cuiusdam praeparationis praecipuae, vel tanquam vitia quae magis in
dies comperiuntur in iis qui curriculum philosophicum et theologicum aggredi
coeperint. Atque eadem hodierna implexior rerum condicio suadere videtur ut soli
ii magistri designentur, qui huic temporum implicationi pares habeantur, et qui
peritia, perspicuitate atque arguendi profunditate eas obire valeant
interrogationes quas secum hodiernus homo trahit, pro quibus haud dubium est
nonnisi in Christi Iesu Evangelio responsionem plenam atque decretoriam
inveniri.
57. Diuturna iuvenum, qui ad sacerdotium vocantur, formatio eo tendit ut
illi, qua possunt ratione, Christi Boni Pastoris caritatem participare
addiscant. Huiusmodi ergo formatio, magis quam alii omnes aspectus, hunc
praecipuum habeat necesse est, characterem quem dicimus pastoralem. Id perspicue
declaratum est per Concilii decretum «Optatam Totius», quod de
Seminariis maioribus sic edixit: «In eis integra alumnorum institutio eo
tendere debet ut ad exemplar Domini Iesu Christi, Magistri, Sacerdotis et
Pastoris, veri animarum pastores ipsi formentur; praeparentur ergo ad
ministerium Verbi: ut verbum Dei revelatum semper melius intellegant, id
meditantes possideant, lingua et moribus exprimant; ad ministerium cultus et
sanctificationis: ut, orantes et sacras liturgiae celebrationes peragentes, opus
salutis per Sacrificium Eucharisticum et Sacramenta exerceant; ad ministerium
pastoris: ut sciant repraesentare hominibus Christum, qui non venit ut sibi
ministraretur, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro
multis,367 et ut, omnium facti servi, plures lucrifaciant 368».369
Idemque Concilii decretum insistit in commendanda coniunctione quae vigeat
oportet inter varios formationis aspectus: humanum, spiritualem, intellectualem;
iis haud exceptis, quae ad propositum pastorale proprie pertinent. Ita finis
pastoralis humanam et spiritalem formationem quibusdam instruit propriisque
notis, quemadmodum unam facit et definitam institutionem eorum qui futuri sunt
sacerdotes.
Formatio igitur pastoralis, sicut quaevis alia formatio enodatur per
deliberationem plenam et activam applicationem, penitusque in spiritu insidet,
qui omnium cardo et vis est, in progressionem impellens.
Requiritur igitur studium verae certaeque disciplinae theologicae, seu Theologiae
pastoralis vel practicae, quae docta esse debet consideratio Ecclesiae,
prout cotidie per Spiritus vim intra historiam aedificatur; Ecclesiae itaque
prout est «universale salutis sacramentum»,370 prout est signum et
vivum instrumentum salutis in Christo Iesu, in Verbo, in Sacramento, in
Caritatis ministerio. Non enim pastoralis navitas quaedam est ars vel congeries
exhortationum, experientiarum, methodorum; suam habet theologicam dignitatem,
quia a fide recipit principia atque agendi criteria, in actione pastorali
Ecclesiae, decurrente saeculorum historia: illius videlicet Ecclesiae quae
seipsam cotidie gignit, iuxta felicem elocutionem Sancti Bedae Venerabilis: «Ecclesia gignit quotidie Ecclesiam».371 Atque inter huiusmodi principia et
criteria, praesertim illud responsum est, summi quidem momenti, quod evangelicum
exercet discrimen rerum condicionis socialis et culturalis et ecclesialis, intra
quam navitas pastoralis evolvitur. Studium autem theologiae pastoralis
illuminare debet applicationem operativam, studiose adhibitis nonnullis
ministeriis pastoralibus, quae vocati ad sacerdotium praestare debent per
necessarios gradus, congruenter cum aliis muneribus formationis: loquimur de «experimentis» pastoralibus, quae confluere possunt in verum ac certum
«tirocinium pastorale» per certum tempus extendendum et me- thodice
accuratae aestimationi submittendum.
Studium vero et pastoralis navitas remittunt ad interiorem fontem, quem ars
educandi custodiendum et laudandum curabit: qui fons est communio in dies
profundior cum caritate pastorali ipsius Iesu, quae, sicut principium exstitit
ac vis totius operis eius salvifici, ita virtute Spiritus Sancti, qui in
sacramento Ordinis effunditur, oportet constituat principium et vim ministerii
presbyteralis. Haec est formatio, cuius non solum est suppeditare doctam artem
pastoralem agendique peritiam, sed etiam, et quidem in primis confirmare et
incrementis augere rationem illam qua vivit, coniunctim cum iisdem optionibus et
placitis, quae Christus, bonus Pastor, amplexus est: «Hoc sentite in
vobis, quod et in Christo Iesu».372
58. Si ita formatio pastoralis intellegitur, nequit profecto redigi ad
tirocinii cuiusdam modum, quasi presbytero sufficiat familiarem sibi fecisse
aliquam praxim pastoralem. Quod pro Seminario hic de educatione proponitur,
veram suscipit initiationem ad pastoris sentiendi rationem, ita ut conscie et
mature sua tueatur officia, discat etiam problemata perpendere, priora recte
aestimare, idonea instrumenta et vias seligere; eaque omnia, perspectis fidei
argumentis et theologicis necessitatibus ordinis etiam pastoralis.
Sacerdotii candidati ipsi inseri poterunt in vivam traditionem pastoralem
suae ipsorum Ecclesiae particularis per primum ministerii usum, quem gradatim
sibi comparaverint, iique discent latiore ubique mente problemata metiri, ita ut
prae oculis dimensionem missionariam totius vitae ecclesialis indesinenter
habeant, seque exerceant in primis nonnullis formis consociatae operae inter se
et etiam in adiuvandis sacerdotibus, quibus initio saltem destinati fuerint,
quorum quidem est, coniunctim cum propositis Seminarii, gravem docere artem
pastoralem.
In seligendis locis et ministeriis aptis ad opus pastorale exercendum, cura
peculiaris agenda erit de paroecia,373 quae prima veluti cellula vitalis est
experimentorum quae «sectorialia» et specialia appellare solemus, in
qua presbyteri primo occurrent peculiaribus futuri ministerii problematibus.
Quorum synodales Patres concreta exempla praebuerunt, ut, v.g., aegrotorum
imprimis visitationes, migrantium et exsulum necnon nomadum curam: caritatis
studium, quod transfertur in multiplex opus sociale. Singillatim ii scripserunt:
«Necesse est enim Presbyterum testem fieri caritatis ipsius Christi, qui
pertransiit benefaciendo;374 presbyter etiam fieri debet signum visibile
sollicitudinis Ecclesiae, quae Mater et Magistra est. Homo hodie tantis aerumnis
affectus, praesertim is qui in sic dicto Tertio Mundo invenitur, paupertate
inhumana, violentia caeca et iniusto mancipio obrutus est: oportet ideo quod vir
Dei, ad omne opus bonum instructus,375 iura et dignitatem vindicet; caveat autem
ne falsis ideologiis adhaereat, nec dum promovere intendit gloriam, obliviscatur
mundum redemptum esse sola Christi cruce».376
Harum et aliarum navitatum pastoralium cumulus gradatim efficit, ut qui
futurus erit sacerdos vivat suam, «famulatus» instar, missionem «auctoritatis» in communitate, recedens ab omni iactantia, vel ab usu etiam
potestatis, quippe qui nonnisi caritate pastorali iugiter probetur.
Ut congruens habeatur formatio, pernecesse est memoratorum sacerdotii
petitorum variae experientiae sint omnino «ministeriales», intime
scilicet cohaereant cum reliquis necessitatibus, quae institutionis
presbyteralis sunt propriae, quaeque, nullo detrimento studiis illato,
respiciunt ad ministerium nuntiandi Verbi et observandi cultus necnon munus
praesidendi. Quae omnia contineri possunt concretis ministeriis Lectoris,
Acolythi et Diaconi propriis.
59. Quandoquidem pastoralis navitas suapte natura eo destinatur ut foveat
Ecclesiam, quae essentialiter «mysterium» est, necnon «communio», et «missio», omnes hae Ecclesiae dimensiones erunt
in exercendo ministerio agnoscendae et in vitam vertendae.
Hoc autem potissimum conscientia pro certo habet Ecclesiam esse «mysterium», opus scilicet divinum, Spiritus Christi fructum, efficax
gratiae signum, Trinitatem in christiana communitate praesentem: quae
conscientia, haudquaquam remissura officii sensum, qui proprius pastoris est, ei
potius persuadebit incrementa Ecclesiae gratis a Spiritu dari propriumque
pastoris ministerium quod ex Dei gratia est libero atque responsali
homini concreditum idem illud esse evangelicum «servi inutilis»
famulatum.377
Deinde conscium sibi esse Ecclesiae communionis candidatum aptum reddet ad
navitatem communitatis exercendam, opera concorditer consociata cum aliis
Ecclesiae operariis: episcopum cum presbyteris, sacerdotes dioecesanos cum
religiosis, presbyteros cum laicis. At huiusmodi consociatio operae postulat
notitiam et aestimationem diversorum donorum et charismatum, variarum vocationum
et plurium officiorum, quae Spiritus offert et tradit Christi Corporis membris;
exigit praeterea ut vivum atque perfectum habeat sensum suae identitatis atque
aliorum in Ecclesia; indiget tandem mutua fiducia, patientia, comitate et
habilitate ad intellegendum et exspectandum quid magis aliis placuerit. Eademque
residet in Ecclesiae amore, qui vehementior sit quibuslibet aliis dilectionibus,
sui ipsius imprimis vel sui coetus suaeque consociationis. Peculiaris denique
momenti est praeparatio futurorum sacerdotum ad operam cum laicis consociandam,
ita ut, iuxta Concilii monitum, «libenter audiant laicos, eorum desideria
fraterne considerantes, eorumque experientiam et competentiam in diversis campis
humanae actionis agnoscentes, ut simul cum ipsis signa temporum recognoscere
queant».378 Etiam recentior Synodi Ordinarii Coetus sollicitudinem erga
laicorum pastoralem navitatem sic exhibuit: «Alumnus capax efficiatur
oportet ut christifidelibus laicis, praesertim iuvenibus, diversas vocationes
(ad matrimonium, ad servitia aliis praestanda, ad apostolatum, ad ministeria et
responsalitates in actione pastorali assumenda, ad vitam consecratam, ad rem
politicam et socialem ducendam, ad investigandas scientias, ad docendum) sciat
proponere, et ad ineundas allicere. Praesertim oportet illum valere laicos eorum
vocationem ad mundum luce Evangelii perfundendum et transformandum docere, munus
eorum agnoscentem eisque reservantem».379
Tandem conscientia Ecclesiae, prout communio «missionaria» est,
vocatum ad sacerdotium eo ducet, ut amare ac vivere velit necessariam
dimensionem missionalem Ecclesiae et certarum eiusdem navitatum pastoralium; ut
sese scilicet apertum atque promptum exhibeat innumeris illis opportunitatibus
quae Evangelio nuntiando ubique panduntur, non neglectis neve oblivioni datis
iis occasionibus quae reperiri facillime poterunt in communicationis socialis
instrumentis;380 ut tandem promptus atque interne paratus perseveret ad ea quae
per Spiritum requirantur, et forte per episcopum, ut ad Evangelium ultra suae
nationis terminos praedicandum mittatur.381
II. De sacerdotalis formationis locis
60. Seminarii maioris necessitas et similis religiosae Domus
sacerdotii candidatos formandos, quam sua ipsius auctoritate Concilium Vaticanum
II affirmandam censuit,382 rursus his verbis a Synodo est confirmata: «Institutio Seminarii maioris, sicut optimus formationis locus, certe iterum
affirmanda est tamquam normale spatium, etiam materiale, vitae communitariae et
hierarchicae, domus quidem propria pro formatione candidatorum sacerdotii, cum
moderatoribus vere muneri dicatis. Haec institutio plurimos fructus in decursu
saeculorum attulit et affert toto orbe».383
Seminarium quidem ut certum tempus certumque spatium apparet; sed praesertim
se exhibet tanquam institutoriam communitatem progredientem: est enim communitas
ab episcopo instituta, ut omnibus illis, qui sint a Domino vocati sicut Apostoli
ad serviendum, facultatem conferre valeat illam repetendi institutoriam
experientiam, quam Dominus Apostolis reservavit. Intima cum Iesu longa vitae
consuetudo ex ipsis Evangeliis profertur tamquam praevia condicio ad apostolicum
ministerium exercendum. Haec enim consuetudo a Duodecim exposcit, ut speciali
cura clare et manifeste sese prorsus abducere velint sive ab originis locis sive
a consueto labore, immo et a carissimis affectibus, quod quadam ratione omnibus
discipulis proponitur.384 De Marci quidem traditione, quae in luce ponit illud
cordis vinculum, quo Apostoli cum Christo coniunguntur et inter se, iam saepius
locuti sumus: priusquam enim Dominus mitteret eos ad praedicandum et ad
infirmitates sanandas, «vocavit eos ad se».385
Natura igitur Seminarii est quasi quaedam in Ecclesia prosecutio apostolicae
communitatis circa ipsum Iesum instantis, eius verbum audientis, paschalem
versus experientiam progredientis, Spiritus donum pro missione expectantis.
