The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS  

ADHORTATIO APOSTOLICA
POST-SYNODALIS

CHRISTIFIDELES LAICI

DE VOCATIONE ET MISSIONE LAICORUM
IN ECCLESIA ET IN MUNDO

 

Episcopis,
Sacerdotibus et Diaconis,
Religiosis Viris et Mulieribus,
Omnibus Christifidelibus Laicis,
 

INTRODUCTIO

1. CHRISTIFIDELES LAICI, quorum “vocatio et missio in Ecclesia et in mundo viginti annis a Concilio Vaticano II elapsis” argumentum fuit Synodi Episcoporum anno 1987 congregatae, ex eo populo Dei sunt qui in operariis vineae significatur, de quibus Evangelium Matthaei dicit: “Simile est enim regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; conventionem autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam” (Matth. 21, 1-2).

Parabola evangelica immensam Domini vineam ante conspectum nostrum expandit atque eam personarum, virorum et mulierum, multitudinem quae ab eo advocantur et mittuntur ut in ea laborent.

Haec autem vinea est mundus universus (Cfr. Matth. 13, 38): qui secundum Dei propositum transformetur oportet, dum Regnum Dei advenit ac penitus constat.

2. “Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos et illis dixit: «Ite et vos in vineam»” (Ibid. 20, 3-4).

Haec Domini Iesu convocatio Ite et vos in vineam ex vetere illo tempore per historiae cursum personat adhuc, atque ad unumquemque qui in hunc mundum venit hominem se convertit.

Temporibus nostris, cum Pentecostes Spiritus effusio denuo in Concilio Vaticano II effecta est, Ecclesia suam indolem missionariam vividiore et maturiore conscientia detexit et rursus vocem audivit Domini sui, qui in mundum eam mittit ut “universale salutis sacramentum” (Lumen Gentium, 48).

Ite et vos: haec advocatio non tantum ad Pastores, sacerdotes, religiosos et religiosas convertitur, sed ad omnes protenditur: etiam christifideles laici, vel singuli, a Domino vocantur, a quo missionem in Ecclesiam et in mundum accipiunt. Haec sanctus Gregorius Magnus scienter commemorat qui, dum populo praedicat, hanc de operariis vineae parabolam ita explanat: “Mores ergo vestros, fratres carissimi, aspicite, et, si iam Dei operarii estis, videte. Penset unusquisque quid agat, et consideret si in Domini vinea laboret” (Cfr. Phil., 2, 5).

In Concilio peculiariter Vaticano II, in eius locupleti patrimonio doctrinali, spirituali, pastorali, paginae insunt de natura, dignitate, spiritualitate, missione, responsabilitate christifidelium laicorum, quae vel maxime praestant. Ac Patres conciliares, dum vocem Christi repetunt omnes christifìdeles laicos, viros et mulieres, ut in eius vineam laborent, convocaverunt: “Sacrosanctum igitur Concilium omnes laicos enixe in Domino obtestatur ut voci Christi, hac hora se instantius invitanti, et impulsui Spiritus Sancti libenter, generoso animo, prompto corde respondeant. Speciali modo hanc appellationem ad se directam esse sentiant iuniores, eamque accipiant cum alacritate et magnanimitate. Ipse enim Dominus omnes laicos per hanc Sanctam Synodum iterato invitat ut intimius in dies sibi iungantur et quae ipsius sunt, tamquam propria sentientes (Cfr. Luc. 10, 1), in eiusdem salvifica missione consocientur; eosque denuo mittit in omnem civitatem et locum quo ipse venturus est (Apostolicam Actuositatem, 33).

Ite et vos in vineam: Quae verba in Synodo Episcoporum, quae Romae a die 1 ad 30 mensis Octobris anno 1987 congregata est, iterum spirituali ratione personuerunt. Patres, in viam Concilii ingressi, eam lucem conspicientes, quae ex experientia personarum et communitatum in universa Ecclesia exoritur, atque ampliore doctrina ex superioribus Synodis locupletati, illud argumentum quod est de vocatione et missione laicorum in Ecclesia et in mundo singulari et peramplo modo tractaverunt.

In quo Episcoporum conventu egregii affuerunt ex christifidelibus laicis, viris et mulieribus, repraesentantes qui omnes in laboribus Synodi validam contulerunt operam, ut in homilia conclusionis aperte declaratum est: “Gratias agimus propterea quod perdurante Synodo, non solum laicorum (auditorum et auditricium) participatione gaudere potuimus, sed adhuc amplius quia nobis, discussionibus synodalibus sese evolventibus, invitatorum vocem, repraesentantium laicatus ex omni mundi plaga, ex diversis nationibus, provenientium audire licuit; idque nobis permisit ex eorum experientiis, ex eorum consiliis, ex suggestionibus, quae ex eorum erga communem causam profluunt amore, carpere fructum” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in Petrina Basilica habita, VII expleto ordinario generali coetu Synodi Episcoporum, 3, die 30 oct. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 957).

Patres synodales, tempora post Concilium conspicientes, plane agnoverunt Spiritum vigorem invenilem nunc quoque Ecclesiae tribuere novamque sanctitatis et participationis virtutem in multischristifidelibus laicis suscitare. Quod, in aliis multis, ex renovata et mutua agendi et collaborandi ratione sacerdotum, religiosorum et christifidelium laicorum comprobatur; ex actuosa in liturgia participatione, in modo verbi Dei nuntiandi, in catechesi tradenda; ex multis pensis et operis christifidelibus laicis concreditis et ab his susceptis; ex florentibus coetibus, consociationibus, motibus spiritualibus atque ex laicorum in haec deditione; ex ampliore et perspicua participatione mulierum in vita Ecclesiae atque in societatis hodiernae progressu.

At Synodus simul animadvertit hanc christifidelium laicorum viam postconciliarem difficultatibus et periculis minime fuisse immunem. Ex quibus duas illas memoramus tentationes a quibus non semper se ipsi subduxerunt: eam in primis qua tam acre tribuerunt studium in ministeria et munera ecclesialia, ut saepe a sua et propria responsabilitate in campo professionis, societatis, oeconomiae, culturae ac rei politicae recederent; eam deinde tentationem qua iniusta fidei a vita seiunctio atque evangelii receptionis ab actuosa opera in diversis huius temporis huiusque terrae rebus rata omnino fit.

Synodus in universo laborum complexu constanter Concilium Vaticanum II memorat, cuius doctrina de laicis, post viginti annos, quid mirum nostro tempore prodiit ac velut nuntium propheticum illuxit. Nam hac doctrina novis quaestionibus, quae hodie exsurgunt, perapta responsa dari possunt. Etenim provocatio, quam Patres synodales perceperunt, in eo sita est ut viae inveniantur concretae quibus illa praefulgens “theoria” de laicis a Concilio proposita ad effectum et “praxim” in Ecclesia deducatur. Instant aliae quaestiones ex quadam rei “novitate”, ita ut postconciliares dici possint, saltem sensu chronologico. Patres synodales, dum multa disputabant ac perpendebant, merito has perattente considerarunt. In his numerantur quae referuntur aliae ad ministeria et servitia ecclesialia, quae christifidelibus laicis tribuuntur aut his tradi possunt exercenda, aliae ad diffusionem et augmentum novorum “motuum” iuxta alias christifidelium laicorum aggregationis formas, aliae denique ad sedes et partes in Ecclesia et societate mulieri tribuendas.

Patres synodales cum opus suum ad exitum perduxerunt, quod studiose, scienter, libenter perfecerant, optata significarunt nosque rogaverunt ut opportuno tempore Ecclesiae universae documentum de christifidelibus laicis definitiva ratione proponeremus (Cfr. Propositio 1).

Haec Adhortatio Apostolica utilitatem capere intendit ex multiplicibus Synodi laboribus, quibus praestantissimae insunt divitiae: a Lineamentis ad Instrumentum laboris, a relatione introductoria ad interventus singulorum episcoporum et laicorum atque ad relationem synthesis post disputationem in aula, a disputatione et relationibus “circulorum minorum” ad “propositiones” et ad Nuntium finalem. Itaque hoc documentum non apponitur iuxta Synodum, sed hanc fideliter exprimit et cum ea arcte cohaeret: nam ex labore collegiali oritur fructus, pro cuius extrema conformatione operam Consilium Secretariae Generalis Synodi et ipsa Secretaria simul contulerunt.

Tandem, hac Adhortatione in hunc finem contendimus ut in omnibus christifidelibus laicis atque in singulis eorum, firmior suscitetur et sustineatur conscientia de dono et responsabilitate quibus in communione et missione Ecclesiae omnes afficiuntur.

3. Primarius huius Synodi sensus, et inde ab ipsa optatus praestantissimus fructus, in eo constat quod christifdeles laici cupide aures praebeant ut ex appellatione a Christo Domino facta in eius vinea laborent, ut partes suas alacri, sapienti, conscio animo sumant, quibus, in hac magnifica et dramatica historiae hora, dum tertium annorum millenarium instat, in missionem Ecclesiae penetrent.

Christifidelium laicorum actio, quadam singulari prorsus virtute excitata, ex novis adiunctis tum ecclesialibus tum socialibus, oeconomicis, politicis et culturalibus requiritur. Quod si desidia numquam probabilis est, hoc tempore in culpa potius erit maiore. Esse in otio nemini prorsus licet.

Revertamur iterum ad Evangelii parabolam: “Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: «Ite et vos in vineam»” (Matth. 20, 6-7).

Nulla prostat sedes otio destinata: labor in vinea Domini permagnus omnibus instat obeundus. “Pater familias” appellationem vehementius iterat: “Ite et vos in vineam”.

Vox Domini in intimo mentis cuiusque christiani certo sonat, qui per fidem et initiationis christianae sacramenta Christo configuratur, membrum vivum in Ecclesiam inseritur ac subiectum activum est eius missionis in salutem procurandam. Vox tamen Domini per historiae vicissitudines Ecclesiae et hominum pertransit; quam rem Concilium nobis commemorat: “Populus Dei, fide motus, qua credit se a Spiritu Domini duci qui replet orbem terrarum, in eventibus, exigentiis atque optatis, quorum una cum ceteris nostrae aetatis hominibus partem habet, quaenam in illis sint vera signa praesentiae vel consilii Dei, discernere satagit. Fides enim omnia novo lumine illustrat et divinum propositum de integra hominis vocatione manifestat, ideoque ad solutiones plene humanas mentem dirigit” (Gaudium et Spes, 11).

Vultum ergo huius mundi intueamur, qui qualitatibus ac problematibus contexitur, intra inquietudinem et spem vivit, victoriis ornatur, defectibus maculatur; profecto hic mundus gravioribus angustiis conflictatur in rebus œconomicis, socialibus, politicis et culturalibus; insunt enim in eo quaestiones et difficultates duriores quam quae a Concilio in Constitutione pastorali “Gaudium et Spes” describuntur (Ibid. 12). At haec est vinea, hic campus in quem christifideles laici convocantur ut suam vivant missionem. Iesus hos exoptat salem terrae ac lucem mundi (Patres Synodi Extraordinariae anno 1985 congregatae, postquam affirmaverunt «magnum momentum magnamque actualitatem Constitutionis pastoralis “Gaudium et Spes”», ita prosequuntur: «Simul tamen percipimus signa nostrorum temporum ab illiis quae fuerunt tempore Concilii partialiter diversa esse, auctis angustiis et angoribus. Crescunt enim hodie ubique terrarum fames, oppressio, iniustitia et bellum, tormenta et terrorismus et aliae formae violentiae cuiusvis generis» - Ecclesia sub verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis, II, D, 1), ut omnes discipulos suos. Sed quae est facies praesens huius “terrae” huiusque “mundi”, quibus christiani “sal” et “lux” sint oportet?

Condiciones et quaestiones, quae in hodierno mundo insunt, valde diversae sunt atque ulterius celeri permutatione signantur. Ex quo ab ea ratione nimis generali aut nimis simplici iudicandi prorsus abstineamus. Sed quaedam propensionis lineamenta, quae in hac hominum societate praestant, adnotare possumus. Ut in illo Evangelii agro zizania simul cum grano crescunt, ita quoque in hominum historia, in qua quasi in theatro quotidie inspicimus exercitium libertatis saepe contradictorium, invenimus malum et bonum, iniustitiam et iustitiam, angustiam et spem iuxta posita et quandoque intime inter se implicata.

