|
IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA
POSTSYNODALIS « VITA CONSECRATA »
EPISCOPIS ET CLERO, ORDINIBUS
CONGREGATIONIBUSQUE RELIGIOSIS, SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICHE, INSTITUTIS
SAECULARIBUS ET CUNCTIS FIDELIBUS DE VITA CONSECRATA EIUSQUE MISSIONE IN
ECCLESIA AC MUNDO
1. Vita Consecrata, quae suas radices in Christi Domini exemplis doctrinisque
habet, Dei Patris donum est Ecclesiae ipsius per Spiritum concessum.
Evangelicorum enim consiliorum professione dotes Iesu propriae - virginis pauperis
oboedientis - singularem constantemque suam obtinent « visibilem formam » in mundo
simulque fidelium mens ad illud regni Dei mysterium dirigitur quod in historia
iam operatur, sed suam in caelis adhuc exspectat consummationem.
Progredientibus quidem saeculis nec viri defuerunt nec feminae
qui, Patris vocationi parentes nec non Spiritus instigationi, hanc peculiarem
delegerunt sequelam Christi ut se Ei devoverent « indiviso » corde.(1) Omnia et
illi dereliquerunt, haud secus atque Apostoli, ut cum Christo manerent seseque
Dei et fratrum famulatui sicut ille traderent. Hoc profecto modo aliquid
contulerunt sane ad Ecclesiae mysterium munusque demonstrandum, multiplicibus
vitae spiritalis apostolicaeque gratiis quas Sanctus Spiritus its largiebatur,
quam ob rem adiuverunt quoque ut hominum societas renovaretur.
DE CONSECRATA VITA GRATIAE AGUNTUR
2. Tanti quidem in Ecclesia ponderis sunt consecratae vitae
partes, ut Synodum convocari censuerimus, ad eius significationem
exspectationesque perscrutandas adventante iam novo millennio. In ipso synodali
congressu voluimus ut iuxta Patres pariter praesentes adessent etiam complures
consecrati viri ac mulieres consecratae, ne communibus deliberationibus eorum
deficerent propriae partes.
Omnes nobis conscii sumus divitiarum quas vitae consecratae
donum ecclesiali adfert communitati ex ipsa suorum donorum institutionumque
varietate. Gratias Deo simul referimus pro ordinibus religiosisque
Institutis contemplationi aut apostolatus operibus destinatis, pro vitae
apostolicae Societatibus, pro saecularibus Institutis, pro ceteris consecratorum
coetibus nec non iis universis qui, in pectoris sui penetralibus, peculiari
consecratione Deo se dicant.
Intra Synodum ipsam veluti manu tacta est vitae consecratae
universalis disseminatio, quae adest in cuiusvis terrarum partis Ecclesiis.
Progressionem evangelizationis illa incitat ac comitatur variis in orbis
regionibus, ubi non tantum grato animo recipiuntur Instituta a nationibus
alienis ingredientia, sed etiam nova instituuntur, permagna cum formarum atque
expressionum diversitate.
Ita nempe, si quibusdam in orbis provinciis consecratae vitae
Instituta difficiliora transire tempora videntur, aliis tamen locis mirabili
quodam vigore efflorescunt, demonstrantes totius sui donationis Deo factae in
Christo culturae et cuiusque populi historiae minime repugnare. Neque illa
intra Ecclesiam dumtaxat catholicam floret; enimvero vigens ipsa maxime
reperitur in Ecclesiarum Orthodoxarum monasticis Institutis tamquam necessaria
earum figurae species, atque oriri incipit vel iterum apparere in Ecclesiis et
communitatibus ecclesialibus ex Reformatione ortis veluti documentum communis
gratiae Christi discipulorum. Hac e rerum comprobatione impulsio proficiscitur
ad oecumenismum, quae cupiditatem plenioris usque inter christianos communionis
nutrit, « ut mundus credat ».(2)
CONCESSUM ECCLESIAE DONUM CONSECRATA VITA
3. Universalis vitae consecratae praesentia atque evangelica
eius testificationis proprietas palam testantur - si quidem necesse sit - illam
haud esse rem solitariam ac seclusam verum universam afficere Ecclesiam. Synode
episcopi hoc crebrius confirmaverunt: « De re nostra agitur ».(3) Revera
in sinu
Ecclesiae ipsius consecrata sese collocat vita uti decretoria pars pro eius
munere, quandoquidem « significat intimam vocationis christianae naturam »(4) nec
non totius Ecclesiae-Sponsae intentionem ad coniunctionem unico cum Sponso.(5) Non
semel in Synodo adfirmatum est vitam consecratam non modo praeteritis temporibus
partes adiuvandi et sustinendi Ecclesiam explevisse, sed necessarium atque
magni pretii donum esse quoque praesenti et futuro populi Dei tempore, cum
intimo modo ad eius pertineat vitam eiusque sanctimoniam atque operam.(6)
Minime
debent hodiernae difficultates, quas certis in orbis regionibus nonnulla
experiuntur Instituta, adducere nos ut in incerto habeamus evangelicorum consiliorum professionem esse
integrantem Ecclesiae vitae
partem, cui vehementem addat impetum ad maiorem usque evangelicam congruentiam.(7)
In ipsa historia accidere poterunt variae eius formae diversae, verumtamen non
afficitur electionis substantia quae radicali sui ipsius dono declaratur pro
Iesu Domini amore, atque, in Eo, pro unoquoque familiae humanae membro. Huic
certitudini, qua innumerabiles per saecula homines sunt incitati, etiam nunc
confidere perget Christianus populus, cum se deducere posse noverit, ex horum
hominum magnanimorum partibus, validissimum adiumentum suo ad patriam caelestem
in itinere.
SYNODI PERCIPIUNTUR FRUCTUS
4. Obsequentes voluntati significatae a Coetu Generali
Ordinario Synodi Episcoporum congregatae ut argumentum ponderaret « De vita
consacrata deque eius munere in Ecclesia et in mundo », hac Adhortatione
Apostolica exponere in animo habemus curriculi synodalis(8) fructus atque omnibus
fidelibus - episcopis et presbyteris, diaconis, personis consecratis et laicis
- iisque quotquot audire voluerint ea mirabilia quae consecratam per vitam hodie
quoque patrare vult Dominus.
Perficit haec Synodus, quae priores sequitur Synodos laicis ac
presbyteris dedicatas, tractationem illarum proprietatum quae varios signant
vitae status quos suae Ecclesiae Dominus Iesus concedere voluit. Si enim a
Concilio Vaticano II elata est ecclesialis communionis magna veritas, in qua
omnia dona coniunguntur ad Christi corpus exstruendum Ecclesiaeque munus in
mundo explendum, superioribus hisce annis necesse esse perceperunt melius
definiatur qualitas variorum vitae statuum, eorum vocatio eorumque
peculiaris in Ecclesia perfunctio.
Etenim in Ecclesia communio non est aequalitas, sed Spiritus
donatio quae etiam per gratiarum vitaeque statuum varietatem transit. Eo erunt
hi status Ecclesiae eiusque operi utiliores, quo magis eorum observabitur proprietas. Omne namque Spiritus donum idcirco
conceditur ut pro Domino(9) in ipso fraternitatis operisque augmento adferat
fructus.
SPIRITUS ACTUOSITAS VARIIS IN CONSECRATAE VITAE FORMIS
5. Ecquis non grato erga Spiritum animo de formarum consecratae
vitae historicarum abundantia recordatur, quas Ipsemet excitavit quaeque adhuc
in ecclesiali adsunt structura? Arboris instar praebentur multipliciter
ramificatae,(10) quae in Evangelium radices agit copiosumque gignit Ecclesiae omni
aetate proventum. Quam mirae divitiae! Exeunte Synodo Ipsi necesse censuimus
extollere hoc constans in Ecclesiae historia elementum: fundatorum ac
conditricum multitudinem, sanctorum sanctarumque qui ex radicali Evangelii
condicione Christum delegerunt atque in fraterno ministerio praesertim pro
pauperibus et derelictis.(11) Hoc omnino in ministerio insigniter elucet quomodo
ostendat consecrata vita indolem unicam mandati amoris, in coniunctione
insolubili amoris tum Dei tum proximi.
Perpetuam hanc Spiritus Sancti operam memoravit Synodus, qui
saeculorum decursu thesaurus depromit ipsius observationis consiliorum
evangelicorum per multiplices gratias, qua etiam via perpetuo in Ecclesia et
orbe terrarum in tempore et spatio praesens reddit Christi mysterium.
MONASTICA VITA IN ORIENTE ET OCCIDENTE
6. Catholicarum orientalium Ecclesiarum Patres synodales nec non
legati aliarum Ecclesiarum Orientis in lumine collocaverunt evangelica bona
monasticae vitae,(12) quae iam primis christianisme initiis apparuit et etiamnum
in earum finibus praesertim apud Ecclesias orthodoxas floret.
A primis iam Ecclesiae saeculis viri mulieresque non defuerunt qui vocatos se
cognoverunt ut Verbi incarnati imitarentur servi condicionem quique in eius se
dederunt sequelam in monastica professione amplectentes peculiari praecipuaque
ratione postulata quae proficiscebantur ex baptismale mysterii paschalis mortis
eius ac resurrectionis participatione. Hac ratione se crucis gestatores
praestantes (staurophóroi), operam dederunt ut Spiritus evaderent gestatores (pneumatophóroi),
viri ac mulieres verissimo modo spiritales, qui arcanis viis historiam
locupletare per laudem et perpetuam intercessionem per ascetica monita et
caritatis opera valerent.
Eo quidem consilio ut orbem ac vitam transfiguret in ipsa
exspectatione sempiternae visionis Dei vultus, orientalis monachismus praecipuam
partem tribuit conversioni, sui ipsius abnegationi cordisque compunctioni,
hesychiae, seu pacis interioris conquisitioni precationique perpetuae, ieiunio
vigiliisque, pugnae spiritali et silentio, paschali laetitiae ob praesentiam
Domini et exspectationem novissimi eius adventus, sui rerumque suarum donationi
peractae in sancta coenobii communione vel in eremitica solitudine.(13)
Occidentalis quoque orbis monasticam exercuit vitam primis inde
ab Ecclesiae saeculis eiusque magnam agnovit formarum varietatem tum in
condicione coenobitica tum in eremitica. Ut nunc res se habent, aspirante
praesertim sancto Benedicto, occidentalis monachismus hereditatem consecutus est
tot virorum ac mulierum qui, vita secundum saeculi mentem deserta, Deum
conquisiverunt eique se ipsi devoverunt « nihil praeponentes Christi amori
».(14) Etiam huius temporis monachi congruenter interiorem vitam componere et
opus student intra evangelicum ipsum officium conversionis morum,
oboedientiae et stabilitatis, atque intra assiduam intentionem in Verbi
meditationem (lectionem divinam), liturgiae celebrationem ac precationem.
Fuerunt antehac etiamque nunc exstant monasteria in media Ecclesia et in mundi
regione eloquens quoddam communionis signum, accepta commoratio eorum qui Deum
et spiritus veritates quaerunt, fidei scholae veraeque officinae studii, dialogi et cultus humani ad vitae ecclesialis
aedificationem ipsiusque terrestris civitatis, donec caelestis illucescat.
VIRGINUM ORDO, EREMITAE, VIDUAE
7. Vera est laetandi beneque sperandi causa quod iterum hodie
efflorescere videtur antiquus virginum Ordo quem christianae communitates exinde
a temporibus apostolicis testificantur.(15) Ab Episcopo dioecesis consecratae, hae
virgines peculiare cum Ecclesia vinculum suscipiunt cuius ministerio se dicant,
quamquam in mundo remanent. Solae aut consociatae, singularem praebent
eschatologicam Sponsae caelestis imaginem vitaeque venturae, cum denique
amorem plenissime erga Christum sponsum vivet Ecclesia.
Eremitae mares ac feminae, ad antiquos pertinentes
Ordines vel ad nova Instituta, aut etiam directe ab Episcopo pendentes, per
interiorem atque exteriorem a mundo segregationem temporalem testantur huius
aevi naturam, per ieiunium ac paenitentiam profitentur non solo pane vivere
hominem sed Dei Verbo.(16) Talis « in deserto » vita est etiam invitatio
similibus ipsique ecclesiali communitati facta ne umquam suprema vocatio de
conspectu amittatur, quae est ut semper cum Domino commoremur.
Novam recentioribus temporibus consuetudinem accepit etiam
consecratio viduarum,(17) tractata iam apostolica aetate,(18) nec non
viduorum. Per castitatis perpetuae votum uti Regni Dei demonstrationem hi suam
consecrant condicionem ut precationi atque Ecclesiae famulatui se devoveant.
CONTEMPLATIONI PLENE DICATA INSTITUTA
8. Ad contemplationem omnino tendentia Instituta, quae ex
mulieribus vel viris consistunt, rationem Ecclesiae gaudendi ministrant atque
caelestium gratiarum fontem. Sua enim vita et industria sodales religiosi Christum in monte imitantur orantem, dominatum Dei in
historiam testificantur, gloriam futuram ante tempus faciunt.
In solitudine et silentio per Verbi Dei auditionem, divini
cultus celebrationem, sui ipsorum asceticam exercitationem, per orationem,
mortificationem caritatisque fraternae communionem, vitam suam totam
navitatemque informant ad Dei contemplationem. Ecclesiali itaque communitati
insignem amoris Ecclesiae suum erga Dominum testificationem praestant, atque
arcana fecunditate apostolica conferunt ad expansionem Populi Dei.(19)
Optare propterea licet ut maiorem usque disseminationem
iuniores apud Ecclesias experiantur vitae contemplativae multiformes
rationes veluti declaratio planae insertionis Evangelii, illis maxime in orbis
regionibus ubi latius aliae religiones sparsae sunt. Hoc efficaciter testari
sinet vigorem traditionum christianae ascesis atque mysticae doctrinae atque
favebit ipsi interreligioso dialogo.(20)
APOSTOLICA VITA RELIGIOSA
9. In occidentali orbe aliae complures vitae religiosae
institutiones aetatum decursu effloruerunt, in quibus innumerabiles homines,
saeculum respuentes, per publicam consiliorum evangelicorum professionem Deo
sese tradiderunt, pro peculiari charismate et in stabili quadam vitae communis
forma(21) ad multiplex populi Dei apostolicum ministerium. Eiusmodi sunt variae
familiae Canonicorum Regularium, Ordines mendicantes, Clerici Regulares atque
generatim virorum ac mulierum religiosae Congregationes apostolicae operae
missionalique destinatae et operibus multiplicibus quae excitare potuit
christiana caritas.
Mirabiliter varia est testificatio, in qua quasi in speculo
referuntur multiplicia dona fundatoribus ac conditricibus a Deo distributa, qui,
Spiritus Sancti impulsui oboedientes, interpretari temporum signa scierunt ac
illuminata mente necessitatibus respondere paulatim exorientibus. Eorum
ingredientes vestigiis tot alii sermone et opere studuerunt Evangelium sua in vita quasi corpore induere, ut sua quisque
aetate revocarent vivam Iesu praesentiam qui insigniter est Consecratus et
Apostolus Patris. Ideo religiosi religiosaeque necesse est quoque saeculo se
ipsi in Christo Domino tamquam in speculo contueantur suaque in precatione altam
cum Eo sensuum communionem alant,(22) unde omnis eorum vita penetretur animo
apostolico et omnis pariter industria apostolica contemplatione pervadatur.(23)
INSTITUTA SAECULARIA
10. Spiritus Sanctus mirabilis ipse artifex donorum
diversitatis, nostris quidem diebus nova consecratae vitae genera
evocavit, veluti si, ad consilium quoddam providentiae, novis respondere velit
postulatis quibus hodie occurrit Ecclesia suum inter homines exsequens munus.
In saecularia Instituta praeprimis intenditur
animus, quorum contendunt sodales consecrationem Deo factam compiere in
terris vivendo per evangelicorum consiliorum professionem intra temporalis
societatis adiuncta, ut ita quasi fermentum sapientiae sint gratiaeque testes
media in ipsa culturali vita oeconomica et politica. Per coniunctionem, quae
eorum est praecipua, condicionis saecularis cum religiosa consecratione ipsi
recentes Regni Christi vires in societatem inicere cupiunt ea mente ut
intrinsecus terrarum orbem immutent ipsa Beatitudinum virtute. Hoc pacto, dum
plena eorum condicio pertinendi ad Deum eos plane servituti Dei devovet, eorum
industria communibus in laicorum condicionibus, Spiritu instigante, aliquid
imbuendis affectu evangelico saecularibus rebus confert. Adiuvant ita saecularia
Instituta ut, secundum cuiusque peculiare charisma, efficax in societate
Ecclesiae confirmetur praesentia.(24)
Magni etiam pretii partes sustinent saecularia Instituta
clericalia, in quibus sacerdotes ad presbyterium dioecesanum pertinentes,
etiam cum eorum quibusdam tribuitur Instituto in suo incardinatio, Christo
consecrantur consilia evangelica perficientes proprio ex charismate. Reperiunt ipsi in sui Instituti spiritalibus divitiis validum
adiumentum ut ardenter agant spiritalitatem sacerdotii peculiarem atque sic
communionis magnanimaeque apostolicae operae fermento sint inter confratres.
VITAE APOSTOLICAE SOCIETATES
11. Peculiari deinde dignae sunt commemoratione vitae
apostolicae Societates seu communis vitae, virorum et mulierum, quae suo quaeque
genere proprium apostolicum vel missionale persequuntur propositum. Earum in
multis, quarum sacra vincula ab Ecclesia publice agnoscuntur, evangelica
consilia expresse suscipiuntur. Verumtamen etiam haec earum consecrationis
proprietas ab Institutis religiosis et saecularibus Institutis illas distinguit.
In tuto est collocanda ac provehenda huius vivendi formae proprietas, quae
recentiora per saecula tot tantosque peperit sanctitatis et apostolatus
fructus, praesertim in caritatis provincia ac in missionali Evangelii
propagatione.(25)
NOVA CONSECRATAE VITAE GENERA
12. Perennis Ecclesiae iuventus etiam hodie sese ostentare
pergit: proximis enim decenniis, post nempe Concilium Vaticanum II, novae sive
renovatae formae exstiterunt ipsius consecratae vitae. Saepenumero de Institutis
agitur quae prioribus iam exstantibus similia sunt, verum ex novis spiritalibus
et apostolicis impulsionibus enata. Vitalis eorum vigor oportet ab Ecclesiae
auctoritate excutiatur, cuius est necessarias experiri probationes quibus et
finis concitantis veritas confirmetur simulque nimia institutionum inter se
consimilium multitudo vitetur, imminente scilicet periculo ne magno cum
detrimento in parvulos manipulos diffringantur. Alias vero de experimentis
agitur primis quae propriam quandam in Ecclesia identitatem quaerunt atque
praestolantur donec a Sede Apostolica publice agnoscantur, cuius solius est
ultimum ferre iudicium.(26)
Testificantur novae hae vitae consecratae formae, quae antiquis subiunguntur,
constans illud invitamentum quod plena sui donatio Domino facta, communitatis
apostolicae species, ipsius fundationis charismata non cessant exserere in hanc
nostram aetatem, et pariter indicium sunt donorum Spiritus Sancti inter se
complentium.
Attamen in novitate ipsa non Spiritus sibi contradicit. Hoc inde
comprobatur quod nova genera consecratae vitae non dimoverunt praecedentia.
Intra sic multiplicem varietatem adservari potuit fundamentalis unitas eandem
propter vocationem ut quis perfectam conquirens caritatem Iesum sectetur castum,
pauperem atque oboedientem. Quemadmodum in formis iam vigentibus reperitur, haec
vocatio etiam ita in illis poscitur quae ut novas se praebent.
ADHORTATIONIS APOSTOLICAE FINIS
13. Operum synodalium uberem Nos colligentes proventum,
universam convertimur ad Ecclesiam hac ipsa Apostolica Adhortatione ut non unis
consecratis hominibus, verum etiam pastoribus fidelibusque fructus
comparationis alicuius stimulantis offeramus, cuius progressionibus invigilare
non destitit Sanctus Spiritus sua per veritatis amorisque munera.
His renovationis annis obiit difficile laboriosumque tempus
consecrata vita perinde ac ceterum reliquae vivendi viae in Ecclesia. Abundavit
eadem haec aetas exspectationibus, conatibus et renovationis propositionibus eo
nimirum spectantibus ut consiliorum evangelicorum professio corroboraretur.
Verum haud contentionibus laboribusque caruit idem temporis spatium, quo
videlicet experientiae vel beneficae non semper secundis consummatae sunt
effectibus.
Difficultates tamen ad animi debilitatem minime adducere debent.
Oportet potius nova alacritate vires recipere, quia consecratae renovatae vitae
ac roboratae Ecclesia eget spiritali apostolicoque auxilio. Hac ideo
post-synodali Adhortatione appellare volumus religiosas communitates nec non
ipsas consecratas personas eodem quidem animo quo epistola christianis
Antiochenis ex Concilio Hierosolymitano data respirabat, dum simul idem illud
experiri confidimus liciturum quod tunc descriptum fuit: « Quam cum legissent,
gavisi sunt super consolatione ».(27) Nec id solum: speramus enim etiam augescere posse
laetitiam totius Dei populi, qui melius vitam consecratam perspiciens, magis
conscia mente gratias reddere omnipotenti Deo hoc pro insigni dono poterit.
Animum nostrum benigne quidem Synodi sodalibus aperientes,
fructuose utiliterque usi sumus sententiis praestantibus quae per actuosas
Synodi sessiones prodierunt, quibus assidue interesse voluimus. Eodem
aequabiliter tempore universo Dei Populo ministrare studuimus catechesis
institutiones quasdam ordinatas de consecrata vita in Ecclesia. In iis praecepta
revocavimus quae iam in documentis insunt Concilii Vaticani II, quod quidem
clarum exstitit destinatum subsequentium doctrinalium enucleationum ipsiusque
considerationis a Synodo effectae dum eius peragebantur ardentes
elaborationes.(28)
Dum sane optamus ut Ecclesiae filii, praesertim vero consecratae
personae amanti animo hanc etiam accipiant Adhortationem, vota facimus ut
progrediatur pervestigatio ad altius eximium vitae consecratae donum excutiendum
triplici illo modo consecrationis communionis et missionis, utque consecratae
personae, arte cum Ecclesia cumque eius Magisterio coniunctae nova detegant
incitamenta unde spiritali et apostolica ratione nascentibus obviam procedant
provocationibus.
CAPUT I
Confessio Trinitatis
Ad christologicas trinitariasque origines consecratae
vitae
TRANSFORMATI CHRISTI EFFIGIES
14. Evangelicum vitae consecratae fundamentum conquirendum est
peculiari in illa necessitudine quam Iesus cum quibusdam suis iniit discipulis,
quos nempe non solum ut Regnum Dei suam acciperent in vitam est hortatus, verum
etiam ut eandem omnem vitam in huius Evangelicae causae ministerium destinarent,
omnibus posthabitis rebus et ipsi illius vitae formam proxime imitantes.
Talis quidem « Christiformis » exsistentia, decursu saeculorum
tot baptizatis proposita, duci tantummodo potest singulari ex vocatione et pro
spiritus dono proprio. Etenim in illa perducitur baptismalis consecratio ad
fundamentalem quandam in Christi sequela responsionem, per consiliorum
evangelicorum susceptionem quorum primum necessariumque est castitatis propter
Regnum Caelorum sacrum vinculum.(29) Haec autem unica Christi sequela suis in
fontibus semper denotat consilium Patres proptereaque fundamentum suapte natura
christologicam et pneumatologicam notam praebet, dum trinitariam vitae
christianae maxime vividam declarat indolem, cuius iam quodammodo adimpletionem
antecedit eschatologicam ad quam Ecclesia contendit.(30)
Complures inveniuntur in Evangelio Christi voces atque gestus
quibus peculiaris huius vocationis collustratur sensus. Ut tamen uno veluti
conspectu simul necessariae eius percipiantur notae, utilissimum videtur oculos
in splendescentem Christi vultum intendere intra Transfigurationis mysterium.
Hanc enim ad « iconem » omnis antiqua refertur spiritalis traditio, quotiens
contemplativam vitam coniungit cum Iesu « in monte » oratione.(31) Ad eam
praeterea ipsae « actuosae » rationes vitae consecratae quadamtenus redigi
possunt, quandoquidem non una gloriae Christi revelatio est Transfiguratio,
verum etiam praeparatio ad eius amplectendam crucem. Prae se enim fert motum
quendam « ascendentium in montem » atque « de monte descendentium »: discipuli
qui intima Magistri familiaritate usi sunt, aliquantisper trinitariae vitae
sanctorumque communionis circumdati fulgore, paene ad aeterni aevi orbem
abrepti, repente ad cotidianam reducuntur vitam ubi non cernunt nisi « Iesum solum » in naturae humanae humilitate,
atque monentur ut in vallem revertantur ubi cum ipso laborem persolvant ipsius
Dei consilii crucisque fortiter suscipiant viam.
« ET TRANSFIGURATUS EST ANTE EOS... »
15. « Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et
Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. Et
transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta
autem eius facta sunt alba sicut lux. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum
eo loquentes.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum:
"Domine, bonum est nos hic
esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae
unum".
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube
dicens:
"Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite".
Et audientes discipuli ceciderunt in faciern suam et timuerunt valde.
Et
accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: "Surgite et nolite timere".
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Et descendentibus
illis de monte, praecepit eis Iesus dicens:
"Nemini dixeritis visionem, donec
Filius hominis a mortuis resurgat" ».(32)
Transfigurationis eventus decretorium
momentum in Iesu ministerio designat. Revelationis est eventus quae in
discipulorum animis fidem corroborat eosque ad Crucis praeparat tragoediam atque
resurrectionis antecapit gloriam. Perpetuo hoc mysterium repetit vivendo
Ecclesia utpote populus in itinere ad occursum eschatologicum suo cum Domino. Quemadmodum tres praeoptati Apostoli, transformatum Christi vultum contemplatur
Ecclesia ut se in fide confirmet et periculum declinet ne ante deformatum ipsius
vultum in Cruce perturbetur. Hic et illic illa Sponsa coram Sponso consistit,
eius particeps mysterii eiusque luce circumfusa.
Eadem hac luce omnes illius attinguntur filii et filiae,
cuncti similiter ad Christi sequelam vocati in eo supremum propriae vitae
sensum reponentes ut cum Apostolo dicere possint: « Mihi vivere Christus
est ».(33) Verumtamen singulariter lucem experiuntur ex Verbo incarnato profluentem sine dubio homines ad vitam consecratam arcessiti. Evangelicorum enim
consiliorum professio tamquam signum vaticiniumque illos ostendit fratrum
communitati ipsique mundo. In iis ideo fieri non potest quin imaginem quandam
vocis habeant verba Petri quasi in exstasi prolata: « Bonum est nos hic esse ».(34)
Quae verba patefaciunt quidem totius christianae vitae christocentricam
contentionem. Sed singulari etiam eloquentia absolutum exprimunt characterem in
quo vocationis ad consecratam vitam densatur alta alacritas: « Quam pulchrum est
Tecum commorari, Tibi nos dedicare, in Te unum omnem nostram dirigere vitam ».
Re vera, qui specialis huius communionis amoris cum Christo recepit donum, eius
splendore ut raptum se percipit: Ipse enim est « speciosus forma ... prae filiis
hominum »,(35) Incomparabilis ille.
« HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS: IPSUM AUDITE! »
16. Patris appellatio tres hortatur discipulos in exstasim
captos ut in Eo omnem reponant fiduciam Eumque vitae suae centrum constituant.
Novam sane altitudinem a voce e caelo edita comparat invitatio qua Iesus in ipso
vitae publicae limine eos ad suam vocaverat sequelam eosque ab usitatis
eripuerat negotiis ut in suam admitteret consuetudinem. Ex hac praecipue
singulari gratia intimae familiaritatis profluit in vita religiosa et facultas et
necessitas donationis plenae sui ipsius in consiliorum evangelicorum
professione. Prius et plus quam renuntiatio haec sunt propria mysterii Christi
receptio, in media Ecclesia completa.
Intra enim vitae christianae unitatem diversae vocationes velut
radii sunt unici luminis Christi « super faciem Ecclesiae resplendentis ».(36)
Pro suae vocationis saeculari natura eatenus laici referunt Verbi
incarnati mysterium quatenus id totius mundi Alpha et Omega exsistit,
fundamentum et regula virtutis omnium rerum creatarum. Christi vicissim capitis pastorisque imagines vivae sunt
ministri sacri, qui suum
populum hoc tempore illius « iam et nondum » regit, praestolantes eius cum
gloria reditum. Concreditur consecratae vitae officium indicandi Filium Dei
hominem factum sicut eschatologicam metam ad quam omnia tendunt, splendorem
coram quo reliquae omnes expallescunt luces, pulchritudinem infinitam quae sola
hominis cordi penitus satisfacere potest. Consecrata igitur vita non tantum
illud postulat ut aliquis Christum sequatur toto corde, Eum amando super patrem
et matrem, super filium et filiam,(37) sicut a quolibet exposcitur discipulo, sed
ut ea vivatur ratione qua totius exsistentiae assensio Christo accommodata
significetur quae universam contentionem prodat praecapientem, prout semper
sinunt atque ad charismata propria, eschatologicam perfectionem.
Per consiliorum namque professionem non modo de Christo haurit
homo consecratus vitae suae significationem, verum in se redintegrare, quantum
fieri potest, nititur « formam quoque vitae, quam Filius Dei accepit mundum
ingrediens ».(38) Virginitatem amplectens suum efficit virginalem Christi
amorem quem hominibus confitetur uti unigenitum Filium, unum cum Patre;(39) eius
dein paupertatem imitans, Filium eum profitetur, qui a Patre omnia
recipit eique omnia in amore restituit;(40) suae libertatis sacrificio
adhaerescens ad filialis eius oboedientiae mysterium, infinito modo et
amatum et amantem eum profitetur, qui sola Patris voluntate gaudet,(41) quocum
coniungitur perfecte et a quo in omnibus dependet.
Hanc « conformativam » inducens mysterii Christi assimilationem,
consecrata vita peculiari titulo implet illam « Trinitatis confessionem »
qua cuncta signatur christiana vita, dum sublimem Dei Patris, Filii et Spiritus
Sancti admiratam venustatem agnoscit et cum laetitia testificatur benevolam
ipsius dignationem erga omnem hominem.
I Ad Trinitatis laudem
A PATRE AD PATREM: DEI INCEPTUM
17. « Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite! ».(42) Gloriae
Domini Iesu contemplatio in Transfigurationis icone ante omnia detegit personis
consecratis Patrem omnium bonorum conditorem ac largitorem, qui ad se creaturam
quandam suam allicit (43) singulari quodam amore et ad peculiare quoddam munus.
Huic obtemperans invitationi intima cum attractiva virtute coniunctae, vocata
persona Dei amori se tradit qui ad suum solius ministerium eam vocat, totamque
se Ipsi devovet et eius salutis consilio.(44)
Hic vocationis ad vitam
consecratam significatio tota consistit: totum Patris ipsius inceptum est,(45)
quod ab iis qui electi sunt postulat responsionem.(46) Huius gratuiti Dei amoris
experimentum adeo intimum vehemensque est ut eadem persona sibi respondendum
esse sentiat absoluta vitae suae donatione, omnia tam praesentia quam futura
illius manibus commendans. Hac prorsus de causa, ad sancti Thomas Aquinatis
mentem, intellegi potest personae consecratae identitas, initio ducto ab ipse
universitate eius doni, quod holocausto vero par iudicari potest.(47)
PER FILIUM: IN CHRISTI VESTIGIIS
18. Filius, qui ut via ad Patrem ducit,(48) omnes vocat quos dedit
ei Pater(49) eam ad sequelam qua tota ordinatur vita. Ab aliquibus tamen - vitae
nempe consecratae sodalibus - deditionem universalem flagitat, quae secum infert omnium rerum abdicationem(50) ut
intime cum Eo vivant(51) eumque sequantur quocumque ierit.(52)
In Iesu vultu,(53) qui
est « imago Dei invisibilis »,(54) splendor gloriae Patris,(55) excelsitas percipitur
aeterni infinitique amoris qui radices ipsius exsistentiae tangit.(56) Qui eo se
sinit capi homo, non potest quin omnia deserat eumque sequatur.(57) Haud secus ac
Paulus arbitratur omnia « detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi
Iesu », cuius in comparatione non dubitat affirmare: « Omnia ... arbitror ut
stercora, ut Christum lucrifaciam ».(58) Magnopere cupit unum idem cum Illo
fieri, eiusque affectus vivendique mores sibi asciscere. Hoc consilium omnia
relinquendi ac Dominum sequendi(59) rationem efficit omnibus vocatis hominibus
valentem omnibusque aetatibus.
Evangelica consilia, quibus nonnullos Christus appellat ut suam
virginis vitam secum partiantur et pauperis et oboedientis, poscunt et
ostendunt, in iis quotquot ea complectuntur, expressam cupiditatem se Illi
penitus conformandi. « Vivendo in oboedientia, sine proprio et in castitate
»,(60) testificantur consecrati homines Exemplar esse Iesum in quo
consummationem suam omnis assequitur virtus. Etenim eius species vitae castae,
pauperis et oboedientis elucet ut severissimus modus Evangelii vivendi his in
terris, modus qui dici potest divinus, quoniam receptus est ab Ipso
Homine-Deo tamquam significatio eius coniunctionis Filii unigeniti cum Patre et
cum Spiritu Sancto. Haec causa est cur in christiana traditione semper factus
sit sermo de concreta vitae consecratae praestantia.
Nec vero negari licet consiliorum evangelicorum observationem
secum importare viam insigniter intimam ac fecundam communicandi ipsius operis Christi ad Mariae Nazarethanae exemplum, primae
scilicet discipulae, quae in divini consilii ministerium per integram sui ipsius
donationem tradere consensit. Omne enim munus eodem incipit animi habitu quem
Maria in annuntiatione prodidit: « Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum
verbum tuum ».(61)
IN SPIRITU: A SPIRITU SANCTO CONSECRATI
19. « Nubes lucida obumbravit eos ».(62) Transfigurationis
insignita spiritalis explanatio Spiritus Sancti imaginem hac in nube detegit.(63)
Perinde ac omnis christiana vita, etiam ad consecratam vitam vocatio arte cum
Spiritus Sancti coniungitur opere. Ipse enim per saecula novos semper allicit
homines ut electionis ita obligantis fascinationem percipiant. Eo scilicet
agente quadamtenus iterum experiuntur illi prophetae Ieremiae adfectum: «
Seduxisti me, Domine, et seductus sum ».(64) Spiritus enim responsionis plenae
cupiditatem excitat; ipse praeterea facit ut eadem voluntas crescat cum ad
maturationem perducit affirmantem responsionem eiusque fidelem sustinet
exsecutionem; ille vocatorum animum fingit et conformat Christo casto pauperi
et oboedienti eos aptans eosque impellens ut eius munus suum faciant. Cum a
Spiritu se duci patiuntur in perpetuo purificationis itinere, fiunt singulos in
dies homines Christiformes, continuatio in historia singularis
praesentiae Domini resuscitati.