Talis natura tanquam perfectum exemplar exstat praescriptivum quod urget
Seminarium inter diversas formas innumerasque vicissitudines quas, in quantum
institutio est humana, historiae memorandas tradit ut se ipsum perficiat, erga
illos evangelicos valores fidele, quibus adhaeret, et aptum ad respondendum
temporum necessitatibus et condicionibus.
Seminarium per se ipsum singularem ipsius Ecclesiae vitae experientiam
exprimit: in eo enim Episcopus per rectoris ministerium praesens fit perque
aliorum educatorum commune atque responsale servitium, ab ipso episcopo assidue
animandum, ut discipuli ad congruam pastoralis atque apostolicae formationis
maturitatem iugiter perveniant. Singula denique communitatis membra, in
Seminario a Spiritu in fraterna unitate congregata, cooperantur unumquodque
secundum suum ipsius donum, ut omnia in fide et caritate crescant seque ad
sacerdotium suscipiendum digne et apte parent, et hinc ad producendam in
Ecclesia et in historiae decursu salvificam Christi, boni Pastoris, praesentiam.
Pro sua humana specie Seminarium maius eo tendere debet ut fiat «communitas vinculata profunda amicitia et caritate ita ut considerari possit
vera familia quae cum gaudio vitam ducit».386 Deinde sub christiano
aspectu Seminarium sese conformare debet, ut docent synodales Patres, ad
similitudinem «communitatis Ecclesialis»; fieri videlicet debet
tanquam «communitas discipulorum Domini in qua eadem Liturgia celebratur
spiritus orationis in vitam ducitur , formata quotidie in lectione et
meditatione Dei verbi et Eucharistico Sacramento et in exercitio caritatis
fraternae et iustitiae, in qua nempe in progressu vitae communitariae atque in
praxi uniuscuiusque suorum membrorum, Spiritus Christi et amor erga Ecclesiam
elucet».387 Ad ecclesialem denique vitam, Seminarii funditus propriam,
confirmandam atque valide ad praxim deducendam, hoc synodales Patres docent: «Ut communitas ecclesialis, sive dioecesana sive interdioecesana, sive etiam
religiosa, foveat sensum communionis candidatorum cum eorum Episcopo et
Presbyterio, ita ut partem habeant in eorum spe et angoribus et sciant hanc
aperturam ad necessitates Ecclesiae universae extendere».388 Ad
formationem ergo assequendam candidatorum sacerdotii ministeriique pastoralis,
quod est suapte natura ecclesiale, necesse omnino est, ut Seminarium non
extrinseco modo nec levi sentiatur quasi habitationis studiorumque locus
tantummodo, sed interiore et alto, tanquam communitas proprie ecclesialis,
communitas scilicet quae experientiam renovat coetus Duodecim coniunctorum cum
Iesu.389
61. Seminarium est, igitur, quaedam institutoria communitas ecclesialis,
immo peculiaris communitas educans. Ipse enim peculiaris finis naturalem eius
figuram statuit: munus scilicet futurorum sacerdotum vocationes naviter
sequendi, et inde aequum de singulis vocationibus iudicium ferendi, simulque
necessarium praestandi auxilium, ut vocationi respondere valeant, necnon debitam
praeparationem suppeditandi, ut ad sacramentum Ordinis suscipiendum accedere
possint gratiarum propriis donis ditati suorumque officiorum conscii, quibus
sacerdos Iesu Ecclesiae Capiti atque Pastori configuratur et informatur atque
astringitur ad salvificam eius missionem in Ecclesia et in mundo communicandam.
Integra Seminarii vita, qua communitas educans, in suis diversis ac plurimis
formis, ad humanam, spiritualem, intellectualem et pastoralem futurorum
presbyterorum formationem contendit: quae formatio, quamvis permulta habeat
communia cum humana et christiana formatione omnium propria Ecclesiae membrorum,
habet tamen res, formas, proprietates quae ex ipso persequendo fine originem
ducunt, id est ex sacerdotali institutione.
Argumenta autem et formae muneris institutorii postulant ut Seminarium suam
habeat rationem ordinatam, quoddam videlicet vivendi programma, quod authenticam
sui naturam vere exprimere valeat, sive pro organica unitate, sive pro syntonia
seu cohaerentia cum solo fine, qui ipsam probat Seminarii existentiam, futuros
scilicet instituendi presbyteros.
Hac enim significatione synodales Patres scribunt: «Ut communitas
educativa servire debet programmati clare definito quod, tanquam notam
peculiarem, unitatem habeat directionis manifestatam in rectoris et cooperatorum
figura, in cohaerentia ordinationis vitae et activitatis formativae et
exigentiarum fundamentalium vitae communitariae quae etiam complectatur aspectus
fundamentales officii formativi. Quod programma servire debet, sine haesitatione
neque indeterminatione, finalitati specificae quae sola iustificat eius
exsistentiam: formationi nempe futurorum presbyterorum, Ecclesiae pastorum».390
Exinde, ut ratio vere idonea sit atque efficax, oportet generalia lineamenta
proposita traducantur ad singulas normas, quae ad communem vitam ordinandam
magis spectent, quaedam instrumenta praescribendo certosque temporis rhythmos
definiendo.
Sed et alius aspectus hic est notandus: opus educandi, suapte natura,
quaedam est personarum historicarum prosecutio, quae ad optionem procedunt
illius vitae formae, cui adhaerere cupiunt. Hac quidem de causa necesse est, ut
educandi opus convenienter conciliet clarum propositum ad finem perveniendi,
exhortationem studiose ad eundem finem procedendi simul ac attentam curam in «viatorem», seu in verum subiectum huic incepto intentum, id est in
vicissitudinum et problematum ac difficultatum seriem, ideoque condicionum,
problematum, difficultatum, rhythmorum itineris et auctus. Hoc sane sapientem
exigit agilitatem ingenii animique lenitatem, quae ne minimum quidem de
moralibus bonis deque ullius conscientiae ac libertatis obligationibus quandam
ostendunt compromissi significationem, sed verum amorem et obsequium erga iter
facientem ad sacerdotium ipsius spectatis condicionibus propriis. Sed hoc non ad
singulam tantum personam, sed etiam sive ad sociales et culturales diversos
contextus, inter quos Seminaria vitam agunt, et diversam eorum historiam
respicit. Hoc autem sensu institutorium opus continuam renovandi actionem
exigit; quod synodales quoque Patres lucide animadverterunt, praesertim pro
Seminarii conformatione: «Probata validitate formarum classicarum
Seminarii, Synodus desiderat ut labor consultationis Conferentiarum Episcopalium
de necessitatibus hodiernis formationis prosequatur sicut statutum est in
Decreto "Optatam Totius"391 et in Synodo anni 1967. Recognoscantur
opportune Rationes pro singulis nationibus vel ritibus tum occasione petitionum
a Conferentiis episcopalibus factarum, tum in visitationibus apostolicis in
Seminaria diversarum nationum, ad integrandas in illas diversas formas
formationis probatas quae respondere debent necessitatibus populorum culturae
sic dictae indigenae, vocationum virorum adultorum, vocationum ad missiones,
etc.».392
62. Finis educandi et peculiaris configuratio Seminarii maioris postulat ut
vocati ad sacerdotium eo accedant praevia quadam adhibita praeparatione.
Huiusmodi autem praeparatio graviora problemata minime ponebat, usque saltem
aliquod abhinc decennium, illis scilicet anteactis temporibus cum candidati
sacerdotii ex minoribus Seminariis plerumque proveniebant et ipsa christiana
ecclesialium communitatum vita sat congrua christianae doctrinae atque
institutionis adiumenta omnibus communiter facileque praebebat.
Rerum condiciones multorum locorum commutatae sunt; magna enim datur
discrepantia inter, ex una parte, vivendi rationem et primigeniam puerorum,
adulescentium, iuvenum praeparationem quamvis christiani sint iidemque
ipsius interdum Ecclesialis vitae sincere et plene participantes fiant ex
altera autem parte peculiare Seminarii genus vivendi eiusdemque formandi
necessitates. In hoc rerum contextu in communione cum synodalibus Patribus
expostulandum Nobis videtur, ut certum temporis spatium ad peridoneam
efficiendam praeparationem statuatur, quae Seminarii formationem praecedat: «Utile videtur haberi periodus praeparationis humanae, christianae,
intellectualis et spiritualis pro candidatis Seminarii maioris. Hi vero
candidati aptas peculiaritates habere debent: rectam nempe intentionem, gradum
sufficientem maturitatis humanae, cognitionem sat amplam doctrinae fidei,
quandam introductionem in orationis methodos atque mores traditioni christianae
conformes. Habitudines etiam habeant proprias suarum regionum, per quas
exprimitur conatus inveniendi Deum et fidem».393
«Sat ampla cognitio doctrinae fidei de qua synodales Patres loquuntur,
ante theologiam postulatur: evolvi, enim, nequit intellegentia fidei, si quod in
ipsa fide continetur prorsus ignoratur. Huiusmodi autem lacunam proxima
Catechismi universalis editio facilius explere poterit.
Dum, igitur, commune fit iudicium de huius praeparationis necessitate
priusquam Seminarii maioris initium fiat, diversa quaedam exoritur aestimatio
sive de eius intima praestantia sive de eius peculiaribus notis de praevalenti
scilicet fine assequendo, utrum formationis spiritualis, pro radicitus
discernenda vocatione, an formationis intellectualis et culturalis. Ceterum
multae et profundae diversitates, non solum pro singulis candidatis, sed etiam
pro variis regionibus et civitatibus exstant, quae non sunt omnino
praetereundae. Hoc sane hortatur, ut et meditandi et probandi temporis adhuc
spatium habeatur, quo haec praevia praeparatio seu, ut vocant, periodus
propedeutica aptius ac expressius definiri possit pro suorum elementorum
varietate: tempus, locus et forma sunt specialia themata huius periodi, quae,
tamen, cum subsequentibus formationis annis in Seminario componenda est. Hoc
igitur sensu compositam a synodalibus Patribus postulationem sumimus et denuo
Congregationi de Institutione Catholica proponimus: «Synodus exoptat ut
Congregatio de Institutione Catholica omnes informationes colligere possit circa
incepta transacta et praesentia. Tempore opportuno, ipsa Congregatio
Conferentiis episcopalibus informationes hac in materia communicet».394
63. Large probata experientia docet sacerdotalem vocationem primum suum
habere sese saepius revelandi momentum ipsa iam pueritia volvente vel iuventute
ineunte: immo vel in quibusdam eorum, qui maturiore aetate in Seminarium ingredi
decernunt, rarum non est, ut agnoscatur Dei vocationem valde anterioribus
periodis iam praesentem fuisse. Ipsa Ecclesiae historia velut perenne vocationum
testimonium exstat, quas iam tenerae aetati Dominus effuse concedere voluit.
Sanctus Thomas, exempli gratia, Iesu dilectionem in Ioannem apostolum explanat
dicens: «Ob tenellam aetatem»; et hanc conclusionem inducit: «Hoc nos certiores facit de ratione qua Deus peculiari modo diligat eos qui ab
ineunte aetate eius famulati se dedant».395
De his igitur vocationis germinibus in puerorum cordibus seminatis Ecclesia
sollertem curam adhibet per Seminariorum minorum institutionem, et initialem
discretionem et observantiam.
Haec autem Seminaria in multis orbis terrarum locis pretiosam educandi
operam exsequi pergunt, spectantem ad sacerdotalis vocationis germina
custodienda eademque fovenda, quo discipuli postea facilius eam agnoscere
valeant fiantque aptiores ad eam sequendam. Illorum enim institutorium
propositum contendit ad hoc, ut in tempore ac per gradus illi humanae, culturali
et spirituali formationi favere possit, quae iuvenem ad vocationis ineundum iter
inducat in Seminario maiore, iustis atque solidioribus fundamentis actis.