4. Cur autem illam perstantem diffusionem indifferentismi religiosi, ac vel atheismi, non commemoremus, qui diversimode manifestatur, sed praecipue sub ea forma, hodie fortasse amplius pervasa, quae vocatur saecularismus? Homo, elatus ex rebus insitis in eo progressu scientifico et technico qui contineri nequit, sed maxime vetere ac semper renovata tentatione allectus qua sicut Deus fieri exoptat (Cfr. Gen. 3, 5), ex abusu libertatis illimitatae radices religionis in suo corde infixas praecidit, Deum obliviscitur, illum quid quasi sensus pro sui ipsius vita vacuum existimat, illum recusat ac pronus diversissima “idola” adorat.

Nota propria praesentis saecularismi est profecto gravis neque tantum singulos homines, sed aliquatenus integras communitates attingit; de qua re Concilium iam annotaverat: “Crebriores turbae a religione practice discedunt” (Gaudium et Spes, 7). Neque semel egimus de hac materia a christiana religione discessionis, quae, veteres populos christianos gravans, renovatum Evangelii nuntium sine mora exquirit.

Attamen desiderium ac necessitas religionis omnino extingui nequeunt. Cuiusque hominis conscientia, cum gravissimas humanae exsistentiae quaestiones audacter aggreditur et in primis quis in vita, in dolore, in morte insit sensus, vocem a sancto Augustino proclamatam nequit sibi non facere propriam: “Fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te” (S. AUGUSTINI Confessiones, I, 1: CCL 27, 1). Ita hodiernus hominum mundus, ratione semper ampliore et validiore, in conspectum spiritualem ac transcendentem vitae sese aperit, in excitationem exquirendae religionis, in reditum ad sensum rei sacrae et ad orationem, in expostulationem qua in Nomine Domini invocando omnes liberi simus.

5. Praeterea, illas multiplices violentias expendamus quibus persona humana hodie subicitur. Nam, cum illa dignitas, qua imago vivens Dei est (Cfr. Gen. 1, 26), nec agnoscitur nec amatur, persona humana in maxime indecoras et aberrantes a vero formas “abiecti instrumenti” proicitur, quibus servus misere efficitur a potentiore pendens. Ac “potentior” multis inducitur nominibus: id est ideologia, potestas oeconomica, systemata politica inhumana, technocratia scientifica, praepotentia instrumentorum communicationis. Iterum coram nobis sunt turbae personarum, fratrum ac sororum nostrarum, quorum iura primaria violantur etiam ex nimia tolerantia ac vel ex aperta iniustitia quarundam legum civilium; eaque sunt ius ad vitam et ad integritatem, ius ad domum et ad laborem, ius ad familiam et ad responsabilem procreationem, ius ad partipandam vitam publicam et politicam, ius ad libertatem conscientiae et ad fidem religiosam profitendam.

Ecquis pueros enumeret non natos, quia in sinu matris sunt occisi, pueros derelictos aut aspere a parentibus tractatos, pueros qui sine amore, sine educatione adolescunt? Sunt regiones in quibus incolae omnes domo et labore carent; ea omnia eis desunt quibus vita degatur digna personae humanae atque iis privantur quae ad vivendum sunt necessaria. Hos dixerimus quasi immensos paupertatis et miseriae, physicae simul et moralis, sacculos qui nunc quasi domi adstant ad principum urbium extrema atque integros hominum coetus ad mortem percutiunt.

At id quod in persona sacrum est deleri nequit, quamvis hoc saepius contemnatur et violetur; cum in Deo omnium creatore et Patre firmissimo extruatur fundamento, sacrum quod in persona inest iterum ac semper praevalet.

Ex quo ille sensus dignitatis personalis omnium hominum semper et amplius diffunditur ac vehementius asseveratur. Universos terrae populos quasi beneficum fluentum percurrit eosque pervadit, qui semper et amplius de hominis dignitate conscii fiunt. Nam “homo” prorsus non est “res” aut “obiectum” quo uti possum, sed semper est “subiectum” conscientia et libertate donatum; qui quidem homo advocatur ut in societate et historia conscie vivat, in viam valorum spiritualium et religiosorum directus.

Nostra tempora ad “humanismos” pertinere dictum est, sed sunt quidam “humanismi”, qui ex suo fonte atheo et in saecularismo intincto in id declinant ut hominem deprimant ac vel deleant, quod re vera “paradoxum” est, alii vero humanismi ita hominem extollunt ut formas verae idolatriae pertingant; alii tandem eius excelsitatem et miseriam, ex vero, agnoscunt atque totam eius dignitatem manifestant, defendunt eique favent.

Index ac fructus ex his fluentis humanisticis est vividior necessitas participationis. Quod lineamentum est praesentis hominum status proprium ac singulare, sine dubio; est verum “signum temporum”, quod in variis campis et in diversis viis maturescit; in eo in primis campo mulierum et adulescentium atque in vita ducenda non solum familiari et scholastica, sed etiam culturali, oeconomica, sociali et politica. Universalis simul et individualis prodest exigentia deveniendi in novae culturae humanisticae ductores et quodammodo creatores (Cfr. Instrumentum laboris, «De vocatione et missione laicorum in Ecclesia et in mundo viginti annis a Concilio Vaticano II elapsis», 5-10).

6. Repetamus tandem memoriam illius notae propriae qua praesens hominum status distinguitur: numquam fortasse ut hodie in hominum historia genus humanum quotidie ac funditus percutitur atque contentionibus quatefit. Notam dixeris multiformem quae a pluralismo legitimo cogitandi et incepta sumendi distinguitur atque sese extendit in eam infaustam et contrariam positionem personarum, coetuum, classium, nationum atque complexuum nationum. Eaque contrapositio in formas violentiae declinat, in terrores ubique sparsos, in bella. Nunc quoque nonnulli humanitatis coetus, sed res hodie in amplissimum augetur, suam “omnipotentiam” demonstrare cupientes, illud insane “turris babelicae” construendae experimentum (Cfr. Gen. 11, 1-9) renovant, ex quo tantummodo confusiones, pugnae, disgregationes, oppressiones oriuntur. Quare hominum familia tragice in se ipsa concutitur ac dilaceratur.

Sed ex altera parte, singulorum hominum ac populorum desiderium in inaestimabile pacis bonum in iustitia extingui nequaquam potest. Illa Evangelii beatitudo “Beati pacifici” (Matth. 5, 9) vox est quae apud homines nostrae aetatis renovato sensu personat; ut pax et iustitia tandem adveniant multae gentes hodie vivunt, patiuntur in easque assequendas contendunt. Participatio multarum personarum et coetuum in vita societatis est via quae hodie semper amplius concursatur ut ex desiderio pax transeat in rem. In qua via tot christifideles laici alacriter in campo sociali et politico intenti inveniuntur in formis institutionum quam maxime variis aut in voluntario munere ab ipsis assumpto atque in humillimis deserviendo.

7. Hic est ille immensus et laboriosus campus qui coram operariis protenditur, qui a “Patre familias” in vineam mittuntur. In quo campo Ecclesia praesens est et operatur, id est nos omnes pastores et christifideles, sacerdotes, religiosi et laici. Quae supra memoravimus adiuncta penitus Ecclesiam attingunt; his condicionibus aliquatenus adstringitur, sed non opprimitur, multoque minus superatur, quia Spiritus Sanctus, eius anima, eam in suam missionem sustentat.

Ecclesia pernoscit omnes conatus, quos genus humanum in communionem et participationem consequendas perficit, praesentia Iesu Christi, hominis totiusque mundi Redemptoris, plenissime perfici, quamquam difficultates obstant, retardationes et contradictiones insunt, quae ab ipso hominis limite, a peccato, a Maligno inferuntur.

Ecclesia conscia est se a Domino missam esse “signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis” (Lumen Gentium, 1).

Et quamquam plurima obstant, homines sperare possunt et debent: Evangelium vivens ac personale, ipse Christus Iesus novus “nuntius” est, qui gaudium secum fert, eumque Ecclesia quotidie nuntiat atque coram omnibus hominibus testatur.

In hoc nuntio et in hoc testimonio christifideles laici sedem habent nativam quae suppleri nequit; per eos Ecclesia, signum ac fons spei et amoris, in multiplicibus mundi campis efficitur praesens. 

CAPUT I  

8. Vineae figura multimodis ac diversis sensibus a sacra Scriptura proponitur, eaque in primis mysterium Populi Dei significatur. Hoc interiore aspectu christifideles laici non solum operarii in vinea operantur, sed ipsius vineae pars fiunt, ex verbis Christi: “Ego sum vitis, vos palmites” (Io. 5, 5).

Prophetae in Vetere Testamento, ut populum electum significent, vineae figura iam utuntur. Israël est vinea Dei, opus Domini, gaudium cordis illius: “Ego autem plantavi te vineam electam” (Ier. 2, 21); “Mater tua vineae assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis . . .” (Ez. 19, 10); “Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas . . .” (Is. 5, 1-2).

Iesus, ut quosdam aspectus Regni Dei aperiat, vineae symbolum adhibet: “Vineam pastinavit homo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est” (Marc. 12, 1; Cfr. Matth. 21, 28 ss).

Ioannes evangelista nos invitat ut in profundum descendamus nosque ad mysterium vineae pernoscendum inducit haec est non solum populi Dei, sed etiam ipsius Iesu symbolum et figura. Ipse est vitis et nos, eius discipuli, palmites; Ipse est “vera vitis”, in quam palmites vitaliter inseruntur (Cfr. Io. 15, 1 ss).

Concilium Vaticanum II, dum non paucas imagines sacrae Scripturae refert quibus mysterium Ecclesiae illustratur, iterum figuram vitis et palmitum proponit: “Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere (Ibid. 15, 1-5)” (Lumen Gentium, 6). Itaque ipsa Ecclesia est vinea evangelica et est mysterium, quia amor et vita Patris et Filii et Spiritus Sancti sunt donum prorsus gratuitum quod omnibus qui nati sunt ex aqua et Spiritu (Cfr. Io. 3, 5) offertur; iique vocantur ut ipsam Dei communionem vivant eamque manifestent et in hominum historia, in missione, communicent, ut ait Iesus: “In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me et ego in vobis” (Ibid. 14, 20).

Nunc autem, tantummodo in intimo Ecclesiae mysterio, quod communionis est mysterium, christifdelium laicorum “identitas” eiusque originalis dignitas ostenditur; atque in hac tantum intima dignitate eorum vocatio et missio in Ecclesia et in mundo definiri possunt.

9. Patres synodales merito necessitatem demonstrarunt definiendi et proponendi descriptionem positivam vocationis et missionis christifidelium laicorum; cui rei assequendae in doctrinam Concilii Vaticani II penitus penetrarunt luce collustrati ex recentissimis Magisterii documentis atque ex experimento vitae ipsius Ecclesiae a Spiritu Sancto perductae (Cfr. Propositio 3).

Concilium antecedentes interpretationes potius negativas superat, dum interrogationi “qui sint fideles laici” respondet, atque in aspectum plane positivum sese aperit et primarium suum propositum manifestat cum asseverat fideles laicos plene ad Ecclesiam pertinere et ad eius mysterium, atque singularem eorum vocationis notam seu characterem signat, cuius est opus potissimum “ex vocatione propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere” (Lumen Gentium, 31). “Nomine laicorum, sic Constitutio “Lumen Gentium” eos describit, hic intelleguntur omnes christifideles praeter membra ordinis sacri et status religiosi in Ecclesia sanciti, christifideles scilicet qui, utpote baptismate Christo concorporati, in Populum Dei constituti, et de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes facti, pro parte sua missionem totius populi christiani in Ecclesia et in mundo exercent” (Ibid.).

Ac superioribus temporibus Pius XII haec asserebat: “Christifideles, et magis concrete laici, in prima vitae Ecclesiae inveniuntur acie; per illos Ecclesia societatis humanae vitale est principium. Propterea illi, et quidem praecipue, semper clarius conscii esse debent se non solum ad Ecclesiam pertinere, sed Ecclesiam esse, id est, christifidelium in terris communitatem sub communis Capitis ductu, nempe Romani Pontificis, et Episcoporum in communione cum ipso. Illi sunt Ecclesia . . .” (PII XII Allocutio ad E.mos ac Rev.mos Patres Cardinales recenter creatos, die 20 febr. 1946: AAS 38 (1946) 149).