Intuitu quodam acerrimo Ecclesiae Patres hoc spiritale iter
phylocaliam appellaverunt, sive divinae pulchritudinis amorem, quae
bonitatis divinae est fulgor. Qui Spiritus Sancti virtute ducitur paulatim ad
plenam cum Christo conformationem, in se lucis inaccessibilis radium refert
suaque in peregrinatione terrestri procedit ad inexhaustum usque lucis Fontem.
Hoc modo consecrata vita significatio evadit singulariter profunda Ecclesiae
Sponsae, quae a Spiritu instructa ut Sponsi in se repetat lineamenti, se Illi exhibet « gloriosam ... non habentem
maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ».(65)
Idem proinde Spiritus non de hominum historia vocatos a Patre subtrahit, verum
eos ad fratrum et sororum servitutem destinat proprias secundum eorum vitae
condiciones, eosque dirigit ut munia peculiaria compleant secundum Ecclesiae
hominumque necessitates per diversorum Institutorum propria charismata. Hinc
quidem multiplices vitae consecratae enascuntur formae, quibus Ecclesia est «
variis donis filiorum suorum decorata ... sicut sponsa ornata viro suo(66) »(67)
et omnibus opibus locupletatur suum in mundo ut officium exsequatur.
EVANGELICA CONSILIA, TRINITATIS DONUM
20. Ante omnia ideo sunt evangelica consilia sanctissimae
Trinitatis donum. Annuntiatio est vita consecrata earum rerum quas suo amore
Deus efficit, sua bonitate et pulchritudine. Nam « status religiosus ... Regni
Dei super omnia terrestria elevationem eiusque summas necessitudines peculiari
modo patefacit; supereminentem quoque magnitudinem virtutis Christi regnantis
atque infinitam Spiritus Sancti potentiam, in Ecclesia mirabiliter operantem,
demonstrat ».(68)
Primum illud est vitae consecratae officium ut adspectabilia
reddat mirabilia quae in hominum vocatorum fragili natura operatur Deus. Non
verbis, sed transfiguratae vitae suadenti eloquio testantur ipsi haec mirabilia
gratiae portenta, quae Dominus exsequitur in iis quos Ille amat, nuntiando
hominum stupori respondent illi. Quatenus consecrata persona a Spiritu sinit se
perduci ad perfectionis culmen, eatenus exclamare valet: « Pulchritudinem video
et considero claritudinem, gratiae fulgorem tuae refero et attonitus hunc
contemplor ineffabilem splendorem; de mentis potestate exeo, dum de me ipse
cogito; qualis fuerim et quid sim factus video. O rem miram! a me caveo,
verecundia reverentia metu abstractus, ut ante te positus; nescio quid faciam timidus effectus, ubi consistam, ad quid appropinquem, ubi haec
membra locem quae ad te pertinent, ad quae opera, ad quas actiones eadem
destinem, haec divina mirabilia me obstupefacientia ».(69) Fit hoc modo consecrata
vita unum quoddam vestigium eorum quae in historia Trinitas relinquit, ut vim
rapientem atque cupidinem divinae venustatis homines animadvertere possint.
IN CONSILIIS TRINITATIS VITAE REVERBERATA IMAGO
21. Cum ad sanctam sanctificantemque Trinitatem referuntur
evangelica consilia, eorum patescit altior significatio. Declarant enim amorem
quem adversus Patrem in Spiritus Sancti unitate habet Filius. Iis in exsequendis
vivit consecrata persona vehementiore quadam vi trinitariam et christologicam
naturam qua universa signatur christiana vita.
Caelibum virginumque castitas, quatenus significatio est
donationis Deo factae indiviso corde,(70) effectum praebet infiniti
amoris quo in vitae trinitariae secreta altitudine tres iunguntur divinae
Personae; amorem hunc Verbum incarnatum usque ad vitae suae effusionem est
testificatum; amor hic « in cordibus nostris per Spiritum Sanctum » diffusus est
(71) atque ad caritatis plenae responsionem incitat erga Deum et fratres.
Deum unicum esse verum hominis thesaurum confitetur paupertas.
Ad Christi specimen, qui « propter nos egenus factus est, cum esset dives »,(72)
impleta eadem paupertas declaratio evadit integrae donationis sui quam
mutuo inter se tres divinae Personae efficiunt. Donum est quod in creatione
redundat seque plene in Verbi Incarnatione eiusque morte redemptrice aperit.
Secundum Christi imitationem observata oboedientia, cuius
erat cibus Patris voluntatis procuratio,(73) pulchritudinem liberantem patefacit
filialis et haud servilis famulatus, ubi conscientia propriorum
officiorum viget et mutua valet fiducia, quae in historia amorosae
congruentiae inter divinas tres Personas est repercussio.
Quapropter destinatur consecrata vita ad perpetuo perscrutandum
evangelicorum consiliorum donum veriore semper maioreque amore ad rationem
trinitariam: erga Christum amore, qui ad sui ipsius compellat familiaritatem;
erga Spiritum Sanctum a quo ad percipiendos eius impulsus animus aptatur; erga
Patrem, qui prima est scaturigo extremaque vitae consecratae meta.(74) Fit igitur
confessio simul et Trinitatis declaratio, cuius mysterium Ecclesiae indicatur
veluti exemplar atque omnis vitae christianae formae origo.
Ipsa quoque fraterna vita, cuius auxilio consecratae
personae contendunt ut in Christo tales vivant quibus sit « cor et anima una
»,(75) sicut eloquens exhibetur Trinitatis confessio. Patrem enim illa
profitetur, qui unam solam omnium hominum fieri vult familiam; incarnatum
Filium fatetur, a quo in unitate colliguntur redempti quibus viam
commonstrat exemplo suo, precatione, verbis suis et in primis morte sua, quae
fons reconciliationis divisis dispersisque hominibus exsistit; Spiritum
Sanctum confitetur uti Ecclesiae unitatis principium, ubi Ille haud
spiritales coetus fraternasque generare desinit communitates.
UT CHRISTUS PRO DEI REGNO CONSECRATI
22. Sancto impellente Spiritu consecrata vita « pressius
imitatur atque in Ecclesia perpetuo repraesentat »(76) speciem vitae quam Iesus,
maximus ipse consecratus atque Patris missionarius pro illius Regno, amplexatus
est discipulisque sese sequentibus proposuit.(77) Sub Iesu consecrationis lumine,
detegi potest in Patris incepto omnis sanctitatis originis primarius fons
consecratae vitae. Ipse enim Iesus est quem « unxit ... Deus Spiritu Sancto et
virtute »,(78) « quem Pater sanctificavit et misit in mundum ».(79) Patris
complectens consecrationem, se vicissim Filius Illi devovet propter homines:(80) virginitatis eius vita
et oboeditionis et paupertatis filialem eius aperit animum totum Patris consilio
deditum.(81) Quandam consecrationis vim omnibus terrestris eventibus vitae illius
confert eius absoluta oblatio.
Insignite oboediens Ille est, qui descendit de
caelis non suam ut faceret voluntatem verum eius qui misit eum.(82) Suum reponit
in Patris manibus vivendi agendique modum.(83) Filii affectu oboediens, speciem
induit famuli: « Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ... factus
oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis ».(84) Hac in docilitatis
affectione erga Patrem Christus, licet vitae coniugalis dignitatem
sanctitatemque et sanciat et defendat, virginalis tamen vitae figuram suscipit
atque revelat ita excelsam praestantiam et arcanam spiritalem virginitatis
fecunditatem. Ipsius animus deditus omnino Patris consilio proditur etiam
seiunctione a bonis terrestribus: « Propter vos egenus factus est, cum esset
dives, ut illius inopia vos divites essetis ».(85) Paupertatis eius magnitudo
perfecta ostenditur in omnium quae eius sunt rerum donatione Patri facta.
Viventem memoriam exsistendi et modi agendi Iesu ut
incarnati Verbi coram Patre fratribusque constituit revera consecrata vita. Ipsa
enim vitae ac nuntii Salvatoris viva exstat traditio.
II Inter Pascha et consummationem
A MONTE THABOR AD CALVARIAM USQUE
23. Coruscans Transfigurationis eventus tragoediam haud minus
gloriosam Calvariae praeparat. Una cum Moyse et Elia intuentur Dominum Iesum
Petrus, Iacobus et Ioannes - prout refert evangelista Lucas - quibuscum Ille
tractat suum « exodum ... quem completurus erat in Ierusalem ».(86) Intenduntur ergo apostolorum oculi in
Iesum qui de Cruce cogitat.(87) Virginalis eius erga Patrem amor nec non in omnes
homines maxime illic declarabitur; ad omnium rerum destitutionem eius perveniet
paupertas; oboedientia eius usque ad vitae donum.
Invitantur discipuli ac
discipulae ut exaltatum contemplentur Iesum in Cruce, unde « Verbum a silentio
progrediens »,(88) suo in silentio ac solitudine more prophetico perfectam Dei
transcendentiam affirmat super cuncta creata, sua praeterea in carne peccatum
nostrum vincit atque ad se omnem allicit virum ac feminam, novam resurrectionis
vitam singulis largitus.(89) In Christi crucifixi contemplatione suum impulsum
universae reperiunt vocationes: ex ea, per principale Spiritus donum, dona omnia
suam ducunt originem ac praesertim consecratae vitae donum.
Post Mariam Iesu
Matrem percipit Ioannes hoc munus, discipulus quem Iesus amabat, testis qui
simul cum Maria sub Cruce adstabat.(90) Illius consilium totum sese devovendi
amoris divini est effectus eum circumdantis, sustentantis eiusque replentis
animum. Iuxta Mariam, inter primos Ioannes est magnae multitudinis virorum ac
mulierum qui a primordiis Ecclesiae usque ad eiusdem finem, amore Dei permoti,
se vocari sentiunt ut Agnum immolatum ac viventem, quocumque ierit, sequantur(91).(92)
PASCHALIS INDOLES CONSECRATAE VITAE
24. Variis sub vitae formis a Spiritu saeculorum decursu
excitatis, experitur consecrata persona veritatem Dei-Amoris eo propius et
altius quo magis sub Christi Cruce ponitur. Qui hominum oculis sua in morte
deformatus videtur omnique venustate ita destitutus ut adstantes suos vultus operiant,(93) omnino in Cruce pulchritudinem
potentiamque Dei amoris plene aperit. Sic nempe id celebrat sanctus Augustinus:
« Pulcher Deus, Verbum apud Patrem. Pulcher ergo in caelo, pulcher in terra;
pulcher in utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in
flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem; pulcher deponens
animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in
caelo. In intellectum audite Canticum, neque oculos vestros a splendore
pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas ».(94)
Hunc amoris splendorem
refert consecrata vita quia sua fidelitate erga Crucis mysterium se credere
confitetur in Patrisque amore vivere et Filii et Spiritus Sancti. Hoc pacto
conducit illa ut viva asservetur in Ecclesia conscientia: Crucem videlicet
amoris Dei esse summam abundantiam super homines effluentis, documentum esse
magnum salvificae Christi praesentiae. Id vero praesertim in difficultatibus
atque tentationibus. Hoc continenter fortiterque usque ad altam admirationem
testantur plurimi homines consecrati saepius in adiunctis versantes
difficilibus, immo in vexationis ac martyrii condicionibus. Eorum uni Amori
fidelitas demonstratur et roboratur in absconditae vitae humilitate, in dolorum
receptione ut « ea quae desunt passionum Christi » in carne propria
adimpleantur,(95) in tacita abnegatione, in sui commendatione sanctae Dei
voluntati, in tranquilla perseverantia etiam deficientibus viribus et propria
auctoritate. Proficiscitur ex fidelitate erga Deum etiam donatio sui erga
proximum, quam non sine incommodo vivunt consecratae personae continenter pro
fratrum necessitatibus precantes, magnanimiter pauperibus et aegrotis
famulantes, aliorum angustias communicantes, sollicito animo angores
Ecclesiaeque dolores participantes.
CHRISTI TESTES IN ORBE
25. E paschali pariter mysterio profluit missionalis opera quae
quidem ratio universam Ecclesiae vitam vehementer signat. Praecipue vero in consecrata vita ipsa completur. Namque,
praeter etiam omnia
charismata propria illorum Institutorum quae sese missioni ad gentes dedunt aut
quae in opera generis proprie apostolici incumbunt, dici potest missionalis
indoles intrinsecus insidere cuivis vitae consecratae figurae. Quatenus vitam
uni Patri devotam,(96) a Christo assumptam,(97) a Spiritu animatam,(98) vivit
consecratus homo, eatenus etiam efficaciter Domini Iesu operi adlaborat(99)
suasque admodum alta ratione partes ad orbem renovandum confert.
Primum vero missionale officium gerunt consecratae personae erga
se ipsae, idque animos suos Spiritus Christi motibus aperientes exsequuntur.
Eorum enim testimonium adiuvat cunctam Ecclesiam ut reminiscatur primo loco
reponi gratuitum Dei famulatum, qui quidem effici potest Christi gratia
interveniente per Spiritus donum credentibus communicata. Pax ita a Patre
descendens hominibus nuntiatur, devotio quam Filius testificatur, ac laetitia
quae Sancti Spiritus est fructus.
Erunt consecrati homines et ipsi missionarii, illam cumprimis
conscientiam altius perscrutati a Deo se vocatos electosque esse, ad quem
idcirco universam suam dirigere debent vitam et quodcumque sunt vel possident
deferre, ab impedimentis se expedientes quae amoris responsionis summam
praepedire possint. Hoc quidem modo verum Christi inter homines signum
evadere possunt. Efficere debet etiam eorum vivendi genus ut optima illa species
effulgeat quam profitentur, quandoquidem vivum Dei signum se praebent atque
eloquentem, licet interdum tacitam, Evangelii praedicationem.
Nullo non tempore, hodierna verum nominatim in societate quae
tam saepe adeo saeculari affectu penetratur et tamen signorum percipit sermonem,
opera est Ecclesiae danda ut quotidianae vitae in adiunctis se adspectabilem
praesentemque exhibeat. In hanc partem licet Ecclesiae ab hominibus
consecratis praecipuum exspectare adiumentum, quippe qui in omnibus vitae
condicionibus destinentur ad solidam testificationem reddendam suae ad Christum
pertinendi condicionis.
Cum consecrationis plane sit indicium habitus sacer et
paupertatis et cum certa quadam religiosa Familia coniunctionis, una cum Synodi
Patribus sodalibus religiosis viris ac mulieribus studiose Nos persuademus ut
proprium induant habitum, temporum locorumque condicionibus apte
accommodatum.(100) Quotiens vero valida id postulant apostolica adiuncta,
licebit eis secundum Instituti sui mores regulasque etiam simplex et decorum
gestare vestimentum, addito tamen congruo insigni unde eorum agnosci valeat
consecratio.
Instituta vero quae a propria origine aut legum suarum vi
peculiarem non postulant habitum, curent tamen ut membrorum vestitus sua
dignitate et simplicitate vocationis illorum indoli respondeat.(101)
ESCHATOLOGICA VITAE CONSECRATAE RATIO
26. Cum urgentiores usque appareant hodie apostolicae
sollicitudines atque periculum sit ne curatio rerum huius mundi homines magis
magisque implicet, consentaneum maxime est oculos et animos in eschatologicam
vitae consecratae naturam convertere.
« Ubi ... est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum »:(102)
unicus Regni thesaurus cupidinem excitat, exspectationem, studium et
testificationem. Apud Ecclesiam priscam exspectatum Domini reditum ardentius
experiebantur. Hunc spei affectum numquam excolere per saecula desiit Ecclesia:
fideles incitare perrexit ut salutem iamiam revelandam respicerent, quandoquidem
huius mundi transit figura(103).(104)
Melius hoc in prospectu intellegitur momentum eschatologici
signi vitae consecratae proprii. Revera doctrina persistit qua ipsa veluti
Regni venturi anticipatio exhibetur. Repetit hanc doctrinam Concilium Vaticanum
II ita asseverans: « Status religiosus ... magis ... resurrectionem futuram et
gloriam Regni caelestis praenuntiat ».(105) Hoc praecipue efficit virginalis electio, a maioribus semper tamquam
ultimi mundi
praegustatio percepta, quae iam nunc operatur hominemque integrum
transfigurat.
Suam qui Christo dedicant vitam facere non possunt quin viventes
convenire Illum cupiant ut cum Eo tandem aliquando in perpetuumque iungantur.
Ardens hinc nascitur exspectatio, hinc illa cupiditas « ut in illius amoris
focum intus ardentem se mergant quique alius non est nisi Spiritus Sanctus ipse
»,(106) exspectatio atque cupiditas quae nutriunt dona a Domino largiter tributa
iis quotquot quae sursum sunt quaerunt.(107)
Res Domini contuitus reminiscitur consecratus homo: « Non ...
habemus hic manentem civitatem »,(108) quia « noster ... municipatus in caelis
est ».(109) Id necessarium unum quaerere: « Regnum Dei et iustitiam eius »,(110)
sine intermissione invocato Domini adventu.
ACTUOSA EXSPECTATIO: OFFICIUM ET VIGILANTIA
27. « Veni, Domine Iesu! ».(111) Haec exspectatio minime quid
iners
est: quantumvis ad Regnum futurum dirigatur, un operam convertitur et
industriam, ut etiamnum praesens adsit Regnum per Beatitudinum spiritus
restitutionem qui etiam in hominum societate efficaces valeat excitare
iustitiae, pacis, solidarietatis et veniae postulationes.
Affatim hoc ex ipsa vitae consecratae historia demonstratur,
quae uberrimos semper edidit fructuum proventus pro mundi salute. Suis donis
fiunt consecratae personae Spiritus indicium versus novum quoddam venturum
tempus, quod fide illustratur atque spe christiana. Transit eschatologica
intentio in munus, ut hic et nunc magis magisque affirmetur Regnum.
Petitioni illi: « Veni, Domine Iesu! » altera accedit invocatio: « Adveniat
Regnum tuum! ».(112)
Qui vigilans exspectat dum Christi impleantur promissa, spem
suis fratribus infundere valet et sororibus, qui de tempore futuro saepius diffidunt et res in pessimam accipiunt partem. Eius spes
innititur Dei promissioni quam continet Verbum revelatum: progreditur hominum
historia ad « caelum novum et terram novam »,(113) cum Dominus « absterget omnem
lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor
neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ».(114)
Vita consecrata huic extremae
divinae gloriae illuminationi deservit, cum salutare Dei omnis caro videbit.(115)
Hanc rationem Oriens christianus extollit cum monachos tamquam Dei in terris
angelos iudicat a quibus mundi in Christo renovatio nuntiatur. In Occidente
monachismus est memoriae celebratio et vigiliae: memoria est miraculorum a Deo
effectorum, vigilia novissimae spei impletionis. Monachismi vitaeque
contemplativae nuntius continenter inculcat hominibus Dei principatum esse pro
hominum exsistentia ubertatem significationis ac laetitiae, cum sit homo ad Deum
factus inquietusque donec in Ipso quiescat.(116)
VIRGO MARIA, CONSECRATIONIS AC SEQUELAE EXEMPLAR
28. Ipsa Maria est quae, sine labe originali concepta,
pulchritudinem divinam perfectius in se refert. « Tota pulchra » titulus est quo
eam invocat Ecclesia. « Coniunctionis necessitudo cum Maria sanctissima, quam
suam ob consociationem cum Christo quisque fidelis possidet, magis etiam in vita
hominum consecratorum augetur.... Singulis in vitae consecratae Institutis
persuasum est primarium quoddam pondus habere Mariae praesentiam tum ad
spiritalem cuiusque hominis consecrati vitam tum ad firmitudinem, unitatem
totiusque communitatis progressionem ».(117)
Maria namque perfectae
consecrationis excelsum exemplar est, tota in sua ad Deum pertinendi condicione
atque deditione. A Domino electa, qui in Illa Incarnationis mysterium perficere
voluit, commonefacit consecratas personas principatus ipsius Dei incepti.
Eodem autem tempore, cum divino Verbo ipsa consenserit, quod in ea est caro factum,
se praestat Maria tamquam exemplum receptae gratiae ab homine creato.
Cum Iosepho iuxta Christum in abdita Nazarethana vita, adstans
Filio decretoriis in publicae eius vitae eventibus, magistra eminet Virgo Maria
sequelae sedulaeque servitutis sine ulla condicione. Intra illam, « sacrarium
Spiritus Sancti »,(118) sic novae creaturae splendor omnis emicat. Ad Eam
respicit consecrata vita velut praecelsum specimen consecrationis Patri factae,
coniunctionis cum Filio atque erga Spiritum docilitatis, sibi plane conscia:
pertinere « ad genus vitae virginalis ac pauperis »(119) Christi idem prorsus
valere ac vitae modum Mariae suum facere.
Praeterea deprehendit in Virgine consecrata persona Matrem
sub peculiari omnino titulo. Nam si nova illa maternitas Mariae in Calvariae
loco tributa donum habetur singulis datum christianis, pondus proprium illa
adfert iis qui suam Christo vitam plene dedicaverunt. « Ecce mater tua »:(120)
Iesu verba ad discipulum « quem diligebat »(121) in consecrata hominis vita vim
accipiunt singularem. Vocatur namque ille una cum Ioanne ut Mariam sanctissimam
in sua accipiat,(122) amans videlicet eam imitansque ex vocationis suae extrema
altitudine et vicissim unicam quandam experiens matris teneritatem. Illum ei
amorem largitur Virgo qui vitam quotidie Christo offerre eum sinit, cum Ipso ad
hominum salutem cooperans. Quapropter filialis cum Maria necessitudo viam
principalem efficit fidelitatis ipsi vocationi iam receptae et auxilium
efficacissimum adfert ut quis in ea procedat eamque plenissime vivat.(123)
III In Ecclesia et pro Ecclesia
« BONUM EST NOS HIC ESSE »: AD IPSUM ECCLESIAE MYSTERIUM
PERTINENS CONSECRATA VITA
29. In Transfigurationis scaena nomine apostolorum loquitur
Petrus: « Bonum est nos hic esse ».(124) Christi gloria, quam percepit, extulit
quidem eius animum et praecordia, eum tamen non segregavit, immo contra altius
coniunxit cum illo « nos » discipulorum. Haec illius « nos » ratio nos adducit
ut partes consideremus quas in Ecclesiae mysterio consecrata occupat vita. De
vitae consecratae indole consideratio theologica proximis hisce annis novas vias
pervestigavit ex Concilii Vaticani II magisterio profectas. Eius sub lumine
intellegi potuit professionem evangelicorum consiliorum sine ulla controversia
ad vitam attinere sanctimoniamque Ecclesiae.(125) Declarat hoc vitam consecratam,
ab initio iam praesentem, numquam Ecclesiae deesse posse: est enim veluti pars
cui renuntiari non licet et quae eam designat quatenus propriam ipsius exprimit
naturam.
Manifesto illud ex eo elucet quod consiliorum evangelicorum
professio cum Christi mysterio intrinsecus coniungitur, cum eius sit munus
aliquo modo vitae formam ab Eo electam reddere praesentem eamque uti bonum
absolutum et eschatologicum indicare. Ipse Iesus, cum quosdam vocavit ut
universa desererent eumque sectarentur, hoc induxit vivendi genus quod,
impellente Spiritu ipso, paulatim per saecula in multiplices consecratae vitae
transiturum erat formas.
Ecclesiae notio ex sacris dumtaxat laicisque ministris
consistentis non congruit divini eius Conditoris consiliis quae nobis Evangelia
ipsa atque Novi Testamenti libri referunt.
NOVA AC PECULIARIS CONSECRATIO
30. In Ecclesiae traditione religiosa professio existimatur
tamquam unica fertilisque baptismalis consecrationis explicatio quatenus eius
auxilio arta cum Christo coniunctio, iam Baptismate incohata, per donum
enucleatur plenius declaratae atque impletae conformationis per evangelicorum
consiliorum professionem.(126)
Ulterior haec consecratio propriam induit
qualitatem ad priorem quod attinet, cum qua non simplex est consociatio neque
necessarius quidam effectus.(127) Revera omnis in Christo regeneratus vocatur ut,
virtute ex Spiritus dono profecta, castitatem vivat quae suo vitae statui
respondeat, oboedientiam praeterea erga Deum et Ecclesiam, rationabilem a
corporeis rebus separationem, quandoquidem ad sanctitatem omnes vocantur illam
quae caritatis perfectione consistit.(128) Verumtamen ex se non importat baptismus
ad caelibatum virginitatemve vocationem, neque possessionis bonorum abdicationem
nec cuidam superiori oboeditionem, ea in propria evangelicorum consiliorum
ratione. Professio igitur horum consiliorum donum Dei praeponit peculiare non
universis concessum, quemadmodum de caelibatu voluntario Iesus ipse
adfirmavit.(129)
Huic itaque vocationi proprium Sancti Spiritus munus respondet,
ut suae vocationi operaeque consecrata persona respondere valeat. Hac de causa,
sicut tum Orientis tum Occidentis liturgici testificantur ritus, in professionis
monasticae aut religiosae actu nec non in virginum consecratione, in electas
personas Spiritus Sancti donum devocat Ecclesia, eorumque oblationem cum Christi
sacrificio consociat.(130)
Professio evangelicorum consiliorum pariter est progressio
gratiae in Confirmationis sacramento perceptae, sed communia excedit
postulata chrismalis consecrationis proprium ob Spiritus donum, quod ad
novos modos adque sanctitatis et apostolatus fructus viam sternit prout vitae
consecratae comprobat historia.
Ad presbyteros vero quod spectat evangelica consilia professos,
experti ipsi persuadent Ordinis sacramentum singularem in hac consecratione
invenire fecunditatem, cum ponat illa foveatque alicuius interioris cum
Domino coniunctionis necessitatem. Sacerdos qui evangelica consilia profitetur
praecipue adiuvatur ut mysterii Christi plenitudinem in se denuo experiatur
illam etiam propter peculiarem Instituti sui spiritalitatem simulque apostolicam
proprii charismatis naturam. In presbytero enim ad sacerdotium adque vitam
consecratam vocationes ad altam quandam et acrem unitatem vertunt.
Inaestimabile etiam est pondus quod Ecclesiae vitae conferunt
sacerdotes religiosi qui ex toto suo officio contemplationi destinantur. In
eucharistica praesertim celebratione Ecclesiae et pro Ecclesia actionem
perficiunt, cui suam ipsorum donationem addunt, in communione cum Christo qui in
totius mundi salutem se Patri dedit.(131)
VITAE CHRISTIANORUM NECESSITUDINES DIVERSOS INTER STATUS
31. Multiplices vitae rationes, quibus secundum Domini Iesu
consilium ecclesialis vita instituitur, diversas important mutuas necessitudines
in quibus aliquamdiu immorari volumus.
Suam propter regenerationem in Christo cuncti christifideles
unius communisque participes sunt dignitatis; ad sanctitatem advocantur omnes;
ad unici Christi Corporis aedificationem suas partes universi addunt, ex propria
quisque vocatione donoque a Spiritu percepto(132).(133) Aequalis omnium
Ecclesiae membrorum dignitas Spiritus opus est, Baptismo nititur atque
Chrismatis sacramento et Eucharistie alitur. Atqui opus pariter Spiritus est
etiam multiformitas. Ipse enim in ordinata diversarum vocationum communione, charismatum et ministeriorum
constituit Ecclesiam.(134)
Vocationes ad laicalem vitam, ad sacramentale
ministerium adque consecratam vitam exemplaria haberi possunt ex eo quod
particulares vocationes, uno aliove modo, ad ipsas rediguntur, sive singillatim
inspiciuntur sive sumuntur coniunctim, pro Dei donationis divitiis. Inter se
praeterea serviunt vicissim, ad Christi Corpus in historia ampliandum et pro
eius inter homines munere speciali. Baptismatis et Chrismatis sacramento in
Ecclesia omnes consecrantur, verum ministerium ordinatum vitaque consecrata
vocationem distinctam poscunt propriamque consecrationis formam ad peculiare
quidem opus.
Ad laicorum munus, quorum « est, ex vocatione propria res
temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere »,(135)
sufficit baptismalis chrismalisque consecratio, quae cunctis Populi Dei membris
est communis. Praeter hanc principalem consecrationem ordinati ministri
in ipsa Ordinatione illam recipiunt ut apostolicum in tempore prosequantur
ministerium. Consilia evangelica amplexantes consecratae personae novam
peculiaremque percipiunt consecrationem quae etiamsi non est sacramentalis, eas
adducit ut suam efficiant in caelibatu, in paupertate et oboedientia vitae
formam quam Iesus ipse implevit discipulisque suasit. Licet varia haec genera
unum Christi mysterium demonstrent, proprietatem peculiarem quamvis non unicam
laici prae se ferunt, saecularitatem nempe, pastores ministeriorum curationem,
homines consacrati peculiarem cum Christo virgine paupere oboediente
conformationem.
SINGULARE CONSECRATAE VITAE BONUM
32. Hac in donorum congrua summa, cuique principali statui
vitae inditur onus monstrandi, suo proprio in ordine, alterutram unius Christi
mysterii faciem. Si enim in Evangelio nuntiando inter temporales causas peculiare munus vita laicalis induit, intra
communionem ecclesialem pernecessarium ministerium ab iis procuratur qui in
sacro Ordine sunt constituti, praesertim vero ab Episcopis. Officio
obstringuntur illi ut Dei populum doctrinis verbi pascant Sacramentorumque
dispensatione atque potestatis sacrae perfunctione in commodum totius
ecclesialis communitatis quae est ordinata et hierarchico instituto
disposita.(136)
Quod vero ad Ecclesiae sanctitatis patefactionem pertinet,
obiectiva assignanda est vitae consecratae praestantia, qua ipse vivendi modus
Iesu Christi uti imagine refertur. Hanc videlicet ob causam bona evangelica
declarantur uberrime in illa pleniusque Ecclesiae impletur propositum quod est
sanctimonia hominum societatis. Praenuntiat consecrata vita et quadamtenus
praeripit futurum illud tempus cum, plenitudine illius caelorum Regni adepta
quod iam in semine mysterioque adest,(137) resurrectionis participes iam non
ducent uxores neque nubent, verumtamen angelorum Dei erunt consimiles.(138)
Etenim castitatis perfectae propter Regnum(139) excellentia, optimo quidem iure
tamquam totius vitae consecratae reputata « ianua »,(140) perpetui Ecclesiae
magisterii est argumentum. Ceteroqui vocationem ad matrimonium magni illa
aestimat, quo coniuges « fecunditatis Matris Ecclesiae testes et cooperatores
exsistunt, in signum et participationem illius dilectionis, qua Christus sponsam
suam dilexit Seque pro ea tradidit ».(141)
Hoc sub prospectu cunctae consecratae vitae proprio evolvuntur
viae distinctae inter se at quae se complent. Penitus contemplationi dediti
religiosi viri religiosaeque feminae, peculiari ratione fiunt Christi
imagines in monte orantis.(142) Vitae activae consecratae personae eum
patefaciunt « turbis regnum Dei annuntiantem vel aegrotos et saucios sanantem ac
peccatores ad bonam frugem convertentem, vel pueris benedicentem et omnibus benefacientem ».(143) Peculiare quoddam Regni
Dei adventui ministerium praestant consecratae personae in Saecularibus
Institutis, cum singulari compositione devinciant consecrationis
saecularitatisque bonum. Suam in saeculo et a saeculo deductae consecrationem
agentes,(144) illae « omnia spiritu evangelico imbuere satagunt ad robur et
incrementum Corporis Christi ».(145) Participant hanc ob causam Ecclesiae munus
evangelizandi per singulare testimonium vitae christianae sive per adiutricem
quam praebent operam ad ordinandas secundum Deum res temporales, suam per
cooperationem in communitatis ecclesialis servitium iuxta propriam vitae
rationem saecularem.(146)
BEATITUDINUM NUNTIUM TESTARI
33. Munus consecratae vitae peculiare etiam est in baptizatis
conscientiam vivam adservare principalium Evangelii bonorum, dum redditur «
praeclarum et eximium testimonium ... mundum transfigurari Deoque offerri non
posse sine spiritu beatitudinum ».(147) Hoc itaque pacto facit consecrata vita ut
in ipsa populi Dei conscientia perpetuo appareat quam sit necessarium per vitae
sanctitatem respondere amori Dei in cordibus per Spiritum Sanctum diffuso,(148)
atque moribus propriis ostendere sacramentalem illam consecrationem quae in
Baptismate, Chrismate vel Ordine, Deo agente, peracta est. Ut enim a sanctitate
in sacramentis communicata ad vitae cotidianae sanctitatem transeatur necesse
est. Vita consecrata, ipso suo in Ecclesia exsistendi modo, in famulatum se
dedit consecrationis vitae omnium fidelium tum laicorum tum clericorum.
Nec tamen oblivisci licet aliunde et ipsas consecratas personas
ex aliarum vocationum testificatione percipere adiumentum aliquod ut vivendo
adhaereant omnino Christi atque Ecclesiae mysterio variis in illius partibus. Hanc mutuam ob locupletationem eloquentius fit
efficaciusque vitae consecratae munus: illuminare ceteris fratribus ac sororibus
veluti metam quandam postremam apud Deum beatitudinem, oculis futuram in pacem
conversis.
ECCLESIAE SPONSAE EFFICAX IMAGO
34. Singularem in vita consecrata prae se fert vim sponsalis
illa significatio, quae Ecclesiae repetit postulationem ut in plena solaque
vivat Sponso proprio deditione a quo omnia recipit bona. Hac in sponsali
ratione quae praecipua est omnis consecratae vitae, mulier, propriam quasi
indolem detegens suae cum Domino coniunctionis, se reperit ipsa.