«Ad Christum Redemptorem generoso animo et puro corde sequendum»:
hoc est Seminarii minoris propositum, quod in Concilii decreto «Optatam
Totius» legimus, ubi sic educandi aspectus describitur: discipuli «sub paterno superiorum moderamine, parentibus opportune cooperantibus, vitam
ducant quae adulescentium aetati, spiritui et evolutioni conveniat et sanae
psychologiae normis plene aptetur, congrua rerum humanarum experientia et
consuetudine cum propria familia non praetermissis».396
Seminaria minora etiam sedes fieri possunt ad servitium Dioeceseos per
opportunas formas receptionis et praebitionis occasionum monitoriarum pro iis
pueris, qui de vocatione inquirunt vel qui, iam ad eam sequendam parati,
ingressum in Seminarium differre obstringuntur ob familiaria vel scholarum
adiuncta.
64. Si forte in Seminario minore quod «multis in
regionibus necessarium videtur atque admodum utile» propositum
hoc ad effectum nequeat adduci, providere oportet ut alia apparentur «instituta»,397 sicut, verbi gratia, esse possunt
«vocationum
fovendarum sodalitates sive pro adulescentibus sive pro iuvenibus».
Huiusmodi vero sodalitates, quamvis permanentes esse nequeant, validum, tamen,
in ipso communitatis contextu ordinatum ductum offerre valebunt ad vocationem
agnoscendam et maturandam. Licet in familia vitam degant simulque christianam
communitatem frequentent, quae iis vocationis viam persequentibus opportuna
adiumenta suppeditare potest, tamen adulescentes isti ac iuvenes soli non sunt
relinquendi. Proinde his omnino necesse est, ut specialis habeatur sodalitas vel
communitas, quam adire possint cuique adniti, ut illud specificum vocationis
itinerarium, quod Spiritus Sancti donum in iis incepit, explere valeant.
Quod in Ecclesiae historia inde ab antiquis temporibus semper evenit, hoc,
et notis quibusdam confortantis novitatis adiunctis et frequentius quoque hac
nostra aetate evenire pergit: insigne scilicet illarum sacerdotalium vocationum
donum, quae, adulta iam aetate, post plus minusve productam laicalis vitae vel
professionalis officii experientiam, ad maturitatem perveniunt. Attamen nec
semper possibile nec semper conveniens est adultos exhortari, ut illud
educationis itinerarium sequantur, quod in Seminario maiore habetur.
Providendum, igitur, potius est ut, de harum vocationum sinceritate attento
animo examine exacto, specifica quaedam easdem vocationes sequendi forma
instituatur, qua, aliquibus aptationibus peropportune allatis, necessaria sive
spiritualis sive intellectualis formatio iis praestari possit.398 Mutuae denique
relationes cum aliis sacerdotii candidatis, necnon periodicae praesentiae in
Seminarii maioris communitate, de plena harum vocationum insertione in unicum
presbyterium deque earum cum ipso intima atque fraterna communione spondere
valebunt.
III. De praecipuis sacerdotalis formationis auctoribus
65. Cum opus formandi sacerdotii candidatos ad Ecclesiae pastoralem
vocationum actionem pertineat, sane dicendum est Ecclesiam, qua talem,
communitarium esse subiectum, quod gratiam et auctoritatem habet illos omnes
sequendi, quos Dominus ipse vocat, ut sui ministri in sacerdotio fiant.
Hoc igitur sensu ipsa Ecclesiae mysterii meditatio auxilium praebet ad varia
status munerumque genera aptius definienda, quae eius diversa membra, sive
singulatim sive ut corporis membra, habere debent in candidatorum presbyteratus
formatione ducenda.
Nam Ecclesia, suapte natura, «memoria» est et «sacramentum» ipsius Christi praesentiae eiusque actionis inter nos et ad nos; atque
salvificae eiusdem praesentiae vocatio ad sacerdotium debetur: immo non solum
vocatio debetur, sed ipsa quoque sequendi ratio, ita ut qui vocatur et Domini
gratiam agnoscere et libertate atque amore ei respondere valeat. Ipse deinde
Iesu Spiritus lucem fert virtutemque donat in vocatione decernenda inque huius
itinerario sequendo. Conferri, igitur, nequit authenticum formandi opus ad
sacerdotium, nisi Christi Spiritus influxu. Cuius rei plene conscius esse debet
quisque hominum formator. Quis enim in hac re agnoscere nequeat tantum
consistere «auxilium», penitus gratis datum atque summopere efficax,
quod potissimum «pondus» habet in munere ad sacerdotium formationis
explendo? Immo, quis non gaudeat coram cuiusque hominum formatoris dignitate,
qua visibiliter quodam modo configuratur ipsius Christi vicarius pro candidato
sacerdotii? Si opus, igitur, formandi ad sacerdotium essentialiter est futuri «pastoris» praeparatio secundum Iesu Christi, Pastoris boni, imaginem, quis
aptius quam ipse Iesus, per sui Spiritus effusionem, conferre potest eandem
illam pastoralem caritatem, ex qua ipse usque ad plenum sui donum vixit 399 et
ex qua vult ut omnes quoque presbyteri similiter vivant?
Episcopus est primus, qui in sacerdotali agenda formatione Christum
repraesentat. De episcopo, de quolibet episcopo, verba dici possunt, quae apud
Marcum leguntur, quaeque saepe iam rettulimus: «Vocavit ad se quos voluit;
et venerunt ad eum. Et fecit ut essent Duodecim cum illo; et ut mitteret...».400
Proinde interior Spiritus vocatio necesse est agnoscatur ut authentica episcopi
vocatio. Si omnes adire episcopum possunt, quia Pastor est omniumque Pater,
omnes quoque praesertim eius presbyteri, ex hoc quod una cum eo unum idemque
sacerdotium et ministerium participant, eum adire possunt: Episcopus
hortatur Concilium «ut fratres et amicos» suos habeat
presbyteros.401 Quod eadem ratione de omnibus est dicendum, qui ad sacerdotium
ineundum sese parant. Quod vero ad illud attinet «esse cum eo», cum
episcopo, mire et egregie significatur episcopi auctoritatis momentum eiusque
proprium illud officium respondendi de candidatorum sacerdotii formatione,
saepius scilicet eos visitando et aliquo modo «cum iis manendo».
Episcopi praesentiae peculiaris consideratio tribuenda est non solum quia
Seminarii communitati auxilium praebet, ut suam in Ecclesia particulari
insertionem vivat suamque communionem cum Pastore, qui eam ducit, sed etiam quia
finem ipsum pastoralem confirmat et vivificat qui primarium locum habet in
integra ducenda candidatorum sacerdotii formatione. Praesertim, denique, sua
praesentia suaque cum candidatis sacerdotii participatione eorum omnium
operationum, quae ad pastorale Ecclesiae particularis itinerarium spectant,
episcopus maximum confert auxilium ad «sensum Ecclesiae» maturandum,
qui ut vere eximius spiritualis et pastoralis valor, velut quoddam centrum,
constituit in ministerio sacerdotali exercendo.
66. Seminarii institutoria communitas plurium formatorum evolvitur opera:
directoris seu patris spiritualis, superiorum et professorum. Hi omnes se
sentiant oportet funditus cum episcopo coniunctos, quem diversa ratione
variisque modis repraesentant, simulque inter se sinceram ac benignam
communionem foveant atque fraternam cooperationem: hic enim inter educatores
unitatis spiritus non solum omnia educationis proposita ad iustum effectum
facilius adducere potest, sed etiam, ac praesertim, candidatis sacerdotii
prorsus significans exemplum praebet verumque initium ad illam participandam
ecclesialem communionem, quae certum ac potissimum vitae christianae et
pastoralis ministerii fundamentum constituit.
Manifestum est magnam formationis efficaciae partem a formatorum matura
validaque persona exoriri sub aspectu cum humano tum evangelico. Propterea summi
momenti est tam diligenter formatores seligere quam eos incitare, ut constanter
fiant et instantius aptiores ad mandatum implendum. Proinde synodales Patres
penitus conscii in formatorum selectione eorumque formatione plane consistere
ipsam futuram praeparationem candidatorum sacerdotii, diutius commorati sunt in
formatorum identitate accurate definienda. Haec autem specialiter scripserunt: «Labor formationis candidatorum sacerdotii certe exigit non solum quandam
specialem formatorum praeparationem, vere technicam, paedagogicam, spiritualem,
humanam et theologicam, sed etiam spiritum communionis et collaborationis in
unitate pro programmate evolvendo, ut semper unitas salvetur in actione
pastorali Seminarii sub ductu rectoris. Coetus formatorum testis sit vitae vere
evangelicae et totalis Domino deditionis. Quadam stabilitate gaudeat et
residentiam habitualem in communitate Seminarii habeat oportet. Cum Episcopo
intimius coniungatur, uti primo formationis sacerdotum responsali».402
Primi episcopi plenum suae responsalitatis sensum alere debent pro eorum
formatione, qui futuros presbyteros educandi munus sumpturi sunt. Ad hoc vero
adimplendum munus illi eligendi sunt sacerdotes, qui sobrietate vitae sint noti
variisque praediti virtutibus: habere debent «maturitatem humanam et
spiritualem, experientiam pastoralem, competentiam professionalem, stabilitatem
in propria vocatione, capacitatem ad collaborationem, praeparationem doctrinalem
in scientiis humanis (praesertim in psychologia) muneri correspondentem, et
cognitionem modorum cooperandi in coetibus».403
Servata inter forum internum et forum externum distinctione, simul et
opportuna libertate confessorem deligendi et prudentia ac discretione, quae
proprie ad ministerium directionis spiritualis spectant, tota presbyteralis
educatorum communitas unanima consensione suam sumat responsalitatis partem in
candidatos sacerdotii educandi munere. Ad eam enim ante omnia, servato tamen
auctoritatis Episcopi et Rectoris iudicio, munus spectat candidatorum
idoneitatem provehendi atque cognoscendi sive de spiritualibus, humanis et
mentis eorum dotibus, sive praesertim de pietatis spiritu, de acquirenda fidei
doctrina, de zelo pro sincera fraternitate fovenda deque caelibatus
charismate.404
Praeterea, debita consideratione habita de monitis de quibus etiam
synodales Patres mentionem fecerunt sive ex Adhortatione «Christifideles Laici» sive ex Epistula Apostolica
«Mulieris
Dignitatem» relatis,405 quae sani influxus utilitatem detegunt ex laicali
spiritualitate et ex muliebri charismate in omni educationis itinerario,
implicare opportunum videtur, debitis nempe prudentiae formis statutis et ad
varios culturae contextus accommodatis, fidelium quoque laicorum, virorum et
mulierum cooperationem in futurorum sacerdotum formatione efficienda. Accurate
igitur sunt eligendi in Ecclesiae legum provincia et secundum eorum charismata
atque probatas competentias. Ex eorum denique consociata opera, opportune
coordinata et integrata ad primarias formatorum responsalitates sumendas in
futurorum presbyterorum formatione exsequenda, beneficos fructus licet
exspectare pro aequo Ecclesiae sensus incremento proque certiore suae
uniuscuiusque sacerdotalis identitatis perceptione maturanda in ipsis candidatis
presbyteratus.406
67. Omnes qui futuros sacerdotes in sacram doctrinam introducunt eosque
sequuntur, peculiarem eos ipsos educandi responsalitatem sumunt, quam ex
experientia, presbyterali evolvente persona, firmiorem novimus esse quam aliorum
educatorum.
Theologiam docentium responsalitas, potius quam doctrinales rationes
respicere cum candidatis sacerdotii, notionem spectare debet, quae ab iisdem
ipsis habenda est de theologiae natura deque sacerdotali ministerio, sicut de
spiritu stiloque, prout ipsa theologicae doctrinae institutio postulat. Secundum
hunc sensum Synodales Patres sic recte declaraverunt: «Theologus sibi
conscius remanere debet, se docendo, non ex suis sumere sed intellectum fidei
ultimatim nomine Domini et Ecclesiae aperire et communicare. Hoc modo theologus,
non obstante usu omnium possibilitatum scientificarum, de mandato Ecclesiae suum
munus exercet et cum Episcopo in munere docendi collaborat. Quia theologi et
Episcopi in servitium eiusdem Ecclesiae ad fidem promovendam sunt, confidentiam
reciprocam efformare et colere, et in hoc spiritu etiam tensiones et conflictus
superare debent407».408
Qui theologiam docet, velut quivis alius educator, in communione manere et
cooperari debet cum omnibus aliis personis in futuris sacerdotibus formandis
deditis, simulque, scientifica probata ratione, generoso et humili et caritate
flagranti animo singularem et qualificatam operam suam praestare debet, quae non
tantum in quadam communicanda doctrina consistit quamvis sit sacra
doctrina sed praesertim oblatio est prospectus in unum redigentis,
diversas omnes humanas disciplinas variasque vitae expressiones.