Christifideleles laici, ex illa biblica vineae figura, ut cetera Ecclesiae membra, palmites sunt in Christo, vera Vite, radicati, ex quo vivi ac vivificantes efficiuntur.

Haec in Christum insertio ex fide et sacramentis initiationis christianae est prima radix ex qua nova christiani condicio in mysterio Ecclesiae exoritur; haec intimum ac “proprium vultus lineamentum” constituit, in fundamentum omnium vocationum inseritur atque in activa vitae christianae virtute christifidelium laicorum; in Christo Domino, mortuo et resuscitato, baptizatus “nova creatura” (Gal. 6, 25; 2 Cor. 5, 17) efficitur, creatura a peccato purificata atque a gratia vivificata.

Ex quibus tantummodo, si miras divitias, quas Deus christiano in baptismo donat, percipimus, illam christifidelis laici “figuram” apte describere possumus.

10. Neque profecto verbis amplificamus cum dicimus cunctam christifidelis laici exsistendi rationem eo fine constare ut ad hanc radicalem novitatem christianam cognoscendam eum deducat; quae a Baptismate, sacramento fidei, promanat, ita ut eius obligationes secundum vocationem a Deo acceptam solvere possit. Ut christifidelis laici “figuram” describamus, in aliis, hos tres primarios aspectus sumamus eosque explicite et directe consideremus: Baptismus in vitam fliorum Dei nos denuo generat, cum Christo et cum suo corpore quod est Ecclesia nos coniungit, nos in Spiritu Sancto ungit atque in eius templum constituit.

11. Memoria repetamus verba quibus Iesus Nicodemum alloquitur: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei” (Io. 3, 5). Baptisma igitur est nova nativitas, nova generatio.

Hunc aspectum doni Baptismatis profecto Petrus apostolus mente agitat cum in illud canticum conclamat: “Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos” (1 Petr. 1, 3-4), eosque appellat christianos qui sunt “renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens” (Ibid. 1, 23).

Per Baptisma in suo Unigenito Filio Iesu Christo efficimur filii Dei. Cum ex aquis sacri fontis quilibet christianus egreditur, vocem, quae ad ripam fluminis Iordani audita est, et ipse auscultat: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi” (Luc. 3, 22), atque cum Filio praedilecto se consociatum intellegit et filium ex adoptione (Cfr. Gal. 4, 4-7) et Christi fratrem effectum esse. Ex quo in intima cuiusque nostrum historia aeternum Patris consilium adimpletur: “Quos praescivit, et predestinavit comformes fieri imaginis Filli eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus” (Rom. 8, 29).

Spiritus Sanctus baptizatos constituit filios Dei ac simul membra corporis Christi. Quae Paulus apostolus ad Corinthios perscribit: “In uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus” (1 Cor. 12, 13); quare apostolus christifidelibus laicis iterare potest: “Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte” (Ibid. 12, 27); “quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra” (Gal. 4, 6; cfr. Rom. 8, 15-16).

12. Igitur baptizati, quatenus regenerati ut “filii in Filio”, artissimo vinculo sunt “membra Christi ac de corpore . . . Ecclesiae” effecti ut Concilium Florentinum docet (CONC. OECUM. FLORENTINUM Decr. pro Armenis: DENZ-SCHÖNM. 1314).

Etenim baptismus significat incorporationem eamque efficit, mysticam sane sed realem, in crucifixum corpus et gloriosum Iesu. Per sacramentum Iesus baptizatum cum sua morte coniungit ut in suam resurrectionem iniungat (Cfr. Rom. 6, 3-5), a “vetere homine” eum spoliat atque “novo homine” induit, id est Se ipso: “Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis”, ut Paulus apostolus aperte proclamat (Gal. 3, 27; cfr. Eph. 4, 22-24; Col. 3, 9-10). Ita “multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra” (Rom. 12, 5).

In his autem Pauli verbis doctrina ipsius Iesu fideliter resonat, qui mysticam unitatem discipulorum cum Se ipso et inter eos revelavit eamque quasi imaginem et propagationem proponit arcanae illius communionis quae Patrem cum Filio coniungit et Filium cum Patre in vinculo amoris Spiritus Sancti (Cfr. Io. 17, 21). Haec autem eadem est unitas de qua Iesus loquitur cum imaginem vitis et palmitum refert: “Ego sum vitis, vos palmites” (Ibid. 15, 5), quae imago non solum profundam discipu lorum intimitatem cum Iesu illustrat, sed etiam vitalem et mutuam discipulorum communionem inter se dilucidat: omnes palmites unius Vitis.

13. Alia imagine, id est aedificii, Petrus apostolus baptizatos “lapides vivos” definit, in Christo “lapide angulari” aedificatos, atque in “domun spiritualem” construendam destinatos (1 Petr. 2, 5 ss). Quae imago in alium aspectum novitatis Baptismi nos inducit, ita a Concilio Vaticano II explanatum: “Baptizati, enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem” (Lumen Gentium, 10). Spiritus Sanctus baptizatum “ungit” eumque indelebili suo charactere signat (Cfr. 2 Cor. 1, 21-22) et templum spirituale constituit, id est ex unione et conformatione cum Iesu Christo eum sacra Dei praesentia replet.

Hac autem spirituali “unctione” christianus verba Iesu quodam modo repetere potest: “Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum” (Luc. 4, 18-19; cfr. Is. 61, 1-2). Ita baptizatus ex Baptismatis effusione cum ipsa Iesu Christi, Messiae Salvatoris, missione participat.

14. Apostolus Petrus baptizatos, “sicut modo genitos infantes”, his verbis alloquitur: “Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum . . . Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum . . .” (1 Petr. 2, 4-5. 9).

Haec est sane nova gratiae et dignitatis baptismatis nota: christifideles laici, ex parte sua, participes efficiuntur triplicis muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Iesu Christi. Quae nota ex memoria et traditione viva Ecclesiae numquam discedit. Hoc, ut exemplum afferamus, ex verbis Sancti Augustini plane ostenditur, qui, dum psalmum 26 explicat, haec dicit: “Unctus est enim ille David ut rex. Et solus tunc ungebatur rex et sacerdos; duae istae illo tempore unctae personae. In duabus personis praefigurabatur futurus unus rex et sacerdos, utroque munere unus Christus, et ideo Christus a chrismate. Non solum autem caput nostrum unctum est, sed et corpus eius nos ipsi . . . Ideo ad omnes christianos pertinet unctio; prioribus autem Veteris Testamenti temporibus ad duas solas personas pertinebat. Inde autem apparet Christi corpus non esse, quia omnes ungimur: et omnes in illo et Christi et Christus sumus, quia quodammodo totus Christus et caput et corpus est” (S. AUGUSTINI Enarr. in Ps. XXVI, II, 2: CCL 38, 154 s).

Vestigia Concilii Vaticani II insequentes (Cfr. Lumen Gentium, 10), ab ineunte ministerio nostro pastorali, hanc dignitatem sacerdotalem, propheticam et regalem universi populi Dei laudando extulimus: “Ille qui ex Virgine Maria natus est, fabri Filius, ut putabatur, Filius Dei vivi, ut Petrus confessus est, venit ut in “sacerdotum regnum” nos omnes constitueret. Concilium Vaticanum II huius potestatis mysterium atque missionem Christi Sacerdotis, Prophetae Magistri, Regis re quidem vera in Ecclesia prosequi nobis in memoriam revocavit. Omnes, Dei Populus universus huius triplicis missionis est particeps” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in platea Sancti Petri, ob initium ministerii Summi Catholicae Ecclesiae Pastoris, 4, die 22 oct. 1978: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, I (1978) 38).

Christifideles laici hac Adhortatione iterum invitantur ut rursus legant, meditentur sibique prorsus assimilent studiosa cognitione et amore uberem et fecundam Concilii doctrinam de eorum participatione cum triplici Christi munere (Cfr. iteratam propositionem huius doctrinaein Instrumentum laboris «De vocatione et missione laicorum in Ecclesia et in mundo viginti annis a Concilio Caticano II elapsis», 25). Primaria huius doctrinae elementa subinde exponimus summatim.

Christifideles laici participes sunt muneris sacerdotalis per quod Iesus ad gloriam Patris et in salutem omnium gentium se ipse in cruce obtulit et in sacra Eucharistiae celebratione perpetuo se offert. Baptizati, in Christum Dominum incorporati, cum eo et cum eius sacrificio coniunguntur, se ipsos suaque opera offerendo (Cfr. Rom. 12, 1-2). Haec Concilium declarat, dum de christifidelibus laicis agit: “Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque relaxatio, si in Spiritu peragantur, imo molestiae vitae si patienter sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum Christum (Cfr. 1 Petr. 2, 5), quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici Corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum consecrant” (Lumen Gentium, 34).

Praeterea, cum munus propheticum Christi participant, “qui et testimonio vitae et verbi virtute Regnum proclamavit Patris” (Ibid. 35), christifideles laici idonei fiunt et obstriguntur ut Evangelium ex fide suscipiant idque verbis et operibus nuntient, atque quod in mundo malum est fortiter indicare minime haesitent. Cum Christo, “propheta magno” (Cfr. Luc. 7, 16), concorporati, atque, in Spiritu, Christi resuscitati “testes” effecti, christifideles laici tum sensum fidei supernaturalis Ecclesiae participant, quae “in credendo falli nequit” (Lumen Gentium, 12), tum gratiae verbi fiunt participes (Cfr. Act. 2, 17-18; Apoc. 19, 10). Advocantur etiam ut novitatem et virtutem Evangelii in vita quotidiana, familiari et sociali manifestent et illustrent, ac simul in contradictionibus huius aetatis patienti et forti animo spem gloriae “etiam per vitae saecularis structuras exprimant” (Lumen Gentium, 35).

Cum a Christo, Domino et Rege universi mundi, christifideles laici plene possideantur, participant de eius munere regali, atque ab eo in servitium Regni Dei et in huius diffusionem per generis humani historiam convocantur. Hanc christianam “regalitatem” vivunt praecipue ex pugna spirituali ut ipsi in se regnum peccati vincant ac superent (Cfr. Rom. 6, 12) ac deinde sese offerendo ad serviendum, in caritate et iustitia, ipsi Iesu Christo qui in omnibus fratribus, praesertim in minimis, praesens perpetuo inest (Cfr. Matth. 25, 40).

Sed christifideles laici vocantur modo singulari ut universae creaturae originariam virtutem iterum tribuant. Nam, dum hanc creaturam in verum hominis bonum ordinant, ea virtute quae a vita gratiae sustentatur, fideles de illa participant potestate eamque exercent qua Iesus resuscitatus ad Se omnia trahit ac Se cum his Patri subicit, ita ut Deus sit omnia in omnibus (Cfr. Io. 12, 32; 1 Cor. 15, 28).

Prima autem radix huius participationis christifidelium laicorum cum triplici Christi Sacerdotis, Prophetae et Regis munere in unctione Baptismatis invenitur, in Confirmatione evolvitur, in Eucharistia consummatur atque ex illa intima vi sustentatur. Haec participatio singulis christifidelibus laicis datur sane, sed quatenus unum Domini Corpus conformant. Etenim Iesus Ecclesiam quatenus est suum Corpus suaque Sponsa suis cumulat donis. Ex quo singuli triplicis muneris Christi participes sunt quatenus et ipsi membra sunt Ecclesiae, quae Petrus apostolus aperte declarat cum baptizatos definit genus electum, regale sacerdotium, gentem sanctam, populum in acquisitionem Dei (Cfr. 1 Petr. 2, 9). Sed quoniam participatio fidelium laicorum cum triplici Christi munere a communione cum Ecclesia derivat, ideo necesse est ut fideles illam vivant eamque in communione et ad augmentum huius communionis opere exerceant. De quibus beatus Augustinus apprime scribit: “Sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis” (S. AUGUSTINI De Civitate Dei, XX, 10: CCL 48, 720).

15. Intima christiana “novitas” est fundamentum et titulus quo omnes in Christo baptizati, omnia Populi Dei membra, sunt aequalia: “Communis dignitas membrorum ex eorum in Christo regeneratione, communis filiorum gratia, communis ad perfectionem vocatio, una salus, una spes indivisaque caritas” (Lumen Gentium, 32). Ex ipsa communi dignitate Baptismi christifidelis laicus corresponsabilis est, una cum ministris ordinatis, religiosis viris et mulieribus, missionis Ecclesiae.