Praestans hac in re est Novi Testamenti narratio qua Maria
exhibetur cum apostolis in cenaculo in oratione praestolans Spiritum
Sanctum.(149) Vivax ibi perhibetur imago Ecclesiae-Sponsae ad Sponsi nutus
animadvertentis atque ipsius donum accipiendum. Fecunditatis ratio praesertim
apparet in Petro et ceteris in apostolis eaque in ecclesiali significatur
ministerio quod fit instrumentum Spiritus ad generationem novorum filiorum per
Verbi largitionem, Sacramentorum celebrationem perque pastoralem curam.
Sponsalis autem accessionis ratio praecipua exhibetur in Maria cuius vi Ecclesia
fertilem reddit in se vitam divinam per totum suum ut virginis amorem.
Maximam partem semper visa est consecrata vita in Mariae
virginis sponsae figura. Tali enim ex virginali amore praecipua quaedam profluit
fecunditas, quae adiumentum fert ut in animis nascatur vita divina atque
augeatur.(150) Mariae, Evae novae, vestigia ingressa, spiritalem suam
fecunditatem exprimit consecrata persona se ipsa praebens Verbum excipientem ut
sua sine condicionibus devotione vivaque testificatione ad novam perficiendam
hominum naturam proprias conferat partes. Plane sic maternitatem suam manifestat
Ecclesia tum per divinae operae beato Petro commendatae participationem tum per responsalem
divini doni perceptionem, Mariae pariter propriam.
Ipse vicissim christianus populus in ministerio ordinato salutis
invenit instrumenta, in vita autem consecrata invitamentum ad plenam amoris
responsionem cunctis in multiplicibus diaconiae rationibus.(151)
IV
Sanctitatis Spiritu ducti
« TRANSFIGURATA » EXSISTENTIA: AD SANCTITATEM APPELLATIO
35. « Audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt
valde ».(152) In Transfigurationis narratione, licet variis cum differentiis, in
promptu ponunt synoptici scriptores pavoris sensum a quo discipuli corripiuntur.
Transfigurati vultus Christi fascinatio minime impedit quominus prae divina
Maiestate in eos impendente formidine corripiantur. Etenim semper homines coram
Dei gloria constituti suam experiuntur exiguitatem indeque reformidationis
sensum deducunt. Eiusmodi reformidatio ad salutem spectat. Commonefacit homines
divinae perfectionis simulque instanti provocatione ad « sanctitatem » eosdem
urget.
Cuncti Ecclesiae filii, a Patre vocati ut Christum « audiant »,
altam prorsus animadvertunt ad conversionem adque sanctitatem
expostulationem. Quae expostulatio, sicut illustravit Synodus, ad
consecratam vitam in primis refertur. Hominum enim consecratorum vocatio ad
Regnum Dei ante omnia inquirendum est, in primis, adhortatio ad plenam sui
conversionem per ipsius abnegationem ut de Domino prorsus vivatur, ut Deus sit
omnia in omnibus. Ad contemplandum testificandumque Christi transfiguratum
vultum vocati, iidem consecrati ad « transfiguratam » vocantur vitam.
Hac in re plurimum id significat quod in postrema relatione
alterius Coetus extraordinarii episcoporum Synodi est adfirmatum: « In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae semper
sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis. Hodie sanctis vehementer
egemus a Deo assidue implorandis. Instituta vitae consecratae per professionem
consiliorum evangelicorum conscia sint suae specialis missionis in hodierna
Ecclesia, atque nos illis pro ea missione animum addere debemus ».(153) Hanc rerum
aestimationem suam aequabiliter fecerunt participes huius IX synodalis Coetus
cum adseveraverunt: « Per longam Ecclesiae historiam fuit consecrata vita etiam
viva praesentia actionis Spiritus, veluti honoratus valde locus amoris
consummati in Deum et proximum, testis quoque consilii divini quo totum hominum
genus intra amoris civilem cultum, magna evadat Dei filiorum familia ».(154)
Discrevit semper Ecclesia in consiliorum evangelicorum professione viam quandam
peculiarem ad sanctitatem. Eaedem enim ipsae locutiones quibus illam describit
- Dominici ministerii scholam, amoris scholam sanctimoniaeque, viam seu
perfectionis statum - sive efficientiam declarant ubertatemque instrumentorum
huius formae evangelicae vitae propriorum, sive singulare officium eorum qui eam
suscipiunt.(155) Haud fortuito tot exstant consecrati homines qui per saeculorum
decursum sanctitatis praeclara reddiderunt testimonia atque opera insignite
magnanima et ardua evangelizationis ministeriique perfecerunt.
FIDELITAS ERGA CHARISMA
36. Intra Christi sequelam et amorem erga ipsius personam
quaedam deprehenduntur argumenta quae sanctitatis auctum tangunt in ipsa
consecrata vita quaeque ideo peculiari hodie in luce sunt ponenda.
Ante omnia postulatum invenitur fidelitatis ipsi fundationis
charismati ac propterea spiritali cuiusque Instituti patrimonio. Hac enim in
ipsa fidelitate erga fundatorum ac fundatricum afflatum, Spiritus nempe Sancti
donum, facilius deteguntur fervidiusque vivuntur necessaria vitae consecratae
elementa.
Suo namque in ortu habet iam quodque charisma triplicem
propensionem principalem: ad Patrem in primis, cuius voluntatem exquirere
studet amanti animo perpetuum per actum conversionis in quo fons verae
libertatis est oboedientia, castitas cordis intentionem indicat nullo finito
amore contenti, paupertas autem illam famem sitimque iustitiae nutrit quam
pollicitus est Deus se satiaturum.(156) Hoc in prospectu uniuscuiusque Instituti
charisma consecratam impellet personam ut Deo tota adhaereat, cum Deo et de Deo
loquatur quemadmodum de sancto Dominico est dictum,(157) ut experiatur quam sit
in omnibus rerum adiunctis bonus Dominus.(158)
Secum autem etiam inferunt vitae consecratae charismata
inclinationem ad Filium, quocum suadent ut communio intimae laetaeque
vitae excolatur, in schola nempe alacris famulatus Dei et fratrum. « Intuitus
magis magisque christificatus discit hoc modo ab exterioribus sese seiungere
rebus, a sensuum turbine, ab omnibus nempe iis quae homini impediunt levitatem
paratam ut a Spiritu se suscipi sinat »,(159) sicque pariter permittit ut cum
Christo procedatur ad munus, cum eo opus agendo doloremque perferendo in ipsius
Regno prolatando.
Importat demum omne charisma ad Spiritum Sanctum
directionem, quatenus consecratos comparat ut ab eo se gubernari sustentarique
patiantur tam suo in spiritali itinere quam in communionis vita inque apostolico
opere, ut illo cum serviendi affectu vivant a quo omnis veri christiani electio
permoveri debet.
Haec enim semper triplex necessitudo, licet cum distinctis
variarum vitae formarum proprietatibus, in omni fundationis charismate emergit,
eam ipsam ob causam quod dominatur ibi « profundum animi studium sese Christo
configurandi ad aliquem Eius mysterii aspectum testificandum »;(160) quae quidem ratio necesse est concorporetur atque
enucleetur secundum verissimam Instituti traditionem eiusque ad Regulas,
Constitutiones et Statuta.(161)
EFFICIENS FIDELITAS
37. Admonentur ideo Instituta ut magna cum rerum suscipiendarum
audacia alacritatem revocent inventionis sanctitatemque fundatorum ac
fundatricum ita sane signis temporum respondentes in orbe hodie
exorientibus.(162) Haec cohortatio est ante omnia ad perseverandum incitatio in
sanctitatis semita per corporis animique difficultates quibus cotidiani notantur
eventus. Verum admonitio etiam est ut quis peritiam adsequatur proprio in opere
fidelitatemque actuosam exerceat erga proprium munus, dum formas ipsas, quotiens
oportet, novis accommodat condicionibus ac necessitatibus, plane semper afflatui
divino obsequens nec non Ecclesiae iudicio. Utcumque tamen persuasio vigere
debet in quaerenda pleniore usque cum Domino conformatione consistere ipsam
sponsionem cuiusvis « renovationis » quae consilio pristino fidelis persistere
vult.(163)
Secundum eundem hunc affectum omne compellitur hodie Institutum officio
denuo sese revocandi ad Regulam, quandoquidem in ea atque etiam in
Constitutionibus iter concluditur quoddam Christi sequelae, quod proprium
charisma ab Ecclesia comprobatum definit. Maior observatio Regulae facere non
potest quin consecratis personis regulam certam praestet qua congruas inquirere
possint formas testificationis quae temporis praesentis necessitatibus
respondeat neque a pristino afflatu recedat.
PRECATIO ET ASCESIS: SPIRITALE CERTAMEN
38. Recipitur ad sanctitatem vocatio atque percoli potest
tantummodo in adorationis silentio coram infinita Dei transcendentia: «
Fatendum est nos omnes hoc silentio indigere, adorata praesentia imbuto:
theologia, ut sapientialis spiritalisque eius anima plene aestimetur; precatio,
ne umquam obliviscatur Deum videre idem valere ac de monte descendere vultu ita
splendenti, ut eum cogamur obvolvere; (164) officium, ut reiciatur periculum
certamine quodam concludi sine amore et venia.... Omnibus nempe, credentibus et
non credentibus, discendum est silentium, quo Alter sinatur loqui, quando et
quomodo volet, nobis vero verbum illud intellegere liceat ».(165) Re autem ipsa
permagnam hoc prae se fert fidelitatem liturgicae precationi atque privatae,
spatiis orationi mentali contemplationique destinatis, recessibus menstruis nec
non spiritalibus exercitationibus.
Iterum etiam necesse est instrumenta ascetica reperiantur
spiritalium Ecclesiae traditionum propria atque singulorum Institutorum. Ad
veram in sanctitate progressionem illa quidem efficax semper contulerunt et
etiamnum conferunt adiumentum. Utpote quae adiuvet ad moderandas gubernandasque
inclinationes ipsius naturae humanae peccato sauciatae, pernecessaria revera est
ascesis personis consecratis, ut suae fideles persistant vocationi Iesumque in
crucis via subsequantur.
Oportet etiam noscantur atque superentur illecebrae quaedam
quae, diabolo insidias tendente, sub alicuius boni specie comparent. Ita, verbi
gratia, legitimum illud postulatum ut quis hodiernam societatem cognoscat quo
facilius eius provocationibus respondeat, suadere potest ut temporis moribus
cedatur, spiritali imminuto ardore vel admissa quasi fracti animi affectione.
Elatioris institutionis spiritalis facultas instigare personas consecratas
potest ut quadamtenus se reliquis fidelibus superiores esse sentiant, dum ex
altera parte necessitas debitae legitimaeque praeparationis in immoderatam
efficaciter operandi voluntatem transire potest, tamquam si maximam partem a
consiliis hominum potius quam a Deo apostolicum pendeat ministerium. Laudabilis
cupido sese praebendi ut proximum viris mulieribusque temporis nostri,
credentibus et non credentibus, pauperibus ac divitibus, permovere aliquem
potest ut saeculare vivendi ineat genus vel bona humana ratione dumtaxat
terrestri provehat. Postulationum legitimarum aut cultus humani apud proprium
populum ambitum participatio incitare pariter potest aliquem ut formas
nationalismi amplexetur aut consuetudinum partes complectatur quas contra
purgari et ad Evangelii lumen attolli oportet.
Via ergo quae ad sanctitatem perducit postulat ut certamen
spiritale accipiatur.(166) Grave est officium quod non semper hodie
necessaria diligentia respicitur. Saepius dispexit traditio hanc spiritalem
contentionem in pugna Iacobi cum Dei mysterio, quam ille ingreditur ut ad
benedictionem visionemque suam accedat.(167) Hoc eventu biblicae historiae
primordiorum personis consecratis licet colligere signum quoddam ascetici
officii quo iis est opus ut cor dilatent suscipiendisque Domino ac fratribus
aperiant.
SANCTITAS PROMOVENDA
39. Hodie magis quam alias umquam poscitur renovatum sanctitatis
studium ab hominibus consecratis etiam ut cuiusque christiani ad perfectionem
intentio foveatur ac sustineatur. « Oportet, ergo, concitetur in unoquoque
fideli vehemens sanctitatis impetus, flagrans in conversionem et sui ipsius
renovationem desiderium dum precationis usque ardentioris sensus acuitur dumque
proximus, indigentissimus praesertim, comiter suscipitur ».(168)
Quatenus suam altius cum Deo amicitiam persequuntur consecratae
personae, idoneae eatenus efficiuntur ut fratribus sororibusque opitulentur per
solida spiritalia incepta, cuius generis scholae orationis sunt, exercitationes
ac recessiones spiritales, dies solitudinis, auditiones et moderationes
spiritales. Hoc pacto hominum progressio in oratione expeditur qui deinde melius
Dei voluntatem discernere valebunt de se ipsi ac sese tradere consiliis
magnanimis, immo vero nonnumquam heroicis, quae postulat fides. Etenim consecrati homines suae «
ex ipsa religiosae vitae natura ... inseruntur in dynamicam actionem Ecclesiae,
quae Absolutum quod Deus est sitienter expetit et ad sanctitatem vocatur. Huius
sanctitatis ipsi sunt testes ».(169) Quod autem omnes vocantur ut sancti et
sanctae fiant, hoc facere non potest quin magis incitet alios quibus, propria ex
vitae electione, munus instat ut de eo reliquos commoneant.
« SURGITE ET NOLITE TIMERE »: FIDUCIA RENOVATA
40. « Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: "Surgite et
nolite timere" ».(170) Perinde ac tres apostoli in Transfigurationis eventu,
expertae personae consecratae noverunt non semper suam vitam illo vehementi
illuminari fervore qui exclamationem evocet: « Bonum est nos hic esse ».(171) Et
tamen semper eorum vita Christi manu tangitur, eius afficitur voce, eius
sustinetur gratia.
« Surgite et nolite timere » unicuique christiano haec Domini
cohortatio, ut patet, profertur. Potiore autem ratione ei valet qui ut «
relinquat omnia » vocatur, ideoque ut pro Christo « omnia periclitetur ». Hoc
praesertim accidit quotiens cum Magistro « de monte » quis descendit ut viam a
Thabor in Calvariam ducentem ingrediatur.
Cum dicit Lucas Moysen et Eliam cum Christo de paschali ipsius
mysterio loqui, consulto et magna cum significatione vocabulum inducit «
profectionis » [« exodos »]: « dicebant exodum eius quem completurus erat in
Ierusalem ».(172) « Exodus »: praecipua revelationis vox ad quam tota
revocatur salutis historia quaeque altam paschalis mysterii exprimit vim.
Carissimum est hoc auctoribus spiritalibus argumentum de vita consecrata cuius
sensum probe exprimit. Inibi necessario omnia includuntur quae ad mysterium
Crucis attinent. Verumtamen arduum hoc « exodi iter », ex prospectu montis
Thabor perceptum, tamquam via exstat duabus interiecta lucibus: altera enim lux
praenuntiat Transfigurationem, Resurrectionem terminat altera.
Ad vitam consecratam vocatio - intra definientem totius vitae
christianae orbem - quamvis abnegationes prae se ferat et probationes immo vero
cum eas secum importet, est « lucis » iter cui Redemptoris
invigilant oculi: « Surgite et nolite timere ».
CAPUT II
Signum fraternitatis
Vita consecrata communionis signum in Ecclesia
I
Bona mansura
AD TRINITATIS IMAGINEM
41. Terrestri in vita sua quos voluit vocavit Dominus Iesus, ut
prope se eos retineret eosdemque ad suae vitae exemplum institueret pro Patre ac
pro ab Eo recepta missione.(173) Novam sic ipse incohavit familiam, in quam
saeculorum decursu ingressuri erant quotquot parati erant ad « Dei voluntatem faciendam ».(174)
Post Domini Ascensionem, Spiritus impulsu donati, circa Apostolos in Dei laude
et vero humano communionis usu effecta est communitas fraterna.(175) Huius communitatis vita, ac magis artae consuetudinis exercitatio
quam Duodecim cum Christo sunt experti, usque fuerunt exemplar quod Ecclesia est
imitata, cum originum fervorem repetere voluit atque renovato evangelico vigore
suum in historia iter redintegrare.(176)
Reapse, suapte natura est Ecclesia
mysterium communionis, « unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs
coadunata ».(177) Vita fraterna huius mysterii altitudinem et divitias referre
vult, veluti humanum spatium se praebens quod Trinitas occupat, quae hoc modo in historia dona
communionis propria trium divinarum Personarum producit. In ecclesiali vita
multiplices sunt provinciae et rationes, in quibus communio fraterna
enuntiatur. Id vitae consecratae merito adscribitur, quod efficaciter operam
dedit ut fraternitatis postulatum in Ecclesia animaretur, tamquam Trinitatis
professio. Usque fraternam dilectionem promovendo in vitae communis quoque
forma, ipsa significavit communionis trinitariae participationem humanas
necessitudines immutare posse, novum solidarietatis concitando genus. Hoc modo
eadem hominibus simul pulchritudinem communionis fraternae ostendit, simul
semitas quae re ad illam perducunt. Consecratae namque personae « pro » Deo ac
« de » Deo vivunt, eaque de causa virtutem reconciliantis gratiae confiteri
possunt, quae motus contrarios dividentesque prosternit qui in hominum corde
insident atque in socialibus necessitudinibus.
FRATERNA IN DILECTIONE VITA
42. Vita fraterna, quae veluti vita in amore participata
habetur, signum est manifestum communionis ecclesialis. Ea ab Institutis
religiosis et Societatibus vitae apostolicae peculiari studio colitur, ubi vita
in communitate singularem significationem adipiscitur.(178) At communionis
fraternae ratio nec a Saecularibus Institutis nec a formis singularibus vitae
consecratae seiungitur. Eremitae, sua in vasta solitudine, non modo sese ab
ecclesiali communione non subducunt, sed peculiari suo contemplationis
charismate ei serviunt; virgines in saeculo consecratae suam explent
consecrationem peculiari quadam communionis ratione cum Ecclesia particulari et
universali; similiter viduae et vidui consecrati.
Cunctae personae hae, discipulorum condicionem viventes,
adimplere student Domini « novum mandatum » invicem diligentes, sicut ille nos
dilexit.(179) Amor Christum compulit ad sui ipsius donationem usque ad summum
crucis sacrificium. Inter discipulos quoque nulla datur vera unitas citra
hunc sine condicione mutuum amorem, qui voluntatis alacritatem poscit
serviendi profusis viribus, promptitudinem ad alium recipiendum sicuti est, nullo inducto iudicio,(180) potestatem alii
etiam « septuagies septies »(181) ignoscendi. Personae consecratae « cor et
anima una » factae(182) amore eiusmodi in cordibus per Spiritum Sanctum
diffuso(183) interiore quadam necessitate compelluntur ut omnia habeant
communia: bona scilicet materialia et experimenta spiritalia, talenta et
consilia aeque ac apostolica proposita et caritatis opera: « In vitae
communitate Spiritus Sancti vis et efficacia uni tributa simul ad omnes
transeat necesse est... Et suo quisque dono fruitur ipsumque multiplicat
communicando, ut ex alienis tamquam ex suis fructum capiat ».(184)
In vita proinde
communi percipi quodammodo debet communionem fraternam, prius quam certae
missionis instrumentum, theologale esse spatium in quo experiri quis potest
Dominum resuscitatum mystice adesse(185).(186) Hoc quidem fit per mutuum illorum
quotquot communitatis sunt participes amorem qui Verbo et sacra Eucharistia
alitur, Reconciliationis Sacramento purificatur, sustentatur unitatis
imploratione, quae est peculiare Spiritus donum iis qui ad Evangelium
obsequenter auscultandum se comparant. Spiritus ipse animam inducit ad
consortionem experiendam cum Patre eiusque Filio Iesu Christo,(187) ex qua
communione vitae fraternae fons exoritur. A Spiritu communitates vitae
consecratae diriguntur ad officium suum inserviendi Ecclesiae cunctisque
hominibus pro suo quaeque nativo ingenio.
Hac in re magni momenti obtinent locum « Capitula » sive
consimiles congressus, tam particulares quam generales, ubi debet quodque
Institutum Superiores aut Antistitas deligere secundum regulas propriis
Constitutionibus firmatas atque etiam, praelucente Spiritus fulgore, modos
statuere unde custodiantur efficaciaque reddantur diversis in historiae ac culturae adiunctis charisma proprium et proprium
spiritale patrimonium.(188)
AUCTORITATIS OFFICIUM
43. In vita consecrate Praepositorum et Praepositarum munus,
localium quoque, semper habuit pondus, cum ad spiritalem vitam tum ad missionem
magnum. His inquisitionum et rnutationum annis nonnumquam necessitas est
percepta hoc officium renovandi. At agnoscendum est eos qui auctoritatem habent
primarum communitatis sustinendarum partium, non posse sese abdicare suo munere
quippe qui fratrum ac sororum in spiritali atque apostolico itinere sint duces.
In condicionibus illis, ubi sibi quisque uni consulit,
difficulter fit ut officium illud agnoscatur et recipiatur quod pro cunctis
sustinere debet auctoritas. Oportet tamen ut huius muneris momentum confirmetur,
quod omnino est necessarium ut fraterna solidetur communio neve promissa
oboedientia irrita evadat. Si auctoritas oportet ante omnia sit fraterna et
spiritalis et si, qui ea pollet, hac de causa per dialogum fratres et sorores
complecti debet dum de rebus agendis decernitur, memorare tamen iuvat
spectare ad auctoritatem novissimum verbum, eique exinde facultatem esse
tribuendam, ut consilia capta curet observentur.(189)
PARTES SENUM
44. Senum aegrotorumque cura in vita fraterna praecipuum obtinet
locum, hoc potissimum tempore, quo in nonnullis regionibus numerus augescit
consecratarum personarum ingravescentis aetatis. Non est modo caritatis ipsius
proprium et grati animi iis tribuere sollicitam curam quam merentur, verum et
documentum conscientiae eorum testificationem multum Ecclesiam eorumque Instituta adiuvare eorumque
opera valida ac meritoria perstare, etiam cum propter aetatem et valetudinem
deserere debuerunt suae navitatis provinciam. Multum ii certe tribuere possunt
sapientia sua ac experientia communitati, si haec attenta et ad audiendum
inclinata iis adsidet.
Re quidem vera apostolica opera prius quam ex actione ex
testimonio pendet propriae plenae deditionis salvificae Domini voluntati,
devotionis videlicet quae precationis et paenitentiae fontibus alitur.
Quapropter complures dantur rationes quibus senes ut suam vocationem adimpleant
commonentur: oratio assidua, uniuscuiusque condiciones patienter toleratae,
praeparatio ad officium sustinendum patris spiritus, confessarii, ductoris
precationis.(190)
AD COMMUNITATIS APOSTOLICAE IMAGINEM
45. Primas agit partes vita fraterna in personarum consecratarum
spiritali itinere, tum ut assidue eae renoventur tum ut consummate suam in
mundo missionem adimpleant: id quidem ex theologicis rationibus eruitur quae
subsunt, idque plane confirmat experientia ipsa. Consecratos consecratasque
cohortamur igitur, ut eandem studiose colant, ad priscorum Hierosolymitanorum
christianorum exemplum, qui perseverabant in doctrina Apostolorum, in communi
precatione, in Eucharistia suscipienda, in bonorum naturae et gratiae
participatione.(191) Religiosos viros et religiosas mulieres nec non Societatum
vitae apostolicae sodales magnopere cohortamur ut mutuum amorem sine condicione
experiantur, cumque secundum cuiusque Instituti naturam exprimant, ut omnes
communitates tamquam conspicuum habeantur signum novae Ierusalem, quae est «
tabernaculum Dei cum hominibus ».(192)
Ecclesia namque universa multum confidit testificationibus
communitatum « gaudio et Spiritu Sancto » (193) repletarum. Cupit ipsa terrarum orbi communitatum exempla exhibere, in quibus mutua observantia
adiumentum fert ad solitudinem depellendam, communicatio omnes ad officii
conscientiam concitat, venia vulnera sanat, in singulis communionis propositum
roborando. In talibus communitatibus charismatis natura vires ordinat,
fidelitatem sustentat et omnium apostolicum opus ad unam dirigit causam. Ut
hodiernae humanitati veram suam effigiem ostendat, eiusmodi prorsus Ecclesia
communitatum fraternarum indiget, quae, prout sunt, emolumento evadunt novae
evangelizationi, quandoquidem « novi mandati » fructus modo finito reddunt.
SENTIENDUM CUM ECCLESIA
46. Magnum quidem munus ipsi vitae consecratae demandatur etiam
sub lumine doctrinae Ecclesiae-communionis, quam impense Concilium Vaticanum II
proposuit. Personae consecratae ut revera communionem experiantur
spiritalitatemque exerceant(194) impense rogantur, tamquam « testes et illius
"communionis propositi" artifices quod in fastigio locatur historiae hominis
secundum Deum ».(195) Ecclesiologiae communionis sensus, dum explicatur in
communionis spiritalitatem, cogitandi, loquendi et agendi rationem promovet quae
efficit ut Ecclesia altius latiusque adolescat. Etenim evenit « ut communionis
ecclesialis vita signum mundo evadat et vis trahens, quae homines ducat ad
credendum in Christum... Sic communio, dum se missioni aperit, ipsa fit missio
», immo « cum communio communionem generet, ex sua ipsius natura communionem
missionariam gignit ».(196)
In conditoribus conditricibusque vividus usque
Ecclesiae sensus conspicitur, qui in eorum ecclesiali vita omnibus rationibus
participanda et in sollicita Pastorum oboedientia manifestatur, nominatim
Romano Pontifici. Hoc in amoris prospectu erga Sanctam Ecclesiam, quae est « columna et firmamentum veritatis »,(197) optime intelleguntur Francisci Assisiensis in « Dominum Papam » devotio,(198) Catharinae Senensis
filialis sollertia in eum quem ipsa « dulcem Christum in terra » vocat,(199)
Ignatii Loyolensis apostolica obtemperantia eiusque « sentire cum Ecclesia »,(200)
fidei festiva professio Teresiae a Iesu: « Ecclesiae sum filia ».(201) Teresiae
Lexoviensis quoque studium percipitur: « In Ecclesiae corde, matris meae, amor
equidem ero... ».(202) Hae testificationes ecclesialem perfectam communionem plane
patefaciunt, quam sancti et sanctae, conditores et conditrices, aetatibus
condicionibusque occurrentibus inter se diversis ac saepe difficillimis, sunt
experti. Ad exempla haec continenter se referre debent consecratae personae, ut
distrahentes et disicientes motus arceant, qui hodiernis temporibus multum
possunt.
Huius communionis ecclesialis significantior pars est mentis
cordisque adhaesio Episcoporum magisterio, quae fideliter cunctis personis
consecratis est tenenda atque coram Dei populo perspicue testificanda iis
cumprimis qui in theologica inquisitione tradendaque doctria, scriptis edendis,
in catechesi atque instrumentis communicationis socialis adhibendis
versantur.(203) Cum praecipuum locum obtineant in Ecclesia personae consecratae,
earum mens animusque magnum pro Dei populo pondus habent. Eorum apostolica opera
efficacitatem depromit vimque ex eorum filialis amoris testificatione quae, in
ambitu missionis propheticae omnium baptizatorum, per officia plerumque notatur
peculiaris cum hierarchia cooperationis.(204) Hoc modo suorum charismatum
divitiis praecipuam operam ferunt, ut Ecclesia usque altius suam indolem
compleat sacramenti « intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis
».(205)
ECCLESIAE UNIVERSALIS FRATERNITAS
47. Personae consecratae nimirum rogantur ut communionis
missionalis universa in Ecclesia sint fermentum propterea quod multiplicia
singulorum Institutorum charismata ad bonum totius mystici Corporis a Spiritu
Sancto donantur, cui aedificando ipsi inservire debent.(206) Insigniter «
excellentiorem viam »(207) caritatem dicit Apostolus, quae « maior ex his »(208)
exstat, quaeque omnes diversitates componit cunctisque in apostolico studio
mutui subsidii tribuit virtutem. Ad hoc quidem intendit peculiare communionis
vinculum, quod variae formae vitae consecratae et Societates vitae apostolicae
possident cum ministerio unitatis et universalitatis missionalis quod ad Petri
Successorem pertinet. Spiritalitatis historia hoc conspicue ostendit vinculum
dum eius providum opus significat, ut praestetur tum vitae consecratae vera
proprietas, tum missionalis Evangelii propagatio. Evangelicae enuntiationis
animosa diffusio atque Ecclesiae in tot terrarum locis firma confirmatio itemque
christianarum rerum novellis in Ecclesiis validus proventus, intellegi
haudquaquam possunt - quemadmodum synodales ipsi Patres dixerunt - sine tot
Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae collata opera.
Communionem ipsi saeculorum decursu firmam cum Petri Successoribus servarunt,
qui in iis impigram alacritatem reppererunt, cum se prompte ad missionale munus
dederent, quod, pro occasione, usque ad heroicum gradum pervenit.
Sic universalitatis indoles et communionis proditur, quae
propria est Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae.
Quandoquidem supra dioeceses sunt ipsa, ob eorum peculiarem cum ministerio
Petrino necessitudinem, inserviunt eadem quoque cooperationi inter diversas
particulares Ecclesias,(209) inter quas efficaciter « donorum permutationem »
provehere possunt, operam suam ad Evangelii inculturationem conferendo, ut
omnium populorum culturae mundentur, aestimentur et suscipiantur eorum cum divitiis.(210) Hodie etiam quia
in
novellis Ecclesiis florent vocationes ad vitam consecratam, planum fit quomodo ea
in catholica unitate exprimere valeat diversorum populorum culturarumque
postulata.
VITA CONSECRATA ET ECCLESIA PARTICULARIS
48. Intra quoque Ecclesias particulares partes significantes
agunt personae consecratae. Haec est ratio quae, initium ducens a conciliari
doctrina de Ecclesia prout illa est communio et mysterium, atque a doctrina de
Ecclesiis particularibus quae sunt Dei Populi particulae in quibus « vere inest
et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia »,(211) penitus
excussa est et in subsequentibus documentis recepta. Horum ex consideratione
rerum scriptarum clarissime patet sociatam personarum consecratarum cum
Episcopis operam plurimum conferre ad ordinatum dioecesanae pastoralis rei
progressum adipiscendum. Multam quidem operam dant consecratae vitae charismata
caritati aedificandae in Ecclesia particulari.
Variae enim species, ad quas evangelica recipiuntur consilia,
declarationes sunt atque e spiritalibus donis manant, quae conditores et
conditrices receperunt, atque ut tales exstant aliqua « Spiritus experientia,
propriis discipulis tradita, ut secundum eim vivant, eam custodiant altioremque
reddant et constanter augeant simul cum Christi Corpore iugiter crescente
».(212) Germana singulorum Institutorum proprietas singulare sanctificationis et
apostolatus genus secum fert, quod certis translaticiis condicionibus gradatim
firmatur, quas obiectiva elementa designant.(213) Hanc ob causam Ecclesia curat
ut Instituta adolescant et incrementum capiant ad Conditorum atque Conditricum
mentem adque eorundem rectas traditiones.(214)
Quocirca iusta automonia singulis Institutis conceditur, per
quam sua disciplina uti possunt et integrum servare suum spiritale atque
apostolicum patrimonium. Est loci Ordinariorum hanc autonomiam custodire ac
tueri.(215) Recipere ideo et aestimare vitae consecratae charismata debent
Episcopi, in pastoralis actionis dioecesanae propositis dantes iisdem locum.
Singularem curam ad iuris dioecesani Instituta conferre debent, quae Ordinarii
loci peculiari sollicitudini committuntur. Dioecesis quae vita consecrata
careat, praeterquam quod tot spiritalibus donis orbatur, aptis locis Deo
perquirendo, peculiaribus apostolicis laboribus et pastoralibus viis, etiam
periculum adit ne graviter mens illa missionalis extenuetur, qua maior
Institutorum pars ditatur.(216) Quapropter vitae consecratae dono respondere
necesse est, quod Spiritus Sanctus in Ecclesia particulari concitat, quodque cum
gratiarum actione est accipiendum.
FERTILIS ET APTE COMPOSITA ECCLESIALIS COMMUNIO
49. Episcopus pater est et pastor totius particularis Ecclesiae.
Eiusdem est singula charismata agnoscere et tueri ipsaque promovere atque
ordine disponere. Sua igitur pastorali caritate vitae consecratae charisma
recipiet tamquam gratiam quae non respicit tantum Institutum aliquod, sed in
totam Ecclesiam perfunditur. Sustentare iuvareque ita studebit personas
consecratas ut, in communione cum Ecclesia, ad spiritalia pastoraliaque
proposita pateant postulatis nostrae aetatis consentanea, fidelitatem erga
fundatoris consilia servantes. Personae vitae consecratae, vicissim, liberaliter
sociatam suam operam in Ecclesiam particularem suis pro cuiusque viribus
conferent, proprio servato charismate, dum Episcopo arte adhaerentes operantur
in provincia evangelizationis, catechesis, atque paroecialis vitae.
Reminiscendum est Instituta Ecclesiae universalis famulatum
conciliando cum Ecclesiae particularis munere congruam autonomiam ipsamque exemptionem, quibus complura ex iis fruuntur,(217) sibi
vindicare non posse ut quaedam electiones iustificentur quae revera dissident ab
ordinatae communionis necessitatibus quas recta vita ecclesialis requirit.
Oportet contra ut pastoralia personarum religiosarum incepta benevolo et aperto
instituto dialogo inter Episcopos et variorum Institutorum Praepositos
decernantur et compleantur. Perattenta Episcoporum consideratio in Institutorum
vocationem et munus atque ipsa vicissim Institutorum observantia in Episcoporum
ministerium, una cum prompta acceptione pastoralium pro vita dioecesana eorum
inceptorum, duas formas prae se ferunt illius ecclesialis unius caritatis quae
cunctos ad bene constitutae communioni inserviendum compellit - charismaticae
atque simul secundum cuiusque officia compositae - universi Dei populi.
PERPETUUS DIALOGUS QUI CARITATE ANIMATUR
50. Ad mutuam cognitionem promovendam, quae quidem omnino
necessaria est ut actuosa adsit in pastorali ambitu cooperatio, peropportunus
est continuatus dialogus Praepositorum Praepositarumque Institutorum vitae
consecratae Societatumque vitae apostolicae cum Episcopis. Hos per usitatos
conventus Praepositi ac Praepositae Episcopos certiores facient de apostolicis
inceptis quae in eorum dioecesibus sunt suscepturi, ut in rebus agendis
necessaria statuatur conspiratio. Eadem ratione decet Praepositorum
Praepositarumque delegatos invitari ut Congressionibus Conferentiae Episcoporum
intersint itemque vicissim Conferentiae Episcoporum sint Congregationum
Superiorum Conferentiae maiorum delegati participes, secundum definiendos modos.