Praeterea peculiaris formationis vis eiusque mira efficacia, quas theologiae
magistri exercere valent, singulari modo pendent ex eo quod potissimum ipsi
iidem magistri esse debent: «Viri fidei et pleni amore erga Ecclesiam,
persuasi adaequatum subiectum christiani mysterii cognitionis unam exstare
Ecclesiam; persuasi proinde eorum munus docendi authenticum ministerium
ecclesiale esse, ac sensu pastorali praediti, ad discernendum, praeter
contentus, etiam formas aptosque modos ad huiusmodi ministerii exercitium. In
specie, omnimoda Magisterio fidelitas a docentibus exigitur. Illi enim nomine
Ecclesiae docent, ideoque testes fidei sunt».409
68. Communitates ex quibus candidatus sacerdotii provenit, quamvis illa
necessaria acta sit separatio, quam ipse vocationis delectus exigit, influxum
non neglegendum exercere pergunt in futuri sacerdotis formationem; quare
specificae suae responsalitatis partis bene consciae esse debent.
In primis familia memoranda est: parentes christiani, sicut etiam fratres et
sorores ac omnia nuclei familiaris membra, cavere debent, ne futurus presbyter
inter angustos inducatur limites illius nimis humanae logicae, quae, etsi non
mundana, tamen sincero affectu sustineri videatur.410 Ipsi autem, eodem
proposito animati «Dei voluntatem adimplendi», formationis
itinerarium orationibus, debito respectu, recto virtutum domesticarum exemplo,
spirituali et materiali auxilio, praesertim in difficilioribus adiunctis
persequi scient. Multiplex enim hoc auxilium in plurimis casibus experientia
docet praeponderans fuisse pro candidato sacerdotii. Dein si forte genitores et
familiares indifferentes sese ostendant vel adversos vocationis delectui,
comparatio quaedam clara et serena cum eorum positione et consequentes stimuli
magno auxilio esse possunt, ut sacerdotalis vocatio consultius ac firmius
maturet.
In intima coniunctione cum familiis manet communitas paroecialis; et illae
et haec sese complent in educationis ad fidem opus efficiendum; dein specifica
pastorali actione pro educanda iuventute proque vocationibus suscitandis
paroecia familiae munere saepe fungitur. Praesertim autem paroecia egregiam
operam dat et singulariter pretiosam ad futuri sacerdotis formationem
efficiendam. Paroecialis communitas constanter sentire debet, quasi vivam sui
ipsius partem, quemvis iuvenem itinerarium ad sacerdotium persequentem eumque
orationibus sequi, aperto corde feriarum temporibus accipere, semper vereri
atque fovere dum in debitam suam presbyteralem identitatem formandam
progreditur, opportunitates ei praebendo durosque quoque stimulos admovendo ut
eius probetur vocatio ad missionem sacerdotalem.
Consociationes iuvenumque motus etiam, ut signum illiusque vitalitatis
certitudo, quam in Ecclesia Spiritus constanter infundit, operam praestare
possunt et debent ad formationem candidatorum sacerdotii fovendam, praesertim
pro iis qui ex christiana, spirituali et apostolica harum consociationum
experientia proveniunt. Iuvenes igitur illi, qui primariam formationem in
huiusmodi consociationibus receperunt quique ad easdem sese referre pergunt pro
sua ipsorum Ecclesiae experientia, nullam obligationem omnino sentire, quasi per
interiorem invitationem, debebunt sese e praeterito tempore eradicandi easque
scindendi relationes cum ambitu, qui non parvo auxilio fuit eorum vocationis et
initio et incremento, neque illas notas spiritualitatis proprias delere debent,
quas illic didicerunt atque vixerunt, quidquid boni, quidquid aedificationis
virtutumque copiae in ipsis fuerint.411 Pro illis quoque, igitur, ambitus hic
originis fons auxilii pergit esse atque praesidium in ipso formationis
itinerario ad sacerdotium peragendo.
Omnes educationum ad fidem et christiani et ecclesialis incrementi
occasiones, quas Spiritus tam multis iuvenibus praebet in multiplicibus
sodalitatum formis, motibus et consociationibus variae evangelicae
inspirationis, magnopere expedit ut sic sentiantur ac vivantur quasi altricis
animae donum intra ipsam institutionem, immo velut in huius servitium. Motus
enim vel singularis spiritus animatio «non est altera structura alterna
institutioni. Fons est contra cuiusdam praesentiae, quae usque renovat eiusdem
sinceritatem essentialem et historicam. Quapropter invenire debet sacerdos in
motu quodam lucem et calorem, unde habilis sit ad fidelitatem erga episcopum,
promptus ad institutionis munera atque vigil ad ecclesiasticam disciplinam, sic
ut vehementior sit impetus in fidem et fidelitatis gustatus».412
Omnes igitur iuvenes ex associationibus motibusque ecclesiasticis
provenientes in nova Seminarii communitate, in qua sunt ab episcopo congregati,
necesse est ut ediscant «obsequium erga alias spirituales vias simulque
spiritum disputandi atque operandi», formationis praeceptis episcopi et
Seminarii educatoribus fiducialiter atque benevole se referant seseque sincere
et fidenter committant eorum ductui et iudicio.413 Hic enim agendi modus parat
et quadam ratione anticipat genuinam presbyteralem electionem inserviendi Populo
Dei in fraterna presbyterii communione et in oboedientia episcopo praestanda.
Tam Seminarii alumnis quam presbyteris participatio specialium spiritus
animationum secundum quasdam ecclesiales associationes certe per se ipsa est
vera benefica vis interius crescendi ac sacerdotalem fraternitatem fovendi. Haec
autem participatio impedimento esse non debet, sed auxilio ad ministerii
vitaeque spiritualis exercitium agendum, quod proprium est dioecesani
sacerdotis, qui «manet totius coetus semper pastor. Non modo est "permanens
ipsum", omnibus promptus, verum omnibus congregatis praesidet
nominatim est paroeciarum moderator ut cunctis pateat aditus in
communitate et Eucharistia, iure requisitus, unde inveniatur unitas, quicumque
sit religiosus sensus et eorum pastorale studium».414
69. Denique non est obliviscendum ipsum sacerdotii candidatum verum «primum auctorem» esse dicendum adeo necessarium, ut suffici omnino nequeat
in suapte formatione ducenda: nam quodcumque educandi opus illud quoque
ad sacerdotium spectans est, denique, sui ipsius educatio. Nemo enim
nostri vicem praestare valet in illa respondendi libertate, qua una omnes nos
pollemus.
Profecto futurus quoque sacerdos, et quidem primus, crescere debet plene
sciens «primum auctorem», per antonomasiam, suae formationis ipsum
Spiritum Sanctum esse, qui novi cordis dono configurat Iesu Christo, Bono
Pastori, eique assimilat: in hoc nempe sensu candidatus suam potissimam
testabitur libertatem in accipienda Spiritus actione institutoria. Sed hanc
recipere actionem significat etiam candidato sacerdotii esse «mediationes»
recipiendas quibus utitur Spiritus. Proinde variorum educatorum actio vere et
plene efficax tantummodo fit, cum futurus sacerdos sinceram ac benevolam
cooperationem praestat.
CAPUT VI
ADMONEO TE UT RESUSCITES DONATIONEM DEI QUAE EST IN TE
De permanenti sacerdotum formatione
70. «Admoneo te ut resuscites donationem Dei, quae est in te».415
Apostoli verba ad Timotheum episcopum legitime applicari possunt ad illam
permanentem formationem, ad quam efficiendam omnes sacerdotes sunt vocati,
illius vi «donationis Dei», quam in ipsa sacra ordinatione
receperunt. Ipsa nos introducunt ad integram veritatem capiendam atque ad
peculiarem permanentem presbyterorum formationem perficiendam. Hac in re auxilio
nobis venit locus ille Pauli, in quo sic Apostolus Timotheum monet: «Noli
neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum
impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus
manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim
faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt».416
A Timotheo petit Apostolus, ut «resuscitet», id est ut refoveat,
quasi ignem sub cinere, donationem Dei, eo consilio ut eam recipiat et vivat nec
umquam amittat nec obliviscatur illam «permanentem novitatem», quae
de quacumque Dei donatione dicitur, Illius scilicet, qui nova facit omnia,417
eandemque, igitur, perenniter florentem ac naturaliter pulcherrimam vivat.
Sed illud «resuscitare» non tantum est exitus cuiusdam muneris
personali Timothei responsalitati concrediti, non tantum fructus alicuius
promissionis in memoria viventis, in voluntate operantis, sed praesertim
effectus est cuiusdam dynamismi gratiae ex Dei donatione emanantis: ipse, igitur
Deus est, qui suam ipsius donationem resuscitat, quae omnes suas atque miras
gratiae et responsalitatis divitias, in ea inclusas, elicere valet.
Sacramentali dein Spiritus Sancti effusione, qui consecrat et mittit,
presbyter Christo Iesu Ecclesiae Capiti et Pastori configuratur et ad pastorale
ministerium explendum mittitur. Quare sacerdos, indelebili ac perpetuo signo
penitus in sua ipsius natura signatur ut Iesu et Ecclesiae minister, isque
permanenti atque irrevocabili vitae condicioni inseritur mandatumque recipit
pastorale quod in eius natura insitum, totam eius existentiam implicat ipsumque
permanens est. Sacramentum Ordinis gratiam sacramentalem sacerdoti affert, quae
eum participem facit non solum «potestatis» atque salvifici Iesu «ministerii», sed etiam ipsius pastoralis
«amoris»; eodem
tempore in sacerdotem infundit omnes actuales gratias quae ei concedentur,
quoties necessariae et utiles fuerint ad ministerium receptum digne ac perfecte
explendum.
Sic permanens formatio suum proprium fundamentum suamque genuinam causam in
dynamismo sacramenti Ordinis invenit.
Non desunt certe rationes quoque simpliciter humanae, quae sacerdotem movere
valent ut permanentem suam formationem efficiat. Hoc enim postulatum proprium
est uniuscuiusque progredientis in suam ipsius identitatem perficiendam: omnis
vita quoddam est continuum itinerarium ad maturitatem; et haec per continuam
formationem procedit. Necessitas quoque est sacerdotalis ministerii, etsi
perspecti sive in sensu generali sive in sensu ceteris professionibus communi,
ideoque velut in aliorum servitium: nulla autem exstat professio, nullum munus,
nullus labor, qui certam ad hodiernas doctrinas adaequationem non postulet.
Postulatum ergo «gradum servandi» cum historiae processu, quaedam
est humana ratio, quae permanentem formationem defendit.
Sed istae aliaeque rationes sumi possunt atque explicari theologicis
rationibus nuper memoratis, quae et ulterius explicari possunt.
Sacramentum Ordinis, ob «signi» naturam, quae est omnium propria
sacramentorum, putari potest, sicut reapse est, Verbum Dei; est sane Dei Verbum,
quod vocat et mittit; est summa significatio vocationis missionisque sacerdotis.
Ordinis sacramento Deus coram Ecclesia candidatum vocat «ad»
sacerdotium. Illud Iesu «veni et sequere me» plenam ac supremam
professionem invenit in ipsa Ecclesiae sacramenti celebratione: tunc
manifestatur et proclamatur per Ecclesiae vocem resonantem ex ore episcopi, qui
precatur munusque imponit; atque sacerdos sic Iesu vocanti respondet: «Venio et sequar te». Exinde initium habet responsum illud, quod, utpote
fundamentalis delectus, progredientibus sacerdotii annis constanter repetitur et
confirmatur frequentissimis aliis responsis, quae omnia radicitus pollent atque
vivificantur in illo «ita», quod ex ipso Ordine sacro sponte emanat.
In hoc sensu licet loqui de vocatione «in» sacerdotio. Reapse
Deus pergit vocare et mittere, ostendens salvificum suum consilium in historico
processu ipsam sacerdotis ad vitam vicesque Ecclesiae ac societatis spectante.