Sed communis dignitas ex Baptismo in christifideli laico modum prae se fert quo a presbytero, religioso aut religiosa eum distinguit, quin tamen ab his separet. Concilium Vaticanum II hanc singularem rationem docet in indole saeculari constare: “Laicis indoles saecularis propria et peculiaris est” (Lumen Gentium, 31).

Ut hanc condicionem ecclesialem christifidelis laici plene, apte, specifice percipiamus, introspiciamus oportet quod insit pondus theologicum in hac indole saeculari sub lumine propositi Dei salvandi hominem et ipsius mysterii Ecclesiae.

Ut verba Pauli VI recolamus Ecclesia “authenticam rationem habet saecularem, suae intimae naturae inhaerentem atque missioni, cuius radix verbi Incarnati mysterio profunde inest, et quae a suis membris, modis diversis, in rem deducitur” (PAULI VI Allocutio Institutorum Saecularium sodalibus, die 2 febr. 1972: Insegnamenti di Paolo VI, X (1972) 100 ss).

Etenim, Ecclesia in mundo vivit, quamquam de mundo minime est (Cfr. Io. 17, 16), et mittitur ut opus redemptionis Iesu Christi prosequatur, quod “dum homines salvandos de se spectat, totius quoque ordinis temporalis instaurationem complectitur” (Apostolicam Actuositatem, 5).

Omnia membra Ecclesiae profecto hanc indolem saecularem participant, sed forma diversa. Speciatim participatio Christifidelium laicorum modum agendi et exercendi habet proprium, qui, ex verbis Concilii, ipsorum est “proprius et peculiaris”; hic autem modus locutione “indoles saecularis” significatur (Lumen Gnetium, 31).

Concilium, dum condicionem saecularem fidelium laicorum describit, hanc in primis designat ut locum in quo Deus eos singulariter vocat: “Ibi a Deo vocantur” (Ibid.). Hic “locus” verbis quasi dynamicis proponitur: fideles laici “in saeculo vivunt, scilicet in omnibus et singulis mundi officiis et operibus et in ordinariis vitae familiaris et socialis condicionibus, quibus eorum existentia quasi contexitur” (Lumen Gentium, 31). Ipsi igitur sunt personae quae vita hominum communi in mundo vivunt, studiis vacant, laborem exercent, necessitudines amicitiae, societatis, professionis, cultus animi, aliarum rerum habent. Concilium indolem propriam considerat non ut notam exteriorem aut rerum ambitu coartatam, sed rem quae destinatur ut in Iesu Christo sensus plenitudinem consequatur (Cfr. ibid. 48). Quae iterum Concilium plene confirmat: “Ipsum enim Verbum incarnatum humanae consortionis particeps esse voluit ( . . .). Necessitudines humanas, imprimis familiares, ex quibus rationes sociales oriuntur, sanctificavit, legibus suae patriae voluntarie subditus. Vitam opificis sui temporis et regionis propriam ducere voluit” (Gaudium et Spes, 32).

Quare “mundus” efficitur rerum ambitus et medium vocationis christianae fidelium laicorum; nam ipse mundus ad glorificandum Patrem in Christo destinatur. Ex quibus Concilium sensum proprium ac peculiarem vocationis divinae, qua christifideles laici vocantur, maxima perspicuitate potest indicare. Hi enim non vocantur ut eam vivendi rationem, quam in mundo degunt, deserant; nam Baptismus a mundo illos nullo modo separat, ut Paulus apostolus explicite docet: “Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum” (1 Cor. 7, 24); sed vocationem his attribuit quae condicionem illam intramundanam plane perspicit: nam “vocantur ut, suum proprium munus exercendo, spiritu evangelico ducti, fermenti instar ad mundi sanctificationem velut ab intra conferant, sicque praeprimis testimonio vitae suae, fide, spe et caritate fulgentes, Christum aliis manifestent” (Lumen Gentium, 31). Ita ratio exsistendi et agendi in mundo christifidelibus laicis proponitur quae non est solummodo realitas quaedam anthropologica et sociologica, sed etiam et specifice theologica et ecclesialis.

Etenim in eorum adiunctis intramundanis ipse Dominus suum propositum manifestat ac singularem vocationem eis communicat, eaque est “res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere” (Lumen Gentium, 31).

Haec sane prospicientes Patres synodales edixerunt: “Saecularis indoles fidelis laici non est ergo definienda tantummodo sociologico sensu, sed praesertim theologico. Nota saecularis intellegenda est sub luce actus creatoris et redemptoris Dei, qui mundum viris et mulieribus tradidit, ut in opere creationis participent, ab influxu peccati creationem liberent et seipsos sanctificent in matrimonio vel vita coelibi, in familia, in professione et in variis activitatibus societatis” (Propositio 4).

Quae Ecclesialis condicio christifidelium laicorum ex novitate christiana radicitus definitur atque indole saeculari insignitur («Laici, pleno iure Populi Dei et mystici Corporis membra, triplicis muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi per baptismum partipes, huis suae dignitatis divitias exprimunt et excolunt in mundo viventes. Id quod pro illis qui ad ministerium pertinent ordinatum, quasi adventicium et exceptionale mandatum fieri potest, pro Laicis missio est characteristica. Eorum propriae vocationis est “res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere” (Lumen Gentium, 31)» IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad precationem «Angelus», 1 die 15 mar 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 1 (1987) 561).

Imagines evangelicae salis, lucis, fermenti, quamquam omnibus discipulis Iesu in universum proponuntur, signate tamen et specifice christifidelibus laicis aptantur. Imagines sunt refulgenti sensu praestantes; his enim intima insertio et plena christifidelium laicorum participatio in his terris, in hoc mundo, in nostra hominum communitate plane asseritur sicut, et in primis, ipsa novitas et ratio originalis huius insertionis huiusque participationis quae destinantur ad salutis Evangelium diffundendum.

16. Dignitas christifidelium laicorum nobis penitus ostenditur cum primam et originalem vocationem consideramus quam Pater in Christo per Spiritum Sanctum singulis eorum dirigit: vocationem ad sanctitatem, ad perfectam caritatem. Qui est sanctus dignitatis discipulo Christi collatae perquam amplum testimonium est.

Verba Concilii Vaticani II de universali vocatione ad sanctitatem dilucida splendent claritate. Haec singularis et primaria nota omnibus Ecclesiae filiis et filiabus potest dici concredita a Concilio quod congregatum est ad vitam christianam secundum Evangelium renovandam (Cfr. praecipue caput V Lumen Gentium, 39-42, in quo agitur «de universali vocatione ad sanctitatem in Ecclesia»). Haec autem nota non est communis exhortatio moraliter facta, sed est instans necessitas e mysterio Ecclesiae promanans quae nullo modo supprimi potest; ipsa enim Ecclesia est Vinea electa, per quam palmites vivunt et crescunt eodem sancto et sanctificante Christi Domini suculento umore; ipsa est Corpus mysticum, cuius membra eandem sanctitatis vitam Capitis, quod Christus est, participant; ipsa est Sponsa a Domino Iesu praedilecta, quam ut sanctificaret se ipse tradidit (Cfr. Eph. 5, 25 ss). Spiritus, qui naturam humanam Iesu in sinu Virginis Mariae sanctificavit (Cfr. Luc. 1, 35), ipse est qui in Ecclesia commoratur et operatur ut eandem Filii Dei incarnati sanctitatem cum ea communicet.

Urget, ut numquam alias, ut omnes christiani nunc demum illam Evangelii viam renovatam ingrediantur atque apostoli hortationem animo generoso suscipiant “et ipsi sancti in omni conversatione” (1 Petr. 1, 15) sint. Synodus extraordinaria anno 1985 congregata, viginti annis a Concilio exactis, in hanc urgentem necessitatem peropportune institit: “Quia Ecclesia in Christo mysterium est debet ut signum et instrumentum sanctitatis considerari . . . In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae, semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis. Hodie sanctis vehementer egemus a Deo assidue implorandis” (SYNODI EXTR. EPISCOPORUM 1985 Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis, II, A, 4).

Omnes in Ecclesia, quia proprie eiusdem sunt membra, communem vocationem ad sanctitatem accipiunt eamque participant. Ad quam merito sane fideles laici vocantur, quin discrimina esse possint cum aliis Ecclesiae membris: “Cunctis proinde perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari” (Lumen Gentium, 40); “Omnes igitur christifideles ad sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitantur et tenentur” (Lumen Gentium, 42. Haec sollemnia et indubia asserta Concilii fondamentalem fidei christianae veritatem iterum nobis proponunt. Ita, exempli gratia, Pius XI in Litteris Encyclicis «Casti Connubii», qua sponsos christianos alloquitur, ait: «Scilicet absolutissimum totius sanctitatis exemplar hominibus a Deo propositum, quod est Christus Dominus, omnes cuiuscumque sunt condicionis et quacumque honestam vitae rationem inierunt, possunt ac debent imitari atque, Deo adiuvante, ad summum quoque christianae perfectionis fastigium, ut complurium Sanctorum exemplis comprobatur, pervenire»: AAS 22 (1930) 548).

Etenim vocatio ad sanctitatem radices in Baptismo habet atque in reliquis sacramentis iterum proponitur, in primis in sacra Eucharistia; christiani Iesum Christum induti atque in suo Spiritu potati sunt “sancti”; et ideo aptati et abstricti ad eam sanctitatem, quae in eo quod sunt inest, in eo quod agunt manifestandam. Paulus apostolus omnes christianos constanter admonet ut vivant “sicut decet sanctos” (Eph. 5, 3).

Vita secundum Spiritum, cuius fructus est sanctificatio (Cfr. Rom. 6, 22; Gal. 5, 22), suscitat atque exquirit ab omnibus et singulis baptizatis ut Iesum Christum insequantur et imitentur, in Beatitudinibus amplectendis, in verbo Dei audiendo et meditando, in vita liturgica et sacramentali Ecclesiae ratione conscia et actuosa participanda, in precibus adhibendis privatim, in familia, in communitate, in fame et siti iustitiae procurandis, in praecepto amoris in omnibus vitae adiunctis exercendo et in fratribus praecipue pueris, pauperibus et patientibus inserviendo.

17. Vocatio christifidelium laicorum ad sanctitatem secum fert ut vita secundum Spiritum exprimatur speciatim se inserendo in rebus temporalibus et participando in navitatibus terrenis. Iterum apostolus admonet: “Et omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum” (Col. 3, 17). Et Concilium, dum verba apostoli ad christifideles laicos accommodat, graviter asseverat: “Neque curae familiares neque alia negotia saecularia extranea debent esse a spirituali vitae ratione” (Apostolicam Actuositatem, 4). Atque Patres synodales dicunt: “Unitas vitae fidelium laicorum maximi momenti est; ipsi enim ordinaria vita professionali et sociali sanctificari debent. Ut suae ergo vocationi respondeant, fideles laici activitates quotidianas videre debent ut occasionem sese coniungendi cum Deo eiusque voluntatem adimplendi necnon serviendi caeteris hominibus eosque ad communionem cum Deo in Christo perducendi” (Propositio 5).

Oportet ut fideles laici vocationem ad sanctitatem percipiant et vivant, potius quam ut obligationem exigentem et irrenuntiabilem, ut refulgens illius infiniti amoris signum quo Pater in suae sanctitatis vitam eos regeneravit. Tunc ergo haec vocatio habenda est pars essentialis quae separari nequit a nova Baptismatis vita; et inde elementum est constitutivum eorum propriae dignitatis. Vocatio pariter ad sanctitatem penitus cum missione conectitur et cum officio conscie explendo, quae fidelibus laicis in Ecclesia et in mundo concredita sunt. Etenim ipsa sanctitas, qua vivunt et quae a participatione vitae sanctitatis Ecclesiae derivat, primam et fundamentalem operam affert ad Ecclesiam aedificandam quatenus est “Communio Sanctorum”. Exinde ante oculos fide collustratos mirus expanditur conspectus, in quo tot adsunt christifideles laici, viri et mulieres, qui in ipsa vita et actionibus quotidianis saepe non observati ac vel non aestimati, incogniti proceribus terrae, sed a Patre vero amore perspiciuntur, operarii evadunt indefessi qui in vinea Domini allaborant, sunt humiles et magni artifices, pro certo! ex gratiae Dei potentia, qui in augmentum Regni Dei per hominum historiam operantur.