Hoc rerum in prospectu magnum poterit afferre emolumentum constitutio, ubi nondum
exstent, earundemque operatio patria quidem ratione, commissionum mixtarum
Episcoporum Superiorumque maiorum,(218) quae una simul negotia perpendant
communia. Pleniorem mutuam cognitionem iuvabunt theologia vitaeque consecratae
spiritalitas quae in rationem studiorum theologiae presbyterorum dioecesanorum
inseruntur, simulque in personis ipsis consecratis educandis theologia
congruenter tractata de Ecclesia particulari deque spiritalitate dioecesani
cleri.(219)
Solacio tandem afficimur cum memoramus in Synodo non modo innumeras
exstitisse de communionis doctrina elocutiones, verum etiam magnam fuisse
dialogorum delectationem, qui mutuo sinceroque animi sensu inter Episcopos,
religiosos religiosasque praesentes sunt producti. Id effecit ut vellent «
experientiam spiritualem communionis et collaborationis ulterius protrahi in
Ecclesia universa » etiam post Synodum(220) celebratam. Idem Nos facimus votum,
ut in omnibus mens et communionis spiritalitas adolescant.
IN MUNDO DIVISO ET INIQUO FRATERNITAS
51. Vitae consecratae communitatibus peculiare officium
concredit Ecclesia ut communionis spiritalitatem augescant, primum intra se,
deinde in ipsa ecclesiali communitate et ultra eius fines, caritatis dialogum
usque instituendo vel restituendo, ibi potissimum ubi hodiernus mundus stirpium
odio furoribusque mortiferis conflictatur. Diversis in nostri terrarum orbis
societatibus - quae saepe cupiditatibus disparibusque studiis tenentur, ad
unitatem quidem tendentes, dubitantes tamen de via ingredienda - collocatae
consecratae vitae communitates in eas sicut fratres sororesque dissimiles aetate
lingua cultuque personae conveniunt, tamquam signum illae se praebent dialogi,
qui semper institui potest, nec non communionis quae diversitates aequare valet.
Vitae consecratae communitates per suae vitae testificationem ad
fraternitatis christianae dignitatem nuntiandas mittuntur nec non renovantem
Boni Nuntii(221) virtutem, qui efficit ut omnes sicut filii Dei agnoscantur
atque ad dilectionem in omnes pronam potissimumque in humillimos impellit.
Communitates hae loci exstant spei et detectionis Beatitudinum, loci sunt in
quibus amor, ex precatione vim hauriens, communionis videlicet a fonte, rogatur
ut vitae ratio fiat et laetitiae fons.
Internationalia in primis Instituta, quae nostra aetate
quaestionibus illis signatur totum mundum complectentibus ac simul restitutis
nationalismi simulacris, animare et testificare debent communionis sensum inter
gentes, stirpes et culturas. Dum fraternitatis mens viget, quaestiones ad totum
mundum porrectae minime particulares divitias inhibebunt, nec peculiaris
cuiusdam dati obtestatio ceteris vel unitati officiet. Instituta Internationalia
id efficaciter complere possunt, quippe quae ingeniose inculturationis
provocationem sustinere debeant eodemque tempore peculiarem suam servare
naturam.
INTER DIVERSA INSTITUTA COMMUNIO
52. Fraternam necessitudinem spiritalem ac inter varia Instituta
vitae consecratae et Societates vitae apostolicae mutuam cooperationem sensus
quidam ecclesialis communionis sustentat alitque. Personae enim quae communi
Christi sequelae officio iunguntur atque ab eodem animantur Spiritu, facere non
possunt quin, veluti unius vitis palmites, Evangelii amoris plenitudinem
visibiliter ostendant. Spiritalis memores amicitiae, quam in terra saepenumero
contraxerunt complures conditores et conditrices, ipsae, quamvis erga suum
charisma fideles maneant, ad significandam inducuntur illustrem fraternitatem,
quae in cotidiano testificationis officio pro Evangelio incitamento sit ceteris
ecclesialibus partibus.
Sancti Bernardi de religiosis diversis Ordinibus verba ad nostra
usque tempora sunt accommodata: « Laudo omnes... Unum opere teneo, caeteros
charitate ». Omnes vicissim aliis indigemus : « Faciet autem charitas ut ne
illorum quidem fructu frauder, quorum instituta non sequor... Et quid mirum, si
in hoc exilio, peregrinante adhuc Ecclesia, quaedam huiuscemodi sit pluralis, ut
ita dixerim, unitas, unaque pluralitas... Sicut itaque illic multae mansiones in
una domo, ita hic multi ordines sunt in Ecclesia una: et quomodo hic divisiones
gratiarum sunt, idem autem Spiritus, ita ibi distinctiones quidem gloriarum, sed
una domus. Porro unitas tam hic quam ibi, consistit in una charitate ».(222)
INSTITUTIONES REBUS COMPONENDIS
53. Multum ad Ecclesiae communionem conferre possunt
Conferentiae Superiorum maiorum atque Conferentiae Institutorum saecularium. A
Concilio Vaticano II(223) confirmatae atque compositae abque subsequentibus
documentis,(224) hae institutiones praesertim vitam consecratam in ipsa
ecciesialis operae compage provehendam sibi praestituunt.
Earum beneficio Instituta communionem inter se exprimunt adque
eam roborandam instrumenta perquirunt, servatis recteque aestimatis diversorum
charismatum proprietatibus, in quibus mysterium Ecclesiae ac multiformis Dei
sapientia referuntur.(225) Vitae consecratae Instituta cohortamur ut in opera
complenda consocientur, in nationibus in primis ubi peculiares propter
difficultates magna sunt invitamenta ut velint sese concludere in se, ipsius
vitae consecratae Ecclesiaeque cum detrimento. Oportet contra in Dei consilio
exquirendo inter se iuvent arduo hoc nostro historiae intervallo, quo melius
eidem congruentibus apostolicis inceptis respondeant.(226) Hoc in communionis prospectu ad nostri temporis provocationes
aperto, Praepositi ac Praepositae, « una cum Episcopis operantes », contendant «
ut optimorum cuiusque Instituti cooperatorum opera utantur atque officia
praestent non modo ut quidam fines, si forte sint, superentur, verum etiam ut
quaedam solida ineatur ratio de vitae consecratae apta institutione ».(227)
Superiorum maiorum Conferentias adhortamur Saeculariumque Institutorum ut sit
cum Congregatione pro Institutis vitae consecratae cumque Societatibus vitae
apostolicae constans communisque consuetudo, velut earum cum Apostolica Sede
significata communio. Actuosa quoque et fiduciae plena habenda est cum
Episcoporum Conferentiis cuiusque nationis necessitudo. Ad « Mutuae Relationes »
documentum, opportunum est hunc usum esse stabilem, ut simul ac progrediente
tempore apparent incepta, ea constanter et tempestive ordinari possint. Si
quidem haec omnia perseveranter perficiuntur, Magisterii mente praescriptisque
fideliter servatis, compositionis et communionis institutiones utiles fient ut,
pravae interpretationes discidiaque sive ratione sive re expediantur;(228) hoc
modo communionis incrementum inter Instituta vitae consecratae et Episcopos non
solum illae fulcient, sed obsecundabunt etiam missionis progressum ipsarum
Ecclesiarum particularium.
CUM LAICIS COMMUNIO ET COOPERATIO
54. Inter fructus his annis tributos doctrinae Ecclesiae prout
est communio id adscribitur, quod variae eius partes consciae factae sunt se
vires iungere posse et debere, ut socient vires, mutua in cooperatione atque
donorum permutatione ad Ecclesiae missionem efficacius participandam. Id efficit
ut distinctior definitiorque ipsius Ecclesiae sit effigies, praeterquam quod
magnis nostrae aetatis provocationibus efficacius respondetur, per diversorum
donorum participatam collationem.
Necessitudines cum laicis apud monastica contemplativaque
Instituta spiritalem magna ex parte habent speciem, dum contra Instituta in
apostolatu versantia pastoralis cooperationis inducunt rationes. Institutorum
autem saecularium sodales, sive laici sive clerici, vitae cotidianae ordinarias
per formas cum ceteris fidelibus admiscentur. Hodie non pauca Instituta,
exstantibus saepe novis condicionibus, pro explorato habent suum charisma cum
laicis participari posse; qui idcirco vehementius invitantur ad
spiritalitatem adque ipsius Instituti missionem communicandam. Dici potest,
experientia historica praegrediente sicut diversorum saecularium Ordinum vei
Tertii Ordinis, novam aetatem in historia respiciente laicorum personarumque
consecratarum necessitudinem, incohatam esse, spe nimirum locupletem.
AD SPIRITALEM APOSTOLICAMQUE ALACRITATEM RENOVANDAM
55. Novae hae communionis cooperationisque rationes varias ob
causas sustinendae sunt. Ex iis enim ante omnia contingere poterit ut navae
spiritalitatis fulgor deducatur qui ipsius Instituti fines transgrediatur, cui
deinceps potestas dabitur usque praestandi Ecclesiae quasdam peculiares
servitii formas. Sequitur feliciter exinde ut collatis viribus inter personas
consecratas et laicos, missione spectata, vehementius opus sustineatur:
personarum consecratarum sanctitatis exemplis permoti, laici recta ducentur ad
consiliorum evangelicorum sensum experiendum, qui animum addent ut Beatitudinum
vim vivant et testificentur ad mundum transformandum secundum Dei cor.(229)
Laicorum participatio non raro facit ut quaedam de illo charismate altius
expendantur atque nonnulla inopinata et fecunda detegantur, dum magis spiritalis
fit ipsius interpretatio dumque nova indicia renovati apostolici impetus
reperiuntur et inculcantur. In quolibet opere munereve versantes, personae
consecratae ideo memoria tenebunt se esse debere peritas vitae spiritalis
ductrices, atque hoc porro in rerum prospectu « maximi pretii talentum, spiritum
scilicet »,(230) colent. Laici vicissim religiosis familiis suam saecularitatem
peculiareque ministerium veluti proprium subsidium ministrent.
LAICI VOLUNTARII ET CONSOCIATI
56. Insignis quaedam laicalis participationis divitiarum vitae
consecratae facies in eo stat quod fideles laici variis Institutis adhaerent
nova forma videlicet illa sodalium consociatorum, ut aiunt, vel, secundum
hodierna postulata quorundam morum culturalium, personarum illarum quae
communicant, ad certum quoddam temporis spatium, vitam communitariam et
peculiarem deditionem contemplativam apostolicamve Instituti operam, dummodo, ut
liquet, vitae interioris eius intrinseca peculiaritas nihil patiatur detrimenti.(231)
Iure meritoque hoc voluntarium opus valde aestimatur, quod ex
vitae consecratae divitiis oritur; at instituantur illi oportet, ut voluntarii
praeter peritiam altas semper supernaturales in suis propositis rationes colant
acrioremque communitatis Ecclesiaeque sensum suis in consiliis.(232) Illud quoque
est ob oculos habendum, incepta scilicet quibus decernendis et laici
implicantur, ut ipsa certo cuidam Instituto adscribantur ipsius persequi debere
proposita eademque ipsius sub auctoritate esse complenda. Itaque si laici his
rebus praesidebunt, rationem hic de moderatione legitimis Superioribus reddent.
Convenit quidem ut haec omnia opportunis singulorum Institutorum normis a
maiore auctoritate decernantur, prius comprobatis quae ordine definiant
Instituti, communitatis, consociatorum sodalium vel voluntariorum officia.
Personae consecratae, quae a Superioribus mittuntur, quaeque
ceteroquin sub eorum auctoritate erunt, peculiaribus cooperationis generibus
laiсorum inceptis interesse possunt, in iis praesertim sodaliciis atque
institutionibus, quae infimos homines iuvare humanasque aerumnas lenire
conantur. Sociata haec opera, si conspicua acrique christiana mente et
charismatica animatur et sustentatur atque erga indolem vitae consecratae
propriam reverens est, tenebricosioribus humanae exsistentiae condicionibus
Evangelii vim fulgentem afferre potest.
His proximis annis, non paucae personae consecratae illorum
cuidam ecclesialium motuum nomen dederunt, qui nostra aetate
succreverunt. Hic mos emolumento iis plerumque est, spiritali praesertim
considerata renovatione. Negari tamen non potest, quibusdam in rerum adiunctis,
incommoda perturbationesque et singulis et communitatibus inde oriri, tum
potissimum cum experientiae hae cum necessitatibus vitae communis et Instituti
spiritalitatis contendunt. Curandum igitur erit ut ecclesiales motus
suscipiantur charismatica servata proprietate et cuiusque Instituti
disciplina,(233) Superiorum de licentia atque subsidiaria data condicione
excipiendi eorum decreta.
MULIERIS CONSECRATAE PRAESTANTIA ET PARS
57. Multiformes suas spiritales divitias plane ostendit Ecclesia
cum, discriminibus remotis, veluti benedictionem ea dona accipit quae a Deo
simul in viros simul in feminas derivantur, eorum dignitatem parem omnium
aestimans. Mulieres consecratae peculiari modo invitantur ut suam per
deditionem plene laetanterque actam signum sint benignitatis Dei erga homines
atque peculiare testimonium mysterii Ecclesiae, virginis sponsae et matris.(234)
Hoc earum munus in Synodo emersit, cui complures feminae interfuerunt suas
enuntiantes sententias quas omnes audiverunt et exsistimarunt. Earum quippe
merito quaedam utilia prodierunt ad Ecclesiae vitam eiusque evangelizatricem
operam. Certe fieri non potest quin nonnulla iuste vindicentur, quae in diversis
socialibus condicionibus ipsaque in Ecclesia ad mulieris statum pertinent. Dici
pariter oportet novam feminarum conscientiam viros quoque iuvare ut mentem
demutent, rationem sui intellegendi, sese collocandi in historia eandemque
interpretandi, modum suum socialem politicam oeconomicam religiosam ecclesialem
vitam componendi.
Quandoquidem Ecclesia a Christo accepit liberationis nuntium,
munus recepit eundem prophetice diffundendi, animos moresque ad Domini mentem
dirigendo. Hoc in prospectu, mulier consecrata, initium capiens ex sua
experientia Ecclesiae ac mulieris pariter in Ecclesia, operam suam conferre
potest ut quaedam manca curtaque iudicia tollantur, quibus haud liquido ipsius
dignitas nec non eius collatum opus in vitam et pastoralem missionariamque
actionem Ecclesiae manifestantur et agnoscuntur. Idcirco consentaneum est ut
mulier consecrata suam qualitatem, suas facultates, suam operam, sponsionem suam
sive in ecclesiali conscientia sive in cotidiana vita agnosci velit.
Futura quoque evangelizationis aetas, aeque ac cuncta
missionalis operis genera, intellegi nequeunt dempto mulierum, in primis
mulierum consecratarum, adiumento.
PRAESENTIAE ET ACTIONIS NOVAE EXSPECTATIONES
58. Quapropter urget ut quaedam res solidae suscipiantur,
recludendo ante omnia participationis opportunitates mulieribus variis in
provinciis omnibusque gradibus, etiam cum quid deliberatur et decernitur, in iis
rebus praesertim quae ad eas respiciunt.
Oportet quoque mulierum consecratarum institutio, haud minus
quam virorum, novis necessitatibus accommodetur atque congruum tempus et certas
institutionis opportunitates praebeat ad ordinatum cultum, qui omnes species a
theologico-pastorali ad professionalem complectatur. Pastoralis et catechetica
institutio, quae est semper magni momenti, secum fert peculiarem pro nova
evangelizatione significationem, quae novas participationis formas a mulieribus
exposcit.
Pro certo habendum est institutionalem pervestigationem, dum
mulierem consecratam ad sui ipsius dona intellegenda adducit, necessariam
officiorum mutuationem intra Ecclesiam concitet. In rebus quoque theologicis,
culturalibus et spiritalibus pervestigandis multa efficere potest femineum
ingenium non modo in iis quae proprietatem vitae consecratae mulierum
respiciunt, verum et fidei intellectum in quavis eius specie. Hac in re plurimum
spiritalitatis annales illis debent Sanctus, veluti Teresiae a Iesu atque
Catharinae Senensi, primis scilicet mulieribus decoratis nomine Doctoris
Ecclesiae, et compluribus similiter aliis mysticis, quod ad Dei mysterii
inquisitionem pertinet atque ad explicationem eius actionis in credentem! Multam
sane spem in mulieribus consecratis collocat Ecclesia, ut peculiare quiddam
conferatur ad doctrinam promovendam, mores, vitam ipsam familierem socialemque,
mulieris dignitate et vitae humanae observantia praesertim consideratis.(235)
Etenim « mulieribus tribuitur prorsus singulare fortasse et decretorium
cogitationis et actionis spatium: ipsarum enim est promovere "novum feminismum"
qui agnoscere valeat et proferre veram indolem femininam in quolibet convictus
civilis gestu, quin in temptationem incurratur imitandi exemplaria "cultus nimii virilitatis", dum opera datur,
ut omnino quodvis genus amoveatur discriminationis violentiae et abusus ».(236)
Sperare quidem licet ex altiore mulieris missionis agnitione mulierum vitam
consecratam acriorem usque perceptionem muneris sui suscepturam esse
studiosioremque deditionem Dei causae. Id nempe in complura opera converti
potest, videlicet in evangelizationis munus, in institutionalem navitatem, in
futurorum presbyterorum personarumque consecratarum institutionem participandam,
in communitatis christianae animationem, in spiritalem comitatum inque
praecipua vitae pacisque bona provehenda. Consecratis feminis earumque sese
dedendi eximiae facultati iterum admirationem gratumque totius Ecclesiae animum
patefacimus, quae easdem sustinet ut plene laetanterque suas vocationes agant
atque vocari se sentiant ad nostrae aetatis mulierem iuvandam et instituendam.
II
Perseverans Spiritus Sancti opera: in novitate fidelitas
CLAUSURAE MONIALES
59. Peculiari sane diligentia monastica vita mulierum et
clausura monialium sunt considerandae optimam propter aestimationem quam huic
vitae generi tribuit communitas christiana, quod signum est unicae coniunctionis
Ecclesiae-Sponsae cum Domino admodum dilecto. Vita namque monialium clausurae,
quae praecipue oratione, ascesi fervidoque vitae spiritalis progressu
explicatur, « nihil aliud est quam iter ad caelestem Ierusalem et anticipatio
Ecclesiae eschatologicae in possidendo et contemplando Deo defixae ».(237) Sub
huius vocationis missionisque lumine respondet clausura praecipuae necessitati
manendi cum Domino. Circumclusum locum eligentes ubi vivant monachae virgines
participes fiunt demissionis ipsius Christi per praecipuam paupertatem quae
declaratur non rerum reiectione tantum, sed et « spatii », congressuum, tot bonorum creatorum. Haec singularis donandi « corpus » suum
ratio vehementius immittit eas in eucharisticum mysterium. Una cum Iesu se
dedunt illae pro mundi salute. Adipiscitur earum oblatio, praeter sacrificii
expiationisque speciem, et gratiarum Patri agendarum in dilecti Filii gratiis
participandis. Hac in spiritali intentione radices agens clausura non ratio
tantum exstat ascetica praestantissima, sed et modus quidam vivendi Christi
Pascha.(238) Vitae affluentia fit ipsa ex « mortis » experientia, atque laeta
ponitur nuntiatio et prophetica anticipatio illius potestatis, singulis personis
universoque hominum generi datae, pro Deo tantum vivendi in Christo Iesu.(239)
Cordis igitur cellulam illam evocat clausura in qua ut cum Domino coniunctionem
vivat quisque vocatur. Dum veluti donum suscipitur atque eligitur veluti libera
amoris responsio, locus evadit illa spiritalis communionis cum Deo cumque
fratribus sororibusque, ubi angustiae spatiorum et rariores hominum
consuetudines proficiunt ad animis inserenda evangelica bona.(240)
Claustrales
communitates, veluti civitates supra montem positae ac tamquam lucernae super
candelabrum,(241) quamvis modesta sit earum vita, metam, cunctam communitatem
ecclesialem respicientem, manifeste significant, « actione ferventem et
contemplationi vacantem »,(242) quae in temporis itinere progreditur atque futuram
recapitulationem omnium rerum in Christo continenter prospectat, cum Ecclesia «
cum Sponso suo apparebit In gloria(243) »,(244) et Christus « tradiderit regnum Deo
Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem... ut
sit Deus omnia in omnibus ».(245)
Sororibus his carissimis gratum igitur animum significamus, quas
pariter cohortamur ut vitae claustrali suo ex charismata fideles perstent. Earum
quidam exemplo, hoc vitae genus complures vocationes usque recenset, atque allicit ob altam rationem sponsalis
exsistentiae penitus Deo in contemplatione dicatae. Quandoquidem meram
dilectionem significat quae plus valet quam quodvis opus, vita contemplativa
admodum efficacem apostolicam missionalemque generat vim.(246)
Magnopere
extulerunt quidem Patres Synodales clausurae praestantiam, postulata similiter
ponderantes quae hinc illinc oriuntur de eius solida disciplina. Quae hac de re
significavit Synodus atque nominatim consilium ut ampliorem decernendi
facultatem habeant Antistitae Maiores in clausurae derogatione permittenda
iustam et gravem ob causam,(247) ordinate considerabuntur, cum renovationis prae
oculis habebitur iam hucusque peractum iter, quod inde a Concilio Vaticano II
initium cepit.(248) Hoc modo clausura variis suis in formis et gradibus - a papali
clausura et constitutionali ad monachicam clausuram - Institutorum
cоntemplativorum monasteriorumque traditionum varietati aptius congruet.
Sicut Synodus ipsa affirmavit, Consociationes praeterea et
Foederationes promovendae, quas Pius XII iam commendavit nec non Concilium
Oecumenicum Vaticanum II,(249) praesertim ubi alicuius consortionis auxiliique
aliae formae efficaces desunt ad vitae contemplativae bona custodienda
promovendaque. Sodalicia haec in tuto semper posita legitima monasteriorum
autonomia valida subsidia ad quaestiones communes enodandas praestare possunt,
ut sunt congrua renovatio, institutio sive prima sive permanens, mutuum
oeconomicum auxilium atque ipsorum monasteriorum reconcinnatio.
RELIGIOSI FRATRES
60. Secundum Ecclesiae translaticiam doctrinam, vita consecrata
sua natura neque laicalis est neque clericalis,(250) idcirco « laicalis
consecratio », sive virorum sive mulierum, perfectum in se constituit
professionis statum consiliorum evangelicorum.(251) Eadem ideo et personae ipsi
et Ecclesiae proprium obtinet bonum, ministerio sacro seposito.
Ad Concilii Vaticani II doctrinam(252) Synodus magnam huic vitae
generi aestimationem dedit, in qua religiosi fratres, sive intra sive extra
communitatem diversa magnique pretii opera obeunt, communicantes sic munus
Evangelii enuntiandi idemque per caritatem in cotidiana vita testificandi. Re
ipsa aliqua ex his operibus ministeria ecclesialia haberi possunt, quae
legitima auctoritas iis concredit. Id congruentem et universalem institutionem
postulat: humanam videlicet, spiritalem, theologicam, pastoralem et
professionalem.
Secundum hodierna vocabula, « Instituta laicalia »(253)
appellantur Instituta quae, conditoris voluntate vel legitimae traditionis vi,
illam habent indolem et proposita, quae sacri ordinis exercitium non includunt.
In Synodo tamen luculenter dictum est non significare verba haec omnibus ex
partibus peculiarem indolem vocationis religiosorum horum Institutorum sodalium.
Ii namque, quamvis complura opera sustineant quae et fideles laici, tamen ex
qualitate consecratarum personarum ea agunt atque sic significant rationem
donationis summae pro Ecclesia, ad cuiusque charisma.
Hac de causa synodales Patres, ut omnia vitarentur dubia atque
cum fidelium laicorum saeculari indole permixtio,(254) appellationem
proposuerunt Instituta religiosa fratrum.(255) Quae appellatio
significans fit praesertim si perpenditur vocem fratres revocare etiam
locupletem spiritalitatem. « Religiosi hi ut sint Christi fratres rogantur, cum
Eo penitus coniuncti, qui est "primogenitus in multis fratribus",(256) ut inter
se sint fratres in mutua dilectione atque in eadem sociata opera ad bonum
Ecclesiae praestanda; cuiusque hominis fratres in caritatis testificatione qua
Christus omnes complectitur, humiliores praesertim et indigentiores; fratres tandem, ut in Ecclesia maior efficiatur fraternitas
».(257) Christianae ac simul consecratae vitae partem hanc peculiariter
experientes, « fratres religiosi » ipsos religiosos sacerdotes in Christo
efficaciter commonefaciunt de insigni in Christi condicione fraternitatis, quae
inter eos cumque viris mulieribusque cunctis est participanda, atque omnibus
Domini verbum enuntiant: « Omnes autem vos fratres estis ».(258)
His in Fratrum
Institutis religiosis ex Capituli generalis dispositione nihil obstat quominus
quidam sodales sacris Ordinibus augeantur ut sacerdotes religiosae communitati
inserviant.(259) Attamen Concilium Vaticanum II haud explicate hanc rem suadet,
quandoquidem exoptat ut fratrum Instituta suae vocationi missionique fidem
servent. Id tenendum etiam cum de Superioris munere adipiscendo agitur, quippe
quod peculiari modo ipsius Instituti indolem referat.
Alia quidem est vocatio fratrum illorum Institutorum quae «
clericalia » dicuntur, quia secundum conditoris propositum aut traditionis
legitimae vi, Ordinis sacri exercitium secum ferunt, a clericis gubernantur et
talia ab Ecclesiae auctoritate agnoscuntur.(260) His in Institutis ministerium
sacrum pars necessaria est ipsius charismatis eiusque porro indolem, finem et
sensum definit. Quod inibi sunt fratres, id significat Instituti missionem
diversimode communicari, dum munera sustinentur sive intra communitatem sive in
apostolicis operibus auxilium praestando iis qui ministerium sacerdotale
exercent.
INSTITUTA MIXTA
61. Nonnulla religiosa Instituta, quae ad conditoris primigeniam
mentem veluti fraternitates habebantur in quibus omnes sodales - sive sacerdotes
sive non sacerdotes - aequales inter se considerabantur, progrediente tempore
novam adepta sunt speciem. Instituta haec, quae « mixta » vocantur, fundationis
charismate prae oculis habito, perpendant oportet sitne consentaneum et
tolerabile ad primigeniam mentem et voluntatem redire. Patres synodales exoptarunt ut in id genus
Institutis eadem omnibus religiosis iura officiaque adsignentur, praeter illa
quae ex Ordine sacro oriuntur.(261) Ut hac de re quaestiones ponderentur eaedemque
solvantur, apposita constituta est Commissio, cuius praestolandae sunt
conclusiones, ut aptae depromantur electiones prout legitime statuetur.
EVANGELICAE VITAE NOVA GENERA
62. Spiritus, qui diversis temporibus multa vitae consecratae
genera suscitavit, Ecclesiam sustinere non desinit, tum in Institutis quae
nunc sunt fovendo renovationis officium in fidelitate erga primigenium charisma,
tum nova charismata viris mulieribusque nostrae aetatis ministrando, ut
institutiones condantur quae hodiernis provocationibus occurrere valeant.
Divinae huius actionis signum sunt novae Institutiones, quibus notae
insunt quodammodo novae prae translaticiis proprietatibus.
Novarum communitatum proprietas saepe in eo est quod agitur de
coetibus viris mulieribusque constantibus, clericis laicisque, matrimonio
iunctis caelibibusque, qui peculiare vitae genus persequuntur, quod modo ex hac,
modo ex illa eruitur translaticia forma, vel hodiernae societatis necessitatibus
aequatur. Eorum quoque vitae evangelicae munus varie significatur, dum in
universum declaratur ad vitam communitariam vehemens ardor, ad paupertatem
precationemque. Moderandi munus clerici et laici pro cuiusque facultatibus
participant, atque apostolicum opus ad novae еvаngеlizаtiоnis necessitates
aperitur.
Si quidem hinc est de Spiritus opera laetandum, illinc necesse
est ut gressus fiat ad charismatum discretionem. Ut de vita consecrata
sermo seri possit, primarium sane principium in eo nititur quod peculiaria
novarum communitatum lineamenta et vitae genera praecipuis theologicis
canonicisque elementis sustinentur, quae vitae consecratae sunt propria.(262)
Haec discretio sive in locali sive in universali ambitu necessaria est, ut uni
Spiritui communiter oboediatur. In dioecesibus de vitae testimonio deque
conditorum conditricumque harum communitatum recta fide inquirat Episcopus, similiter de eorum spiritali vita,
de ecclesiali sensu in missione complenda, de institutionis rationibus atque de
modis in communitatem admittendi; si quae sunt infirmitates perpendat et
patienter consequentes fructus exspectet,(263) ut charismatum veritatem
agnoscant.(264) Nominatim ipse rogatur ut, ad perspicuas normas, de idoneitate
iudicet eorum qui his in communitatibus ad ordines sacros accedere volunt.(265)
Eiusdem principii discretionis virtute, in ipso vitae consecratae genere
recenseri non licet illas etiam commendabiles vivendi rationes quas nonnulli
christiani coniuges in consociationibus motibusque ecclesialibus accipiunt,
quotiens suum amorem ad caritatis consummationem proferre nitentes iam
matrimonii sacramento « uti consecrati »(266) confirmant voto quodam obligationem
castitatis vitae coniugalis propriae atque minime in filios neglectis officiis,
paupertatem et oboedientiam profitentur.(267) Debita circumscriptio ipsius indolis
talium experimentorum non eo spectat ut peculiare hoc sanctificationis iter
subaestimetur cui scilicet haud desit Sancti Spiritus actio qui donis suis et
impulsionibus infinitum in modum est locuples.
Prae tantis divitiis donorum atque incitationum ad novationem,
consentaneum videtur Commissionem institui quae quaestiones de vitae
consecratae novis formis perpendat, ut authenticitatis normas statuat, quae
in his decernendis et iudicandis iuvent.(268) Alia inter munera Commissio haec
sub horum novissimorum decenniorum experientiae lumine aestimare debebit quas
novas consecrationis formas ecclesiastica auctoritas ex pastorali prudentia et
communi emolumento palam agnoscere possit easdemque fidelibus exhibere
perfectiori vitae christianae studentibus.
Novae hae vitae evangelicae sodalitates minime locum occupant
illarum institutionum supra memoratarum, quae gradum insignem obtinent, sibi
a traditione adsignatum. Etiam novae formae dono Spiritus adscribuntur, ut Ecclesia perenni cum magnanimitatis impetu suum
Dominum sequatur, continenter ad Deum vocantem conversa, prout temporum signa
significant. Sic mundo se ipsa ostendit sanctitatis operumque speciebus
variegatam, veluti « signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque
generis humani unitatis ».(269) Prisca Instituta, quorum complura per asperas
temptationes transierunt saeculorum decursu fortiter toleratas, dialogum
instituendo donaque permutando cum fundationibus quae nostra aetate oriuntur
ditescere possunt.
Hac ratione variarum vitae consecratae institutionum vigor, ab
antiquissimis ad recentissimas, itemque novarum communitatum vis, erga Spiritum
Sanctum fidelitatem fovebunt, qui principium est communionis et perpetuae
novitatis vitae.
III
In futurum aevum contuitus
DIFFICULTATES ET PRAEVISIONES
63. Societatum mutationes quae nunc fiunt nec non imminutus
vocationum numerus nonnullis in mundi regionibus vitam consecratam deprimunt.
Multorum Institutorum apostolica opera eorumque ipsa apud quasdam Ecclesias
locales praesentia in discrimine versantur. Quemadmodum iam alias in historia
usu venit, sunt etiam Instituta quibus periculum instat ne brevi plane
dissolvantur. Universalis Ecclesia infinitas gratias agit propter adiumenta
quae ad eiusdem aedificationem per testimonia et famulatum suum contulerunt.(270)
Hodiernae aegritudines non auferunt earum merita neque fructus quos ipsarum
labores pepererunt.
Aliis autem Institutis quaestio ponitur de operibus rursus
disponendis. Hoc opus, haud facile sane immo non raro etiam acerbum, studium
requirit et iudicium sub luce nonnullarum rationum. Sic, exempli gratia, proprii charismatis sensus est servandus, vita fraterna
provehenda, Ecclesiae tum universalis tum particularis necessitatibus
succurrendum, tuenda ea quae mundus neglegit, liberaliter et audacter novae
paupertates iuvandae in desertioribus potissimum locis, quamvis id agatur
intercessionibus necessario minoris pretii.(271)
Difficultates quae multiplices
exsistunt ob imminutos et operarios et incepta, nullo pacto efficere debent ut
fiducia amittatur de vitae consecratae evangelica virtute, quae continenter in
Ecclesia aderit et operam dabit. Tametsi singulis Institutis perennitatis nota
deest, inter fideles vita consecrata dilectionem in Deum fratresque alere
perget. Idcirco historica sors cuiusque Instituti vel formae vitae consecratae
distinguenda est ab ipsa ecclesiali missione vitae consecratae qua talis.
Altera namque mutatis condicionibus mutari potest, altera numquam deerit.
Id simul ad consecratam generis contemplativi vitam valet, simul
ad illam quae apostolica opera persequitur. Universim, Spiritu iterum iterumque
movente, vita consecrata sine intermissione progreditur veluti praeclara
testificatio inseparabilis unitatis amoris Dei et proximi, tamquam videlicet
vivida memoria fecunditatis, humanae etiam et socialis, ipsius amoris Dei.
Angustiarum condicionibus, quae nunc accidunt, pacato occurrendum est animo
illius hominis qui scit ab unoquoque repeti non tam successum quam
fidelitatis officium. Omnino est cavendum ne vita consecrata vere
profligetur, quae profligatio non in decrescente sodalium numero consistit sed
in spiritali a Domino ac a propria vocatione missioneque defectione. At contra
in ea fideliter perstans quispiam prae mundo quoque solidam fiduciam
efficacissime profitetur de historias Domino, in cuius manibus aetates ac sortes
sunt personarum, institutionum populorumque ideoque etiam donorum per tempora
complendorum. Acerbae condiciones et discrimina consecratas personas fortiter ad
fidem de morte deque Christi resurrectione proclamandam impellunt, ut conspicuum
fiant ipsae signum transitus a morte ad vitam.