In hoc enim prospectu verus et proprius permanentis formationis sensus eminet:
quae necessaria equidem est ad hanc continuam Dei vocationem, vel voluntatem
discernendam atque sequendam. Sic Petrus apostolus ad Iesum sequendum vocatur,
etiam postquam ipse Iesus resuscitatus gregem suum ei credidit: «Dicit ei "Pasce
oves meas. Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et
ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te
cinget et ducet, quo non vis". Hoc autem dixit significans qua morte
clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: "Sequere me"».418 Est igitur
«sequere» quoddam, quod vitam et missionem
apostoli comitatur; Est «sequere» nimirum quod vocationem et usque
ad mortem fidelitatem contestatur,419 «sequere» quod Christi
sequelam demonstrare potest una cum sui ipsius pleno dono in martyrio.420
Patres synodales rationem patefecerunt quae perennis formationis
necessitatem comprobat, quaeque pariter eiusdem naturam ostendit, cum eam
definiant «fidelitatem» sacerdotali ministerio et tanquam
continuatae conversionis progressum.421
Spiritus Sanctus, cum sacramento effusus, ipse est qui presbyterum in hac
fidelitate servanda sustinet eumque sequitur ac stimulat ad continuae
conversionis itinerarium perficiendum. Spiritus Sancti donum non exonerat, sed
sacerdotis libertatem animat ad responsalem cooperationem dandam atque
permanentem formationem sumendam tanquam sibi concreditum munus. Itaque formatio
permanens declaratio est et postulatum fidei sacerdotis propriae erga
ministerium suum, immo erga suam ipsius naturam. Est igitur amor in Iesum
Christum et cohaerentia secum ipso. Sed est etiam testimonium amoris erga
populum Dei, in cuius servitium sacerdos est constitutus. Immo testimonium verae
et propriae iustitiae: ille enim debitor est erga Populum Dei, cum vocatus sit
ad agnoscendum simulque promovendum eius ius, fundamentale «ius»,
per quod ei debentur, scilicet destinantur, Verbum Dei, Sacramenta et Caritatis
servitium, quae sunt elementa essentialia quaeque abalienari nequeunt
ad pastoralia sacerdotis ministeria perficienda. Necessaria igitur est formatio
permanens, ut huic Dei Populi iuri congruenter sacerdos respondere valeat.
Anima et forma permanentis formationis sacerdotis est caritas pastoralis:
Spiritus Sanctus enim est, qui pastoralem caritatem infundit, qui sacerdotem
introducit eumque ad altius in dies agnoscendum Christi mysterium conducit, quod
in suis divitiis explorari nequit omnino,422 et, idcirco, ad christianum quoque
agnoscendum mysterium. Eadem pastoralis caritas sacerdotem movet ad instantius
percipiendas exspectationes, necessitates, difficultates, motiones omnes eorum,
quibus ministerium suum destinatur, in quibuscumque versantur condicionibus,
sive ad personam pertinentibus, ad familiam, adque societatem.
Ad haec omnia formatio permanens contendit, percepta sicut prudens ac
liberum ipsiusque propositum, quo ipse expleatur dynamismus pastoralis caritatis
ipsiusque Spiritus Sancti, qui eius primus est fons atque perenne alimentum.
Propterea in hoc sensu formatio permanens est vera exigentia in dono ipso innata
et in recepto sacramentali ministerio semperque, omni tempore, necessaria manet.
Attamen, hodierna aetate permulto urgentior esse videtur, non solum propter
velociores rerum socialium et culturalium commutationes sive hominum sive
populorum, apud quos presbyterale ministerium exercetur, sed etiam propter illam
«novam evangelizationem», quae constituit ingenitum illud Ecclesiae
munus, quod dilationem absolute non patitur, hoc secundo ad finem volvente
millennio.
71. Perennis sacerdotum institutio, sive dioecesanorum sive religiosorum,
continuatio est naturalis atque omnino necessaria illius cultus, qui ad
presbyteri personam spectat, quique in Seminario vel in religiosa domu incohavit
et ibidem incrementum cepit una cum formativa institutione ordinationis
respectu. Magni momenti est animadvertere servareque intrinsecum nexum qui
exstat inter utramque institutionem, ante scilicet et post ordinationem. Si
namque inconstantia esset immo discrepantia has duas inter rationes
institutionis gravia consectaria statim evenirent, quae ad pastoralem actionem
respicerent atque fraternam communionem inter presbyteros, inter illos nominatim
qui aetate distinguuntur. Perennis autem institutio, iteratio non est
institutionis, quae in Seminario adquiritur, quae deinde recognoscitur et
augetur, novis additis explicativis argumentis. Ipsa enim novis evolvitur rebus
potissimumque rationibus quodammodo novis, veluti nempe unum quiddam, quod
progrediens radices in seminaristica institutione ponens
accommodationem quamdam expostulat, hodiernae aetati conformationem et
immutationem, absque tamen cessatione vel intermissione. At contra inde a
Seminario maiore permanentem institutionem parare oportet, et animum studiumque
futurorum presbyterorum eidem accommodare, per ipsius necessitatis
demonstrationem, utilitatis et spiritus, condicionibus perficiendae rei
inductis.
Quandoquidem autem perennis institutio continuatio est illius quae in
Seminario efficitur, eiusdem propositum non concluditur in habitu quodam, ut ita
dicamus, professionali, adeptis novis artibus pastoralibus aliquibus. Habenda
potius est ipsa generalis et universalis continuati cultus progressus usque
servatus, tum per uniuscuiusque partis inquisitionem formationis humanae,
spiritualis, intellectualis et pastoralis tum per vestigationem eiusdem
interioris ac vividi nexus peculiaris, initio a pastorali caritate capto
illiusque respectu habito.
72. Prima quaedam exploratio humanam rationem respicit sacerdotalis
formationis. Cotidie inter homines versans eorumque vitam singulis diebus
experiens, adolescere debet sacerdos et humanum sensum acuere, unde facultatem
consequatur necessitates intellegendi et postulata excipiendi, rogata
percipiendi tacita, spem et exspectationes communicandi aeque ac laetas
laboriosasque res in vita communi degenda; omnes conveniendi et cum omnibus
colloquendi. Cognoscens praesertim et participans, partem scilicet capiens,
humanam doloris experientiam cuiusque modi, sive ex paupertate oritur vel
valetudine, sive ex desertione vel inscitia, solitudine, rerum indigentia
animive, suam ipsius humanitatem locupletat sacerdos eandemque veriorem reddit
et nitidiorem, per crescentem ac vehementiorem hominis amorem. Suum humanum
cultum complens sacerdos, peculiare adiumentum excipit ex Christi Iesu gratia:
Boni Pastoris enim caritas non modo salutis hominum dono manifestata est, verum
eorumdem vitae participatione, cuius Verbum, quod «caro» factum
est,423 laetitiam et aegritudines cognovit, cuius labores participavit, animi
affectiones, cuius tandem aerumnas est solatus. Homo inter homines et cum
hominibus vivens, Christus Iesus extremam, certissimam perfectissimamque
humanitatis formam exhibuit: Eundem namque Canae nuptias celebrantem reperimus,
amicorum domum invisentem, animi commotione affectum in turbam quae eum
sequebatur, filios parentibus reddentem aegrotos mortuosve, Lazari discessum
dolentem...
Dum Dei populus sacerdotem conspicit maiorem assecutum humanum sensum, idem
dicere debet quod ad Hebraeos epistula de Iesu dicit: «Non enim habemus
pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per
omnia secundum similitudinem absque peccato».424
Presbyteri institutio pro spirituali ratione ex vita nova et evangelica
eruitur ad quam ipse peculiariter a Spiritu Sancto vocatur, qui in Ordinis
sacramento effusus est. Spiritus dum sacerdotem consecrat dumque eum Christo
Iesu Capiti et Pastori conformat, vinculum inducit quoddam, quod in ipso
sacerdote insitum ut penitus teneatur expostulat et personaliter vivatur,
scienter scilicet et libere, per vitae dilectionisque communionem magis ac magis
divitem atque amplam radicalemque sensuum Christi Iesu eiusdemque habitus per
participationem. Hoc cum Christo in sacerdotis vinculo, quod est ontologicum et
psycologicum, sacramentale et morale, fundamentum exstat eodemque tempore vis in
illam «vitam secundum Spiritum» et «radicalismum evangelicum»
ad quem quisque sacerdos vocatur, cuique perennis formatio favet, quoad
spiritualem rationem. Haec institutio omnino est necessaria etiam quod ad
ministerium sacerdotale attinet, ad eius veram naturam ac spiritualem
fecunditatem. «Habesne curam animarum?», secum quaerebat S. Carolus
Borromeo. Ita respondebat idem in sermone ad sacerdotes: «Noli propter hoc
curam de te ipso neglegere, neve te usque eo aliis dedas ut nihil tui tibi
supersit. Oportet certe ob oculos animarum recordationem, quarum es pastor,
habeas, at noli tui ipsius oblivisci. Intellegite, fratres, nihil esse tam
necessarium omnibus ecclesiasticis hominibus quam meditationem quae antecedit,
comitatur ac nostras actiones subsequitur: cantabo, dicit propheta, et
meditabor.425 Si sacramenta ministras, frater, meditare quod agis. Si Missam
celebras, meditare quod offers. Si psalmos in choro cantas, meditare cui et qua
de re loquaris. Si animas moderaris, meditare quo sanguine ablutae sint, et «omnia vestra in caritate fiant».426 Sic supergredi poterimus
difficultates, et innumeras quidem, in quas quotidie inciderimus. Ceterum hoc
requirit nobis demandatum officium. Si ita fecerimus Christum gignere valemus in
nobis aliisque».427
Vita nominatim religiosa continenter est «reformanda» in
sacerdote. Usus enim docet in precatione ex praeterito vivere eum non posse:
quotidie oportet non modo fidelitatem externam tempori precationis vindicare,
illi praesertim tempori celebrationi Liturgiae Horarum destinato atque illi quod
quisque libere eligit, extra officia et sacrae liturgiae horarium, verum etiam
et praesertim continuatam inquisitionem repetere unde omnino personaliter Iesus
conveniatur, fidens cum Patre colloquium instituatur, Spiritus alta experientia
agatur.
Quod vero Paulus apostolus de omnibus credentibus asseverat, pervenire
scilicet omnes debere «in virum perfectum, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi»,428 id peculiariter de sacerdotibus dici potest, qui
ad caritatis perfectionem vocantur, et idcirco ad sanctitatem, quandoquidem
ministerium ipsum pastorale eos esse etiam vult exemplaria viventia omnium
fidelium.
Intellectualis ratio institutionis poscit ut ipsa continuetur altiusque per
totum sacerdotale curriculum intellegatur, studio potissimum iuvante et
recentioribus rebus accommodato cultu, qui sit solidus et accuratus. Missionis
Iesu propheticae particeps, et mysterio Ecclesiae veritatis Magistrae insertus,
sacerdos vocatur ad Dei vultum hominibus revelandum in Christo Iesu.429 Sed hoc
poscit ut sacerdos ipse hunc vultum requirat eundemque veneranter et amanter
contempletur:430 hoc tantummodo modo potest ipse eundem ceteris demonstrare.
Theologicae vestigationis continuatio cumprimis est necessaria, ut Verbi
ministerium adimplere possit sacerdos, id quidem non confuse nuntians vel
ambigue, id denique a prorsus humanis opinionibus distinguens quamvis celebratis
et pervulgatis. Sic ipse revera Dei Populo inservire potest, et eum iuvare, ut
rationes requirentibus de christiana spe ostendat.431 Deinde «sacerdos dum
prudenter et constanter theologicae inquisitioni studet, certe et personaliter
sinceras ecclesiales divitias nancisci potest. Missionem idcirco explere potest,
quae ab eo requirit ut verae doctrinae catholicae difficultatibus respondeatur
atque sua alienaque inclinatio superetur quae ad negantem Magisterium et
Traditionem habitum fert».432
Perennis institutionis pastoralis ratio pulchre Petri apostoli verbis
significatur: «Unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam
administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei».433 Ut
quotidie secundum gratiam acceptam vivat, oportet sacerdos magis magisque alacer
sit animo atque ideo Christi pastoralem caritatem accipiat, quam Spiritus
sacramento suscepto tribuit. Quemadmodum Domini omnis actio fructus fuit pariter
ac signum caritatis pastoralis, sic ministerialis sacerdotis opera oportet sit.