Deinde, sanctitas essentiale praesuppositum dici debet et insubstituibilis condicio ad missionem salutis in Ecclesia complendam. Sanctitas Ecclesiae est profecto secretus fons et mensura infallibilis eius operositatis apostolicae et impetus missionarii. Hac tantum ratione, qua Ecclesia, Christi Sponsa, se ab Eo amari sinit eumque amat, ipsa efficitur, ex Spiritu, Mater fecunda.

Imaginem biblicam iterum sumamus; palmites oriuntur et propagantur eo quod in vite inseruntur: “Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere” (Io. 15, 4-5).

Peropportunum est nunc commemorare sollemnem fidelium laicorum, virorum et mulierum, proclamationem qui in numerum beatorum et sanctorum per mensem Synodi sunt cooptati. Universus Populus Dei, et in primis christifideles laici, nunc nova sanctitatis exempla prae se habent novosque virtutum heroicarum testes, qui in condicionibus communibus et vitae humanae pervulgatis aetatem degerunt. Quae Patres synodales animadverterunt: “Ecclesiae particulares, speciatim sic dictae Ecclesiae iuniores, attente inter sua membra viros et mulieres recognoscant, qui in talibus condicionibus quae sunt ordinariae condiciones mundi et coniugalis status testimonium sanctitatis praebuerunt et qui pro aliis exemplum esse possunt, ut, si casus ferat, illos beatificandos et canonizandos proponant” (Propositio 8).

Dum his cogitationibus, de condicione ecclesiali christifidelis laici definienda, finem imponimus, pernotam monitionem Sancti Leonis Magni in memoriam revocemus: “Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam!” (S. LEONIS MAGNI Sermo XXI, 3: S. Ch. 22 bis, 72). Similibus verbis Sanctus Maximus, Episcopus Taurinensis, admonebat eos qui sancti Baptismi unctionem receperant: “Considerate ergo honorem quem in illo estis mysterio consecuti!” (S. MAXIMI Tract. III de Baptismo: PL 57, 779). Omnesque baptizati ad verba Sancti Augustini ponderanda invitantur: “Gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum . . . Admiramini, gaudete, Christus facti sumus!” (S. AUGUSTINI In Ioann. Evang. tract. 21, 8: CCL 36, 216).

Dignitas christiana, quae est fons ex quo omnia Ecclesiae membra sunt aequalia, spiritum communionis et fraternitatis roborat et promovet atque simul secreta efficitur virtus intimae incitationis apostolicae et missionariae fidelium laicorum. Dignitas est haec qua maxima exiguntur; operariorum est dignitas qui a Domino advocantur ut in vinea sua laborent. Quae in Concilio legimus: “Omnibus igitur laicis onus praeclarum incumbit adlaborandi, ut divinum salutis propositum ad universos homines omnium temporum et ubique terrarum magis magisque pertingat” (Lumen Gentium, 33).  

CAPUT II  

18. Christi rursus audiamus verba: “Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est . . . Manete in me, et ego in vobis” (Io. 15, 1-4).

Simplicibus hisce verbis mysteriosa illa communio nobis innotescit qua tum Dominus et eius discipuli, tum Christus et baptizati umtate vinciuntur; communio scilicet viva et vivificans, cuius vi christiani non amplius ad se pertinent sed, viti veluti palmites inserti, Christi proprietas exsistunt.

Christianorum cum Christo communio habet, velut prototypum, fontem, scopum, eandem illam communionem quam Filius ipse, in dono Spiritus Sancti, habet cum Patre; christiani ergo, cum uniuntur Filio in amoris vinculo ipsius Spiritus, Patri uniuntur.

Prosequitur Iesus: “Ego sum vitis, vos palmites” (Ibid. 15, 5). Ex hac igitur christifidelium in Christo communione exoritur christianorum inter sese communio, cum omnes palmites sint unius Vitis, qui Christus est. Atque in hac fraterna communione Dominus Iesus ostendit et mirabilem imaginem et arcanam participationem in illa intima dilectionis vita Patris, Filii et Spiritus Sancti. Pro hac communione precem Iesus effundit: “Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti” (Ibid. 17, 21).

Huiusmodi communio ipsum est Ecclesiae mysterium, ut recte Concilium Vaticanum II meminit, celeberrima illa verba adhibens Sancti Cypriani: “Sic apparet universa Ecclesia sicut «de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata»” (Lumen Gentium, 4). Atque ad hoc Ecclesiae-Communionis mysterium animadvertendum ex more invitamur ineunte eucharistica celebratione, cum scilicet sacerdos nos verbis Apostoli Pauli consalutat: “Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis” (2 Cor 13, 13).

Postquam ergo adumbrata est “imago” christifidelis laici in sua ipsius dignitate, consideranda venit eiusdem missio et responsabilitas in Ecclesia et in mundo; quae tamen vix poterunt intellegi nisi intra vivum contextum Ecclesiae-Communionis.

19. Haec est enim definitio potior quam de se ipsa proposuit Ecclesia per Concilium Vaticanum II, ut meminit Synodus Extraordinaria anni 1985, celebrata elapso vigesimo anno ab eventu conciliari: “Ecclesiologia communionis idea centralis ac fundamentalis in documentis Concilii est. Koinonia-Communio, in Sacra Scriptura fundata, in Ecclesia antiqua et in Ecclesiis Orientalibus usque ad nostros dies magno honore habetur. Inde a Concilio Vaticano II multum factum est ut Ecclesia tamquam communio clarius intellegeretur ac magis concrete traduceretur in vitam. Quid vero vox complexa “communio” significat? Fundamentaliter agitur de communione cum Deo per Iesum Christum in Spiritu Sancto. Haec communio habetur in Verbo Dei et sacramentis. Baptismus est ianua ac fundamentum communionis Ecclesiae; Eucharistia totius vitae christianae fons et culmen est (Cfr. Lumen Gentium, 11). Communio Corporis Christi eucharistici significat et efficit, seu aedificat, intimam omnium fidelium communionem in Corpore Christi quod est Ecclesia (Cfr. 1 Cor. 10, 16 s)” (SYNODI EXTR. EPISCOPORUM 1985 Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis, II, C, 1).

Absoluto autem Concilio, Paulus VI sic christifideles alloquebatur: “Ecclesia est communio. Sed quid communio in hac re sonat? Vos remittimus ad illam catechismi paragraphum quae de sanctorum communione agit. Ecclesia idem ac sanctorum communio est, ubi per sanctorum communionem duplex significatur vitalis participatio: incorporatio nempe christianorum in vitam Christi et circulatio unius eiusdemque caritatis intra cunctam compaginem fidelium, in hoc et in alio mundo. Unio cum Christo et in Christo, unio inter christianos in Ecclesia” (PAULI VI Allocutio diei 8 iun. 1966: Insegnamenti di Paolo VI, IV (1966) 794).

Biblicae imagines, per quas nos Concilium in contemplationem mysterii Ecclesiae inducit, eminere efficiunt realitatem EcclesiaeCommunionis in ea communionis ratione quae dirrumpi non potest christianorum cum Christo et christianorum inter se. Imagines autem illae sunt de ovili, de grege, de vite, de spirituali aedificatione, de civitate sancta (Cfr. Lumen Gentium, 6). Praevalet autem imago corporis, qua maxime utitur Paulus Apostolus, cuius semper nova et praeclara doctrina perplurimae Concilii paginae redundant (Cfr. ibid. 7 et passim). Ipsum vero Concilium ex pleniore historia salutis Ecclesiae imaginem tamquam “Dei Populum” denuo assumit atque proponit: “Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret” (Ibid. 9). Eademque Constitutio “Lumen Gentium” a primis ipsis lineolis eandem hanc sententiam mirabili ratione in compendium contrahit cum asserit: “Cum autem Ecclesia sit in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis . . .” (Ibid. 1).

Realitas ergo Ecclesiae-Communionis evadit pars integrans, immo centrum “mysterii” seu divini de hominum salute propositi. Hinc est quod ecclesialis communio non adaequate explicatur si velut realitas mere et simpliciter sociologica vel psychologica intellegatur. EcclesiaCommunio est “novus” quidam populus, “messianicus” populus, populus scilicet qui “habet pro capite Christum,. . . pro conditione dignitatem libertatemque filiorum Dei,. . . pro lege mandatum novum diligendi sicut ipse Christus dilexit nos,. . . pro fine Regnum Dei,. . . (atque est) a Christo in communionem vitae, caritatis et veritatis constitutus” (Ibid. 9). Vincula proinde quibus novi Populi membra inter sese, ac praecipue cum Christo, vinciuntur, non illa sunt “carnis” et “sanguinis”, sed illa spiritualia atque adeo illa quae a Spiritu Sancto proveniunt, quem baptizati omnes accipiunt (Cfr. Ioe. 3, 1 ).

Nam ille Spiritus qui ab aeterno unam et indivisam coagmentat Trinitatem, qui “ubi venit plenitudo temporis” (Gal. 4, 4) humanam carnem indissolubiliter unit Filio Dei, ille ipse Spiritus manet per decurrentem christianorum seriem ininterruptus et inexhauribilis communionis fons in Ecclesia et Ecclesiae.

20. Communio ecclesialis evadit, si ad amussim loquimur, quaedam communio “organica”, haud dissimilis illi qua viget omne corpus vivum et operans; praelucet enim vel maxime ex simul praesentibus diversitate et complementarietate, sive charismatum, sive responsabilitatum. Per hanc igitur diversitatem et complementarietatem quilibet laicus christifidelis in relationem venit cum toto corpore, cui proinde propriam exhibet contribuendi vim.

De hac organica cum mystico Christi Corpore communione peculiariter instat Apostolus Paulus, cuius ditissimam doctrinam denuo exaudire possumus in ea synthesi quam Concilium eduxit. Christus enim, ut in Constitutione “Lumen Gentium” legere est, “communicando . . . Spiritum suum, fratres suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus snum mystice constituit. In corpore illo vita Christi in credentes diffunditur . . . Sicut vero omnia corporis humani membra, licet multa sint, unum tamen corpus efformant, ita fideles in Christo (Cfr. 1 Cor. 12, 12 ). Etiam in aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia sua dona, secundum divitias suas atque ministeriorum necessitates, ad Ecclesiae utilitatem dispertit (Cfr. ibid. 12, 1-11). Inter quae dona praestat gratia Apostolorum, quorum auctoritati ipse Spiritus etiam charismaticos subdit (Cfr. ibid. 14). Idem Spiritus per Se suaque virtute atque interna membrorum connexione corpus unificans, caritatem inter fideles producit et urget. Unde, si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra (Cfr. 1 Cor. 12, 26)” (Lumen Gentium, 7).

Unus ergo idemque Spiritus dynamicum semper est principium tum varietatis tum etiam unitatis in Ecclesia et Ecclesiae. Sed in Constitutione “Lumen Gentium” rursus legimus: “Ut autem in Illo (Christo) incessanter renovemur (Cfr. Eph. 4, 23), dedit nobis de Spiritu suo, qui unus et idem in Capite et in membris exsistens, totum corpus ita vivificat, unificat et movet, ut Eius officium a Sanctis Patribus comparari potuerit cum munere, quod principium vitae seu anima in corpore humano adimplet” (Lumen Gentium, 7). Et in alio loco, qui peculiaris est densitate et pretio ad cognoscendum quid sit “organicitas” communionis ecclesialis propria, etiam qua evadit vis indesinenter augescens versus perfectam communionem, Concilium sic scribit: “Spiritus in Ecclesia et in cordibus fidelium tamquam in templo habitat (Cfr. 1 Cor. 3, 16; 6, 19), in eisque orat et testimonium adoptionis filiorum reddit (Cfr. Gal. 4, 6; Rom. 8, 15-16. 26). Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (Cfr. Io. 16, 13) et in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit, et fructibus suis adornat (Cfr. Eph. 4, 11-12; 1 Cor. 12, 4; Gal. 5, 22). Virtute Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit. Nam Spiritus et Sponsa ad Dominum Iesum dicunt: “Veni! (Cfr. Apoc. 22, 17)” (Lumen Gentium, 4).