PASTORALIS OPERAE VOCATIONALIS NOVUS IMPETUS
64. Vitae consecratae missio atque vigor Institutorum pendent
certe a retenta fidelitate qua consecrati suae vocationi respondent, at futurum
circumspectant tempus ea ratione qua alii homines et mulieres prompte Domino
vocanti obsequuntur. Vocationum quaestio vera est provocatio quae quidem
Instituta religiosa apprime compellat, totam tamen Ecclesiam implicat. Pro
vocationum pastorali opera ingentes corporales spiritalesque vires effunduntur,
at effectus non semper exspectationibus et nisibus congruunt. Sic accidit ut,
dum ad vitam consecratam vocationes florent in novellis Ecclesiis atque in illis
quae persecutiones a regiminibus omnia imperiose moderantibus passae sunt, in
nationibus contra quae ex consuetudine vocationibus etiam missionalibus
ditabantur iam rarescant.
Haud felix haec condicio personas etiam consecratas temptat
eaeque interdum se ipsae interrogant: potestatemne amisimus novas vocationes
alliciendi? In Domino Iesu est reponenda fiducia, qui ad se sequendum
continenter vocat, atque Spiritui Sancto confidendum, vitae consecratae
charismatum auctori et impulsori. Dum igitur laetamur de actione Spiritus, qui
Christi Sponsam in iuvenilem vigorem redigit efficiens ut compluribus in
nationibus vita consecrata floreat, plurima prece Dominum messis precari
debemus, ut operarios mittat in Ecclesiam suam, ad novae evangelizationis
necessitatibus occurrendum.(272) Praeter precationem pro vocationibus
provehendam, omnino operari necesse est ut, per claram nuntiationem et
consentaneam educationem in hominibus ad vitam religiosam vocatis libera illa
eliciatur responsio eademque prompte et alacris, quae vocationis gratiam
efficientem reddat.
Iesu invitatio: « Venite et videbitis »,(273) hodiernis quoque
temporibus regula aurea perstat pastoralis industriae pro vocationibus.
Vult ostendere ipsa, ad conditorum conditricum exemplum, personae Domini Iesu
fascinationem nec non pulchritudinem integrae sui donationis pro Evangelii
causa. Omnium consecratorum consecratarumque capitale munus est animose verbo
exemploque sequelae Christi praestantiam exhibere, responsionem deinde sustentantes Spiritus impulsionibus in
vocatorum cordibus.
Primae cum Christo congressionis inflammationi subsequi debet,
ut liquet, perseverans cotidianae responsionis nisus, quae vocationem in
historiam amicitiae cum Domino convertit. Cuius rei causa vocationum actio
pastoralis congrua subsidia adhibeat, veluti spiritalem moderationem, ut
personalis illa responsio erga Dominum alatur, quae summi ponderis est ut
discipuli eiusque Regni apostoli fiant. Si ergo vocationum flos qui in multis
orbis terrarum regionibus comprobatur fiduciam spemque confirmat, earum simul
penuria in aliis terrarum regionibus animum frangere non debet neque ad faciles
subitaneosque tironum delectus propellere. Oportet promovendarum vocationum
opus, ita agatur ut magis magisque totius Ecclesiae opus et conspiratio
appareat.(274) Id proinde pastorum, religiosorum, familiarum et institutorum
diligentem sibi vindicat cooperationem, quemadmodum ipsum munus requirit quod
pars est necessaria sociatae omnium particularium Ecclesiarum operae. Adsit ideo
in omnibus dioecesibus hoc commune ministerium, quod vires colligat ac
multiplicet, quin tamen vocationum actioni cuiusque Instituti ulli sit
detrimento, immo eidem emolumento.(275)
Haec totius Populi Dei actuosa cooperatio, quam Providentia
sustentat, facere non potest quin superna dona affatim procuret. Christiana
solidarietas largiter vocationum instituendarum necessitatibus subveniat in
nationibus rerum penuria laborantibus. In his nationibus vocationes a variis
Institutis cum Ecclesiis localibus concorditer perquirantur, postquam per
productum tempus eorum pastoralis opera actuose agi coepta est.(276) Tum
verissime impulsioni Spiritus obsecundatur cum optimae vires in vocationum
operam abunde profunduntur, per pastoralem potissimum iuvenum industriam
congruenter actam.
PRIMORUM INSTITUTIONIS RUDIMENTORUM CURA
65. Peculiarem considerationem intendit synodalis Coetus in
Institutionem illorum qui se Domino consecrare cupiunt.(277) Illuc maxime tendit
institutorium iter, ut homo formetur ad se totum Deo in Christi sequela
consecrandum, in missionis famulatu. « Affirmativa » responsio Domino vocanti
atque dynamismi vocationalis auctionis conscia personalis receptio ad non
alienabilem pertinet responsalitatem cuiuslibet vocati, cuius quidem est suae
vitae spatium aperire Sancto Spiritui operanti magnoque animo institutionale
iter adoriri in fide accipiens interventus quos Dominus Ecclesiaque exhibent.(278)
Quapropter institutio altius descendere debet usque ad personam ipsam,
ita ut
eius singuli mores vel gestus, tum in capitalibus tum in suetis vitae
temporibus, plenam laetantemque eius condicionem pertinendi Deo patefaciant.(279)
Quia vero vitae consecratae propositum est Domino Iesu configurari eiusque toti
oblationi,(280) institutio hoc ipsum praecipue consequi vult. De itinere agitur ad
Christi erga Patrem sensus pedetemptim adipiscendos.
Si illud est vitae consecratae consilium, ratio quae ad eam
ducit universalitatis quandam notam accipere ac prae se ferre debet.
Persona tota formanda est (281) in omnibus suae individualitatis partibus, cum
in moribus tum in voluntatibus. Propterea quod ad totam personam transformandam
intendit, omnino liquet formandi munus numquam desinere. Oportet enim
usque ad finem consecratis personis facultas detur progrediendi in coniunctione
cum charismate missioneque proprii Instituti.
Institutio, ut sit universalis, omnes vitae christianae vitaeque
consecratae partes complectetur. Praevidenda idcirco est humana, culturalis,
spiritalis pastoralisque educatio, et illud potissimum animadvertatur ut variae res inter se congruenter componantur. Prima instructio,
quae tamquam progrediens habetur processus qui omnes uniuscuiusque maturationis
gradus decurrit - videlicet a psychologico spiritalique ad theologicum
pastoralemque - temporis spatium satis amplum obtinere debet, quod, cum de vocatis
ad presbyteratum agitur, convenit et conciliatur cum praestituta studiorum
ratione, velut cum amplioris institutorii curriculi parte.
MAGISTRORUM MAGISTRARUMQUE OPERA
66. Deus Pater, per Christi Spiritusque continuatum donum, ipse
est praestantissimus doctor illius qui ei se consecrat. Sed hanc operam explicat
Ille humana per instrumenta, prope eum quem vocat locans nonnullos fratres
sororesque maiores. Institutio est igitur participatio actionis Patris ipsius
qui, per Spiritum Sanctum, in iuvenum cordibus Filii sensus fingit. Quocirca
Institutores et Institutrices esse debent personae peritae viae Dei exquirendae,
ut ceteros quoque hoc in itinere comitari queant. Ad gratiae divinae actionem
animum intendentes, obstacula etiam abditiora significare sciant, at ante omnia
ostendant Domini sequelae pulchritudinem atque charismatis praestantiam in quo
ipsa explicatur. Spiritalis sapientiae luminibus humana instrumenta nectant,
quae auxilio sint in vocationibus dignoscendis, in novo homine efformando, ut
vere fiat liber. Praecipuum institutionis instrumentum est singulare colloquium,
quod certa ratione certisque temporibus est exercendum, veluti necessariae
comprobataeque efficacitatis consuetudo.
His quidem pro ministeriis tanti ponderis videtur revera
pernecessaria institutio educatorum aptorum, qui in sua industria congruentiam
praestent cum totius Ecclesiae itinere. Consentaneum est ut opera condantur ad
institutores erudiendos, praesertim in locis ubi necessitudines dentur cum
cultura in qua cuiusque pastorale munus deinceps geretur. Hoc in formandi opere,
Instituta aptiore ratione constituta opem Institutis fundatione recentioribus
ferant, suos optimos commodando sodales.(282)
COMMUNITARIA ET APOSTOLICA PRAEPARATIO
67. Quandoquidem institutio esse debet etiam communitaria,
peropportunus eius locus Institutis vitae religiosae et Societatibus vitae
apostolicae communitas est. In ea enim initiatio fit ad laborem adque
iucunditatem una simul vivendi. In fraternitate quisque cum eo vivere discit,
quem Deus iuxta posuit, potiores eius virtutes accipiens pariterque diversitates
et ipsius limites. Dona in primis communicare discit quae ipse omnium
aedificandorum causa recepit, quandoquidem « unicuique ... datur manifestatio
Spiritus ad utilitatem »(283).(284) Eodem tempore inde a prima institutione
intrinsecam missionalem consecrationis faciem commonstrare debet vita
communitatis. Quapropter, primae formationis tempore, in vitae consecratae
Institutis utile sane est quaedam re experiri, quae prudenter comitentur
educatores atque educatrices, ut per dialogum cum illa cultura quae circa iacet
apostolicae exerceantur affectiones, potestas se condicionibus accommodandi,
operandi alacritas.
Si altera autem ex parte magni refert ut persona consecrata
gradatim evangelicam conscientiam consequatur quae bona ac non bona iudicare
valeat tum suae culturae tum illius in quam postmodum operans incidet, ex altera
quidem se exercere debet in difficili arte vitae unitatis, mutuae coniunctionis
caritatis erga Deum atque fratres sororesque, dum experitur precationem esse
animam apostolatus, sed etiam precationem apostolatu animari et incitari.
RATIO NECESSARIO COMPLENDA
ADQUE NOSTRAM AETATEM ACCOMMODANDA
68. Certum institutionale temporis spatium, quod producitur ad
perpetuam votorum professionem, proponitur Institutis quoque mulierum nec non
virorum, cum de institutione agitur fratrum laicorum. Idem fere de claustralibus
communitatibus dici debet, quibus cordi erit institutarum rationum apta
conficere elementa quod pertinet ad authenticam vitae contemplativae formationem
adque ipsius in Ecclesia specialem missionem.
Synodales Patres vehementer sunt cohortati cuncta Instituta
vitae consecratae et Societates vitae apostolicae ut rationem institutionis
quam primum redigerent, institutorium scilicet consilium fundationis
charismati conformatum, in quo perspicue dynamiceque iter faciendum ostenderetur
ad plene propriae familiae religiosae spiritalitatem perficiendam. Ratio haec
hodie omnino est necessaria: simul enim regulam dat ipsa Instituti spiritum
transmittendi, ut idem in germana percipiatur sua bonitate a novis stirpibus,
diversitatibus exstantibus culturae locorumque condicionum; simul personis
consecratis instrumenta collustrat, ut idem spiritus in variis exsistentiae
temporibus sustineatur, dum ad plenam fidei in Christum maturitatem proceditur.
Si ergo verum est vitae consecratae renovationem praecipue ex
institutione pendere, aequabiliter verum est hanc institutionem vicissim cum
facultate coniungi quandam rationem viamque proferendi spiritali atque
paedagogica sapientia ditatam, quae pedetemptim eum qui se consecrare vult ad
Christi sensus induendos perducat. Institutio processus est vitalis per quem in
Dei Verbum persona se convertit usque ad intimum sui ipsius recessum, eodemque
tempore artem discit requirendi in mundo significationes Dei. Hac aetate, qua ex
cultura magis magisque religiosi valores exterminantur, processus hic
institutorius duplicem ob rationem magni est momenti: per eum persona consecrata
non modo pergere potest fidei oculis Deum « videre » in mundo illo, qui ipsius
praesentiam ignorat, verum etiam per sui charismatis testimonium quodam modo
eius praesentiam « sensibilem » reddit.
PERPETUA INSTITUTIO
69. Perpetuam institutionem, Instituta tum vitae apostolicae tum
vitae contemplativae, intrinsece religiosam propter consecrationem deposcunt. Ut
supra dictum est, institutorius processus non contrahitur in primam curriculi
partem, quia humanos propter limites numquam persona consecrata putare potest
se ad maturitatem illius novi hominis pervenisse, qui intra se, in omnibus vitae
rerum adiunctis, eosdem Christi sensus experitur. Prima igitur institutio copulari debet
cum perpetua, subiectum ita disponens ut singulis vitae diebus formetur.(285)
Idcirco permagni refert ut unumquodque Institutum inducat, veluti partem
rationis institutionis, consilium quantum fieri potest definitum et ordinatum
institutionis perpetuae, cuius primarius finis sit singulas consecratas
personas comitari quodam rerum indice totam vitam complectente. Nemo quidem ab
humani spiritalisque incrementi studio se subducere potest; itemque nemo se
efferre potest et per se ipse suam vitam elate moderari. Nulla vitae pars tam
secura tamque fervida haberi potest, ut opportunae singularesque curae
seponantur unde perseverantia praestetur in fidelitate, sic ut nulla datur
aetas qua consummata videri possit personae humanae maturitas.
IN FIDELITATIS DYNAMICA VIRTUTE
70. Spiritus iuventa invenitur quae progrediente tempore manet:
ipsa enim in eo est quod quisque homo in omni vitae temporis spatio conquirit
invenitque diversum officium agendum, peculiarem rationem exsistendi, vivendi et
amandi.(286)
In vita consecrata primi anni quibus quispiam in vitam apostolicam
plene immittitur difficiles per se ipsi habentur, cum a vita fere manu ducta
transeatur ad plenae responsalitatis operis condicionem. Multum ideo interest ut
frater sororve sustentet et comitetur novellas personas consecratas, ut opem
ferat ad plane iuvenilem amorem studiumque erga Christum tenendum.
Subsequenti tempore periculum cuiusdam consuetudinis
exsistere atque invalescere potest despondendi animi temptatio exiguos propter
effectus. Mediae tum aetatis consecrati homines sunt adiuvandi ut sub Evangelii
et charismatici sensus lumine primigeniam electionem recognoscant, donationis
plenitudinem cum rerum effectarum summa non confundentes. Id novum impetum
incendet novaque argumenta ad electionem implendam ministrabit. Temporis aetas
est qua essentiales res quaeruntur.
Aetatis maturae tempus, una cum cuiuslibet personae
auctu, comportare potest etiam periculum ne sibi uni quisque consulat,
quam rem simul comitatur timor ut quis temporibus sit par, simul quidam habitus
alicuius mentis intolerantis clausae laxatae. Perpetua institutio non modo
iuvare vult ut recuperetur altior spiritalis apostolicaeque vitae gradus, verum
etiam ut huius exsistentiae proprietas intellegatur. In ea namque, quibusdam
mundatis personalitatis elementis, sui oblatio maiore cum puritate ac
munificentia ad Deum ascendit atque in fratres sororesque sedatior et modestior
simulque nitidior gratiisque ditior recidit. Donum quippe est atque experientia
paternitatis maternitatisque spiritalis.
Devexa aetas novas quaestiones ponit, quibus per
prudentem quandam spiritalem operam est occurrendum. Quod gradatim ab agendo
aliquis retrahitur, quibusdam in casibus morbi interventus atque necessaria ab
opere cessatio, illam efficiunt experientiam quae summopere erudire potest.
Condicio haec saepe acerba, personae consecratae seniori copiam dat sese
paschali experientia imbuendi,(287) cum Christo cruci affixo sese configurando,
qui Patris voluntatem penitus complet et eius minibus se concredit, donec ei
reddit spiritum. Haec configuratio nova est ratio consecrationis experiendae,
quae cum efficientia alicuius muneris regendi vel apostolici operis non
coniungitur.
Cum autem tempus appetit sese coniungendi cum extrema hora
passionis Domini, consecrata persona intellegit arcanum illum institutorium
processum quondam incohatum iamiam Patrem esse completurum. Mors tum
exspectabitur et parabitur tamquam summus novissimusque amoris actus suique
deditio.
His adiciendum quod, extra varia vitae tempora, omnis aetas,
extrariis rebus intervenientibus, in discrimina venire potest - propter locum
officiumve immutatum, ob operis difficultates vel apostolicos adversos eventus,
dissensiones, a vita sociali quandam exclusionem, hisque similia - aut quasdam ob causas ad personam ipsam pertinentes
- ob corporis animique adversam valetudinem, spiritalem aliquam siccitatem,
luctus, inter personas simultates, vehementes temptationes, fidei identitatisve
discrimen, vanitatis sensum, et ita porro -. Cum fidelitas difficilior evadit,
personae alicuius praesidium validioris fiduciae vehementiorisque amoris est
praebendum, cum personali tum communitaria ratione. Necesse est tunc ante omnia
ut benigne adsit Superior; magnum proinde solacium a quodam fratre vel sorore
insigniter auxiliante quoque obveniet, cuius sollicita curiosaque praesentia
efficiet ut iterum detegatur foederis sensus quod Deus primus pepigit quodque
repudiare non vult. Hoc modo persona probata purificationem accipiet et
spoliationem veluti actus summi momenti assensionis Christo cruci affixo.
Temptatio ipsa providum institutionis instrumentum in Patris manibus apparebit,
veluti certamen non modo psychologicum, quod ipsum « ego » quoad se ipsum
suasque infirmitates gerit, verum et religiosum, quod praesens Deus Crucisque
virtus cotidie signant!
INSTITUTIONIS PERPETUAE NATURA
71. Si quidem institutionis subiectum omni vitae tempore est
ipsa persona, institutionis finis est universa humana creatura quae ad
quaerendum amandumque Deum vocatur ex toto corde, ex tota anima et ex tota
fortitudine(288) et proximum sicut se ipsum.(289) Erga Deum fratresque amor
valida est vis, quae continenter auctus et fidelitatis cursum pervadere potest.
In Spiritu vita ex natura primas profecto agit partes. In
ea persona consecrata suam rursus invenit identitatem et altam tranquillitatem,
adolescit in cotidianis provocationibus Dei verbi percipiendis atque germano sui
Instituti instinctu duci se sinit. Spiritu impellente, orationis silentii
solitudinis tempora acriter defenduntur atque ex Alto enixe sapientiae donum in
cotidiano labore deposcitur.(290)
Humana fraternaque indoles sui cognitionem postulat suosque
fines intellegit, ut incitamentum fulcimentumque in itinere ad plenam
liberationem capiantur. Peculiare quidem momentum induunt, hodiernis in rerum
adiunctis, interior libertas personae consecratae, eius affectionum
complementum, facultas cum omnibus communicandi in propria potissimum
communitate, animi quies, consensio cum dolentibus, veritatis amor, inter dicta
et facta consensus.
Apostolica qualitas mentem personae consecratae corque
recludit eamque ad constantem actionis nisum comparat, veluti signum amoris
Christi qui eam incitat.(291)
Re ipsa id adducet ad rationum apostolicorumque
operum accommodationem, in fidelitate servata erga spiritum mentemque Fundatoris
vel Fundatricis inque traditiones deinceps effectas, dum considerantur mutatae
iam condiciones historicae culturalesque, universales et locales, illius loci
ubi opus fit.
Cultus munerisque amplitudo, solida praehabita theologica
institutione ad iudicium ferendum efficaci, ad praesentia tempora continuatam
accommodationem requirit atque postulat ut diversae provinciae, ad quas quodque
charisma intendit, peculiari modo animadvertantur. Oportet igitur cuiusque mens
aperta maneat et quantum fieri potest versatilis, ut famulatus ad temporum
necessitates concipiatur et agatur, instrumentis adhibitis quae culturalis
progressus praebet.
In charismatis demum amplitudine omnia alia
postulata colliguntur, sicut synthesi quae propriae peculiaris consecrationis
diversis in suis partibus continuam postulat perscrutationem, non tantum in
apostolica verum et in mystica et ascetica parte.
Id requirit ut quisque sodalis sui Instituti indolem, historiam
ac missionem assidue vestiget, ut personalem communitatisque intellectum
perficiat.(292)
CAPUT III
Servitium caritatis
Consecrata vita amoris Dei erga mundum
demonstratio
AD MISSIONEM CONSECRATI
72. Secundum Iesu imaginem, dilecti Filii « quem Pater
sanctificavit et misit in mundum »,(293) illi quoque quos ad sui sequelam Deus
advocat consecrantur atque inter homines demandantur ut eius exemplum imitentur
eiusque opus propagent. Funditus, hoc ad omnem valet discipulum. Verumtamen ad
eos singulariter pertinet qui intra propriam consecratae vitae formam vocantur
ut Christum « propius » sectentur et in Illo suae vitae « Totum omne » reponant.
Eorum idcirco vocatione illa comprehenditur destinatio ut muneri totos se
dedant; quin immo, operante Spiritu Sancto qui omnem gignit vocationem omneque
charisma, ipsa consecrata vita quaenam quasi fit missio, qualis tota omnino fuit
Iesu vita. Evangelicorum consiliorum professio, quae pro Evangelii causa liberat
plane personam, hoc pariter in prospectu pondus suum patefacit. Adfirmari
propterea oportet pernecessariam omni Instituto esse hanc missionem,
non modo in actuosae apostolicae vitae, verum etiam in vitae contemplativae
institutionibus.
Prius enim quam missio ad exteriora opera sese describat, iam
explicatur in Christo mundo proponendo per personalem testificationem inter
homines. Haec quidem est provocatio, hoc principale vitae consecratae officium!
Quo amplius quis sinit se Christo configurari, tanto magis Illum praesentem
refert operantemque in mundo ad hominum salutem.
Dici idcirco potest consecrata persona « in missione » iam
versari virtute consecrationis suae quam illa testatur ad propositum sui
Instituti. Quotiens ipsius fundans charisma pastoralem praecipiat industriam,
totiens postuletur oportet tum vitae testificatio tum apostolatus opera
hominumque provectio: Christum enim exhibet utraque ratio, qui simul consecratus elucet ad Patris gloriam simul in orbem missus
propter fratrum sororumque salutem.(294)
Particeps insuper Christi muneris est
religiosa vita ob aliud quoddam peculiare propriumque elementum, quod est
fraterna in communitate vita ad missionem. Quapropter eo magis erit religiosa
vita apostolica quanto interius sese Christo Domino devovebit, quanto magis
communitaria erit vitae forma fraterna, eo amplius muneri Instituti proprio
dedetur.
IN DEI HOMINISQUE MINISTERIUM
73. Propheticum prae se fert consecrata vita officium ut
commemoret atque Dei consilium consummet super hominibus, quemadmodum iam
Sacris nuntiatur in Litteris et eminet ex diligenti scrutatione signorum
providae Dei actionis per hominum historiam. Consilium est de hominum genere
servato ac reconciliato.(295) Hoc vero ut convenienter expleant ministerium
oportet induant consecrati homines altam Dei experientiam atque provocationum
sui temporis sumant conscientiam earumque secretum theologicum sensum
percipiant, per discretionem quae fit Spiritu adiuvante. Re quidem vera sub
historiae eventibus saepe appellatio Dei latet ut secundum eius consilia
efficaciter se gerant homines in nostrae aetatis eventa.(296)
Signorum temporum
aestimatio, proinde ac Concilium confirmat, sub Evangelii lumine peragenda est
ut ea « ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae
deque earum mutua relatione respondere possit ».(297) Necesse ideo est animus
aperiatur interioribus Spiritus consiliis vocantis ad alta percipienda
Providentiae proposita. Consecratam vitam provocat ipse ut novas responsiones
hodiernis mundi quaestionibus fingat. Appellationes sunt divinae quas tantum
animae quae in omnibus Dei voluntatem quaerere solent fideliter suscipere
valent, deindeque fortiter in certas convertere selectiones quae cum pristino consentiant charismate
simulque cum postulatis certarum historiae condicionum.
Coram compluribus quaestionibus atque necessitatibus, quae in
periculum nonnumquam adducere, immo consecratam vitam evertere videntur, non
possunt ipsi vocati facere quin officium animadvertant in animis
precationibusque multas gestandi totius orbis postulationes, unaque simul
alacriter operam dantes in rerum provinciis ad fundationis charisma
pertinentibus. Ut patet, eorum deditus animus supernaturali iudicio
gubernari debebit, quod ea quae a Spiritu procedunt distinguere valet ab iis
quae illi sunt contraria.(298) Idem, per ipsam Regulae atque Constitutionibus
fidelitatem, cum Ecclesia plenam observat communionem.(299)
Hac ratione non solum temporum signa consecrata vita leget,
verum proderit etiam elaborandis et exsequendis novis evangelizationis
propositis intra hodierna rerum adiuncta. Fiet quidem hoc omne illa in fidei
certitudine vel difficillimis interrogationibus posse Spiritum consentaneas
reddere responsiones. Hac autem in re expediet ut ea rursus detegantur quae
praestantes apostolicae industriae auctores semper tradiderunt: confidere Deo
oportet veluti si universa ab Eo dependeant, eodemque tempore magno animo
operari tamquam cuncta pendeant ex nobis.
ECCLESIALIS CONSOCIATA OPERA
ATQUE SPIRITALITAS APOSTOLICA
74. Cum aliis Ecclesiae partibus singula in communione ac
dialogo sunt agenda. Missionis enim provocationes id genus sunt ut sine
consociata omnium Ecclesiae sodalium opera iis efficaciter satisfieri nequeat,
tum in aestimandis tum in efficiendis rebus. Dufficulter namque habent singuli
extremam responsionem, quae quidem ex comparatione et collocutione profluere
potest. Actuosa communio nominatim varia inter charismata necessario quidem
perficiet ut non solum mutuo locupletentur, verum etiam efficacius in missione
operentur. Affatim confirmat horum annorum experimentum « caritatis usitato iam nomine
colloquium »(300) appellari, praesertim caritatis ecclesialis; adiuvat illud ut
veris suis rationibus perspiciantur quaestiones permittitque ut maiore cum
successus spe illis obviam procedatur.
Idcirco quod vitae fraternae bonum percolit consecrata vita,
ipsa proponitur quasi praecellens dialogi experientia. Aliquid conferre idcirco
potest generando mutuae tolerantiae animo, in quo ecclesialia varia subiecta, se
digno quidem modo aestimari sentientes ob id ipsum quod sunt, in communionem
ecclesialem ad magnum universale munus tendentem ex certiore mentis sententia
conveniant.
Decet denique solida actionis spiritalitas excoletur in
Institutis quibus una alterave imponitur apostolici ministerii species, dum in
omnibus rebus conspiciatur Deus in Deoque res omnes. Etenim « sciendum est quia
sicut bonus ordo vivendi est ut ab activa vita in contemplativam tendatur, ita
plerumque utiliter a contemplativa animus ad activam reflectitur, ut per hoc
quod contemplativa mentem accenderit, perfectius activa teneatur. Debet ergo nos
activa ad contemplativam trasmittere, et aliquando tamen ex eo quod introrsus
mente conspeximus contemplativa melius ad activam revocare ».(301) Iesus ipse
nobis perfectum tradidit exemplum de ratione per quam cum Patre communio
copulari possit cum vita maxime actuosa. Nisi vero hanc ad coniunctionem
constanter tenditur, perpetuo insidiatur periculum ne interior homo collabatur,
distrahatur, frangatur. Arta consociatio contemplationis cum actione patietur ut
opera difficillima obeantur hodie quemadmodum antehac.
I Amor usque ad finem
CHRISTI CORDE DILIGENDUM
75. « Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit
eos. Et in cena ... surgit ... et coepit lavare pedes discipulorum et extergere
linteo, quo erat praecinctus ».(302)
Patefacit Iesus amoris Dei erga hominem
altitudinem in pedum lavatione: in Ipso sese Deus tradit in hominum famulatum!
Revelat Ille, eodem tempore, vitae christianae sensus potioreque ratione etiam
consecratae vitae quae vita amoris sese offerentis est, concreti alacrisque
ministerii. Se enim in Filii hominis sequelam committens, qui « non venit
ministrari sed ministrare »,(303) signata est consecrata vita, melioribus saltem
longissimae suae historiae temporibus, hac ipsa « pedum lavatione », id est
ministerio praesertim erga pauperiores et indigentiores. Si altera ex parte
excelsum Verbi in Patris sinu(304) mysterium ipsa contemplatur, idem Verbum ex
altera parte sectatur quod caro fit,(305) quod se demittit seque deficit ut
hominibus serviat. Personae Christum in consiliorum evangelicorum semita
sequentes hodie quoque illuc procedere cupiunt quo Christus praegressus est
idemque efficere quod iam Ipse effecit.
Ad se novos continenter arcessit discipulos, viros ac mulieres,
quibuscum per Spiritus effusionem(306) agapem divinam communicet suamque
rationem amandi, quosque ita compellat ut per humilem sui ipsorum donationem ab
omnibus propriis commoditatibus alienam ipsi ceteris famulentur. Petro
Transfigurationis luce abrepto exclamantique: « Domine, bonum est nos hic esse
»,(307) invitatio intenditur ut in mundi redeat vias, ut Regno Dei deservire
pergat: « Descende, Petre; requiescere cupiebas in monte, descende, praedica Verbum, insta
opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et
doctrina. Labora, desuda, patere aliqua tormenta; ut quod in candidis
vestimentis Domini intellegitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in caritate possideas ».(308) Oculi in Domini vultum conversi haud
minuunt in apostolo officium erga homines; contra, dum nova eum instruunt
potestate historiam afficiendi, validum eum reddunt ut eandem historiam ab iis
omnibus liberet quae eam deformant.
Divinae venustatis inquisitio personas incitat consecratas sibi
ut curam sumant divinae imaginis in fratrum sororumque vultibus deformis
distortae: hi enim sunt vultus fame detorti, vultus promissis politicis decepti,
abiecti vultus eorum qui suam cernunt contemptam culturam, vultus cotidiana
atque indiscreta violentia perterriti, conflictati vultus puerorum, feminarum
vultus offensarum et spretarum, defatigati migrantium vultus sine congruo
hospitio, seniorum denique vultus sine minimis ad vitam dignam necessariis
condicionibus.(309) Нас ratione operum eloquentia demonstrat vita consecrata
divinam ipsam caritatem fundamentum incitamentumque esse gratuiti et actuosi
amoris. Hoc sibi penitus persuasum habebat sanctus Vincentius a Paulo qui
Caritatis Filiabus hoc vitae propositum dedit: « Societatis spiritus in eo est
ut Deo sese dedant ad Dominum Nostrum amandum Eique serviendum sensibiliter
atque in spiritu in pauperum personis, eorum in domibus atque alibi, ut
adulescentulas pauperes instituant, pueros, in universum quotquot divina miserit
Providentia ».(310)
Inter varia quae fieri possunt caritatis genera illud quod
proprio quodam titulo hominibus amorem ostentat « usque in finem », hodie certe
est flagrans Iesu Christi nuntiatio iis qui nondum eum noverunt, qui sunt Ipsius
obliti, at potissimum pauperibus.
PROPRIUM VITAE CONSECRATAE TRIBUTUM EVANGELIZATIONI ADDITUM
76. In eo consistunt propriae consecratorum et consecratarum
partes ad evangelizationem collatae in vita usquequaque Deo ac fratribus donata
in primis ad amatissimi Servatoris imitationem qui pro hominum amore famulus est
factus. In opere enim salutis cooriuntur omnia de participata agape divina. Sua
nempe consecratione planaque deditione visibilem reddunt consecratae personae
amantem salutaremque Christi praesentiam, qui Patris est Ipse consecratus in
missionem demandatus.(311) Cum enim illi consecrati homines se sinunt ab Eo
comprehendi,(312) comparant item se ut quaedam quasi continuatio eius humanae
naturae evadant.(313) Testatur eloquenter consecrata vita, eo melius licere in
aliis Ei servire quo magis de Christo vivatur, primas etiam missionis stationes
petendo maximaque in se recipiendo pericula.(314)
EVANGELIZATIO PRIMA:
GENTIBUS ANNUNTIARE CHRISTUM
77. Qui Deum amat, omnium hominum Patrem, non potest quin et
similes suos amet in quibus tot fratres sororesque agnoscit. Hanc ob causam
fieri non potest ut ille neglegentem se praebeat dum animadvertit eorum multos
nondum plenam amoris Dei novisse patefactionem in Christo. Hinc in primis, ex
oboedientia Christi mandato, missionalis oritur impetus ad gentes quem quivis
conscius sibi christianus cum Ecclesia communicat, utpote quae sit natura sua
missionalis. Ardor hic animadvertitur a sodalibus potissimum Institutorum tam
contemplativae vitae quam actuosae.(315) Officium enim consecratos
consecratasque obstringit etiam inter non christianos(316) repraesentandi castum
pauperem oboedientem Christum, missionarium atque orantem.(317) Suo charismati
dynamice fidem servantes, ipsi per intimiorem consecrationem Deo factam(318)
necessario se implicari sentiunt peculiari cooperatione cum missionali Ecclesiae
navitate. Desiderium totiens a Teresia Lexoviensi prolatum, « te diligere ac
facere ut diligaris », fervens sancti Francisci Xaverii anhelitus ut : « Si
secum volvant quam rationem Dominus noster Deus petiturus de ipsis sit atque
dotibus similiter tributis, eorum multi permoveantur ut instrumenta et Exercitia
illa spiritalia adhibeant unde cognoscere intusque in animis suis persentire
possint divinam voluntatem cui magis sese accommodantes quam propriis affectibus
dicant: Domine, ecce adsum, quid vis faciam? mitte me quo volueris »,(319)
similesque aliae innumerabilium animarum sanctarum testificationes, missionariam
patefaciunt inextinguibilem contentionem, qua notatur vita consecrata et
designatur.
IN OMNI TERRARUM LOCO PRAESENTES
78. « Caritas Christi urget nos »:(320) omnis Instituti sodales
posse idem repetere debent cum Apostolo, cum vitae consecratae munus sit in omni
operari terrarum provincia ad Christi Regnum firmandum et prolatandum, dum
quoquoversus, etiam in remotissimas regiones, Evangelii nuntius differtur.(321)
Re quidem vera missionalis operis annales testantur magnum beneficium quod
evangelizandis populis illi contulerunt: ab antiquis monasticis Familiis ad
recentiores etiam Institutiones in missione ad gentes dumtaxat versantes,
a vitae activae Institutis ad alia contemplationi dedita,(322) innumeri homines
suas vires collocaverunt in hac « primaria Ecclesiae actione ..., essentiali nec
umquam conclusa »,(323) quoniam ad multitudinem crescentem destinatur eorum, qui
Christum non noverunt.