Caritatis pastoralis est ipsa donum itemque munus, gratia et responsalitas, cui
necesse est esse fideles: ea est profecto recipienda eiusque vis usque ad
extrema consectaria. Haec ipsa pastoralis caritas, ut supra diximus, sacerdotem
compellit concitatque, ut veram hominum condicionem melius usque cognoscat, ad
quos mittitur, ut in historicis adiunctis in quibus versatur Spiritus rogatus
dignoscat, ut denique aptiores rationes formasque utiliores conquirat ad
ministerium hodie exercendum. Sic pastoralis caritas movet ac humana sacerdotis
conamina sustentat, unde pastoralis actuositas sit recens, credibilis et
efficax. Sed id stabilem pastoralem institutionem requirit.
Maturitatis iter non modo postulat ut sacerdos funditus perscrutari pergat
suae institutionis diversa elementa, sed poscit etiam et potissimum quidem ut
ipse haec principia plus plusque coagmentare valeat, gradatim pertingens,
interiorem unitatem: quam pastoralis caritas praestabit. Haec namque non modo
diversa elementa componit nectitque, sed eadem definit ac tanquam institutionis
sacerdotis ut talis rationes denotat, sacerdotis scilicet, veluti
perspicuitatis, vivae imaginis, Iesu Boni Pastoris ministri.
Perennis institutio sacerdotem iuvat ut tentationem superet, ne ministerium
ad immodicam actuositatem per se ipsam conquisitam constringat, ad impersonalem
rerum quandam exhibitionem, quamvis spiritualium sacrarumve, neve ad officiosum
munus pro ecclesiastica administratione. Perennis solummodo institutio
sacerdotem iuvat ut vigili cum amore «mysterium» custodiat, quod pro
Ecclesiae humanitatisque bono in se fert.
73. Perennis formationis diversae et inter se connexae rationes nos iuvant
ut altum earum sensum percipiamus: ipsa vero sacerdotem iuvat ut sit sacerdos
idemque sacerdotem agat ad Iesu Boni Pastoris spiritum ac morem.
Veritas est facienda! Ita nos admonet S. Iacobus: «Estote autem
factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos».434
Sacerdotes vocati sunt ad «faciendam veritatem» suae existentiae, ad
vivendam scilicet «in caritate» 435 suam identitatem et ministerium
in Ecclesia ac pro Ecclesia. Ii porro ad conscientiam habendam provocantur
vividiorem de Dei dono, id usque reminiscantur. Haec est ad Timotheum Pauli
invitatio: «Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in
nobis».436 In ecclesiologico ambitu, quem compluries memoravimus, altus
perennis institutionis sacerdotis sensus percipi potest prout hic est et agit in
Ecclesia, quae est mysterium, communio et missio.
Intra Ecclesiam «mysterium» vocatur sacerdos, per permanentem
institutionem, ad servandam et explicandam in fide integrae et sui ipsius
mirabilis veritatis conscientiam: ipse est minister Christi et dispensator
mysteriorum Dei.437 Paulus palam christianos rogat ut secundum hanc identitatem
ab iis habeatur; sed ipse primus, de mirifico dono a Domino accepto sibi est
conscius. Ita quisque sacerdos debet esse, si in veritate suae essentiae manere
vult. Sed hoc tantummodo in fide fieri potest, hoc tantummodo intuitu oculisque
Christi.
Hac spectata ratione, perennem institutionem autumari potest efficere ut
sacerdos sit credens et talis magis magisque fiat: ipse semper in sua veritate
se contueatur, per Christi oculos. Ei autem haec veritas grato laetoque amore
servanda est. Fidem deinde renovare debet, cum ministerium suum sacerdotale
explet. Oportet ministrum Christi se existimet, Dei dilectionis sacramentum in
homines, quotiescumque instrumentum vivum est et trames Dei gratiae hominibus
datae. Hanc quidem veritatem in fratribus agnoscere debet: hoc est aestimationis
et amoris in ceteros sacerdotes principium.
74. Formatio perennis sacerdotem adiuvat, in Ecclesia «commu- nione»
ad conscientiam maturandam suum ministerium esse postremo constitutum ad
congregandam Dei familiam tanquam fraternitatem caritate animatam et ad eandem
adducendam per Christum in Spiritu Sancto ad Patrem.438
Debet sacerdos crescere in conscientia arctae communionis qua cum Dei populo
coniungitur: se videlicet non esse «coram» Ecclesia, sed praesertim «in» Ecclesia: esse fratrem inter fratres. Per baptismum sacerdos,
dignitate insignitus ac filiorum Dei libertate, est eiusdem et unici corporis
Christi membrum.439 Huius communionis conscientia ducit ad necessitatem
suscitandi atque augendi corresponsalitatem in communi et unico munere salutis
per promptam ac humanam adhibitionem omnium charismatum et officiorum
exsecutionem quae Spiritus Sanctus credentibus praebet ad Ecclesiam
aedificandam. Praecipue ministerium pastorale explendo, natura ad bonum Populi
Dei ordinatum, sacerdos colere debet et suam arctam communionem cum omnibus
testari, sicut Paulus VI scripsit: «Opus est ut ea re, quod hominum
pastores, patres et magistri esse cupimus, idcirco fratres agamus. Colloquium
enim cum amicitia, tum vero adhibita officia maximopere alunt».440
Magis proprie sacerdos vocatur ut conscientiam maturet se membrum esse
Ecclesiae particularis cui est incardinatus, id est insertus vinculo iuridico
simul et spirituali ac pastorali. Eiusmodi conscientia postulat et auget
peculiarem in propriam Ecclesiam amorem. Haec, re ipsa, terminus est vivus ac
perennis pastoralis caritatis, quae cum presbyteri vita est semper componenda
quaeque eum ducit ad eiusdem huius particularis Ecclesiae historiam vel vitae
experientiam participandam in eius divitiis ac fragilitatibus, in eius
difficultatibus et exspectationibus; ad laborandum in ea et pro eius incremento.
Debent igitur sentire se ditiores factos ab Ecclesia particulari et impigre
adstrictos ad eius aedificationem tum quisque sacerdos tum ceteri, illam
pastoralem navitatem producendo, quae propria fuit fratrum in sacerdotio, qui
ante fuerunt. Ineluctabilis necessitas caritatis pastoralis erga propriam
Ecclesiam particularem et eius futurum ministeriale est sollicitudo qua sacerdos
invenire debet, ut ita dicamus, qui sibi in sacerdotio succedat.
Sacerdos maturare debet in conscientia communionis exsistentis inter
diversas Ecclesias particulares, quae communio insita est in eo, quod Ecclesiae
sunt, quae in loco personam gerunt unius et universalis Christi Ecclesiae.
Huiusmodi communionis inter Ecclesias conscientia favebit «donorum
commutationi», imprimis donorum vivorum ac personalium, qualia ipsi
sacerdotes sunt. Hinc studium, quin immo alacris cura de adducenda ad effectum
aequa cleri distributione.441 In his Ecclesiis particularibus memorandae sunt
eae, quae «libertate carentes proprias non possunt habere vocationes»,
sicut etiam «Ecclesiae nuper ex persecutionibus venientes atque indigentes
auxiliis, quae per longum tempus a multis magnanimiter et fraterne data sunt et
continuo offeruntur».442
Intus in communitate ecclesiali, sacerdos praecipue vocatur ad crescendum,
in sua veritate perenni, in suo presbyterio cumque suo presbyterio episcopo
coniuncto.
Presbyterium, in sua veritate plena, mysterium est; res est enim
supernaturalis, quoniam in Ordinis sacramento positum est. Hoc eius fons est,
eius origo; eius ortus et auctus «locus». Namque, «presbyteri
per sacramentum Ordinis vinculo personali et indissolubili cum Christo unico
sacerdote colligantur. Ordo eis ut singulis confertur, sed inserti sunt in
communione presbyterii cum episcopo iuncti 443».444
Haec sacramentalis origo apparet et extenditur in exercitio ministerii
presbyteralis: a mysterio ad mysterium. «Presbyterorum unitas et cum
episcopo et inter se non ab extra additur naturae eorum servitii propriae, sed
exprimit eius essentiam quatenus est cura Christi Sacerdotis circa plebem ex
unitate Sanctissimae Trinitatis adunatam».445 Haec sacerdotalis unitas, ex
spiritu caritatis pastoralis explicata, sacerdotes facit Iesu Christi testes,
qui Patrem est deprecatus ut «omnes unum sint».446
Facies igitur presbyterii, facies est verae familiae, fraternitatis, cuius
vincula non ex carne et sanguine sunt, sed ex ordinis gratia: quae gratia sumit
et tollit rationes humanas, psychologicas, affectiosas, amicabiles et
spirituales inter sacerdotes; gratia, quae diffunditur, penetrat et ostenditur
atque ad effectum deducitur multis mutui auxilii modis, non solum spiritualibus,
verum etiam materialibus. Fraternitas presbyteralis neminem excludit, at suas
potest ac debet habere propensiones: evangelicas, dicimus, in eos qui maiore
auxilii vel hortationis necessitate laborant. «Haec fraternitas specialem
habet curam de iuvenibus presbyteris, cordialem ac fraternum dialogum cum illis
mediae et maioris aetatis, et erga illos qui una aliave ratione difficultates
experiuntur; etiam sacerdotes qui ab hac forma vitae defecerunt, aut illam non
sequuntur, non solum non derelinquit, sed fraterna sollicitudine ultra
prosequitur».447
Unici presbyterii pars sunt, titulo diverso, etiam presbyteri religiosi qui
in Ecclesia particulari habitant et operantur. Eorum praesentia omnes locupletat
sacerdotes variaque charismata, ex quibus vivunt, dum presbyteris adhortationi
sunt ut crescant in cognitione ipsius sacerdotii, conferunt ad excitandam et
prosequendam sacerdotum formationem permanentem. Vitae religiosae donum, in
dioecesana compage si sincerae aestimationi coniungitur et iusta observantia
proprietatum cuiusvis Instituti et cuiuslibet spiritualis consuetudinis,
testimonii christiani fines dilatat et multimodis prodest spiritualitati
sacerdotali locupletandae, praesertim quod pertinet ad rectam necessitudinem
atque mutuam efficacitatem inter valores Ecclesiae particularis et Ecclesiae
universitatis Populi Dei. Ipsi religiosi attenti erunt praestando spiritui verae
communionis ecclesialis, liberali participationi itineris dioecesis et episcopi
optionum, suum charisma libenter suppeditando aedificandis omnibus in
caritate.448
In contextu Ecclesiae communionis et presbyterii melius quaestio tractari
potest de sacerdotis solitudine, in qua Patres synodales perseveraverunt. Est
solitudo quidem, quae ad experientiam omnium pertinet et aliquid est omnino
naturale; sed est etiam solitudo, quae e variis oritur difficultatibus et alias
vicissim gignit difficultates. Hoc sensu «activa participatio in
presbyterio dioecesano, regulares contactus cum episcopo et aliis sacerdotibus,
mutua collaboratio, vita communis vel fraterna inter sacerdotes, sicut etiam
conviventia familiaris cum christifidelibus laicis activis in paroecia, media
valde utilia sunt ad superandos effectus negativos solitudinis quos interdum
sacerdos experiri potest».449 At solitudo non solummodo difficultates
parit, verum et efficaces praebet opportunitates sacerdotis vitae: «In
spiritu oblationis accepta et quaesita in intimitate cum domino Iesu, solitudo
etiam orationis et studii opportunitas ac simul sanctificationis et humani
progressus adiumentum esse potest».450
Ne dicamus aliquod solitudinis genus partem esse necessariam formationis
perennis. Saepe Iesus secedebat ut solus oraret.451 Facultas bonam solitudinem
sustinendi est ad vitae interioris curam condicio necessaria. De solitudine
agitur Domini praesentia habitata, qui nos, in Spiritus lumine, cum Patre
iungit. Sic intellecta, silentii cura et spatiorum temporumque «deserti»
quaesitio formationi perenni necessariae sunt. Hoc item sensu qui suam
solitudinem bene colere nescit, ad veram fraternamque communionem non aptus
dicitur esse.