Communio ecclesialis est igitur donum quoddam, magnum Spiritus Sancti donum quod christifideles grato animo recipere invitantur pariterque altissimo responsabilitatis animo vivere; idque concrete efficient per uniuscuiusque participationem in vita et missione Ecclesiae, in cuius servitium christifideles laici conferre sane valent quidquid diversum et complementarium habent in propriis ministeriis et charismatibus.

Christifidelis laicus “numquam potest ita se sibimetipsi claudere ut in spiritu a reliqua communitate secludatur; debet potius indesinens cum aliis commercium fovere, idque activa fraternitate pulsus, cum gaudio de eadem omnium dignitate, atque cura de communi illa ditissima bonorum hereditate ab omnibus simul in foenus fructumque perducenda. Ei, sicuti et ceteris, Spiritus Domini multiplicia elargitur dona, eumque ad varia ministeria et officia invitat; eum, sicuti et ceteros versus illum, admonet, si quae in ipso emineant, ea non in pleniorem esse dignitatem addita, sed in peculiarem et completoriam servitio aptitudinem . . . Ita fiet ut charismata et ministeria, munera et servitia christifidelis laici in communione exsistant et ad communionem, quippe quae divitiae sint complementariae sub sapienti Pastorum ductu omnibus destinatae” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in Petrina Basilica habita, VII expleto ordinario generali coetu Synodi Episcoporum, 6, die 30 oct. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 959 s.).

21. Concilium Vaticanum II exhibet ministeria et charismata tamquam dona Spiritus Sancti in aedificationem Corporis Christi et pro adimplenda salutis missione in hoc mundo (Cfr. Lumen Gentium, 4). Ecclesia enim ducitur atque gubernatur a Spiritu, qui diversa dona hierarchica et charismatica inter baptizatos omnes dispergit, singulos advocans ut, sua quisque ratione, et activi et corresponsabiles fiant.

Perpendamus nunc ministeria et charismata quatenus directe sese referunt ad christifideles laicos et ad eorum participationem in vita Ecclesiae-Communionis.

Ministeria quae in Ecclesia, licet diversa ratione, reperiuntur ac vigent, participatio sunt ministerii Christi Iesu, qui Bonus est Pastor, vitam suam pro ovibus ponens (Cfr. Io. 10, 11), Servus Humilis ad omnium salutem omnino animam suam impendens (Cfr. Marc. 10, 45). Paulus autem admodum clare loquitur in enodanda constitutione ministeriali ecclesiarum apostolicarum, nam in Epistula 1 ad Corinthios scribit: “Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores . . .” (1 Cor. 12, 28). In Epistula autem ad Ephesios “Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi . . . Et Ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios autem pastores et doctores ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi” (Eph. 4, 7. 11-13; cfr. Rom. 12, 4-8). Prout igitur ex his atque ex aliis Novi Testamenti locis evincitur, ministeria, sicuti pariter dona et munera ecclesialia, multiplicia et diversa sunt.

22. Reperiuntur primum in Ecclesia quaedam ministeria ordinata, id est, ministeria quae ex Ordinis sacramento derivantur. Dominus enim Iesus elegit et constituit Apostolos, germina Populi Novi Foederis et sacrae Hierarchiae originem (Cfr. Ad Gentes, 5), eis committens mandatum ut docerent omnes gentes (Cfr. Matth. 28, 19) utque populum sacerdotalem efformarent ac regerent. Haec autem Apostolorum missio, quam Dominus Iesus concredere pergit sui Populi pastoribus, verum est servitium, quod in Sacris Litteris significanter “diakonia”, id est, seritium, ministerium, appellatur. Ministri itaque hoc Spiritus Sancti charisma, et quidem in non interrupta successione apostolica et per ordinis sacramentum, a Christo Resuscitato recipiunt; accipiunt pariter et auctoritatem et sacram potestatem agendi “in persona Christi Capitis” (Presbyterorum Ordinis 2; cfr. Lumen Gentium, 10), ad serviendum Ecclesiae et ad eam in Spiritu Sancto per Evangelium et per sacramenta coadunandam.

Ministeria ergo ordinata, ante quam in beneficium evadant eorum qui ea recipiunt, gratia sunt pro vita et missione totius Ecclesiae. Exprimunt et efficiunt participationem quandam in sacerdotio Iesu Christi, quae alia atque diversa est, non gradu tantum sed essentia, ab illa participatione quae omnibus christifidelibus per baptismum et confirmationem donatur. Ceterum sacerdotium hoc ministeriale, ut admonuit Concilium Vaticanum II, essentialiter ad regale omnium christifidelium sacerdotium intenditur atque ordinatur (Cfr. Lumen Gentium, 10).

Pastores proinde, ut communionem in Ecclesia tueantur atque augeant, praesertim in ambitu ministeriorum diversorum et sese ad invicem complentium, conscientiam colant suum ipsorum ministerium esse radicaliter in servitium totius Dei Populi ordinatum (Cfr. Hebr. 5, 1); christifideles laici vicissim agnoscant sacerdotium ministeriale esse absolute necessarium pro ipsorum vita et participatione in Ecclesiae missione (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Epistula ad universos Ecclesiae sacerdotes, adveniente feria V in Cena Domini anno MCMLXXIX, 3-4 die 9 apr. 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, II (1979) 844 s).

23. Salvifica Ecclesiae missio in mundum peragitur non a ministris dumtaxat, vi Ordinis sacramento, sed ab omnibus quoque christifidelibus laicis; hi enim, propter propriam conditionem baptizatorum et specificam vocationem, ea qua quisque valet mensura, partem habent in Christi muneribus sacerdotali, prophetico et regali.

Pastores igitur debent christifidelium laicorum ministeria, officia et munera agnoscere et promovere, cum eadem sacramentale fundamentum habeant in Baptismo et Confirmatione et pro eorum pluribus etiam in Matrimonio.

Quoties ergo Ecclesiae vel necessitas vel utilitas id exigit, pastores, iuxta normas iure universali constitutas, possunt christifidelibus laicis concredere quasdam functiones, quae sunt cum proprio pastorum munere conexa, non tamen exigunt characterem Ordinis. Scribitur enim in Codice Iuris Canonici: “Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgis praeesse, baptismum conferre atque sacram communionem distribuere, iuxta Iuris praescripta” (Codex Iuris Canonici, can. 230 § 3). Nihilominus exercitium huiusmodi munerum non efficit ex christifidele laico pastorem: nam ministerium non munus efficit sed sacramentalis ordinatio. Ordinis dumtaxat sacramentum confert ministerio ordinato peculiarem participationem in Christi munere Capitis et Pastoris atque in eius aeterno sacerdotio (Cfr. Presbyterorum Ordinis, 2 et 5). Si quae autem functio suppletorie exercetur, id immediate et formaliter legitimum evadit vi officialis deputationis a pastoribus collatae; ipsum autem, dum ad actum concrete reducitur, directioni auctoritatis ecclesiasticae subest (Cfr. Apostolicam Actuositatem, 24).

Novissimus Synodalis Coetus protulit amplam et eloquentem varietatem casuum qui manifestant quomodo ministeria, officia et munera baptizatorum in Ecclesia considerentur. Patres valde aestimasse visi sunt auxilium in apostolatu ex parte christifidelium laicorum, virorum et feminarum, pro evangelizatione, pro sanctificatione et pro christiana animatione realitatum temporalium itemque eorum in casibus emergentibus et in permanentibus necessitatibus generosa disponibilitas ad partes supplendas (Codex Iuris Canonici functiones vel munera sacrorum ministrorum propria enumeat, quae tamen propter speciales et graves circumstantias, et praecise propter presbyterorum et diaconorum defectum, ad tempus a christifidelibus laicis exercentur, praeviis iuridica facultate et auctoritatis  ecclesiasticae competentis mandato: cfr. cann. 230 § 3; 517 § 2; 776; 861 § 2; 910 § 2; 943; 1112, etc.). Sic igitur postquam promota a Concilio est sic dicta renovatio liturgica, ipsi christifideles laici, perspicue animadvertentes quam maiora sibi munera competant in coetu liturgico et eius praeparatione, paratiores sese in dies exhibent hisce partibus suscipiendis; celebratio enim liturgica censenda est non cleri dumtaxat sed totius coetus actio sacra. Aequum proinde visum est ut munera, quae non sunt ministrorum ordinatorum propria, per christifideles laicos absolvantur (Cfr. Sacrosanctum Concilium, 28; Codex Iuris Canonici, can. 230 § 2, sic sonat: «Laici ex temporanea deputatione in actionibus liturgicis munus lectoris implere possunt; item omnes laici muneribus commentatoris, cantoris aliisva ad normam juris fungi possunt»). Inde spontanea fere ratione effectum est ut, cum christifideles re participes facti fuerint in actione liturgica, participes quoque fiant in nuntiando Dei verbo atque in ipsa cura pastorali (Codex Iuris Canonici enumerat diversas functiones vel munera quae christifideles laici in structuris organizationis Ecclesiae sustinere possunt: cfr. cann. 228; 229 § 3; 317 § 3; 463 § 1, n. 5 et § 2; 483; 494; 537; 759; 776; 784; 785; 1282; 1421 § 2; 1424; 1428 § 2; 1435, etc.).

Nihilominus non defuerunt in ipso Coetu Synodali qui, iuxta positiva iudicia, alia negativa obtruderent circa usum haud satis cautum vocabuli “ministerium”, circa confusionem et, interdum, exaequationem commune inter et sacerdotium ministeriale, circa id quod aliquae ecclesiasticae leges et normae parum observentur; quod ad arbitrium fiat interpretatio de conceptu “subsidiaritatis”; quod christifideles laici quodammodo “clericalizentur”; quod periculum adsit re constituendi structuram quamdam ecclesialem servitii quae parallela exsistat illi quae Ordinis sacramento fundatur.

Ad subveniendum igitur hisce periculis locuti sunt Patres de necessitate exprimendi quam dilucide, et quidem accuratioribus vocalibus (Cfr. Prepositio 18), tum missionis unitatem in Ecclesia, cui missioni baptizati omnes accedunt, tum pariter substantialem Pastorum diversitatem ministerii, quod, cum in Ordinis sacramento fundetur, differat necesse est ab aliis ministeriis, officiis et muneribus ecclesialibus, quae in sacramentis Baptismi et Confirmationis radicantur.

Itaque oportet in primis Pastores, in agnoscendis et conferendis christifidelibus laicis diversis ministeriis, officiis et muneribus, maximam curam adhibeant ad illos docendos harum functionum imam baptismalem rationem. Oportet insuper Pastores vigilent ne facilius in abusum incurratur praesumendi “situationes rerum urgentium” vel “necessariae subsidiaritatis” ubi obiective non talis est rerum status vel ubi obviam iri potest per programma pastorale rationi magis consonum.

Varia ministeria, officia et munera, quae christifideles possunt legitime sustinere in liturgia, in fidei transmissione et in structuris pastoralibus Ecclesiae, exercenda erunt ratione quadam cum eorum specifica vocatione laicali concordi, quae alia erit ab illa sacrorum ministrorum propria. Atque in eo sensu Adhortatio “Evangelii Nuntiandi”, quae pondus habuit maximum et beneficum in stimulanda hac multiplici christifidelium laicorum collaboratione in vita et missione Ecclesiae, meminit: “Campus eorum evangelizantis navitatis proprius est latissima eaque implicata provincia rei politicae, socialis atque oeconomicae; item provincia ingeniorum culturae, disciplinarum et artium, mutuarum inter Nationes necessitudinum, instrumentorum communicationis socialis; accedunt res quaedam quae peculiari modo ed evangelizationem patent, cuiusmodi sunt amor, familia, puerorum et adolescentium educatio, variarum professionum exercitatio, humanus dolor. Quo plures erunt laici homines spiritu evangelico imbuti, in quos harum rerum onus recidit quique iisdem rebus manifeste sunt addicti, et quo magis eas promovere valent et conscii erunt sibi efferendas esse omnes in se positas christianas vires, quae saepe latentes atque interclusae iacent, eo magis hae res omnes, nihil humanae efficientiae suae amittentes vel imminuentes, immo ad novos quosdam superioris ordinis campos saepe pandentes, aedificando Dei Regno inservient, ac proinde afferendae saluti in Iesu Christo” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 70).