Pergit etiam hodie idem officium vehementer Instituta vitae
consecratae provocare nec non apostolicae vitae Societates: ab iis quam maximas
partes poscit Evangelii Christi nuntiatio. Instituta etiam, quae oriuntur atque
inter iuvenes Ecclesias operantur, invitantur ut missioni se aperiant inter non
christianos, intra extraque suam patriam. Quamvis exsistant perspicuae
difficultates quibus Instituta quaedam exponi possunt, peropportune tamen omnes
id commonentur: sicut « fides corroboratur eam donando! »(324), sic consecratam
vitam roborat missio ipsa, cui novum studium novasque addit agendi causas
cuiusque excitat fidelitatem. Sua quidem ex parte praebet missionalis actuositas
latos campos in quos multiplices vitae consecratae formae recipiantur.
Feminis porro consecratis et religiosis fratribus laicis et
Institutorum saecularium participibus offert missio ad gentes peculiares
ac singulares omnino opportunitates ut opus expleant, quod omnino sit efficax.
Saecularia deinde Instituta, utpote quae variis in vocationis laicalis propriis
regionibus adsint, partem magni momenti agere possunt in evangelizandis locis ac
structuris ipsisque legibus quibus humana consortio regitur. Valent praeterea
bona evangelica iuxta illos homines testificare, qui nondum Iesu adepti sunt
cognitionem et sic propriam conferre utilitatem missioni.
Animadvertendum est eas apud nationes ubi radices egerunt non
christianae religiones, summum accipere momentum vitae consecratae exsistentiam,
simul per educationis caritatis humanitatis opera, simul per ipsum
contemplativae vitae signum. Hanc maxime ob rem incitetur oportet novas inter
Ecclesias constitutio communitatum contemplationi incumbentium, « cum ... vita
contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat ».(325)
Instrumentis dein congruis est promovenda aequabilis vitae consecratae partitio
multiplicibus sub eius figuris, ut novus inde evangelizationis incendatur
fervor, tum missis missionariis viris ac feminis, tum debito collato adiumento a vitae
consecratae Institutis dioecesibus egentioribus.(326)
CHRISTI NUNTIATIO ATQUE INCULTURATIO
79. Christi « nuntius principatum in missione tenet perennem »(327) in Ecclesia, et « ad christianam conversionem spectat, plenum nempe
sincerumque obsequium erga Christum et eius Evangelium ».(328) Missionalia inter
opera numerantur etiam inculturationis processus et inter religiones dialogus.
Inculturationis provocationem recipere consecratae personae debent tamquam
hortationem ad frugiferam cum gratia divina cooperationem in ipso concursu cum
diversis cultus humani speciebus. De seria hoc coniecturam facit uniuscuiusque
praeparatione dotibusque iudicii maturis nec non de fideli consensu cum
necessariis doctrinalis orthodoxiae, veritatis et ecclesialis communionis
praeceptis.(329) Fundatorum ac fundatricum auxiliante charismate, plures
potuerunt consecrati homines ad varias culturas accedere cum ipso Iesu affectu
qui « semetipsum exinanivit formam servi accipiens »(330) atque patienter
audacterque ad dialogum nitentes frugiferam instituerunt cum maxime variis
populis consortionem, salutis viam singulis nuntiantes. Quot ex iis etiam hodie
in annalibus singulorum hominum populorumque integrorum quaerere detegereque
noverunt praesentis Dei vestigia, qui ad salutiferae suae voluntatis diiudicanda
signa universum dirigit hominum genus. Ipsis autem consecratis personis utilis
comprobatur haec inquisitio: reperta enim apud diversos humanos civilesque
cultus bona excitare in illis possunt ipsius Christianae contemplationis
pervestigationem, communitariam participationem, hospitalitatem atque personarum
observationem, tum etiam naturae ipsius curationem.
Ad veram inculturationem necessarii omnino sunt habitus sensibus
Domini similes, cum incarnatus est et inter nos venit amanti demissoque animo.
Hoc modo idoneas maxime reddit vita consecrata personas quae implicatum inculturationis laborem aggrediantur,
quandoquidem aptas eas reddit ut a rebus disiungantur, immo vel a tot propriae
culturae speciebus. His cum affectibus investigationi sese devoventes atque
culturarum intellegentiae, melius in his distinguere valent consecrati vera bona
nec non optimum modum ea complectendi et perficiendi suo proprio opitulante
charismate.(331) Oblivisci tamen non licet antiquas apud multas culturas adeo ita
funditus permisceri religionis significationes ut saepius culturae ipsius
transcendentem rationem ipsa religio exprimat. Vera hic inculturatio necessario
serium apertumque inter religiones dialogum prae se fert qui « non adversatur
ipsi missioni ad gentes ... neque liberare ab evangelizationis officio ».(332)
VITAE CONSECRATAE INCULTURATIO
80. Ex se vita consecrata, quae per se ipsa evangelica bona
infert, ubi authentice tenetur peculiare adiumentum afferre potest
provocationibus inculturationis. Cum enim sit ea signum principatus Dei
Regnique, fit ipsa incitatio, quae per dialogum hominum conscientiam movere
potest. Si quidem servat vita consecrata prophetici impulsus suam propriam vim,
quandam intra culturam evangelicum fit fermentum habens virtutem eam
purificandi et evolvendi. Id nimirum multorum sanctorum sanctarumque fasti
demonstrant, qui diversis aetatibus in temporum vices penitius se insinuarunt,
iis tamen non sunt absumpti, immo novas semitas suis aevis patefecerunt.
Evangelicae vitae ratio insignis est fons ad novum culturae exemplar exhibendum.
Quot enim conditores conditricesque, quaedam sui temporis postulata
intellegentes, tametsi nonnullis cum limitibus a se agnitis, illis occurrerunt
responsione, quae res culturalis innovationis facta est exhibitio.
Religiosorum Institutorum religiosarumque nec non Societatum
vitae apostolicae communitates enim certa et significantia culturalia proposita
ministrare possunt, quando evangelicam rationem testantur vivendi in diversitate mutuam acceptionem atque exercendi auctoritatem, cum
bonorum tum corporis tum animi communionem, internationalem mentem, inter
congregationes sociatam operam, virorum mulierumque nostrae aetatis auditiones
experiuntur. Ratio namque cogitandi vivendique illius qui Christum propius
persequitur, certam parit firmamque relationis culturam, id quod contra hominem
est collustrat, testificatur Deum unum bonis vim indere et completionem. Vera
vicissim inculturatio efficiet ut personae consecratae evangelica praecepta
radicitus teneant, ad cuiusque Instituti charisma adque illius populi ingenium
quocum erit necessitudo. Hac e fertili congruentia vivendi genera effluent et
pastorales rationes quae fieri poterunt germana opulentia toto pro Instituto,
si quidem cum fundationis charismate et cum Spiritus Sancti congregante actione
concinent. Hoc in processu, qui discretione audaciaque constat, dialogo
evangelicoque impulsu, recti itineris vindex erit Sancta Sedes, cui munus
demandatur culturarum evangelizationem cohortandi eiusque progressus confirmandi
et effecta, quae ad inculturationem spectant, sanciendi;(333) « officium
difficile est hoc magnaeque prudentiae, quia de fidelitate Ecclesiae ipsi
Evangelio et Apostolica, Traditioni quaestionem ponit intra perpetuam culturarum
progressionem ».(334)
NOVA EVANGELIZATIO
81. Ut apta ratione obviam procedatur provocationibus quas aetas
nostra novae evangelizationi opponit, opus in primis est tali consecrata vita,
quae a revelato Verbo continenter se patiatur appellari nec non a temporum
signis.(335) Magnorum virorum ac mulierum evangelizantium, qui clari prius fuerunt
evangelizati, memoria docet, ut nostri temporis hominibus occurratur,
necessarios esse homines Domino eiusque Evangelio amanter deditos. « Suapte
vocatione propria moventur consacrati homines ut inter sui evangelizationem ac
testificationem unitas compareat, inter renovationem interiorem ac fervorem
apostolicum, inter exsistentiam atque actionem, dum clare demonstrant vividam semper
vim ex priore binomii ullius profluere parte ».(336)
Haud secus atque consueta,
evangelizatio nova tum efficax erit cum ex tectis pronuntiare valebit quaecumque
in intima cum Domino consortione prius erunt experta. Ad hanc igitur solida
flagitantur ingenia sanctorum ardore incensa. A consecratis virus feminisque
postulat nova evangelizatio plenam theologici sensus conscientiam provocationum
aetatis nostrae. Haec postulata ponderentur oportet a diligenti unanimique
iudicio, unde missio ipsa renovetur. In Domino Iesu annuntiando fortitudinem
comitari debet fiducia de Providentiae actione, qui in mundo « omnia, adversos
etiam humanos casus, in Ecclesiae bonum sapienter » disponit.(337)
Ut in novae
evangelizationis processum fructuose Instituta immittantur, magni ponderis
partes agunt fidelitas erga fundatoris charisma, cum iis coniunctio qui eidem in
Ecclesia operi sese devovent, praesertim cum Pastoribus, atque adiutrix opera
cum hominibus cunctis bonae voluntatis consociata. Id secum fert ut Spiritum
intellegamus unumquodque Institutum rogantem, sive illis in regionibus ubi magni
progressus extemplo non prospiciuntur, sive in aliis regionibus, ubi feliciter
res restitui praenuntiatur. Omnibus in locis rerumque adiunctis ardentes sint
personae consecratae Dominum Iesum nuntiatrices, conditorum conditricumque menti
fideles, paratae ad respondendum cum sapientia postulatis evangelicis quae ex
inquieto hominis corde eiusque impellentibus necessitatibus oriuntur.
STUDIUM ET AMOR PRO PAUPERIBUS
ATQUE IUSTITIAE PROMOTIO
82. Sui ministerii principio, Nazarethana in synagoga, proclamat
Iesus se a Spiritu esse consecratum ut pauperibus evangelizet, captivis
remissionem praedicet, caecis visum restituat, confractos in remissione dimittat, annum Domini acceptum praedicet.(338) Ecclesia in se
recipiens Domini missionem, Evangelium singulis viris feminisque enuntiat, in se
ex toto onus suscipiens eos servandi. Sed peculiari cum studio, vero « dilectu
potiore », se convertit ipsa ad eos qui in debiliore condicione versantur,
ideoque graviore in necessitate. « Pauperes » multiplicibus in paupertatis
rationibus, sunt oppressi, vitae segreges, senes, aegroti, parvuli; quotquot
denique in societate « infimi » habentur et considerantur.
Inest dynamicae ipsi virtuti amoris, qui secundum Christum
vivitur, haec pro pauperibus optio. Ea igitur omnes obstringuntur Christi
discipuli; qui vero propius sectari Dominum cupiunt eius imitantes habitus, non
possunt quin se singulariter omnino implicari eadem re se sentiant. Eorum ex
animo responsio amori Christi eos impellit ut pauperum more vivant pauperumque
causam suscipiant. Hinc cuique Instituto necesse est ad proprium charisma
vitae genus demissum austerumque sibi asciscere, tam in singulis sodalibus
quam universa in communitate. Viva hac testificatione sustentati homines
consecrati, rationibus suae vitae electioni congruis atque animis ab omni
politica ideologia liberis, iniurias condemnare poterunt quae in tot filios
filiasque Dei patrantur atque se iustitiae provehendae vovere iis in socialibus
rerum adiunctis ubi operantur.(339) Sic hodiernis etiam in condicionibus per
innumerabilium consecratarum personarum testimonium repetetur illa fundatorum ac
fundatricum propria deditio, qui suam vitam impenderunt ut inter pauperes
deversanti Domino famularentur. Namque Christus « hic est egens in pauperibus
suis.... Tamquam Deus dives, tamquam homo pauper. Iam et ipse homo dives
ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris: adhuc tamen hic pauper esurit,
sitit, nudus est ».(340)
Evangelium per caritatem operatur, quae Ecclesiae est gloria
eiusque fidelitatis erga Dominum signum. Cuncta vitae consecratae historia id
demonstrat, quae videlicet vivens Iesu verbi explicatio considerari potest: «
Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis ».(341) Complura Instituta, recentioribus potissimum
temporibus, idcirco exstiterunt ut pauperum tum his tum illis necessitatibus
subvenirent. At etiam cum propositum hoc non est consulto constitutum, cura et
sollicitude pro pauperibus, quas precatio, acceptio, hospitalitas significant,
suapte natura cum variis generibus vitae consecratae sunt copulatae, etiam cum
contemplativae vitae formis. Quo pacto aliter fieri potest, quandoquidem
Christus, qui contemplatione attingitur, idem est qui in pauperibus vivit et
patitur? Vitae consecratae historia ditata est, hac in re, claris ingeniosisque
interdum exemplis. Sanctus Paulinus Nolanus, qui sua pauperibus dederat bona
ut totus se Domino consecraret, sui monasterii cellas supra quoddam hospitium
egenis destinatum aedificavit. Laetabatur ipse hanc « donorum reciprocationem »
cogitans: pauperes enim quos ille colebat, sua precatione ipsius domus «
fundamenta » firmabant, Dei laudi penitus dicatae.(342) Dictitabat, sua ex parte,
sanctus Vincentius a Paulo: quotiescumque aliquis cogitur a precibus secedere ut
pauperi necessitate quadam adstricto subveniat, re vera preces non infringuntur,
quia « Deus pro Deo relinquitur ».(343)
Pauperibus servire actus est
evangelizationis eodemque tempore evangelicae fidelitatis sigillum nec non ad
perpetuam conversionem vitae consecratae incitamentum, quia - ut ait sanctus
Gregorius Magnus - « ad alta caritas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se
misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infirma, valenter recurrit
ad summa ».(344)
AEGROTORUM CURA
83. Praeclaram persequens consuetudinem, magna consecratarum
personarum multitudo, mulierum potissimum, suum apostolatum in sanitatis locis
ad cuiusque Instituti charisma agunt. Saeculorum processu multae fuerunt
consecratae personae quae vitam suam impenderunt in deserviendum
fratribus morbis contagione vulgatis correptis, demonstrantes deditionem usque
ad heroicum modum pertinere ad vitae consecratae propheticam indolem.
Admirans gratiasque referens tot homines consecratos respicit
Ecclesia qui aegrotantibus patientibusque assidentes plurimum missionis suae
conducunt. Christi enim misericordiae propagant ministerium qui « pertransivit
benefaciendo et sanando omnes ».(345) Vestigiis Eius, uti Samaritani divini
medicique animorum et corporum,(346) ingredientes atque ex suorum fundatorum ac
fundatricum exemplis, consecratae personae, quas iam proprii Instituti dirigit
charisma, sua perseverare debent in amoris testificatione erga infirmos quibus
se permagna affectione communicationeque dedant. Suis praeterea in consiliis
praecipuo iure prosequantur languentes indigentiores magisque derelictos perinde
ac senes et impeditos, exclusos et aegrotos insanabiles, medicamentis ac morbis
novis obnoxios. In infirmis provehant dolorum propriorum oblationem per
consociationem cum Christo cruci affixo et in omnium salutem glorificato,(347)
immo in illis conscientiam augeant eos esse ex ipsa oratione et verbi morumque
testificatione actuosa pastoralis operae subiecta per peculiare crucis
charisma.(348)
Commonefacit insuper Ecclesia consecratos consecratasque ad
eorum pariter missionem pertinere evangelizationem sanandis aegris locorum,
ubi operam navant, dum simul communicandis Evangelii bonis rationem vivendi
patiendi moriendique hominum nostrae aetatis illuminare nituntur. Eorum etiam
muneris est incumbere ad humaniorem medicinam artem reddendam nec non ad
disciplinam bioethicam altius investigandam pro ministerio Evangelii vitae.
Quapropter observantiam in primis personae ac vitae humanae a conceptione ad
finem usque naturalem propugnent, plane consentientes cum morali Ecclesiae
doctrina,(349) huius rei gratia sedes institutionis excitantes(350) et fraterno
animo cum aliis ecclesialibus institutis operae pastoralis pro sanitate
cooperantes.
II Propheticum coram magnis provocationibus testimonium
VITAE CONSECRATAE PROPHETAE OPUS
84. A Patribus synodalibus vehementer prophetica elata est
consecratae vitae indoles. Fingitur enim ipsa veluti singularis quidam modus
participandi propheticum Christi officium quod cum universo Dei Populo Spiritus
communicat. Hoc prophetae opus vitae consecratae insitum est qua tali propter
radicalem sequelae Christi naturam indeque proficiscentem deditionem ipsi
missioni qua signatur. Partes quidem signi, quas consecratae vitae Concilium
Vaticanum II assignat,(351) testificatione prophetica declarantur de illo
principatu quem Deus atque Evangelii bona occupant in vita christiana. Ob tale
enim primatum nihil anteferri potest singulari amori in Christum ac pauperes in
quibus Ille vivit.(352)
In Elia, animoso propheta Deique amico, Ecclesiae Patres
vitae religiosae monasticae exemplar conspexerunt.(353) Coram Deo ille vixit atque
tacitus intuitus est ipsius transitum, pro populo intercessit eiusque fortiter
voluntatem praedicavit, Dei iura defendit atque in pauperum tutelam insurrexit
contra mundi huius potentes.(354) In Ecclesiae historia, iuxta ceteros christianos
viri mulieresque Deo sacrati non defuerunt, qui, singulari ex spiritus munere,
verum propheticum expleverunt ministerium, Dei nomine omnibus loquentes atque
etiam ipsis Ecclesiae Pastoribus. Ex Deo vera oritur prophetia, ex amica cum Eo
coniunctione, ex intenta Verbi eius auditione variis in historiae eventibus. Suo
in pectore fervere percipit propheta ardens de Dei sanctitate studium, et cum
verbum in ipso orationis dialogo semel suscepit, id vita sua et labiis
gestibusque proclamat, se Dei interpretem exhibens contra malum et peccatum.
Assiduam fervidamque Dei voluntatis inquisitionem postulat prophetica testificatio, magnanimam ac necessariam Ecclesiae
communionem, exercitationem spiritalis discretionis nec non veritatis amorem.
Profertur etiam eorum repudiatione quae divino arbitrio obsistunt novarumque
viarum investigatione, unde in historia Evangelium ad effectum perducatur
proposito Dei Regno.(355)
IPSIUS PONDUS AD NOSTRI TEMPORIS HOMINES
85. Nostro in orbe, ubi saepius amissa videntur Dei vestigia,
valida deposcitur prophetica testificatio ex consecratis personis. Ante omnia
in Dei principatu affirmando versabitur bonorumque venturorum, prout ex sequela
et imitatione elucet Christi casti pauperis et oboedientis, omnino Patris
gloriae dediti nec non fratrum ac sororum amori. Prophetia iam est ipsa fraterna
vita agens in societate quae, licet huius rei sibi nonnumquam non sit conscia,
valde desiderat fraternitatem sine finibus. Proprium erga charisma fidelitas
consecratas incitat personas ut omni loco excellens reddant testimonium cum
peculiari candore prophetae qui neque vitam periculo obicere dubitat.
Praecipua vero persuadendi vis prophetiae additur ex
congruentia inter nuntium ac vitam. Suo in Ecclesia et mundo muneri fideles
erunt consecratae personae, si sincere valebunt sine intermissione recognoscere
se ipsas ad Verbi Dei lumen.(356) Hoc proinde modo locupletare poterunt ceteros
fideles charismaticis bonis receptis, dum vicissim se permoveri sinent
propheticis provocationibus ex aliis Ecclesiae partibus orientibus.
His in permutatis donis, ubi plena consensio cum Magisterio
ac disciplina Ecclesiae praestatur, Spiritus actio effulgebit qui illam « in
communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et
charismaticis instruit ac dirigit ».(357)
AD MARTYRIUM USQUE FIDELITAS
86. Hoc saeculo haud secus atque ceteris historiae aetatibus,
homines consecrati mulieresque suae vitae dono Christo Domino testimonium
tribuerunt. Aliquot milia sunt qui vexatione regiminum absolutorum vel coetuum
acerborum in catacumbas compulsi, impugnati in eorum missionali industria, in
operibus pro egenis, in aegrorum et exclusorum curatione, suae consecrationis
plenitudinem compleverunt et complent in dolore continuato et heroico saepiusque
proprio fuso sanguine funditus Domino cruci affixo conformati. Quibusdam
illorum iam publica auctoritate sanctitatem adscripsit Ecclesia eos uti Christi
martyres honorans. Suis exemplis nos collustrant, pro nostra fidelitate preces
interponunt opperiunturque nos in gloria.
Vehementer quidem optatur ut tot testium recordatio in Ecclesiae
conscientia persistat tamquam ad celebrationem imitationemque invitamentum. Ad
hoc opus consecratae vitae Instituta vitaeque apostolicae Societates conferant
nomina ac testimonia colligentes omnium consecratorum hominum qui digni sunt
qui in vicesimi saeculi Martyrologium inscribantur.(358)
MAGNAE VITAE CONSECRATAE PROVOCATIONES
87. Propheticutn munus consecratae vitae illicitur tribus
praecipuis provocationibus Ecclesiae ipsi intentis: sempiterna sunt quidem
officia quae tamen novis sub formis proponuntur atque etiam fortasse
severioribus, a nostri temporis societate, saltem quibusdam in orbis
regionibus. Tangunt ipsa recta via paupertatis castitatis et oboedientiae
consilia evangelica, dum Ecclesia simul atque particulatim personas consecratas
incitant ut in lucem proferant eorumque altum sensum anthropologicum
testentur. Horum enim consiliorum electio tantum abest ut bona reapse humana
minuat ut, contra, se tamquam eorum transformationem exhibeat. Non sunt consilia
evangelica habenda velut negatio bonorum in sexus usu insitorum neque in
legitima voluntate res possidendi aut de se libere decernendi. Hae
inclinationes, quippe quae naturae innitantur, ex se bonae quidem sunt. Humana tamen natura,
peccato originali sauciata, periculo exponitur ne illas ad effectum illegitime
traducat. Castitatis paupertatis oboedientiae professio admonitio fit ne a
peccato originali vulnera inducta subaestimentur, atque bonorum creatorum
momentum quidem affirmans, illa relativa reddit Deum indicans uti bonum
absolutum. Ita profecto consilia sectantes evangelica, dum sanctimoniam sibi
persequuntur, proponunt ipsi, ut ita dicatur, pro hominum genere « spiritalem
curationem », quandoquidem idololatriam rerum creatarum repudiant et Deum vivum
quadamtenus visibilem praestant. Vitae humanae atque ipsi etiam ecclesiali vitae
benedictio vita consecrata est, praesertim difficilioribus temporebus.
CASTITATIS CONSECRATAE PROVOCATIO
88. Provocatio prima exoritur e cultura voluptuaria
quae ab omni
obiectiva morali norma sexus usum dissolvit, quem saepius in lusum ac fructum
redigit, dum cuidam instinctus idololatriae indulget, conspirantibus
communicationis socialis instrumentis. Huius condicionis consectaria omnium
oculis apparent: omnium generum violationes quas innumeri dolores animi et
mentis tum in singulis hominibus tum in familiis comitantur. Respondet
consecrata vita praesertim castitatem perfectam laetanter exsecuta veluti
testificationem potentiae amoris Dei in humanae condicionis infirmitate.
Testatur consecrata persona quod fieri non posse creditur a pluribus, adiuvante
Domini Iesu gratia, effici posse, ac revera homines liberare. Ita, in Christo
amare quis Deum toto corde potest, illum omni alii amori praeponens, atque ita
cum Dei libertate omnem amare creaturam! Hodie magis quam alias umquam
necessaria est haec testificatio idcirco quod tam paulum ab hodiernis hominibus
comprehenditur. Omnibus hominibus ipsa praebetur - iuvenibus et sponsis,
coniugibus et christianis familiis - ut comprobetur amoris Dei vim magna patrare
posse omnino inter amoris humani fortunas. Testificatio haec pariter crescenti
satisfacit necessitati interioris cuiusdam perspicuitatis in hominum
necessitudinibus.
Vitam consecratam ostentet oportet nostrae aetatis hominibus
castitatis exempla quam viri ac feminae vivant in se aequabilitatem demonstrantes et sui dominationem, alacritatem rerum gerendarum et
psychologicam affectivamque maturitatem.(359) Ob hoc testimonium humanum amori
additur certum directionis punctum quod consecrata persona attingit trinitarium
amorem contemplans in Christo revelatum. Quandoquidem in hoc mergitur mysterio
eadem persona sibi videtur ad extremum universumque amorem idonea, qui virtutem
ei tribuit dominatus in se nec non disciplinae necessariae ne in sensuum
instinctuumque incidat servitutem. Sic laetitiae libertatisque experientia
videtur consecrata castitas. Fide in resuscitatum Dominum illuminata nec non
caelorum novorum ac terrae novae exspectatione(360) praetiosas praestat
impulsiones pro educatione ad castitatem debitam in aliis quoque vitae statibus.
PAUPERTATIS PROVOCATIO
89. Secunda provocatio hodie ex materialismo possidendi avido
nascitur, qui necessitates doloresque debiliorum neglegit atque omni caret
observantia erga copiarum naturalium aequilibritatem. Ei contra respondet vita
consecrata quae paupertatem evangelicam profitetur diversis impletam
rationibus quamque saepius comitatur actuosa solidarietatis caritatisque
provehendae opera.
Educationi et institutioni et praeparationi ad vitae munus quot
sese devovent Instituta, idoneos dum iuvenes atque etiam seniores efficiunt ut
venturae suae aetatis ipsi actores primarii evadant! Quot consecrata homines se
consumunt neque viribus parcunt pro imis terri incolis! Quot praeterea ex iis
operam dant ut futuri magistri atque vitae sociales auctores ita conformentur ut
amovere opprimentes structuras velint atque studere eodem tempore promovere pro
pauperibus solidarietatis operam! Ut fames vincatur eiusque causae illi
nituntur, incepta voluntariorum incitant et humanorum auxiliorum instituta,
conscia reddunt publica privataque officia ut subsidiorum internationalium
aequae partitioni faveant. Plurimum revera nationes referre debent his audacibus
caritatis opificibus viras ac feminis, qui indefessa sua liberalitate permultum iam contulerunt et conferunt ad totum orbem humaniorem
constituendum.
EVANGELICA PAUPERTAS IN PAUPERUM MINISTERIUM
90. Re quidem vera priusquam pauperibus deserviat, iam in semet
paupertas evangelica bonum ipsa est, quandoquidem primam omnium Beatitudinum in
Christi pauperis imitatione recolit.(361) Primum enim eius officium est Deum
testificari uti veras cordis humani divitias. At idcirco hanc ob causam
vehementer omnino cultum mammonae denuntiat se ponens tamquam propheticam
appellationem ante illam societatem quae in tot orbis opulentioribus partibus in
periculo est ne moderationis sensum amittat ipsamque rerum significationem. Ea
de causa hodie magis quam antehac respicitur eius admonitio etiam ab iis qui,
intellegentes huius orbis opes copiasque circumscribi, rerum creatarum
observantiam invocant et custodiam per minorem rerum consummationem, per
sobrietatem atque iniunctionem necessariorum frenorum cupiditatibus
singularibus.
Ab hominibus consecratis petitur igitur renovata ac concitata
evangelica testificatio abnegationis et sobrietatis intra genus quoddam vitae
fraternae quae simplicitatis et hospitalitatis normis gubernetur, etiam uti
illis omnibus exemplum qui ad proximorum necessitates se indifferentes gerunt.
Comitabitur nimirum hoc testimonium potissimus pro pauperibus amor
declarabiturque illud insigniter participatione ipsa vitae condicionum in quibus
versantur maxime destituti. Non paucae communitates vivunt et agunt inter egenos
atque exclusos, quorum complectuntur statum, coniunctimque dolores pericula
difficultates patiuntur.
Prolixi sunt annales contexti evangelica solidarietate et
heroica deditione consecratorum hominum, his potissimum annis altarum in orbe
conversionum atque iniuriarum magnarum, spei ac deceptionum, praestantium
victoriarum ac tristium calamitatum. Nec minus praestantes sunt conscriptae
paginae et adhuc conscribuntur ab innumerabilibus consecratis personis a quibus
plene propria ducitur vita « abscondita... cum Christo in Deo »(362) ad mundi salutem sub signo gratuitae
operae et propriae vitae in causis collocatae parum cognitis minusque etiam
laudatis. Has per multiplices formas et inter se complentes, particeps est
consecrata vita maxime paupertatis Domini ipsius suumque proprium explet munus
in salutifero incarnationis Eius mysterio nec non redemptricis mortis.(363)
LIBERTATIS PROVOCATIO IN OBOEDIENTIA
91. Ab illis libertatis notionibus profluit tertia provocatio
quae principalem hanc humanam proprietatem de necessaria ipsius subtrahunt
coniunctione cum veritate regulaque morali.(364) Revera libertatis cultus
solidum est bonum quod penitus cum personae humanae observantia sociatur. Quis
est quin percipiat ad quae enormia iniustitiae, quin immo et violentiae
consectaria in singulorum hominum populorumque vita perversus libertatis
perducat abusus?
Efficaciter tamen huic rei oboedientia respondet, qua
consecrata vita distinguitur. Oboedientiam enim Christi erga Patrem vivo
maxime modo illa revocat, atque ab eius proficiscens mysterio testatur inter
se oboedientiam ac libertatem haud pugnare. Etenim Filii ipse affectus
recludit libertatis humanae arcanum veluti oboeditionis iter voluntati Patris
ipsumque oboedientiae mysterium tamquam iter progredientis consecutionis verae
libertatis. Hoc ipsum mysterium cupit persona consecrata nominatim suo hoc voto
indicare. Eo etiam declarare vult conscientiam filialis necessitudinis, ex qua
Patris voluntatem amplectitur velut cibum cotidianum,(365) suam ut firmitudinis
petram, suam laetitiam, firmamentum suum et refugium.(366) Praeterea crescere se
demonstrat plena in veritate de se, dum usque colligatur cum suae exsistentiae
origine, perindeque maximae consolationis praebet nuntium: « Pax multa
diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum ».(367)
PATRIS VOLUNTAS SIMUL PERFICIENDA
92. Vim omnino peculiarem haec hominum consecratorum
testificatio in vita religiosa prae se fert etiam ob communitariam rationem
qua
signatur. Locus enim praecipuus est fraterna vita ubi Dei voluntas discernatur
et recipiatur atque iunctis mentibus animisque simul procedatur. Caritate quidem
animata oboedientia, alicuius Instituti sodales in eodem coniungit testimonio
eodemque in opere, quantumvis donorum subsit varietas atque singulorum propria
observetur indoles. Intra fraternitatem a Spiritu concitatam cum ceteris quisque
magni pretii agit dialogum ut Patris detegatur voluntas universique agnoscunt in
ipsis praesidentibus paternitatis Dei declarationem nec non exercitationem
auctoritatis ab Eo receptae ad discretionis et communionis utilitatem.(368)
Communitatis vita insuper signum potissimum est ante Ecclesiam
ac societatem illius vinculi quod ex illa vocatione procedit communique
voluntate eidem vocationi oboediendi, ultra omnem differentiam stirpis et
loquelae et culturae. Adversus dissensionis divisionisque animum effulgent
auctoritas et oboedientia demonstrationis instar illius unius paternitatis a Deo
exorientis, fraternitatis ex Spiritu nascentis, interioris libertatis eius qui
Deo confidit praeter humanos limites eorum qui Dei vices gerunt. Hanc per
oboedientiam, quam uti vitae regulam aliqui suscipiunt, percipitur atque
profertur in omnium commodum ea beatitudo a Iesu illis promissa « qui audiunt
verbum Dei et custodiunt ».(369) Praeterea qui oboedit se certo novit in
missione consistere, Dominum nempe sequentem non vero ad suas decurrentem
cupiditates propriasve exspectationes. Ita profecto cognosci licet se a Domini
Spiritu duci atque magnas etiam inter difficultates manu eius firma ac paterna
sustineri.(370)
ANIMOSUM SPIRITALIS VITAE OFFICIUM
93. Inter saepius prolatas in Synodo curas solllcitudo fuit illa
de vita consecrata spiritalitatis solidae altaeque fontibus enutrita. De principali, re vera, agitur postulato quod in ipsa vitae consecratae
essentia inscribitur quoniam, perinde ac alius omnis baptizatus, immo ob
graviores etiam causas, qui consilia profitentur evangelica oportet omnibus
viribus ad caritatis perfectionem contendant.(371) Hoc officium innumeris
sanctorum conditorum ac conditricum totque consecratarum personarum exemplis
evocatur, qui Christo fidelitatem usque ad martyrium sunt testificati.
Ad sanctimoniam contendere: haec summa est normarum omnis
consecratae vitae illo etiam in prospectu eius renovationis iamiam tertio
appropinquante millennio. Inde autem proficiscitur haec vitae ratio, quod quis
pro Christo omnia deserit,(372) Illum ceteris rebus cunctis anteponens, ut
Ipsius particeps plane evadat mysterii Paschalis.
Perbene illud intellexerat Paulus cum exclamavit: « Existimo
omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu... ad
cognoscendum Illum et virtutem resurrectionis Eius ».(373) Iam principio ab
Apostolis haec via est designata, quam admodum christiana et Orientis et
Occidentis traditio commemorat: « Qui nunc ipsum Iesum sectantur omnia pro Illo
relinquentes, in memoriam ipsos Apostolos revocant qui ei invitanti respondentes
cetera universa repudiant. Quapropter translaticio more vita religiosa
apostolica vivendi forma dictitatur ».(374) Haec eadem etiam traditio in
vita consecrata naturam extulit peculiaris foederis cum Deo, immo vero sponsalis
pacti cum Christo cuius Paulus ipse fuit magister suo exemplo(375) suoque
magisterio quod ducente Spiritu est propositum.(376)
Vitam spiritalem, uti vitam in Christo acceptam vitamque item
secundum Spiritum, dicere possumus veluti iter fingi fidelitatis usque
crescentis in qua consecrata persona a Spiritu dirigitur Christoque conformatur
plane coniuncta amore ministerioque Ecclesiae.
Haec omnia, quae in solidam formam variarum consecratae vitae
figurarum transierunt, singularem spiritalitatis modum pariunt, certum nempe
propositum coniunctionis cum Deo cumque ambitu universo quae propriis
spiritalibus rationibus signatur nec non operandi consiliis, quae modo hoc modo
illud unius Christi mysterii latus illuminant atque repraesentant. Cum quandam
vitae consecratae formam agnoscit Ecclesia aut Institutum, fidem facit eius in
spiritali apostolicoque charismate omnes necessarias reperiri partes ut
evangelica singulorum ipsiusque communitatis perfectio attingatur.