75. Formatio perennis eo spectat, ut sacerdos magis conscius fiat se
Ecclesiae munus salvificum communicare. In Ecclesia, qua «mu- nere»,
formatio perennis sacerdotis comprehenditur non solum sicut necessaria condicio,
verum etiam sicut ratio minime praetermittenda, ut constanter de significatione
recogitetur fidesque detur illam fideliter atque alacriter ad effectum adductum
iri. Hac formatione sacerdos adiuvatur ad animadvertendum totum momentum, sed
eodem tempore splendidam officii gratiam, quod non sinit eum esse tranquillum:
sicut Paulus is posse dicere debet: «Si evangelizavero, non mihi est
gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero» 452 et simul postulationis, apertae aut tacitae vehementer proficientis
ab hominibus, quos Deus sine intermissione ad salutem vocat.
Solum idonea formatio permanens potest sacerdotem sustinere in eo quod
essentiale et decretorium est eius sacerdotio, in fidelitate videlicet, uti
apostolus Paulus scribit: «Hic autem quaeritur inter dispensatores
(mysteriorum Dei) ut fidelis quis inveniatur».453 Fidelis esse debet
sacerdos, etsi varii generis difficultatibus offendit, vel condicionibus admodum
importunis ac fatigationis, comprehensibilis sane, per omnes vires quae praesto
sunt ei, et ad vitae usque finem. Pauli testimonium cuilibet sacerdoti exemplo
esse debet et stimulo: «Nemini dantes ullam offensionem, ut non
vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei
ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in
angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis,
in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in Spiritu Sancto, in
caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a
dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam;
ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce
vivimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes, semper autem gaudentes,
sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia
possidentes».454
76. Formatio permanens, ob id ipsum quod «permanens» est, est
semper sacerdotibus excolenda; omni igitur vitae tempore omnique in condicione,
sicut et in omni gradu responsalitatis ecclesialis: secundum, ut par est,
facultates ac proprietates, quae vitae condicionum et concreditorum munerum
mutationi iunctae sunt.
Formatio perennis seu permanens est imprimis iuvenibus sacerdotibus
officium: ea illas habere debet assiduitatem et rationem congressionum quae, dum
producunt gravitatem et soliditatem formationis in seminario acceptae, gradatim
iuvenes ducunt ad intellegendas et colendas singulares divitias «doni»
Dei sacerdotii videlicet et ad interpositionem certiorem ac magis
consciam in dies in presbyterium, ideoque in communionem atque in
corresponsalitatem cum omnibus fratribus in sacerdotio.
Si comprehendi potest quidam «satietatis» sensus, quo iuvenis
presbyter affici potest, vix e seminario egressus, prae novis studii et
congressionis temporibus, est omnino opinio reicienda, tanquam falsa et
periculosa, formationem presbyteralem concludi praesentia in seminario peracta.
Congressiones formationis permanentis communicantes iuvenes sacerdotes
poterunt mutuum afferre auxilium invicem participantes experientias et
cogitationes de exsecutione eius presbyteralis ac ministerialis exemplaris, quod
in sucum et sanguinem converterunt per annos in seminario actos. Eodem tempore
eorum actuosa participatio congressionum ad formationem presbyterii
pertinentium, exemplo esse poterit et stimulo sacerdotibus senioribus, sicque
suum testabuntur amorem erga totum presbyterium suumque Ecclesiae particularis
studium, quae bene formatis sacerdotibus indiget.
Ad adiuvandos iuvenes sacerdotes hoc difficili vitae et ministerii sui
momento peropportunum est, si non necessarium hodie, structuram munimenti ad hoc
ipsum institutam creare, cum moderatoribus ac idoneis magistris, in qua possint
invenire, modo congruenti et continuo, praesidia necessaria ad bene ineundum
suum sacerdotale servitium. In congressionibus periodicis, satis longis et
crebris, actis, si fieri potest, in loco communi, domicilii instar, utilia iis
concedentur tempora quietis, deprecationis, meditationis et fraterni colloquii.
Ita facilius ab initio poterunt vitam suam presbyteralem evangelice ordinare. Si
vero singulae Ecclesiae particulares non poterunt hoc servitium suis iuvenibus
sacerdotibus praebere, opportunum erit Ecclesias vicinas sese coniungere et una
simul opes collocare et apta programmata elaborare.
77. Formatio permanens officium quoque est presbyteris mediae aetatis.
Reapse multiplicia sunt pericula, quibus possunt se offerre, ob ipsam aetatem,
qualia sunt nimia navitas et quaedam in ministerii exercitio assuetudo. Hinc
sacerdos temptatur sibi nimis confidere, ac si eius personalis experientia iam
comprobata non amplius esset cum ulla re aut cum quoquam comparanda. Non raro
sacerdos adultus quandam patitur interiorem lassitudinem noxiam, signum
frustrationis paratae omnia perpeti ante difficultates et male gesta. Huiusmodi
condicioni responsionem dant formatio permanens, continua et aequa recognitio
sui suique agendi modi, constans quaesitio causarum et instrumentorum ad
proprium munus exsequendum: ita sacerdos spiritum servabit vigilantem et paratum
ad perennes et tamen semper novas postulationes salutis, quas quisque presbytero
proponit, «homini Dei». Permanens institutio eos quoque presbyteros
implicare debet qui provecta iam aetate senes habentur, qui in nonnullis
Ecclesiis maior sunt iam pars presbyterii. Idcirco gratus animus est iis
referendus ob ministerium Christo et Ecclesiae praestitum iisque solidarietas
est significanda, qui in talibus condicionibus versantur. Horum presbyterorum
permanens formatio non expostulabit officium studiorum, recentioris doctrinae et
cultus inquisitionis, sed sedatam remissamque confirmationem illius muneris,
quod iisdem in presbyterio adhuc est sustinendum, non modo ut ministerium
pastorale, quamvis diversis sub formis, continuetur, verum etiam vitae et
apostolatus experti ut magistri et aliorum sacerdotum doctorum sustinere possint
ipsi personam.
Sacerdotes quoque qui ob labores et valetudinem haud bonam in debilibus
condicionibus versantur corporis animive perenni institutione iuvantur, unde
iidem concitentur ad quietum acreque pro Ecclesia ministerium continuandum, ne
se a communitate vel presbyterio seiungant, ad externam actionem minuendam, ut
tantummodo eos actus peragant pastoralis necessitudinis et spiritualitatis
personalis aptos ad rationes et sacerdotii laetitiam sustinendas. Permanens
formatio adiuvabit eos ad vivam servandam conscientiam, quam ipsi fidelibus
inculcaverunt, se scilicet pergere esse membra nava in Ecclesiae aedificatione,
etiam et potissimum propter suam cum Christo patienti communionem aeque cum tot
fratribus sororibusque qui in Ecclesia Passionem Domini participant, spiritalem
Pauli experientiam repetentes qui asseveravit: «Nunc gaudeo in passionibus
pro vobis et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro
corpore eius, quod est Ecclesia».455
78. Condiciones, in quibus saepe ac pluribus locis hodie impletur
ministerium sacerdotum non facile quidem reddunt serium opus formationis:
multiplicata enim officia et servitia, vitae humanae complexa indoles in
universum atque communitatum christianarum particulatim, actionis febris et
intentus ardor, quae propria sunt tot regionum societatis nostrae, crebro
destituunt presbyteros illo tempore ac viribus quae pernecessariae sunt ut sibi
attendant.456
Haec efficiunt ut in omnibus augeantur officia responsalia ita ut superentur
difficultates, quin immo evadant provocatio aliqua ut formatio permanens
elaboretur ac perficiatur quae convenienter respondeat magnitudini doni Dei
necnon gravitati ipsarum postulationum exigentiarumque temporis nostri.
Rursus scilicet responsales permanentis formationis sacerdotum reperiendi
sunt intra Ecclesiam-«communionem». Hoc modo tota particularis
Ecclesia, ducente ipso episcopo, officio oneratur concitandi variisque
rationibus procurandi permanentem presbyterorum institutionem. Hi enim non sibi
solis exsistunt sed Dei populo: hac de causa, permanens educatio, dum
maturitatem humanam, spiritualem, intellectualem et pastoralem sacerdotum
praestat, in bonum aliquod evadit cuius consors est Populus Dei ipse. Praeterea,
pastoralis ministerii exercitatio ipsa perducit ad continuam fructuosamque
permutationem reciprocam inter fidei vitam presbyterorum ac vitam fidelium.
Omnino partitio vitae inter sacerdotem et communitatem, si sapienter quidem
ducitur et adhibetur, constituit partem praecipuam permanentis educationis, quae
tamen redigi non potest ad aliquem singularem eventum aut unum quoddam inceptum
sed extenditur et pervadit ministerium totum presbyteri vitamque.
Etenim christiana experientia hominum simplicium et humilium, spiritales
impetus personarum Dei amantium, applicationes animosae fidei ipsius ad vitam a
christianis peractae elaborantibus variis in muneribus socialibus et civilibus,
haec omnia a sacerdote suscipiuntur qui dum ea ministerio suo sacerdotali
illustrat, inde spiritalem magni momenti alimoniam haurit. Dubitationes quoque
et discrimina ac tarditates coram diversissimis condicionibus presbyterorum
singulorum et socialibus, invitamenta ad repudiandum omne vel ad desperationem
ipso tempore dolorum et aegrotationum et mortis: in summa, omnia difficilia
adiuncta quibus obviam fiunt homines in fidei itinere, vivuntur fraterne ex
animoque perferuntur in sacerdotis corde qui responsiones pro aliis conquirens
continenter movetur ut sibi eas in primis detegat.
Universus sic Dei populus singulis suis in membris valet et debet magni
momenti adiumentum suorum sacerdotum educationi permanenti praebere. Qua in re
relinquere presbyteris debet temporis spatia pro studio et precatione, ab iis id
poscere cuius causa a Christo missi sunt nec quidquam aliud, adiutricem
suppeditare operam variis in provinciis pastoralis muneris praesertim vero illis
quae ad hominum promotionem pertinent et caritatis ministerium, in tuto
collocare vincula humanitatis ac fraternitatis cum iis, faciliorem sacerdotibus
reddere eam conscientiam qua dicere ipsi possint: «Non... dominamur fidei
vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri» omnium sane christifidelium.457
Formativum Ecclesiae particularis officium erga sacerdotes concorporatur ac
determinatur secundum coniunctionem cum singulis membris quae eam componunt,
initio facto a presbytero ipso.
79. Certo quodam modo ipsemet singularis sacerdos primus auctor in Ecclesia
institutionis permanentis est: revera quisque presbyter officio tenetur, quod
quidem in Ordinis sacramento innititur, ut Dei dono fidelis persistat necnon
concitato motui cotidianae conversionis qui eodem ex dono profluit. Regulae aut
normae ecclesiasticae auctoritatis hac in re, haud secus atque exemplum ipsum
ceterorum sacerdotum, non sufficiunt ut permanens formatio videatur optabilis
sive desiderabilis, nisi unusquisque sacerdos sibi persuasit quam sit illa
necessaria et nisi paratus est uti eius occasionibus et temporibus et formis.
Permanens enim educatio «iuventutem» animi conservat quam nemo ab
exteriore parte imponere potest, sed quam intra se singuli semper inveniant
oportet. Is solus, qui hoc discendi semper desiderium servaverit vivum atque
crescendi, eam «iuventutem» possidebit.
Potissimum officium Episcopi est simulque presbyterii. In eo enim Episcopi
officium consistit quod per eum sacerdotium suum presbyteri accipiunt et cum eo
communicant pastoralem sollicitudinem erga Dei Populum. Officium ipse gerit
perseverantis institutionis illuc spectantis ut omnes eius sacerdotes
liberaliter se fideles praestent dono ministerioque recepto, quemadmodum Populus
Dei eos agere vult iusque habet ut sese gerant. Idem vero officium movet
episcopum una cum toto presbyterio ut propositum opus excogitet constituatque
rationem qua permanens educatio conformetur non veluti quidquam adventicium,
verum tanquam deliberata doctrinarum ratio quae per passus certos enucleatur
certasque exhibet vias. Implebit ideo officium suum episcopus, non modo si
presbyterio suo praebuerit loca ac tempora permanentis formationis sed etiam si
ipsemet praesentem se exhibuerit et congressionibus interfuerit humaniter ex
animoque. Decebit saepius vel etiam oportebit plurium dioecesium finitimarum vel
regionis alicuius ecclesiasticae episcopos inter se consentire viresque
coniungere ut incepta meliora offerantur vereque incitent formationem illam
perpetuam, cuius generis sunt curricula accommodationis biblicae theologicae
pastoralis, hebdomades residentiae, cycli instructionum, tempora meditationis et
comprobationis in pastoralis itinere ipsius presbyterii communitatisque
ecclesialis.