Decurrentibus synodalibus laboribus Patres non parum in Lectoratum et Acolythatum inspexerunt, qui, cum in Ecclesia Latina censerentur praeteritis temporibus solummodo velut spirituales quidam gressus illius itineris quo ad ordinata ministeria accedebatur, per “motu proprio” Pauli VI “Ministeria Quaedam” (15 augusti 1972) maiorem quamdam adquisiverunt autonomiam et stabilitatem, ita ut viderentur posse ipsis christifidelibus laicis, licet viris tantummodo, destinari. Atque in eundem sensum exprimitur novus Codex Iuris Canonici (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 230 § 1). Nunc autem synodales Patres desiderare se asseruerunt “ut Motu proprio “Ministeria Quaedam” revisioni subiiciatur, ratione habita usus Ecclesiarum localium et praesertim indicando criteria secundum quae destinatarii cuiuscumque ministerii eligi debeant” (Propositio 18).

Quapropter propria Commissio instituta est non solum ad responsionem praebendam huic Patrum Synodalium desiderio, sed etiam, immo magis, ad subicienda profundiori studio varia theologica, liturgica, iuridica et pastoralia problemata, quae agitantur cum hodie tam diffuse christifidelibus laicis ministeria committuntur.

Dum Commissio studium perficiat, fidelis reverentia, ut Ecclesiae praxis in conferendis christifidelibus laicis ministeriis decurrat modo ordinato et fructuoso, ab omnibus ecclesiis particularibus detur oportet principiis theologicis iam memoratis, speciatim essentiali differentiae sacerdotium ministeriale inter et commune atque consequenter inter ministeria quae ex Ordinis sacramento derivantur et ministeria ex sacramentis Baptismatis et Confirmationis profluentia.

24. Spiritus Sanctus, dum varia ministeria Ecclesiae-Communioni tradit, eandem ditat aliis donis et impulsibus particularibus, quae charismata nominantur et sese multifarie manifestant; nam et exprimunt absolutam Spiritus libertatem eadem elargientis et multiplicibus temporum exigentiis respondent, prout haec in Ecclesiae historia manifestantur. Descriptio igitur et digestio horum donorum, prout in varis Novi Testamenti locis temptatur, perspicue ostendit quanta sit eorum varietas: “Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum” (1 Cor. 12, 7-10; cfr. ibid. 12, 4-6 28-31; Rom. 12, 6-8; 1 Petr. 4, 10-11).

Charismata igitur, sive extraordinaria, sive etiam simpliciora et humilia, gratiae sunt Spiritus Sancti, quippe quae, vel directe vel indirecte, in Ecclesiae utilitatem elargiantur, cum in eiusdem aedificationem, in hominum bonum et in mundi necessitates ordinentur.

Nostris quoque temporibus huiusmodi varia charismata inter christifideles laicos, viros et mulieres, efflorescunt. Singulis dantur, sed etiem inter plures ita partiri possunt ut per tempora velut viva et ditissima hereditas protrahantur, quae peculiarem ingenerat affinitatem spiritualem inter personas. Ad laicorum apostolatum praecise sese referens Concilium Vaticanum II asserebat: «Ad hunc apostolatum exercendum Spiritus Sanctus, qui populi Dei sanctificationem per ministerium et sacramenta operatur, fidelibus peculiaria quoque tribuit dona (Cfr. 1 Cor. 12, 7) ea “dividens singulis prout vult” (Ibid. 12, 11), ut “unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes” sint et ipsi “sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei” (1 Petr. 4, 10) in aedificationem totius corporis in caritate (Cfr. Eph. 4, 16)» (Apostolicam Actuositatem, 3).

Iamvero cum haec sit donorum Spiritus Sancti origo, exspectandum logice est ut quotquot ea receperunt eadem in bonum et augmentum totius Ecclesiae exerceant, ut recte a Concilio significatur (Ibid. «Ex horum charismatum, etiam simpliciorum, acceptione, pro unoquoque credentium ius et officium oritur eadem in bonum hominum et aedificationem Ecclesiae exercendi in Ecclesia et in mundo, in libertate Spiritus Sancti, qui ubi vult sprirat (Io. 3, 8), et simul in communione cum fratribus in Christo, maxime cum pastoribus suis»).

Charismata ergo grato animo accipienda sunt; neque ab eo dumtaxat qui ea recipit, sed ab omnibus in Ecclesia; sunt enim divitiarum gratiae conspiciendus thesaurus, unde apostolicum robur et ipsa totius Christi Corporis sanctitas alitur; si tamen dona vere sint a Spiritu missa et ratione tractentur plene conformi cum impulsionibus quae ab ipso Spiritu administrantur. In quo labore charismatum discretio est indesinenter adhibenda, nam, uti ipsi Synodales Patres asseruerunt, “actio Spiritus Sancti, qui ubi vult spirat, non semper facile agnoscitur et recipitur. Scimus Deum agere in omnibus christifidelibus et conscii sumus de beneficiis quae ex charismatibus promanant, tum pro singulis tum pro tota communitate christiana. Attamen simul etiam conscii sumus de peccati potentia et de eius conamine vitam fidelium et communitatum perturbandi et confundendi” (Propositio 9).

Hac de causa nullum charisma eximitur referentiae et submissioni Pastoribus Ecclesiae. Perspicue de hac re Concilium: “Sed iudicium de eorum genuinitate et ordinato exercitio ad eos pertinet, qui in Ecclesia praesunt, et quibus speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere (Cfr. 1 Thess. 5, 12 et 19-21) (Lumen Gentium, 12), ut omnia charismata suo diverso et completorio modo ad commune opus cooperentur (Cfr. Ibid. 30).

25. Christifideles laici partem habent in vita Ecclesiae non tantummodo dum propria munera ac charismata in actum perducunt, sed etiam multiplici alia ratione.

Haec autem participatio primo ac necessario exprimitur in vita et missione Ecclesiarum particularium sive dioceseon, in quibus “vere inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia” (Christus Dominus, 11).

Ut adaequata sit participatio in vita ecclesiali est omnino urgens ut laici christifideles dilucide atque praecise dispiciant quid sit Ecclesia particularis in eius originali conexione ad Ecclesiam universalem. Ecclesia enim particularis non enascitur ex quadam veluti “fragmentatione” Ecclesiae universalis, sicuti haec ipsa non constituitur per simplicem summam Ecclesiarum particularium; e contra, vivum quoddam, essentiale ac constans vinculum eas inter se unit, quatenus Ecclesia universalis exsistit et sese manifestat in Ecclesiis particularibus. Idcirco asserit Concilium Ecclesias particulares esse “ad imaginem Ecclesiae universalis” formatas, “in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia Catholica exsistit” (Lumen Gentium, 23).

Idem autem Concilium stimulos fortiter addit christifidelibus laicis ut activa navitate ostendant pertinere sese ad Ecclesiam particularem, sed assumentes pariter rationem magis “catholicam”; sic legimus in Decreto de apostolatu laicorum: “Colant iugiter sensum diœcesis, cuius paroecia velut cellula est, prompti semper, ad invitationem Pastoris sui, suas quoque vires inceptis diœcesanis adicere. Immo, ut respondeant necessitatibus urbium et regionum ruralium, suam cooperationem non intra fines paroeciae vel diœcesis circumscriptam retineant, sed ad campos interparoecialem, interdioecesanum, nationalem vel internationalem extendere satagant, eo vel magis quia crebrescens in dies migratio populorum, mutuae necessitudinis augmentatio et communicationum facilitas iam non sinunt ullam partem societatis in se clausam manere. Ita de necessitatibus Populi Dei in toto orbe terrarum dispersi solliciti sint” (Apostolicam Actuositatem, 10).

Pariter novissimae Synodi coetus postulabat hoc eodem sensu ut foveretur institutio Consiliorum Pastoralium dioecesanorum, ad quae data opportunitate recurratur. Agitur revera de forma, quoad ipsam diœcesim, praecipua collaborationis et dialogi, atque adeo discretionis. Participatio christifidelium laicorum huiusmodi Consiliis dilatare poterit recursum ad consultationem atque ita principium ipsum collaborationis, quod in quibusdam casibus etiam decisionem attinget, adhibebitur latius et fortius (Cfr. Propositio 10).

Item participatio christifidelium laicorum Synodo Diœcesane vel Concilio particulari, sive provinciali sive plenario, Codice Iuris Canonici praevisa est (Cfr. Codex Iuris Canonici, cann. 443 § 4; 463 § 1 et 2), ad communionem conferet, nec non ad ecclesialem missionem Ecclesiae particularis, tum intra proprium ambitum tum in relatione cum ceteris Ecclesiis particularibus eiusdem ecclesiasticae provinciae vel Conferentiae Episcopalis.

Conferentiae autem Episcopales vocantur ad conquirendam opportuniorem rationem dilatandi, per regiones vel intra universam nationem, consultationem et collaborationem christifidelium laicorum, virorum et mulierum; poterunt hac via perpendi communia problemata et clariore in luce ponetur ecclesialis omnium communio (Cfr. Propositio 10).

26. Communio ecclesialis, etsi rationem quamdam semper habeat universalem, magis immediate tamen et visibiliter exprimitur in paroecia, qui locus est ultimus ubi Ecclesia viget, immo quae quodammodo est ipsa Ecclesia inter domos suorum fliorum et filiarum vivens (Legimus enim in Concilio: «Cum Episcopus in Ecclesia sua ipsemet nec semper nec ubique universo gregi praesse possit, necessario constituere debet fidelium coetus, inter quos parociae, localiter sub pastore vices gerente Episcopi ordinatae, eminent: nam quodammodo repraesentant Ecclesiam visibilem per orbem terrarum constitutam» - Sacrosanctum Concilium, 42).

Necesse proinde est ut omnes, in fide, verum paroeciae vultum agnoscamus, id est, “mysterium” ipsum Ecclesiae, quae per ipsam praesens fit atque operatur; paroecia enim, quantumvis interdum personarum et mediorum pauperrima sit, quantumvis vel vastissimo territorio spargatur vel inter densa caoticorum vicorum nostri temporis aedificia vix reperibilis evadat, non idem potissimum est ac structura, territorium, vel aedes; est potius familia Dei, ut fraternitas in unum animata (Cfr. Lumen Gentium, 28); est “domus familiaris convictus, fraterna et hospitalis” (IOANNIS PAULI PP. II Catechesi Tradendae, 67); est “communitas christifidelium” (Codex Iuris Canonici, can. 515 § 1). Denique paroecia fundatur realitate quadam theologica, quandoquidem est eucharistica communitas (Cfr. Propositio 10). Id autem significat paroeciam esse communitatem idoneam Eucharistiae celebrandae, in qua reperiuntur viva radix qua ipsa aedificatur, nec non sacramentale vinculum quo constituitur in plena communione cum universa Ecclesia. Haec vero aptitudo radicatur in eo quod paroecia est quaedam fidei communitas et communitas organica, id est constituta ex ordinatis ministris et e ceteris christianis, in qua parochus, qui Episcopi diœcesani vices gerit (Cfr. Sacrosanctum Concilium, 42), hierarchicum est unionis vinculum cum tota Ecclesia partlculari.

Immane procul dubio est nostris temporibus Ecclesiae munus, ad quod sustinendum non potest paroecia sola sufficere. Propter hoc Codex Iuris Canonici formas quasdam profert mutui laboris inter paroecias eiusdem territorii (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 555 § 1, 1) et Episcopo omnium coetuum fidelium curam commendat, etiam cum agatur de illis quos ordinaria pastoralis navitas non tangit (Cfr. ibid. can. 383  1). Loci enim, necnon praesentiae formae et actionis multa necessaria sunt ad proferendum Evangelii verbum et gratiam ad multiplices hodiernorum hominum vitae conditiones, dum perplurimae rationes ad religionis diffusionem et ad apostolatum per ambitus in re culturali, sociali, educativa, professionali etc. nullatenus possunt paroeciam veluti naturale centrum vel initium habere. Nihilominus etiam nostris hisce diebus paroecia nacta est novas atque ditissimas opportunitates, ut Paulus VI initio sui Pontificatus ad Clerum Romanum edixerat: “Simpliciter profiteor venerabilem hanc et perantiquam paroeciae structuram habere hodie missionem quamdam necessariam et maxime ad hodiernum tempus consonam; eius enim est primam christiani populi communitatem erigere; eius est collectum populum ad expressionem vitae liturgicae inducere et erudire; eius est hodiernorum hominum fidem servare et adaugere; eius est scholam offerre in qua Dei populus salutarem Christi doctrinam edoceatur; eius denique est in sensum et in praxim perducere illa opera bona et fraterna quae humili caritate perfici possunt” (PAULI VI Allocutio ad E.mum P. Card. vicaria potestate Urbis Antistitem, die 24 iun. 1963: Insegnamenti di Paolo VI, I (1963) 13 ss).