Primo igitur loco collocetur oportet spiritalis vita in toto
consilio vitae consecratae Familiarum, ut quodque Institutum et communitas se
veluti exhibeant scholas verae spiritalitatis evangelicae. Hac ex primaria
electione, quam singulare cuiusque officium communitatisque effecit, fecunditas
apostolica pendet nec non magnanimitas in pauperum amore tum etiam invitatio ad
vocationes inter posteras generationes. Haec omnino spiritalis vitae
consecratae proprietas percellere valet nostrae aetatis homines, qui et ipsi
bona concupiscunt absoluta, dum in afficientem eos convertit testificationem.
VERBUM DEI EXCIPIENTES
94. Primus omnis spiritalis christianae fons est Dei Verbum. Cum
Deo vivente singularem necessitudinem ipsa alit cumque eius salutifera voluntate
et sanctificante. Qua de causa iam ab ipso vitae consecratae Institutorum ortu,
maxime vero monasticae vitae, plurimi aestimata est semper lectio divina. Eius
quidem beneficio transit Dei Verbum in vitam supra quam lumen iacit sapientiae
quae Spiritus est munus. Licet omnis Scriptura sit « utilis ad docendum »(377)
atque « vitae spiritualis fons purus et perennis »,(378) Novi tamen Testamenti
scripta, cum primis Evangelia, sunt singulariter veneranda, quae « sunt cor
omnium Scripturarum ».(379) Personis itaque consecratis plurimum proderit suam in
perpetuam meditationem destinare evangelicos locos nec non reliqua Novi Testamenti scripta, quae Christi Virginisque Mariae verba
atque exempla collustrant nec non apostolicam vivendi formam. Ad ea
continenter fundatores et fundatrices sese revocaverunt vocationes accipientes
et charisma munusque sui Instituti discernentes.
Magnae praeterea utilitatis est communitaria Bibliorum
ponderatio. Secundum facultates vitaeque communitatis condiciones peracta
ipsa ad laetificam perducit communicationem illarum divitiarum quae ex Dei Verbo
hauriuntur et ob quas fratres sororesque simul crescunt et inter se adiuvant ut
in spiritali progrediantur vita. Decet immo hanc proponi consuetudinem aliis
etiam Populi Dei membris, presbyteris et laicis, consentaneis proprio charismati
modis scholas provehendo orationis, spiritalitatis et lectionis precationis
Scripturarum, in qua Deus « homines tamquam amicos alloquitur(380) et cum eis
conversatur,(381) ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat ».(382)
Ex Verbi Dei ponderatione ac potissimum Christi mysteriorum,
quem admodum spiritalis docet traditio, oriuntur contemplationis maior vis atque
apostolicae actionis ardor. Tum in religiosa vita contemplativa tum etiam in
apostolica, opera magna semper effecerunt viri ac mulieres precationi vacantes
voluti veri Dei voluntatis interpretes atque exsecutores. Ex Dei Verbi
celebratione necessariam hauserunt lucem ad illam prudentiam singularem atque
communitariam unde adiuti sunt ut in temporum signis vias Domini conquirerent.
Ita sibi genus quasi quoddam supernaturalis instinctus sunt adepti, per
quem licuit non se accommodare ad saeculi mentem, verum suum renovare animum ut
Dei voluntatem dispicerent, quod ei est « bonum et bene placens et perfectum
».(383)
IN COMMUNIONE CUM CHRISTO
95. Praecipuum vero instrumentum quo cum Domino alitur
efficaciter coniunctio est sine dubitatione liturgia sacra, at potissimum
eucharistica Celebratio nec non Liturgia Horarum.
Ante omnia « in Sanctissima... Eucharistia totum bonum
spirituale Ecclesiae continetur ipse scilicet Christus Pascha nostrum panisque
vivus per Carnem suam Spiritu Sancto vivificantem vitam praestans ».(384) Quod in
ecclesiali vita est cor idem profecto etiam in consecrata vita. Quo pacto
persona per consiliorum evangelicorum professionem vocata ad Christum eligendum
uti unicum vitae suae sensum non cuperet non inire cum Eo altiorem usque
necessitudinem per cotidianam illius Sacramenti participationem quod eum reddit
praesentem, illius sacrificii quo amoris donum in Calvariae loco praestitum
completur, tandem convictus qui Dei populum peregrinantem nutrit et sustinet?
Suapte natura medium vitae consecratae locum obtinet Eucharistia, ut pro
singulis sodalibus ita pro communitate. Viaticum cotidianum est
spiritalitatisque fons singulis membris et universo Instituto. In ea destinatur
unusquisque consecratus ut paschale Christi vivat mysterium utque cum Eo se
consociet propriam Patri offerens vitam per Spiritum. Assidua et diuturna
Christi in Eucharistia praesentis adoratio iterari sinit quadamtenus Petri
experientiam in Transfiguratione: « Bonum est nos hic esse ». Celebrando autem
Corporis et Sanguinis Domini mysterium unitas et caritas confirmantur et
augentur eorum qui suam Deo devoverunt vitam.
Secundum Eucharistiam, atque arte cum ea cohaerens, Liturgia
Horarum sive in communitate celebrata sive pro cuiusque Instituti natura
singillatim, coniuncta cum totius Ecclesiae precatione, vocationem etiam
illuminat ad laudem et intercessionem quae consecratarum personarum est propria.
Intimum ad eandem Eucharistiam vinculum indicat etiam officium
perpetuae conversionis ac necessariae emendationis quas in Reconciliationis
sacramento consecrati homines perficiunt. Per crebrum hunc cum Dei
misericordia congressum purgant renovantque cor suum, et per humilem peccatorum
confessionem illustrant sui coniunctionem cum Eo; laetifica condonationis
sacramentalis experientia in communi fratrum ac sororum itinere docilem reddit
animum et ipsum officium ad maiorem usque fidelitatem incitat.
Permagno auxilio ut quis in Evangelii via progrediatur,
praesertim formationis tempore aliisque praestantioribus vitae momentis, est
fidens et humilis usus consultationis spiritalis per quam adiuvatur persona ut
Spiritus motibus alacriter respondeat et ad sanctitatem firmiter se dirigat.
Universos denique cohortamur consecratos homines ut secundum
proprias traditas consuetudines, cotidie cum Virgine Maria spiritalem
communionem renovent cum eaque Filii mysteria, praesertim Sanctum Rosarium
recitantes, denuo percurrant.
III
Quidam missionis areopagi
IN EDUCATIONIS PROVINCIA PRAESENTES
96. Semper intellexit Ecclesia educationem esse muneris sui partem necessariam. Ipsius interior Magister est Spiritus Sanctus qui recessus
maxime impervios animi cuiusque hominis pervadit arcanamque historiae actionem
novit. A Spiritu universa animatur Ecclesia quocum suum procurat educandi opus.
Attamen intra Ecclesiam peculiare hac in re officium ad personas attinet
consecratas, quae admonentur ut in educationis rationem testimonium extremum
bonorum Regni inserant, quae singulis proponuntur hominibus novissimam cum
historiae Domino congressionem praestolantibus. Suam ob singularem
consecrationem perque Spiritus donorum propriam experientiam, propter sedulam
Verbi auditionem et iudicii exercitationem, propter copiosum traditionum
educationis patrimonium per aetates a proprio Instituto collectum, ob altiorem
veritatis spiritalis cognitionem,(385) valent quidem consecratae personae educandi
actionem insigniter efficacem peragere, simul etiam propria adiumenta inceptis
aliorum educatorum et educatricum addentes.
Hoc charismate praemuniti vitam
addere possunt sedibus educationis evangelico libertatis caritatisque animo
imbutis, ubi adulescentes adiuventur ut, duce Spiritu, in humanitate ipsa crescant.(386) Hoc quidem modo educans communitas communionis ipsius experientia evadit atque
gratiarum locus, ubi paedagogicum opus operam dat consociandis in summa
consentanea rebus humanis et divinis, Evangelio et cultura, fide et vita.
Inde a
prisca aetate ad nostros usque dies abundant Ecclesiae annales mirabilibus
hominum consecratorum exemplis qui vixerunt et adhuc vivunt contentionem illam
ad sanctitatem per ipsum paedagogicum officium, uti educationis metam eodem
tempore sanctitatem proponentes. Complures enim eorum educando attigerunt
caritatis perfectionem. Donorum excellentium unum hoc est quae hodie quoque
iuvenibus praebere valent consecratae personae eam etiam argumentum
constituentes operis paedagogici amore abundantis, secundum sapientem sancti
Ioannis Bosco monitionem: « Ne diligantur modo adulescentes, verum diligi se
etiam intellegant ».(387)
RENOVATI HAC IN EDUCATIONIS REGIONE
OFFICII NECESSITAS
97. Iungentes diligentem observantiam cum missionali fortitudine
ostentent consecrati consecrataeque fidem de Iesu Christo totum educationis
collustrare campum, non minuentem sed contra confirmantem atque extollentem ipsa
humana bona. Hoc modo se testes ac potentiae Incarnationis virtutisque Spiritus
praestant administros. Eorum hoc officium inter significantiores invenitur
illius maternitatis declarationes quam, ad Mariae speciem, cunctos erga filios
suos filiasque exercet Ecclesia. (388)
Idcirco graviter est cohortata Synodus personas
consecratas ut novo studio, ubi fieri quidem potest, educandi denuo suscipiatur
munus per omnis generis ordinisque scholas, Studiorum Universitates et superiora
Instituta.(389) Nostram huc adiungentes synodalem sententiam, vehementer
Institutorum educationi devotorum cohortamur sodales ut fideles
charismati suo pristino persistant suisque traditionibus, conscii nempe sibi
amorem pauperibus potius faventem insigniter adhiberi ad apta eligenda
instrumenta unde a gravi illa miseriae forma homines liberentur, quae est
efformationis culturalis religiosaeque lacuna.
Concesso singulari pondere quod
in educationis et evangelizationis provincia prae se ferunt Studiorum
Universitates ac Facultates catholicae et ecclesiasticae, Instituta quae illas
administrant suorum meminerint officiorum atque in illis efficient ut, dum
actuoso modo diverbium cum praesentibus cultus humani condicionibus tractatur,
propria catholica indoles adservatur secundum plenam Ecclesiae Magisterio fidelitatem. Praeterea secundum rerum adiuncta parati sint horum Institutorum
ac Societatum sodales ut in ipsas educationis structuras apud civitates
saeculares ingrediantur. Quod ad opus, praesertim ob peculiarem eorum
vocationem, invitantur saecularium Institutorum participes.
EVANGELIZANDA CULTURA
98. Penmagnum effectum semper habuerunt vitae consecratae
Instituta ad componendum tradendumque humanitatis cultum. Hoc media aetate
evenit, cum coenobia loca facta essent ubi ad cultus divitias praeteritorum
temporum accedebatur et nova humana et christiana contexebatur cultura. Hoc vere
contigit quotiens in novas nationes culturaeque formas penetravit Evangelii
lumen. Culturam plurimae consecratae personae provexerunt saepiusque
pervestigaverunt et defenderunt nativas populorum culturas. Necessitas dandi
operam ad cultum humanum provehendum nec non inter culturam ac fidem dialogum
hodie animadvertitur ab Ecclesia quam maxime.(390)
Hac necessitate non possunt
consecrati homines quin se provocari sentiant. Etiam illi in Verbo Dei
annuntiando monentur ut rationes discernant magis idoneas complendis diversorum
hominum coetuum postulatis et ubicumque pro munere artes factitantur, ut omnem
vitae humanae Christi lux locum pervadat utque salutis fermentum consortionem socialem intrinsecus transfiguret dum adiuvat ut cultura
bonis evangelicis perfusa se efferat.(391) Etiam hoc perfungens opera poterit
consecrata vita ineunte iamiam tertio millennio christiano suam confirmare
congruentiam cum Dei voluntatibus qui cunctis hominibus obviam prodit qui
conscio vel inconscio modo tamquam pedetemptim Veritatem ac Vitam conquirunt.(392)
Verum praeter ministerium aliis praebitum etiam intra consecratam vitam opus est
renovato quodam amore pro culturali officio, animo studiis debito tamquam
instrumentis totius formationis atque viis asceticis, maxime hoc tempore
necessariis, coram communicationibus multuplicis culturae. Imminutum educationis
studium secum importare potest gravia in apostolatum effecta, dum videlicet
sensum exclusionis inferiorisque facultatis gignit vel levitatem quandam fovet et
in rebus suscipiendis temeritatem.
Intra charismatum varietatem verasque
singulorum Institutorum potestates, obligatio ad studia redigi non potest ad
praeviam modo institutionem neque ad titulorum dumtaxat accademicorum aut solius
professionalis praeparationis consecutionem. Significatio potius est placatae numquam cupidinis magis ac magis pernoscendi Deum, qui est luminis abyssus atque
cuiusvis humanae veritatis fons. Quapropter opus hoc non in cultum mentis
abstractum includit personam consecratam neque in orbibus strangulantis cuiusdam
narcisismi continet; stimulus contra est ad collocutionem et communicationem,
conformatio facultatis iudicandi, ad contemplationem orationemque incitamentum
in assidua illa inquisitione Dei eiusque actionis in complicatis hodierni orbis
negotiis.
Se a Spiritu transfigurari sinens valet persona consecrata fines
angustarum cupiditatum humanarum dilatare eodemque tempore altas rationes
cuiusque hominis eiusque historiae percipere, ultra omnes aspectus magis
visibiles verum saepius secundarios. Innumerabiles hodie oriuntur provocationes
variis ex culturis, quae sunt loca nova et antehac plerumque a consecratis
hominibus frequentata quibuscum necesse est frugiferas excolere coniunctionis
rationes, animo quidem vigilantis censurae sed etiam confidentis curae erga eos qui difficultates
operum mentis proprias superare student, praesertim cum, datis aetatis nostrae
quaestionibus omnino novis, oportet ad novas analyses et syntheses procedere.(393) Novorum locorum seria et efficiens evangelizatio, in quibus cultus humanus
perficitur traditurque, compleri haud potest sine actuosa adiutrici opera
laicorum ibidem versantium.
IN COMMUNICATIONIS SOCIALIS PROVINCIA PRAESENTES
99. Quemadmodum praeteritis temporibus noverant personae
consecratae se omnibus rationibus committere evangelizationis ministerio,
ingeniose difficultatem vincentes, ita hodie novo quodam modo eas sollicitat
ipsa necessitas Evangelii testificandi per communicationis socialis
instrumenta. Iam sumpserunt sibi eadem haec instrumenta potestatem res
diffundendi per totum cosmum adhibitis artificiis valentissimis, quibus omnis
attingi potest orbis particula. Quotiens maxime sui ex Instituti charismate in
hac operantur regione consecrati homines, officio tenentur ut amplam cognitionem
sibi adipiscantur sermonis ipsius horum instrumentorum proprii, ut de Christo
efficaciter alloqui valeant nostri temporis homines, quorum « gaudium et spes,
luctus et angor »(394) аb iis enucleentur, sicque pariter societari aedificandae
conducere valeant in qua ad Deum peregrinantes omnes fratres se esse percipiant
sororesque.
Vigilandum nihilominus est de errato horum instrumentorum usu
propter miram persuadendi potentiam qua utuntur. Decet minime tegere
difficultates quae hinc in ipsam defluere possunt consecratam vitam; illuminato
potius iudicio necesse est occurratur illis.(395) Ecclesiae responsio est in
primis institutoria: illuc enim spectat ut modus rectae intellegentiae virium
dynamicarum nec non intenta aestimatio ethica divulgationum foveantur, sicut et
acceptio sanarum consuetudinum in iis fruendis.(396) Hoc in educandi opere, quod prudentes receptores
communicatoresque peritos conformare debet, invitantur personae consecratae ut
suam subiungant propriam testificationem de omnium rerum visibilium relativa
indole, dum fratres adiuvant ad eas secundum Dei consilium recte iudicandas
pariterque etiam ut liberentur a captatione rapaci spectaculi huius mundi
transeuntis.(397)
Omnis conatus hac in regione nova et tanti momenti sustentandus
est ut Christi Evangelium etiam per haec recentiora instrumenta resonet. Ad adiutricem suam praestandam operam parata esse oportet varia Instituta viribus
opibus hominibus conferendis, ut variis in socialium communicationum provinciis
communia impleantur cogitata. Praeterea consecratae personae, praesertim
saecularium Institutorum sodales, suum libentes adiungant ministerium, pro
datis pastoralibus occasionibus, etiam ad religiosam formationem eorum qui
praesunt et qui utuntur communicationibus socialibus publicis vel privatis, ut
ex altera parte damna fugiantur quae vitiatus instrumentorum usus importat, ex
altera vero excellentior divulgationum species adiuvetur, nuntia disseminando
legem moralem observantia humanisque christianis bonis opulenta.
IV
Colloquio
cum omnibus studentes
CHRISTIANORUM DESERVIENTES UNITATI
100. Ad Patrem directa a Christo ante Passionem precatio ut
discipuli discipulaeque in unitate permanerent,(398) in Ecclesiae precibus
actionibusque etiam nunc perseverat. Quo modo ad vitam consecratam vocati se non
implicari sentire possunt? Disiunctionis vulnus quod inter christifideles adhuc
exsistit atque ipsa necessitas precandi et operandi ut omnium christianorum
unitas propellatur in Synodo maxime notata sunt. Acutus oecumenicus sensus in
consecratis hominibus et mulieribus etiam conscientia incenditur apud alias
Ecclesias et christianas Communitates ecclesiales servari et florere
monachismum, prout in Ecclesiis Orientalibus fit, aut consiliorum evangelicorum
professionem renovari, quemadmodum in Anglicana Communione accidit nec non in
Reformationis Communitatibus.
Intimum vitae consecratae vinculum cum oecumenismi causa
collustravit Synodus nec non prementem necessitatem intentioris hac in re
testificationis. Si enim oecumenismi anima est precatio atque conversio,(399)
nihil dubii est quin vitae consecratae Instituta nec non apostolicae vitae
Societates peculiari teneantur officio hoc opus agendi. Postulatur idcirco
vehementer ut in vita consecratorum ampliora aperiantur spatia oecumenicae
precationi atque testimonio vere evangelico, ut Spiritus Sancti virtute moenia
divisionum praeiudiciorumque inter christianos dirui possint.
OECUMENICI DIALOGI FORMAE
101. Communiter peracta lectio divina in veritate quaerenda,
participatio precationis communis in qua Dominus se adfuturum esse
pollicetur,(400) amicitiae ac caritatis dialogus quo quis percipit quam iucundum
sit fratres habitare in unum,(401) benigna hospitalitas fratribus ac sororibus
variarum confessionum christianarum praebita, reciproca comprehensio donorumque
permutatio, consociata opera in communibus ministerii ac testimonii coeptis,
totidem sunt oecumenici dialogi rationes, communi omnium Patri acceptae
significationes nec non voluntatis documenta ut simul ad unitatem perfectam
procedatur in veritatis atque amoris semita.(402) Historiae quoque ac doctrinae ac
liturgiae cognitio, tum etiam operum beneficorum et apostolicorum, inter alios
christianos facere non poterit quin actionem oecumenicam usque efficientiorem
sustineat.(403)
Confirmare cupimus illa Instituta quae nativam suam ob indolem
vel propter subsequentem vocationem se promovendae christianorum unitati dedunt
et idcirco incepta studiorum et actionum concretarum pro ea excolunt. Nullum
reapse vitae consecratae Institutum sentire debet eximi ab hoc officio
adlaborandi se pro unitate. Animum praeterea convertimus nostrum ad catholicas
Orientis Ecclesias, exoptantes ut etiam per monachicum virorum ac mulierum
morem, cuius prosperitas gratia est sine intermissione imploranda, ut unitati
proficere valeant cum Ecclesiis orthodoxis, per caritatis dialogum et communis
spiritalitatis participationem, quod fuit indivisae Ecclesiae primi millennii
patrimonium. Nominatim vero vitae contemplativae domibus committimus
oecumenismum spiritalem precationis et cordis conversionis ipsiusque caritatis.
Huius rei causa hortamur ut ibi adsint ubi variarum confessionum communitatis
christianae inveniuntur ut eorum tota devotio ei quod « unum est necessarium
»,(404) ad Dei cultum et deprecationem pro hominum salute simul etiam ad eorum
evangelicae vitae testificationem secundum propria charismata, omnibus
incitamentum evadat ut, secundum Trinitatis imaginem, vivant in illa unitate
quam et voluit Christus et pro omnibus suis discipulis a Patre petivit.
INTER RELIGIONES DIALOGUS
102. Quandoquidem « ad Ecclesiae evangelizandi munus pertinet
dialogus quoque cum religionum ceterarum sodalibus »,(405) recusare non possunt
vitae consecratae Instituta quominus in hac pariter provincia suam navent
operam, ex proprio quoque charismate et secundum ecclesiasticae auctoritatis
iudicia. Prima evangelizationis via quod attinet ad fratres sororesque alterius
religionis ipsa erit vitae pauperis humilis castae testificatio quam fraternus
in omnes amor pervadit. Simul autem spiritus libertas, quae ad consecratam vitam
proprie pertinet, illi « vitae dialogo »(406) favebit in quo principale missionis
nec non Evangelii Christi nuntiationis impletur exemplar. Ut mutuae comprehensioni et
reciprocae observantiae nec non caritati prosint, poterunt praeterea colere
Instituta religiosa congruas dialogi formas, benevola amicitia compositas et
reciprocanti sinceritate, cum monasticis aliarum religionum sedibus.
Aliam cooperationis regionem cum viris ac feminis alterius
religiosae traditionis, communis efficit de vita humana sollicitudo, quae
a misericordia ob dolores corporis et animi procedit usque ad industriam pro
iustitia, pace et rerum creatarum custodia. His in partibus in primis vitae
activae Instituta consensionem quaerent cum sodalibus aliarum religionum, in
illo « operum dialogo »(407) quae ad altiorem quandam communicationem aperit
viam.
Peculiaris insuper locus actuosae congressionis cum aliarum
traditionum religiosarum hominibus est conquisitio et provectio dignitatis
feminarum. In aequalitatis iustaeque vicissitudinis inter virum ac feminam
prospectu, beneficium praestans maxime a mulieribus consecratis adferri
potest.(408)
Haec aliaque consecratorum hominum officia erga dialogum inter
religiones, idoneam poscunt in prima formatione et continuata educatione
praeparationem, sicut etiam in studiis et investigationibus,(409) quoniam in hac
difficiliore regione opus est ampla christianae rei cognitione tum etiam aliarum
religionum, quam solida fides spiritalisque et humana maturitas comitantur.
SPIRITALITATIS RESPONSIO
SACRUM QUAERENTIBUS DEUMQUE
DESIDERANTIBUS
103. Quotquot consecratam vitam viri ac mulieres amplectuntur,
ex ipsa eorum electionis natura sese praebent praecipuos illius Dei
inquisitionis actores quae hominis iam a principio agitat cor eumque ad multiplices ducit ascesis ac spiritalitatis species. Pluribus
hodie locis eadem haec inquisitio vehementer se effert tamquam responsionem
cultus humani rationibus quae si non semper negant, certissime submovere
religiosam vitae rationem volunt.
Congruenter pleneque exsequentes consecratae personae officia
libera voluntate in se recepta, valent responsum suorum aequalium hominum
aspirationibus reddere, dum eos expediunt a solutionibus maximam partem
fallacibus saepeque negantibus salvificam Christi incarnationem,(410) quales,
verbi causa, a sectis religiosis proponuntur. Factitantes suam atque
communitatis ascesim, quae totam expurgat et transfigurat vitam, testificantur
consecratae personae proprietates verae inquisitionis Dei contra egocentrismi et
sensualitatis illecebras, atque admonent ne illa misceatur cum subtili studio
sui ipsius nec non cum effugio in gnosim. Obligatur quisque consecratus homo ut
interiorem percolat hominem qui ab historia non se subtrahit neque se retrahit
in se. In oboedienti Verbi auditione perseverans, cuius custos atque interpres
est Ecclesia, consecrata persona in Christo maximopere dilecto atque in ipso
Trinitatis Mysterio obiectum indicat altissimi desiderii cordis humani nec non
cuiusvis religiosi itineris portum rebus transcendentibus fideliter patens.
Officium idcirco est consecratis personis ut liberaliter receptionem et
comitatum spiritalem iis praebeant qui, Dei siti permoti atque cupidi implendi
fidei postulata, ad eas se convertunt.(411)
Conclusio
GRATUITATIS SUPERABUNDANTIA
104. Qui dubii hodie sese interrogant complures sane sunt: «
Quorsum consecrata vita? ». Cur hoc amplexandum vitae genus, cum tot interea
permanent necessitates in caritatis ipsiusque evangelizationis regione, quibus
responderi quidem licet nullis vitae consecratae peculiaribus susceptis
officiis? Nonne est consecrata vita fortassis genus quoddam virium humanarum « iacturae » quae secundum efficientiae
regulam adhiberi ad bonum quoddam maius possunt in totius hominum generis
Ecclesiaeque utilitatem?
Crebrius incidunt hodie haec quaesita, quoniam cultura rebus
utilibus favens et technocratica arte valens impellit, quae rerum ac ipsarum
personarum momentum ex earum aestimare vult comparatione facta cum subita earum
« functione ». Ad huiusmodi interrogationes semper fuerunt, quemadmodum
evangelicus unctionis Bethaniae eventus eloquenter commonstrat: « Maria ergo
accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit
capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti ».(412)
Iudae autem qui pauperum necessitates praetendens de tanta conquerebatur iactura
respondit Iesus: « Sine illam ».(413)
Haec semper valet responsio quaestioni, quam bona quidem fide
tot homines sibimet ponunt de vitae consecratae commoditate: « Nonne vita
propria collocari efficientius et rationabilius posset in societatis efficientis
progressibus? ». Ecce Iesus respondet: « Sine illam ».
Cui inaestimabile munus est tributum Dominum Iesum proprius
sequendi, manifestum elucet posse Illum ac debere indiviso corde amari Eique
omnem devoveri posse vitam, non quosdam dumtaxat actus vel momenta quaedam vel
aliqua opera. Pretiosum effusum unguentum tamquam purus amoris actus proindeque
ultra omnem « utilitatis » aestimationem indicium superabundantiae
gratuitatis est, prout in vita exprimitur quae ideo ducitur ut Dominus
diligatur Eique serviatur et ut quis eius dedicetur personae et eius Mystico
Corpori. Verumtamen ex hac vita sine parsimonia « profusa » odor dimittitur quo
universa repletur domus. Domus Dei, Ecclesia nempe, hodie haud minus quam heri
exornatur et vitae consecratae praesentia ditatur.
Id quod intuentibus hominibus videri potest tamquam iactura,
personae Domini pulchritudine ac bonitate intus in animo correptae manifesta
amoris responsio est, gratiarum actio exsultans quia peculiari prorsus modo
admissa est ad Filii cognitionem eiusque divini in orbe muneris communionem.
« Si cognoscet aliqui Dei filius percipietque amorem divinum et
Deum increatum, Deum incarnatum, Deum passum, qui summum est bonum, Ei omnia
dabit seque subtrahet non ceteris tantum creaturis immo vero etiam sibi ipsi, et
sua cum omni persona hunc Deum amoris amabit ut se totum in Deum-hominem
transformet qui supremus est Amatus ».(414)
CONSECRATA VITA DEI REGNO FAMULANS
105. « Quid esset de mundo si religiosi ibidem non essent? ».(415)
Extra omnes leves functionum aestimationes, in eo habet vita consecrata pondus
quod ipsa est gratuitatis atque amoris abundantia, eoque magis inter homines
cum periculum est ne voragine rerum transeuntium suffocentur. « Hoc quidem
dempto signo visu manifesto, periculum est ne ipsa caritas, qua Ecclesia
universa vegetatur, frigescat, mirabilis ille vulgarique opinioni contrarius
nuntius salvificus Evangelii hebescat, "sal" fidei in mundo evanescat, qui hac
aetate ad saeculares accedit condiciones ».(416) Indigent Ecclesiae vita et ipsa
hominum societas iis hominibus qui totos se Deo devovere valeant et aliis
hominibus ex Dei amore.
Nullo prorsus modo Ecclesiae renuntiare licet consecratae vitae,
cum magna eloquentia intimam eius « sponsalem » essentiam aperiat. Ibi
enim impetum novum vimque invenit Evangelii nuntiatio omnibus hominibus. Opus
namque est iis qui paternam Dei faciem demonstrent maternumque Ecclesiae vultum,
qui suam vitam exponant ut alii vitam habeant et spem. Eget consecratorum
hominum Ecclesia qui antequam sese obligent ad unius alteriusve nobilis causae
curam, gratia Dei se transfigurari patiantur atque Evangelio funditus se
conforment.
Suis reperit in manibus Ecclesia hoc praestans donum atque
gratissimo animo se vovet ut aestimatione et precatione illud promoveat nec non
ut idem aperta cohortatione recipiatur. Multum quidem interest ut episcopi
presbyteri diaconi, qui sibi de evangelica huius generis vitae praestantia persuaserunt, operam dent ut detegant ac foveant
praedicatione et discretione nec non prudenti auxilio spiritali vocationum
germina.
Ab universis praeterea christifidelibus constans poscitur
precatio pro consecratis personis, ut eorum ardor ac facultas amandi usque
augescant unde conducatur bono Christi odore(417) intra hodiernam societatem
disseminando. Omnis tandem christiana communitas - pastores, laici, personae
consecratae - vitae consecratae officium gerit tum etiam receptionis et
sustentationis novis vocationibus oblatae.(418)
ADULESCENTIBUS
106. Vobis, adulescentes, dicimus: Si Domini animadvertitis
vocationem, ne eam repudiaveritis! Fortiter potius inseritote vos in
sanctimoniae motus, quos sancti sanctaeque illustres ad Christi sequelam
patefecerunt. Magna aetatis vestrae desideria excolite, verum alacriter etiam
Dei consilio de vobis adhaerescite, si quidem vos Ille invitat ut in consecrata
vita sanctitatem quaeratis. Omnia Dei opera in orbe admiramini, at oculos in res
potius dirigere noveritis quae numquam sunt interiturae.
Beneficium fidei atque industriae multitudinum iuvenum
consecratorum exspectat tertium millennium, quo tranquillior reddatur hominum
orbis atque aptior ad Deum recipiendum et in Illo cunctos eius filios ac filias.
FAMILIIS
107. Ad vos Nos convertimus, christianae domus. Gratias Domino,
parentes, habetote si ad consecratam vitam aliquem vestrum filium filiamve
vocavit. Censendum est, sicut et semper fuit, decus magnum si domum aliquam
respexit Dominus indeque quendam eius sodalem elegit, ut eum moveat ad vitam
consiliorum evangelicorum ineundam! Voluntatem fovete Domino aliquem vestrorum liberorum donandi, ut
inde Dei Amor inter homines crescat. Quis coniugalis amoris fructus hoc ipso
pulchrior esse poterit?
Recordari oportet si parentes ipsi bona evangelica vivendo non
impleant, adulescentes et adulescentulas difficulter percipere vocationem posse,
perspicere sacrificiorum necessitatem ferendorum, pulchritudinem metae
attingendae concipere.
Accidit enim in familiis ut primum bonorum evangelicorum
experimentum iuvenes faciant tum etiam illius amoris qui Deo sese dicat ac
ceteris. Pariter necesse est ad responsalem suae libertatis usum instituantur ut
possint parati esse ad altissimas vivendas spiritales veritates suam secundum
vocationem.
Vos obsecramus, christianae domus, ut per precationem vitamque
sacramentalem Domino coniunctae, sedes sitis vocationibus suscipiendis idoneae.
BONAE VOLUNTATIS VIRIS AC FEMINIS
108. Omnibus viris et mulieribus, qui vocem Nostram audire
voluerint, hanc protendere volumus invitationem ut vias ad Deum vivum verumque
ducentes etiam in curriculis signatis vita consecrata inquirant.
Hoc testificantur personae consecratae: « Quicumque Christum
sequitur, Hominem perfectum, et ipse magis homo fit ».(419) Quot ex iis
inclinatae sunt perguntque se inclinare veluti boni Samaritani in fratrum ac
sororum innumerabilia vulnera quos sua offendunt in via!
Has respicite a Christo arreptas personas quae in ipsa sui
dominatione, quam gratia et Dei amor sustentant, remedium demonstrant contra
possidendi cupidinem ac fruendi et dominandi. Nolite oblivisci charismatum quae
mirabiles « Dei inquisitores » conformaverunt ac hominum benefactores, quae
certas straverunt vias iis qui animo sincero Deum quaerunt. Multitudinem
intuemini sanctorum hoc genere vitae maturatorum, ponderate beneficia heri
hodieque hominibus ab illis adlata qui Deo se dedicaverunt! Nonne egeat orbis hic noster
laetis testibus ac prophetis beneficae Dei amoris potentiae? Nonne etiam
virorum feminarumque indiget mundus qui vita sua atque industria serere pacis
ac fraternitatis semina noverunt?(420)
CONSECRATIS PERSONIS
109. Vobis autem in primis, viri ac feminae consecrati, finem
facientes Exhortationis huius Nostrae fidentes Nostram intendimus vocem:
penitus vestram exsequimini Deo factam devotionem, ne huic mundo divinae
venustatis deficiat radius unde humanae exsistentiae collustretur via.
Christiani, in opera huius mundi et curas inserti, sed ad sanctitatem et ipsi
vocati, in vobis deprehendere debent purificata corda quae per fidem Deum «
vident » dociles nempe homines Spiritus Sancti impulsui qui expedite
progrediuntur charismati fideles vocationis ac missionis.
Suscepisse vos probe novistis continuae conversionis iter,
deditionis unicae Dei amori ac fratrum, ut gratiam clarius usque testificemini
qua christiana commutetur vita. Veros Christi testes mundus quaerit atque
Ecclesia. Consecrata autem vita donum est quod Deus profert ut ante omnium
oculos « unum necessarium »(421) constituatur. Testimonium vita propria Christo
reddere et operibus et verbis exsistit peculiare vitae consecratae in Ecclesia
et orbe munus.
Scitis cui credideritis:(422) tribuite ei omnia! Se decipi non
sinunt adulescentes: ad vos enim accedentes cernere cupiunt quod alibi non
conspiciunt. Interminatum vobis in aetatem proximam est officium: iuniores
praesertim consecrati suam testantes consecrationem adducere aequales possunt ad
eorum renovandam vitam.(423) Flagrans in Iesum Christum amor validum est
reliquis iuvenibus invitamentum quos sua ex benignitate vocat ut se proxime ac
semper sequantur. Nostrae aetatis homines in consecratis personis dispicere
cupiunt laetitiam quae eх eo venit quod cum Domino manent.