Sua explebit munia episcopus, si partes etiam advocabit et auxilia quae
afferri poterunt ex studiorum facultatibus et institutis theologicis ac
pastoralibus, ex seminariis et institutionibus vel consociationibus ubi homines,
sacerdotes religiosi fideles laici, in presbyterorum educatione versantes
conglobantur.
Intra particularem quamque Ecclesiam locus praecipuus obvenit ipsis
familiis, ad quas nempe secundum earum naturam «ecclesiarum domesticarum»
refertur revera vita ipsa communitatum ecclesiarum quas animant gubernantque
sacerdotes. Nominatim vero partes extollendae sunt familiae nativae. Haec namque
coniuncta et in suis propositis consentiens potest operi filii sui proprium
quoddam praebere adiumentum magni profecto momenti. Cum enim consummat consilium
illud providentiae divinae, quod eam constituerat germen vocationis ac
necessarium auxilium ad incrementum et progressum, domus sive familia
sacerdotis, plane semper observans hunc filium qui voluit se Deo proximoque
dedere, perstare debet semper testis fidelis qui munus eius confirmat, comitatur
et participat magno cum studio et reverentia.
80. Etsi quodvis momentum esse potest «tempus acceptabile» 458
quo sacerdotem perducit Spiritus Sanctus ad incrementum in oratione ac studio
necnon conscientia propriorum munerum pastoralium, quaedam tamen momenta
exsistunt «privilegiata», licet communiora et in antecessum
praestituta.
Hoc quidem loco commemorandi in primis sunt congressus episcopi cum proprio
presbyterio, sive liturgici illi sunt (praesertim Missae Chrismatis
concelebratio feria quinta in Cena Domini) sive pastorales et culturales, ut
videlicet sententiae permutentur de pastorali industria vel studia agantur de
quibusdam quaestionibus theologicis.
Contingunt praeterea conventus spiritualitatis sacerdotalis, quales sunt
exercitationes spiritales, dies recessus, aliaque similia. Progressionis et
auctus spiritalis ac pastoralis opportunitates sunt, tum etiam occasiones
orationis longioris et tranquillioris, tempora quibus reditur ad radices ipsius
exsistentiae sacerdotalis, quibus renovatur novum studium fidelitatis et
pastoralis actuositatis.
Magnum prae se ferunt pondus etiam congressiones studiorum communisque
meditationis: impediunt enim ne animi cultura reddatur misera et egena aut
refugiatur ad commodas opiniones etiam in apostolatus campo quae sunt effectus
inertiae mentis; suppeditant summam iam maturiorem variorum vitae spiritualis
elementorum vitaeque culturalis et apostolicae; mentem porro animumque aperiunt
novis provocationibus novisque appellationibus quas Ecclesiae praebet Spiritus.
81. Complura sunt praeterea adiumenta et instrumenta quibus uti licet, quo
ipsa formatio permanens usque uberior evadat vitae experientia sacerdotibus
ipsis. Inter haec memorare placet varias formas communis vitae sacerdotum, quae
semper in Ecclesiae historia adfuerunt, quamvis diversis modis gradibusque
fervoris: «Hodie fieri non potest quin ipsae magnopere commendentur, inter
illos potissimum qui vivunt vitam actionemque apostolicam, verum omnibus exhibet
sociis presbyteris ipsisque laicis caritatis et unitatis exemplum».459
Aliud quoddam subsidium importare possunt sacerdotum sodalitates, praesertim
vero ipsa instituta saecularia sacerdotum quae prae se ferunt tamquam propriam
notam indolem dioecesanam, ex qua arctius sacerdotes cum episcopo consociantur
efficiuntque «consecrationis statum ubi per vota aliave vincula sacra
presbyteri devoventur ad evangelica consilia in vita cotidiana incarnanda».460
Cunctae autem «fraternitatis sacerdotalis» rationes ab Ecclesia
probatae proficiunt non tantum ad spiritalem vitam, verum ad vitam quoque
apostolicam ac pastoralem.
Usus pariter directionis spiritualis multum sane confert ad permanentem
sacerdotum educationem provehendam. Translaticium instrumentum est quod nihil
interea perdidit suae praestantiae non solum ut spiritualis formatio praestetur,
sed etiam ut perpetua fidelitas ac magnanimitas in ministerii sacerdotalis
exsecutione promoveatur sustineaturque. In hanc quidem scripsit sententiam
futurus Pontifex Paulus VI: «Opus pulcherrimum facit directio spiritualis
ac dici potest ea pernecessaria morali spiritualique iuventutis incremento quae
quidem plena fidelitate cupiat interpretari et sequi vocationem, qualiscumque ea
est, propriae vitae; adservat porro illa beneficam utilitatem omni vitae aetate,
cum sub lumine et caritate alicuius pii prudentisque consilii expetitur
comprobatio propriae honestatis atque consolatio de magnanima officiorum
propriorum procuratione. Paedagogicum est instrumentum magnae prudentiae, summi
tamen ponderis, ars est paedagogica et psychologica permagnae gravitatis in eo
qui eam factitat; spiritualis exercitatio humilitatis est ac fiduciae in eo qui
eam percipit».461
CONCLUSIO
82. «Dabo vobis pastores iuxta cor meum».462 Hodie quoque haec
Dei pollicitatio vivit in Ecclesia vigetque: ipsa enim sibi sentit has prophetae
voces destinari; eas porro videt cotidie impleri tot in terrarum regionibus, vel
potius tot in hominum cordibus praesertim iuvenum. Propositis vero gravibus
urgentibusque suis mundique necessitatibus concupiscit Ecclesia ut ad tertii
millennii limen divinum promissum nova ratione impleatur ampliore
intentiore efficaciore tanquam ex singulari quadam Spiritus Pentecostes
effusione.
Domini promissio in Ecclesiae animo orationem excitat, fidentem
implorationem ardentemque ex Patris amore, qui quem ad modum Iesum misit Bonum
Pastorem Apostolos et eorum Successores innumerabilemque presbyterorum
multitudinem, sic etiam huius temporis hominibus fidelitatem suam ostendere
pergit suamque bonitatem.
Huic ideo gratiae parata est Ecclesia ad respondendum. Percipit enim Dei
donum responsionem postulare chori instar et magnanimam: sine intermissione est
omni Populo Dei precandum ac laborandum pro sacerdotalibus vocationibus;
sacerdotii candidati maxime serio animo comparentur oportet ut suscipiant et
vivant Dei donum sibi videlicet conscii Ecclesiam et mundum omnino se ipsis
indigere; amore rapiendi sunt Christi Boni Pastoris quorum cor ad Ipsius est
conformandum, parati esse debent ut vias mundi percurrant veluti eius imagines
omnibus nempe declaraturi Christi viam, veritatem et vitam.
Nominatim vero familias compellamus: ut parentes potissimumque matres
liberaliter Domino donent liberos quos is ad sacerdotium arcessit utque
laetantes cooperentur in eorum vocationis curriculo probe reminiscentes hoc
quidem modo reddere se maiorem altioremque christianam eorum fecunditatem et
ecclesialem posseque certo quodam sensu experiri Virginis Matris Mariae
beatitatem: «Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui».463
Adulescentibus autem huius aetatis dicimus: estote vos Spiritus voci
dociliores; sinite imo in animo appellationem Christi Domini resonare; sentite
super vos amantes Iesu oculos studioseque respondete propositis illius plenae
sequelae.
Respondet quidem Ecclesia huic gratiae per officium quod sacerdotes sibi
sumunt ut perficiant permanentem illam formationem quam dignitas et munus
flagitant Ordinis sacramento collata. Universi vocantur presbyteri ut agnoscant
peculiarem urgentemque necessitatem suae educationis hoc tempore: etenim nova
evangelizatio eget novorum evangelizantium, qui scilicet sunt sacerdotes qui
sese obstringunt ut suum compleant veluti iter proprium ad sanctitatem.
Promissum Dei eo spectat ut Ecclesia provideat non cuiuslibet generis
pastores verum pastores «secundum cor suum». Dei autem cor nobis
patefactum est penitus in Christi Boni Pastoris corde. Illud porro Christi cor
etiam hodie misereri pergit multitudinum eisque panem praebere veritatis, panem
amoris ac vitae 464 et velut omnino in aliis pariter palpitare cordibus, nempe
presbyterorum: «Date illis vos manducare».465 Necesse est homines
exeant de obscuritate et timore; agnoscendi sunt nomineque vocandi ut securi per
vitae semitas ambulent, ut denuo inveniantur si perierunt, ut diligantur, ut
salutem consequantur velut supremum amoris Dei munus: haec ipsa singula efficit
Iesus Pastor Bonus; ille ac presbyteri cum eo.
At nunc finem Nos huius Adhortationis facientes respicimus numerum eorum qui
sacerdotium affectant, sacrorum alumnorum et sacerdotum qui omnibus in orbis
partibus, in condicionibus usque difficilioribus quin immo nonnumquam terrificis
ac semper laeto in labore fidelitatis erga Dominum et indefesso ministerio
ipsius gregis, suam cotidie vitam offerunt in fidei augmentum et spei et
caritatis intra animos ipsamque historiam virorum ac mulierum nostri temporis.
Carissimi sacerdotes, vos hoc facitis quandoquidem Dominus ipse Spiritus sui
virtute vos vocavit ut in vasibus fictilibus simplicis vestrae vitae thesaurum
demonstretis inaestimabilem ipsius amoris ut Boni Pastoris.
Una Nos cum synodalibus Patribus et pro cunctis totius orbis et omnis
ecclesialis communitatis episcopis maximam testamur aestimationem quam vestra
fidelitas ministeriumque vestrum merentur.466
Et dum vobis omnibus gratiam illam exoptamus ut cotidie Dei donum per
impositionem manuum receptum renovetis,467 ut solacium experiamini profundae
amicitiae quae cum Christo coniungit et sociat inter vos, ut percipiatis gaudium
gregis Dei semper crescentis ad maiorem usque amorem erga eum omnemque hominem,
ut excolatis serenam certitudinem ipsum «qui coepit in vobis opus bonum»,468
id perfecturum esse usque in diem Christi Iesu, vobiscum interea cumque
unoquoque vestrum preces adhibemus Mariae nostri sacerdotii matri et altrici.
Omnis species formationis sacerdotalis referri potest ad Beatam Virginem
Mariam, quae melius ceteris humanis Deo vocanti respondit; quae ancilla ac
discipula Verbi ita est facta, ut animo et corpore suo Verbum hominem factum
conceperit, quo donaret genus humanum; quae ipsa vocata est ad educandum unicum
aeternumque Sacerdotem, eundemque docilem factum matrisque auctoritati subditum.
Suo exemplo ac intercessione beatissima Virgo et pro vocationibus fovendis et
pro sacerdotibus in Ecclesia confirmandis vigilare pergit.
Quapropter vocamur nos presbyteri ut devotionem in Virginem Mariam firmam
amoris plenam in nobis augeamus, eamque imitatione illius virtutum et multa
prece testemur.
Mater Iesu Christi et Mater sacerdotum, hoc accipe nomen quod Tibi
tribuimus, ut maternum munus tuum celebremus et Sacerdotium Filii tui
tuorumque horum filiorum contemplemur apud Te, Sancta Dei Genitrix.
Mater Christi, Messiae Sacerdoti propter Sancti Spiritus unctionem corpus
carneum tradidisti ut pauperes et contriti corde salvi fierent; tuere in
corde tuo et in Ecclesia sacerdotes, Mater Salvatoris.
Mater fidei, Filium hominis comitata es ad templum qui promissa
Patribus facta impleret; trade Patri gloriae eius causa sacerdotes Filii
tui, Foederis Arca.
Mater Ecclesiae, inter discipulos in Cenaculo pro Populo eiusque
Pastoribus rogabas; impetra presbyterali ordini plenitudinem donorum, Regina
Apostolorum.
Mater Christi Iesu, primordiis vitae eius eiusque muneris cum Eo
eras, Eum quaesivisti Magistrum in media hominum turba, Ei adfuisti
a terra sublevato, consumpto propter unum aeternumque sacrificium, quam
prope erat Ioannes, filius Tibi traditus; eos accipe, qui ab initio vocati
sunt eorum auctum protege, comitare in vita et in ministeriis, filios
tuos, Mater sacerdotum.
Amen!
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis Martii, in sollemnitate
Annuntiationis Domini, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
Copyright © Libreria Editrice
Vaticana
|