Vivite ergo fideles vestro erga Deum officio, consecratae
personae, seniores ac iuniores, mutuo inter vos aedificantes vicissimque
sustentantes. Quamvis difficultates subsint in quas nonnumquam incidere
potuistis, atque vitae consecratae aestimatio secundum certam publicam hominum
opinationem decreverit, officio tamen tenemini ut viros ac mulieres nostrorum
dierum sursus cohortemini qui oculos in altum tollant neve se cotidianis
negotiis obrui patiantur, sed a Deo abripi sinant atque eius Filii Evangelio.
Non obliviscemini modo maxime proprio posse vos ac dicere debere non modo vos
esse Christi, sed « Christum esse »!(424)
IN VENTURUM TEMPUS PROSPECTUS
110. Non modo superest vobis illustris historia cuius
reminiscamini quamque commemoretis, verum praeclara adhuc exstruenda historia!
In futurum prospicite tempus, quo Spiritus vos proicit ut magna adhuc ex vobis
mirabilia efficiat.
Vestram convertite vitam in Christi Iesu ardentem quandam
exspectationem, Ei obviam procurrentes tamquam virgines prudentes quae Sponso se
obvias dant. Estote semper parati, Christo fideles et Ecclesiae, vestroque
Instituto et nostrae aetatis hominibus.(425) Ita profecto a Christo de die in
diem renovabimini, ut fraternas cum Eius Spiritu constituatis communitates, ut
cum Ipso pauperum abluatis pedes et transformando mundo vestras conferatis
partes quibus nihil substitui potest.
Hic orbis manibus hominis creditus, dum novum iamiam initurus
est millennium, utinam magis semper humanus esse possit et iustus, significatio
ac praegustatio mundi venturi ubi Ipse, demissus Dominus et glorificatus, egenus
et exaltatus, gaudium erit plenum ac perpetuum nobis nostrisque fratribus et
sororibus una cum Patre et Spiritu Sancto.
TRINITATIS IMPLORATIO
111. Laetificato, Sanctissima Trinitas, beata ac beatificans,
filios tuos tuasque filias, quos ad amoris tui granditatem confitendam
vocavisti, pariterque misericordis bonitatis tuae tuaeque venustatis.
Pater Sancte, filios ac filias sanctificato, qui tibi
sunt ob Tui nominis gloriam consecrati. Tua potentia eos comitare ut Te omnium
rerum Originem esse ubicumque amoris ac libertatis pontem ipsi valeant testari.
De vitae consecratae dono referimus Tibi grates, quae ex fide Te inquirit ac sua
in universali missione omnes invitat ut ad Te progrediantur.
Iesu Redemptor, Incarnatum Verbum, quem admodum vitae
formam eos docuisti tuam quos vocaveras, ad Te allicere homines pergito qui
nostri temporis hominibus misericordiae depositarii sint, tui reditus
praenuntii, futurae resurrectionis vivi indices bonorum. A Te tuoque amore illos
numquam seiungant ullae angustiae!
Sancte Spiritus, Amor in corda effuse, qui mentibus
gratiam tribuis et ardorem, perennis Fons vitae, qui Christi munus numerabilibus
charismatibus ad effectum adducis, pro universis consecratis personis Te
precamur. Earum repleto animos intima illa ac certa scientia se praeoptatas esse
ut diligant, laudent, serviant. Effice ut tuam amicitiam experiantur, eas tua
laetitia et consolatione repleto, adiuva eas ut difficultatum supervadant
discrimina et fidentes post lapsus resurgant, speculum efficito illas divini
decoris. Fortitudinem tribue iis ut nostri aevi occurrant provocationibus et
gratiam addito qua benignitatem et humanitatem Salvatoris nostri Iesu
Christi(426) adferant.
VIRGINIS MARIAE INVOCATIO
112. Ecclesiae figura, Maria, Sponsae sine ruga et macula quae
Te imitata « virginaliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem »,(427)
suffulcito consecratas personas ad aeternam et unicam contendentes Beatitatem.
Visitationis Virgo, Tibi ipsas committimus, ut hominum
necessitatibus obviam ire noverint adiumentum at in primis Iesum ipsum
adportaturae. Mirabilia proclamare illas doceto quae in orbe Dominus patrat ut
gentes cunctae nomen eius extollant. Confirma eas in navitate pro pauperibus,
pro esurientibus et spe carentibus, pro extremis relictis tum pro omnibus qui
animo candido Filium tuum conquirunt.
Tibi, Mater, quae spiritalem apostolicamque tuorum filiorum ac
filiarum exoptas renovationem amore nempe respondentium atque integra sui
deditione Christo facta, fidenter nostram destinamus precem. Quae Patris
effecisti voluntatem, in oboedientia alacris, in paupertate fortis, in
virginitate fecunda hospitalis, a divino impetrato Filio tuo ut, quotquot iam
eius sequelae in consecrata vita donum perceperunt, testificari sua transformata
vita ipsum sciant, dum laetantes singulis cum fratribus ac sororibus reliquis ad
caelestem patriam procedunt adque lucem numquam occasuram.
Hoc Te poscimus, ut in omnibus et in singulis glorificetur
honoretur ametur Summus rerum omnium Dominus, qui Pater est et Filius et
Spiritus Sanctus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxv mensis Martii, in
sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
(1) Cfr. 1 Cor. 7, 34.
(2) Io. 17, 21.
(3) Cfr. Propositio 2.
(4) Ad Gentes, 18.
(5) Cfr. Lumen Gentium, 44; PAULI VI Evangelica Testificatio,
7; EIUSDEM Evangelii Nuntiandi, 59.
(6) Cfr. Lumen Gentium, 44.
(7) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 5, die
28 sept. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 404 s.
(8) Cfr. Propositio 1.
(9) Cfr. S. FRANCISCI SALESII Introductio ad vitam devotam, p.
1, c. 3: OEuvres, t. III, Annecy 1983, pp. 19-20.
(10) Cfr. Lumen Gentium, 43.
(11) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio exeunte IX Coetu Synodi
Episcoporum habita, 3, die 29 oct. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II,
XVII, 2 (1994) 572.
(12) Cfr. IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM
Nuntius Synodi, VII, die 27 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 29
oct. 1994, p. 7.
(13) Cfr. Propositio 5, B.
(14) Cfr. S. BENEDICTI Regula, 4, 21.72.11.
(15) Cfr. Propositio 12.
(16) Cfr. Matth. 4, 4.
(17) Cfr. Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 570.
(18) Cfr. 1 Tim. 5, 5.9.10; 1 Cor. 7, 8.
(19) Cfr. Perfectae Caritatis, 7; Ad Gentes, 40.
(20) Cfr. Propositio 6.
(21) Cfr. Propositio 4.
(22) Cfr. Phil. 2, 5-11.
(23) Cfr. Propositio 7.
(24) Cfr. Propositio 11.
(25) Cfr. Propositio 14.
(26) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 605; Codex Canonum
Ecclesiarum Orientalium, can. 571; Propositio 13.
(27) Act. 15, 31.
(28) Cfr. Propositiones 3.4.6.7.8.10.13.28.29.30.35.48.
(29) Cfr. Propositio 3, A et B.
(30) Cfr. Propositio 3, C.
(31) Cfr. S. CASSIANI Conlatio 10, 6: PL 49, 827:
« Secessit tamen solus in monte orare, per hoc scilicet nos instruens suae
secessionis exemplo... ut similiter secedamus »; S. HIERONYMI Epistula ad
Paulinum 58, 4, 2: PL 22, 582: « Et Christum quaeras in solitudine et
ores solus in monte cum Iesu »; VILLELMI ABBATIS S. THEODORICI Ad Fratres de
Monte Dei I, 1: PL 184, 310: « (Vita solitaria) ab ipso Domino
familiarissime celebrata, ab eius discipulis ipso praesente concupita: cuius
transfigurationis gloriam cum vidissent qui cum eo in monte sancto erant,
continuo Petrus... optimum sebi iudicavit in hoc semper esse ».
(32) Matth. 17, 1-9.
(33) Phil. 1, 21.
(34) Matth. 17, 4.
(35) Ps. 45 (44), 3.
(36) Lumen Gentium, 1.
(37) Cfr. Matth. 10, 37.
(38) Lumen Gentium, 44.
(39) Cfr. Io. 10, 30; 14, 11.
(40) Cfr. ibid. 17, 7.10.
(41) Cfr. ibid. 4, 34.
(42) Matth. 17, 5.
(43) Cfr. Io. 6, 44.
(44) Cfr. 1 Cor. 7, 32-34.
(45) Cfr. Io. 15, 16.
(46) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on
Religious Life as applied to Institutes dedicaded to works of the apostolate,
5, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum, 9, 184.
(47) Cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, II-IIae,
q. 186, a. 1.
(48) Cfr. Io. 14, 6.
(49) Cfr. ibid. 17, 9.
(50) Cfr. Matth. 19, 27.
(51) Cfr. Propositio 16.
(52) Cfr. Apoc. 14, 4.
(53) Cfr. Marc. 10, 21.
(54) Col. 1, 15.
(55) Cfr. Hebr. 1, 3.
(56) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 3.
(57) Cfr. Marc. 1, 16-20; 2, 14; 10, 21.28.
(58) Phil. 3, 8.
(59) Cfr. Luc. 1, 38.
(60) S. FRANCISCI ASSISIENSIS Regula bullata, I, 1.
(61) Luc. 1, 38.
(62) Matth. 17, 5.
(63) S. THOMAE AQUINATIS Summa
Theologiae, III, 45, a. 4, ad 2: « Tota Trinitas apparuit: Pater in voce, Filius
in homine, Spiritus in nube clara ».
(64) Ier. 20, 7.
(65) Eph. 5, 27.
(66) Cfr. Apoc. 21, 2.
(67) Cfr. Perfectae Caritatis, 1.
(68) Lumen Gentium, 44.
(69) SIMEONIS NOVI THEOLOGI Hymni, II, vv. 19-27: SCh 156,
178-179.
(70) Cfr. 1 Cor. 7, 32-34.
(71) Rom. 5, 5.
(72) 2 Cor. 8, 9.
(73) Cfr. Io. 4, 34.
(74) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia
generali, 4, die 9 nov. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II,
XVII, 2 (1994) 653 s.
(75) Act. 4, 32.
(76) Lumen Gentium, 44.
(77) Cfr. Matth. 4, 18-22; Marc. 1, 16-20; Luc.
5, 10-11; Io. 15, 16.
(78) Act. 10, 38.
(79) Io. 10, 36.
(80) Cfr. Io. 17, 19.
(81) Cfr. ibid. 10, 30; 14, 11.
(82) Cfr. ibid. 6, 38; Hebr. 10, 5.7.
(83) Cfr. Luc. 2, 49.
(84) Phil. 2, 7-8.
(85) 2 Cor. 8, 9.
(86) Luc. 9, 31.
(87) Cfr. ibid. 9, 43-45.
(88) S. IGNATII ANTIOCHENI Epistula ad Magnesios, 8, 2:
Patres Apostolici, ed. F. Х. Funk, II, 237.
(89) Cfr. Io. 12, 32; 19, 34.37.
(90) Cfr. ibid. 19, 26-27.
(91) Cfr. Apoc. 14, 1-5.
(92) Cfr. Propositio 3.
(93) Cfr. Is. 53, 2-3.
(94) S. AUGUSTINI Enarratio in Psalmum 44, 3: PL
36, 495-496.
(95) Col. 1, 24.
(96) Cfr. Luc. 2, 49; Io. 4, 34.
(97) Cfr. Io. 15, 16; Gal. 1, 15-16.
(98) Cfr. Luc. 24, 49; Act. 1, 8; 2, 4.
(99) Cfr. Io. 20, 21.
(100) Cfr. Propositio 25; Perfectae Caritatis, 17.
(101) Cfr. Propositio 25.
(102) Cfr. Matth. 6, 21.
(103) Cfr. 1 Cor. 7, 31; 1 Petr. 1, 3-6.
(104) Cfr. Lumen Gentium, 42.
(105) Ibid. 44.
(106) B. ELISАВЕTHAE A TRINITATE Le ciel dans la foi. Traité
Spirituel, I, 14: OEuvres complètes, Paris 1991, p. 106.
(107) Cfr. Col. 3, 1.
(108) Hebr. 13, 14.
(109) Phil. 3, 20.
(110) Matth. 6, 33.
(111) Apoc. 22, 20.
(112) Matth. 6, 10.
(113) Apoc. 21, 1.
(114) Ibid. 21, 4.
(115) Cfr. Luc. 3, 6; Is. 40, 5.
(116) Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 1, 1: PL 32,
661.
(117) IOАNNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali;
1, die 29 mar. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995)
883.
(118) Lumen Gentium, 53.
(119) Ibid. 46.
(120) Io. 19, 27.
(121) Ibid. 19, 26.
(122) Cfr. ibid. 19, 27.
(123) Cfr. Propositio 55.
(124) Matth. 17, 4.
(125) Lumen Gentium, 44.
(126) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 7.
(127) Cfr. Lumen Gentium, 44; IOANNIS PAULI PP. II
Allocutio in Audientia generali, 5, die 26 oct. 1994: Insegnamenti di
Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 549.
(128) Cfr. Lumen Gentium, 42.
(129) Cfr. Matth. 19, 10-12.
(130) Cfr. RITUALE ROMANUM, Ritus Professionis religiosae:
sollemnis benedictio vel consecratio professorum, n. 67, et professarum, n. 72;
PONTIFICALE ROMANUM, Ritus consecrationis Virginum, n. 38: sollemnis
oratio consecrationis; EUCOLOGION SIVE RITUALE GRAECORUM, Officium parvi
habitum id est Mandiae, pp. 384-385; PONTIFICALE IUXTA RITUM ECCLESIAE
SYRORUM OCCIDENTALIUM ID EST ANTIOCHIAE, Ordo rituum monasticorum, Typis
Polyglottis Vaticanis 1942, pp. 307-309.
(131) Cfr. S. PETRI DAMIANI Liber qui appellatur « Dominus
vobiscum » ad Leonem eremitam: PL 145, 231-252.
(132) Cfr. Rom. 12, 3-8.
(133) Cfr. Lumen Gentium, 32; Codex Iuris Canonici,
can. 208; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 11.
(134) Cfr. Ad Gentes, 4; Lumen Gentium, 4.12.13;
Gaudium et Spes,
32; Apostolicam Actuositatem, 3; IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici,
20-21; CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae Communionis Notio, 15, die 28
maii 1992: AAS 85 (1993) 847.
(135) Lumen Gentium, 31.
(136) Cfr. Lumen Gentium, 12; IOANNIS PAULI PP. II
Christifideles Laici, 20-21.
(137) Cfr. Lumen Gentium, 5.
(138) Cfr. Matth. 22, 30.
(139) Cfr. CONCILII TRIDENTINI Sess. XXIV, can. 10:
DENZ.-SCHÖNM. 1810; PII XII Sacra Virginitas: AAS 46 (1954) 174 s.
(140) Cfr. Propositio 17.
(141) Lumen Gentium, 41.
(142) Cfr. ibid. 46.
(143) Lumen Gentium, 46.
(144) Cfr. Pii XII Primo Feliciter, 6: AAS 40
(1948) 285.
(145) Codex Iuris Canonici, can. 713 § 1; Codex
Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 563 § 2.
(146) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 713 § 2. Peculiaria
verba pro « sodalibus clericis » significantur ipso in can. 713 § 3.
(147) Lumen Gentium, 31.
(148) Cfr. Rom. 5, 5.
(149) Cfr. Act. 1, 13-14.
(150) S. TERESIAE A IESU INFANTE Manuscrits аutobiographiques,
B, 2 v: Cupio « tuam esse sponsam, Iesu..., esse, tecum coniunctam, animarum
matrem ».
(151) Cfr. Perfectae Caritatis, 8.10.12.
(152) Matth. 17, 6.
(153) II COETUS GENERALIS EXTRAORDINARII SYNODI EPISCOPORUM
Relatio finalis Ecclesia sub verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute
mundi, II A, 4, die 7 dec. 1985: Enchiridion Vaticanum 9, 1753.
(154) IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM
Nuntius Synodi, IX, die 28 oct. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano,
die 29 oct. 1994, p. 7.
(155) Cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, II-IIae,
q. 184, a. 5, ad 2; Ibid., q. 186, a. 1, ad 1.
(156) Cfr. Matth. 5, 6.
(157) Cfr. Libellus de principiis Ordinis Praedicatorum.
Acta Canonizationis Sancti Dominici: Monumenta Ordinis Praedicatorum
historica 16 (1935) 30.
(158) Cfr. Ps. 34 (33), 9.
(159) IOANNIS PAULI PP. II Orientale Lumen, 12.
(160) CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS
et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 51,
die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 500.
(161) Cfr. Propositio 26.
(162) Cfr. Propositio 27.
(163) Cfr. Perfectae Caritatis, 2.
(164) Cfr. Ex. 34, 33.
(165) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Orientale Lumen, 16.
(166) Cfr. Eph. 6, 10-17.
(167) Cfr. Gen. 32, 23-31.
(168) IOANNIS PAULI PP. II Tertio Millennio Adveniente,
42.
(169) PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69.
(170) Matth. 17, 7.
(171) Ibid. 17, 4.
(172) Luc. 9, 31.
(173) Cfr. Marc. 3, 13-15.
(174) Cfr. ibid. 3, 32-35.
(175) Cfr. Act. 2, 42-47; 4, 32-35.
(176) Cfr. Perfectae Caritatis, 15; S. AUGUSTINI
Regula ad servos Dei, 1, 1: PL 32, 1372.
(177) S. CYPRIANI De oratione Dominica, 23: PL 4,
553; cfr. Lumen Gentium, 4.
(178) Cfr. Propositio 20.
(179) Cfr. Io. 13, 34.
(180) Cfr. Matth. 7, 1-2.
(181) Ibid. 18, 22.
(182) Act. 4, 32.
(183) Cfr. Rom. 5, 5.
(184) S. BASILII Regulae fusius tractatae, Interrogatio
7: PG 31, 931.
(185) Cfr. Matth. 18, 20.
(186) Cfr. S. BASILII Regulae brevius tractatae,
Interrogatio 225: PG 31, 1231.
(187) Cfr. 1 Io. 1, 3.
(188) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on
Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate,
51, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 235-237; Codex Iuris
Canonici, can. 631 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can.
512 § 1.
(189) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità «
Congregavit nos in unum Christi amor », 47-53, die 2 febr. 1994. Città del
Vaticano 1994, pp. 58-64; Codex Iuris Canonici, can. 618; Propositio
19.
(190) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità «
Congregavit nos in unum Christi amor », 68, die 2 febr. 1994. Città del
Vaticano 1994, pp. 86-88; Propositio 21.
(191) Cfr. Act. 2, 42-47.
(192) Apoc. 21, 2-3.
(193) Act. 13, 52.
(194) Cfr. Propositio 28.
(195) CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS
Vita e missione dei religiosi nella Chiesa. I. Religiosi e promozione umana,
II, 24, die 12 aug. 1980: Enchiridion Vaticanum 7, 455.
(196) IOANNIS PAULI PP. II Christifideles Laici; 31-32.
(197) 1 Tim. 3, 15.
(198) S. FRANCISCI ASSISIENSIS Regula bullata, I, 1.
(199) S. CATHARINAE SENENSIS Epistulae, 109.171.196.
(200) Cfr. S. IGNATII LOYOLENSIS Regulae « ad rectam
sentiendi rationem inducendam de militanti Ecclesia », quas ille ponit sub finem
voluminis Exercitia Spiritualia, praecipue Regula 13.
(201) S. TERESIAE A IESU Dicta, n. 217.
(202) S. TERESIAE A IESU INFANTE Manuscrits autobiographiques,
B, 3 v.
(203) Cfr. Propositio 30, A.
(204) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 15.
(205) Cfr. Lumen Gentium, 1.
(206) Cfr. 1 Cor. 12, 4-11.
(207) Ibid. 12, 31.
(208) Ibid. 13, 13.
(209) Cfr. CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Litterae
Communionis Notio, 16, die 28 maii 1992: AAS 85 (1993) 847-848.
(210) Cfr. Lumen Gentium, 13.
(211) Christus Dominus, 11.
(212) CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS
et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS NOTAE directivae Mutuae Relationes, 11,
die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 480.
(213) Cfr. ibid.
(214) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 576.
(215) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 586; CONGREGATIONIS
PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae
directivae Mutuae Relationes, 13, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978)
481-482.
(216) Cfr. Ad Gentes, 18.
(217) Cfr. Codex Iuris Canonici, Cann. 586 § 2 et 591;
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 412 § 2.
(218) Cfr. Propositio 29, 4.
(219) Cfr. Propositio 49, B.
(220) Propositio 54.
(221) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità «
Congregavit nos in unum Christi amor », 56, 2 febr. 1994, Città del Vaticano
1994, p. 66.
(222) S. BERNARDI Apologia ad Villelmum Sancti Theodorici,
IV, 8:
PL 182, 903-904.
(223) Cfr. Perfectae Caritatis, 23.
(224) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae
Relationes, 21.61, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 486.503-504;
Codex Iuris Canonici, Cann. 708-709.
(225) Cfr. Perfectae Caritatis, 1; Lumen Gentium,
46.
(226) Cfr. Gaudium et Spes, 4.
(227) IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ad XIV Coetum Conferentiae
Religiosorum Brasiliensium, die 11 iul. 1986: Insegnamenti di Giovanni
Paolo II, IX, 2 (1986) 237; cfr. Propositio 31.
(228) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae
Relationes, 63.65, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 504.505.
(229) Cfr. Lumen Gentium, 31.
(230) S. ANTONII M. ZACCARIA Sermone II: Scritti. Roma 1975, p.
129.
(231) Cfr. Propositio 33, A et C.
(232) Cfr. Propositio 33, B.
(233) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICHE Instructio La vita fraterna in comunità «
Congregavit nos in unum Christi amor », 62, die 2 febr. 1994. Città del
Vaticano 1994, pp. 75-77; EIUSDEM Instructio Potissimum Institutioni,
92-93, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 123-124.
(234) Cfr. Propositio 9, A.
(235) Cfr. Propositio 9.
(236) IOANNIS PAULI PP. II Evangelium Vitae, 99.
(237) CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS
Instructio Venite Seorsum, V, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 685.
(238) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS Instructio Venite Seorsum, I, die 15 aug. 1969: AAS
61 (1969) 674.
(239) Cfr. Rom. 6, 11.
(240) Cfr. Io. 13, 34; Matth. 5, 3.8.
(241) Cfr. Matth. 5, 14-15.
(242) Sacrosanctum Concilium, 2.
(243) Cfr. Col. 3, 1-4.
(244) Lumen Gentium, 6.
(245) 1 Cor. 15, 24.28.
(246) Cfr. S. IOANNIS A CRUCE Cántico espiritual, estr.
29, 1.
(247) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 667 § 4;
Propositio 22, 4.
(248) Cfr. PAULI VI Ecclesiae Sanctae, II, 30-31, die 8
iun. 1966: AAS 58 (1966) 780; Perfectae Caritatis, 7.16;
CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Venite
Seorsum, VI, die 15 aug. 1969: AAS 61 (1969) 686.
(249) Cfr. PII XII Sponsa Christi, VII, die 21 nov. 1950:
AAS 43 (1951) 18-19; Perfectae Caritatis, 22.
(250) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 588 § 1.
(251) Cfr. Perfectae Caritatis, 10.
(252) Cfr. ibid. 8.10.
(253) Codex Iuris Canonici, can. 588 § 3; cfr.
Perfectae Caritatis, 10.
(254) Cfr. Lumen Gentium, 31.
(255) Cfr. Propositio 8.
(256) Rom. 8, 29.
(257) IOАNNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali,
6, die 22 febr. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVIII, 1 (1995)
408.
(258) Matth. 23, 8.
(259) Cfr. Perfectae Caritatis, 10.
(260) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 588 § 2.
(261) Cfr. Propositio 10; Perfectae Caritatis, 15.
(262) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 573; Codex
Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 410.
(263) Cfr. Matth. 7, 16.
(264) Cfr. Propositio 13, B.
(265) Cfr. Propositio 13, C.
(266) Gaudium et Spes, 48.
(267) Cfr. Propositio 13, A.
(268) Cfr. Propositio 13, B.
(269) Lumen Gentium, 1.
(270) Cfr. Propositio 24.
(271) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità «
Congregavit nos in unum Christi amor », 67, die 2 febr. 1994. Città del
Vaticano 1994, pp. 85-86.
(272) Cfr. Matth. 9, 37-38.
(273) Io. 1, 39.
(274) Cfr. Propositio 48, A.
(275) Cfr. Propositio 48, B.
(276) Cfr. Propositio 48, C.
(277) Cfr. Propositio 49, A.
(278) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 29,
die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 493.
(279) Cfr. Propositio 49, B.
(280) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on
Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate,
45, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 229.
(281) Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 607 § 1.
(282) Cfr. Propositio 50.
(283) 1 Cor. 12, 7.
(284) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità «
Congregavit nos in unum Christi amor », 32-33, die 2 febr. 1994.
Città del Vaticano 1994, pp. 39-42.
(285) Cfr. Propositio 51.
(286) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità «
Congregavit nos in unum Christi amor », 43-45, die 2 febr. 1994. Città del
Vaticano 1994, pp. 52-57.
(287) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 70,
die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 513-514.
(288) Cfr. Deut. 6, 5.
(289) Cfr. Lev. 19, 18; Matth. 22, 37-39.
(290) Cfr. Sap. 9, 10.
(291) Cfr. 2 Cor. 5, 14.
(292) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 70,
die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 512.
(293) Io. 10, 36.
(294) Cfr. Lumen Gentium, 46.
(295) Cfr. Col. 2, 20-22.
(296) Cfr. Propositio 35, A.
(297) Gaudium et Spes, 4.
(298) Cfr. Gal. 5, 16-17.22; 1 Io. 4, 6.
(299) Cfr. Lumen Gentium, 12.
(300) PAULI VI Ecclesiam Suam, III.
(301) S. GREGORII MAGNI Homilia in Ezechielem, II, II,
11: PL 76, 954-955.
(302) Io. 13, 1.2.4-5.
(303) Matth. 20, 28.
(304) Cfr. Io. 1, 1.
(305) Cfr. ibid. 1, 14.
(306) Cfr. Rom. 5, 5.
(307) Matth. 17, 4.
(308) S. Augustini Sermo 78, 6: PL 38, 492.
(309) Cfr. IV GENERALIS CONFERENTIAE EPISCOPORUM
LATINO-AMERICANORUM Documentum Nova evangelizatio, progressio humana et
cultura christiana, Conclusio, n. 178, CELAM 1992.
(310) S. VINCENTII A PAULO Conférence « Sur l'esprit de la
Compagnie », die 9 febr. 1653: Correspondance, Entretiens, Documents,
Coste IX, Paris 1923, p. 592.
(311) Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE GONSECRATAE ET
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Essential elements in the Church's
teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the
apostolate, 23-24, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9,
202-204.
(312) Cfr. Phil. 3, 12.
(313) Cfr. B. ELISABETHAE A TRINITATE O mon Dieu, Trinité que
j'adore: « OEuvres complètes », Paris 1991, pp. 199-200.
(314) Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69.
(315) Cfr. Propositio 37, A.
(316) Cfr. Lumen Gentium, 46; PAULI VI Evangelii
Nuntiandi, 69.
(317) Cfr. Lumen Gentium, 44.46.
(318) Cfr. Ad Gentes, 18.40.
(319) S. FRANCISCI XAVERII Epistula ad socios Romae
incolentes, ex urbe Cochin data die 15 ian. 1544: Monumenta Historica
Societatis Iesu, 67 (1944) 166-167.
(320) 2 Cor. 5, 14.
(321) Cfr. Lumen Gentium, 44.
(322) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 69;
Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 927.
(323) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 31.
(324) Ibid. 2.
(325) Ad Gentes, 18; cfr. IOANNIS PAULI PP. II
Redemptoris Missio, 69.
(326) Cfr. Propositio 38.
(327) IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 44.
(328) Cfr. ibid. 46.
(329) Cfr. ibid. 52-54.
(330) Phil. 2, 7.
(331) Cfr. Propositio 40, A.
(332) IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 55; cfr.
PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM
EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e orientamenti,
45-46, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 429-430.
(333) Cfr. Propositio 40, B.
(334) IOANNIS PAULI PP. II Ecclesia in Africa, 62.
(335) Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 15.
(336) IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Relatio
ante disceptationem, 22: Diurnarium L'Osservatore Romano, diebus 3-4
oct. 1994, p. 12.
(337) IOANNIS XXIII Oratio in sollemni sacrosancti Oecumenici
Concilii Vaticani II inauguratione, die 11 oct. 1962: AAS 54 (1962)
789.
(338) Cfr. Luc. 4, 16-19.
(339) Cfr. Propositio 18.
(340) S. AUGUSTINI Sermo 123, 3-4: PL 38, 685-686.
(341) Matth. 25, 40.
(342) Cfr. S. PAULINI NOLANI Carmen ХXI, 386-394: PL
61, 587.
(343) S. VINCENTII A PAULO Conférence « Sur les Règles »,
die 30 maii 1647: Correspondance, Entretiens, Documents, Coste IX, Paris
1923, p. 319.
(344) S. GREGORII MAGNI Regula pastoralis 2, 5: PL
77, 33.
(345) Act. 10, 38.
(346) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Salvifici Doloris, 28-30.
(347) Cfr. ibid. 18; EIUSDEM Christifideles Laici,
52-53.
(348) Cfr. EIUSDEM Pastores Dabo Vobis, 77.
(349) Cfr. EIUSDEM Evangelium Vitae, 78-101.
(350) Cfr. Propositio 43.
(351) Cfr. Lumen Gentium, 44.
(352) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Oratio habita inter sollemnem
concelebrationem ob conclusionem IX Coetus Ordinarii Synodi Episcoporum, 3,
die 29 oct. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 572.
(353) Cfr. S. ATHANASII Vita Antonii, 7: PG 26,
854.
(354) Cfr. 1 Reg. 18-19.
(355) Cfr. Propositio 39, A.
(356) Cfr. Propositiones 15, A et 39, C.
(357) Cfr. Lumen Gentium, 4; Presbyterorum Ordinis,
2.
(358) Cfr. Propositio 53; IOАNNIS PAULI PP. II Tertio
Millennio Adveniente, 37.
(359) Cfr. Perfectae Caritatis, 12.
(360) Cfr. Apoc. 21, 1.
(361) Gr. Propositio 18, A.
(362) Col. 3, 3.
(363) Cfr. Perfectae Caritatis, 13.
(364) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor,
31-35.
(365) Cfr. Io. 4, 34.
(366) Cfr. Ps. 18 (17), 3.
(367) Ps. 119 (118), 165.
(368) Cfr. Propositio 19, A; Perfectae Caritatis,
14.
(369) Luc. 11, 28.
(370) Cfr. Act. 20, 22 s.
(371) Cfr. Propositio 15.
(372) Cfr. Matth. 4, 18-22; 19, 21.27; Luc. 5, 11.
(373) Phil. 3, 8.10.
(374) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia
generali, 2, die 8 febr. 1995: Insegnamenti di Giovanni Paolo II,
XVIII, 1 (1995) 338 s.
(375) Cfr. 1 Cor. 7, 7.
(376) Cfr. ibid. 7, 40.
(377) 2 Tim. 3, 16.
(378) Dei Verbum, 21; cfr. Perfectae Caritatis, 6.
(379) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 125; cfr. Dei
Verbum, 18.
(380) Cfr. Ex. 33, 11; Io. 15, 14-15.
(381) Cfr. Bar. 3, 38.
(382) Dei Verbum, 2.
(383) Rom. 12, 2.
(384) Presbyterorum Ordinis, 5.
(385) Cfr. Eph. 1, 17.
(386) Cfr.
Gravissimum Educationis, 8.
(387) S. IOANNIS BOSCO Scritti pedagogici e
spirituali, Roma 1987, p. 294.
(388) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sapientia
Christiana, II.
(389) Cfr. Propositio 41.
(390) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sapientia Christiana, II.
(391) Cfr. Propositio 36.
(392) Cfr. Act. 17,
27.
(393) Cfr. Gaudium et Spes, 5.
(394) Ibid. 1.
(395) Cfr.
CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE
APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum
Christi amor », 34, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 42-43.
(396) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ob XXVIII diem
communications socialis, die 24 ian. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II,
XVII, 1 (1994) 183 ss.
(397) Cfr. 1 Cor. 7, 31.
(398) Cfr. Io. 17, 21-23.
(399) Cfr. IOANNIS PAULI РP. II Ut Unum Sint, 21.
(400) Cfr. Matth. 18, 20.
(401) Cfr. Ps. 133 (132).
(402) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Ut Unum Sint, 28.
(403) Cfr. Propositio 45.
(404) Luc. 10, 42.
(405) IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 55.
(406) PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio.
Riflessioni e orientamenti, 42, a, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992)
428.
(407) PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio.
Riflessioni e orientamenti, 42, c, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992)
428.
(408) Cfr. Propositio 46.
(409) PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio.
Riflessioni e orientamenti, 42, c, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992)
428.
(410) Cfr. 1 Io. 4, 2-3.
(411) Cfr. Propositio 47.
(412) Io. 12, 3.
(413) Ibid. 12, 7.
(414) Liber Beatae Angelae a Fulginia. Grottaferrata
1985, p. 683.
(415) S. TERESIAE A IESU Libro de la Vida, c. 32, 11.
(416) PAULI VI Evangelica Testificatio, 3.
(417) Cfr. 2 Cor. 2, 15.
(418) Cfr. Propositio 48.
(419) Gaudium et Spes, 41.
(420) Cfr. PAULI VI Evangelica Testificatio, 53;
Evangelii Nuntiandi, 69.
(421) Luc. 10, 42.
(422) Cfr. 2 Tim. 1, 12.
(423) Cfr. Propositio 16.
(424) S. AUGUSTINI In Ioannis Evangelium, XXI, 8: PL
35, 1568.
(425) Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS
SAECULARIBUS Documentum Religiosi e promozione umana, 13-31, die 12 aug.
1980: Enchiridion Vaticanum 7, 445-453.
(426) Cfr. Tit. 3, 4.
(427) Lumen Gentium, 64.
© Copyright 1996- Libreria Editrice
Vaticana
|