Synodales autem Patres attente etiam ipsi perpenderunt hodiernum multarum paroeciarum statum, postulaveruntque efficaciorem ipsarum renovationem: “Multae paroeciae, quae sive in regionibus progressu urbano affectis sive in territorio missionario stabilitae sunt, res genere effective non possunt propter rerum materialium aut virorum ordinatorum inopiam vel propter suam nimiam extensionem geographicam aut indolem particularem aliquorum christifidelium (sicut sunt e. g. exsules et migrantes). Ut omnes huiusmodi paroeciae sint revera communitates christifidelium, auctoritates ecclesiales locales haec fovere debent: a) Adaptationem structurarum paroecialium iuxta flexibilitatem amplam Iure Canonico concessam, promovendo imprimis participationem responsabilitatum pastoralium ex parte laicorum. b) Parvas communitates ecclesiales basicas vel viventes quae appellantur ubi fideles Verbum Dei inter se communicare possint et in servitio et amore exprimere; hae communitates sunt verae expressiones communionis ecclesialis et centra evangelizationis, in communione cum suis pastoribus” (Propositio 11). Ad renovandas paroecias et ad meliorem eorum operam efficacioremque reddendam oportet foveantur, etiam ex instituto, formae mutui operis inter diversas paroeclas eiusdem territorii.

27. Necesse est propius nunc inspicere in ipsam laicorum christifidelium communionem et participationem in paroeciae vitam. Atque in eo sensu est imprimis excitanda omnium christifidelium laicorum, virorum et mulierum, attentio versus Concilii verissimum, significans et stimulans monitum; sic enim dicitur in Decreto de apostolatu laicorum: “Intra communitates Ecclesiae eorum actio tam necessaria est ut sine ea ipse pastorum apostolatus plenum suum effectum assequi plerumque nequeat” (Apostolica Actuositatem, 10). Huiusmodi assertio, procul dubio radicalis, intellegenda haud minus evidenter est sub luce “ecclesiologiae communionis”, nam ministeria et charismata, cum sint inter se diversa sed invicem complentia, sunt omnia, pro suo quaeque modo, ad Ecclesiae augmentum pernecessaria.

Persuasum semper magis habeant christifideles laici ipsorum apostolicam navitatem peculiarem sensum in paroecia assumere. Idque denuo in lucem perduxit ipsum Concilium cum ex auctoritate asseruit: “Paroecia exemplum perspicuum apostolatus communitarii praebet, omnes quotquot ibi invenit diversitates humanas in unum congregans et Ecclesiae universalitati inserens. Assuescant laici intime cum sacerdotibus suis uniti in paroecia operari; problemata propria ac mundi et quaestiones ad salutem hominis spectantes, collatis consiliis examinanda et solvenda ad communitatem Ecclesiae afferre; omnique incepto apostolico et missionali suae familiae ecclesiasticae adiutricem operam pro viribus navare” (Ibid.).

Haec Concilii admonitio, ut pastoralia problemata, omnium “collatis consiliis”, perpendantur atque solvantur, non aliter adaequatam et structuralem viam deteget nisi per sinceram, amplam atque resolutam aestimationem Consiliorum pastoralium paroecialium, de quibus Patres Synodales, iusta quidem perseverantia, locuti sunt (Cfr. Propositio 10).

Ut res hodie sese habent, plurima a christifidelibus laicis fieri possunt vel debent, quo vera communio ecclesialis intra ipsorum paroecias augeatur, immo quo denuo excitetur missionarius zelus relate ad non credentes vel ad eos qui, licet credentes, praxim christianae vitae vel dereliquerunt vel fere extinxerunt.

Ceterum, cum paroecia sit ipsa Ecclesia, media inter hominum domicilia, dicenda est vivere et operari alte inserta in hominum societatem et intime eorum desideria et dramata participans. Saepe autem contingit ut socialis contextus, praesertim in quibusdam nationibus vel ambitibus, violenter per disgregationis et “deshumanizationis” vires concutiatur; inde emergit homo pessumdatus et quasi errabundus, licet desiderium alte impressum retineat experiendi humaniores et magis fraternas ad invicem relationes. Cui desiderio venire obviam poterit paroecia, si per vivam christifidelium laicorum participationem cohaerens restat suae pristinae vocationi et missioni, quae eo tendit ut ipsa in mundo sit “locus” credentium communionis et simul “signum” et “instrumentum” vocationis omnium ad eandem communionem utque denique domus patens omnibus serviendo maneat aut, ut Ioannes XXIII dicere malebat, vici fons (la fontana del Villaggio) ad quem omnes vici incolae accedant sitibundi.

28. Christifideles laici una cum sacerdotibus et utriusque sexus religiosis unum Dei Populum et Christi Corpus efformant.

Quod autem christifideles “membra” sint Ecclesiae minime detractio est rei qua eorum unusquisque aliquid “unicum atque irrepetibile” est; immo id ipsum promovet atque tuetur profundiorem sensum unicitatis atque irrepetibilitatis, quatenus fons est varietatum et divitiarum pro universa Ecclesia. Eo autem sensu Deus unumquemque in Christo vocat proprio atque inaequivoco nomine. Domini vocatio: “Ite et vos in vineam” ita censenda est velut si personam quamque alloquatur: “Veni et tu in vineam meam”.

Ita fit ut unusquisque, prout unicus est atque irrepetibilis, prout ipse est et operatur, possit sese offerre in servitium et augmentum communionis ecclesialis, pari modo ac, ut singulus est, accipit ac suas facit communes universae Ecclesiae divitias. Haec est enim “Sanctorum Communio” quam fidei formulam recitantes confitemur: bonum omnium fit uniuscuiusque bonum et singulorum bonum fit omnium bonum. “In sancta Ecclesia, scribit Sanctus Gregorius Magnus, unusquisque et portat alterum et portatur ab altero” (S. GREGORII MAGNI Hom. in Ez., II, I, 5: CCL 142, 211).

Est autem omnino necessarium ut christifidelium laicorum unusquisque indesinenter sentiat se esse “Ecclesiae membrum”, cui proinde concreditum est originale munus, cui neminem alium substituere valet, neminem autem delegare, pro omnium bono sustinendum. Quae si ita sunt, plenum habet sensum conciliaris illa assertio circa absolutam necessitatem apostolatus singularum personarum: “Apostolatus a singulis peragendus, ex fonte vitae vere christianae abundanter profluens (Cfr. Io. 4, 14) primordium est et condicio omnis apostolatus laicorum, etiam consociati, nec quidquam pro eo substitui potest. Ad huiusmodi apostolatum, semper et ubique proficuum, sed in quibusdam adiunctis unice aptum et possibilem, omnes laici, cuiusvis condicionis, vocantur coque obligantur, etsi deest eis occasio vel possibilitas in associationibus cooperandi” (Apostolicam Actuositatem, 16).

In hoc ergo personali apostolatu reponuntur copiosissimae divitiae quae detegendae nihilominus sunt, ut per eas dynamismus missionarius uniuscuiusque laici christifidelis augeatur. Per huiusmodi apostolatum propagatio Evangelii fieri potest modo maxime capillari, cum pervenire queat in quoscumque locos et sedes, ubi quotidiana et concreta laicorum vita evolvitur. Agitur praeterea de permanenti quadam irradiatione, quippe quae coherentiam continuam consequatur qua vita personalis ad fidem refertur. Sicuti agitur etiam de irradiatione peculiariter efficaci, quandoquidem inter fratres in ipsa plena conditionum vitae participatione, in qua idem est labor, eaedem difficultates, una atque eadem spes, christifideles laici penetrare valent in vicinorum, amicorum vel collegarum cor, idque dilatare in universaliorem rerum conspectum, in profundiorem ipsius exsistentiae sensum: communionem nempe cum Deo et inter homines.

29. Ecclesialis communio, quae iam praesens est et operatur in singulorum actione, specificam nanciscitur sui expressionem quoties christifideles laici consociatim operantur, id est, in actione solidali quam exsequnntur vitae et missioni Ecclesiae ratione responsabili adhaerentes.

Hisce novissimis temporibus haec christifidelium laicorum ratio sese in operando aggregandi peculiares quasdam nacta est formas specialis varietatis et alacritatis. Nam si decurrente Ecclesiae historia haec christifidelium aggregatio quodammodo semper viguit, ut ostendunt adhuc diversae confraternitates, tertii ordines, sodalitia omne genus, eadem recentioribus temporibus peculiaribus incrementis aucta est, subnascentibus atque sese multifariam diffundentibus aggregationis exemplis: associationibus, coetibus, communitatibus, motibus. Loqui valemus de nova quadam aggregationum temperie apud christifideles laicos, quandoquidem “hodie iuxta traditas associationes, et saepe ex ipsarum radicibus orti, novi alii motus novaque germinant sodalitia, specie et scopo peculiaribus: tam grandis est thesaurus et multiformitas vivium quas Spiritus in ecclesiali contextu, alit, tam varium quoque est ingenium tamque varia generositas nostrorum laicorum christifidelium ad novas res ineundas” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad precationem «Angelus», 2, die 23 aug. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 240).

Hae laicorum aggregationes sese proferunt varia ratione, videlicet exteriore forma, viis et methodis educativis, operandi provincia, aliae ab aliis valde diversas. Reperiunt nihilominus lineas amplae et profundae convergentiae in finalitate quae eas urget scilicet in responsabili participatione in Ecclesiae missione, offerendi nempe Christi Evangelium tamquam spei fontem, quo et homo et ipsa societas renoventur.

Hic autem christifidelium laicorum impulsus sese spiritualium et apostolicarum rationum causa aggregandi e vario fonte scatet variisque respondet necessitatibus: exprimit imprimis socialem personae humanae naturam; dein obviam fit necessitati amplioris et efficacioris operandi rationis. Ceterum si quid “per culturam” moveri potest, idque fons est et stimulus, sed pariter fructus et signum cuiuslibet alterius mutationis in rerum ambitu atque in hominum societate, id non per singulorum dumtaxat opus exsurgit, sed praesertim per quoddam velut “sociale subiectum”, per coetum scilicet, per communitatem, per consociationem aliquam vel “motum”. Atque haec peculiariter vera reperiuntur in hac nostra societate quam pluralisticam utique dicimus et divisam, et ita sese ipsa in plurimis mundi partibus ostendit, coram problematibus quae difficilia et implexa facta sunt. Aliunde vero, et praesertim in saecularizato hoc mundo, hae diversae aggregationis formae adiutorio esse validissimo possunt quo multi ad christianam vitam magis Evangelii exigentiis consonam missionarium atque apostolicum zelum perveniant.

Praeter haec vero motiva, altior ratio, quae christifidelium laicorum aggregationem probat et postulat, ordinis est theologici: est enim ratio ecclesiologica, ut aperte agnoscitur a Concilio Vaticano II, quod in apostolatu associato reperit “signum communionis et unitatis Ecclesiae in Christo” (Apostolicam Actuositatem, 18).

Est “signum” quod exhibendum est in relationibus “communionis” idque tum intra tum extra varias aggregationis formas in ampliore contextu communitatis christianae. Adspectus ipse ecclesiologicus, de quo supra, explicat hinc “ius” sese aggregandi quod christifidelium laicorum proprium est, hinc vero necessitatem “criteriorum” per quae de authenticitate ecclesiali harum formarum aggregationis discerni possit.

Nam agnoscenda imprimis est in Ecclesia christifdelium laicorum libertas sese consociandi, quod verum et proprium ius est, non a quadam auctoritatis “concessione” proveniens, sed quod ab ipso scatet Baptismo, cum id sit sacramentum quod christifideles laicos convocat ad active participandum in communione et missione Ecclesiae. Atque de hac re explicite ac dilucide asserit Concilium: “Debita cum auctoritate ecclesiastica relatione servata, ius est laicis consociationes condere et moderari conditisque nomen dare” (Ibid. 19; cfr. etiam ibid. 15; Lumen Gentium, 37). Ad verbum novissimus Codex sonat: “Integrum est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur consociationes ad fines caritatis vel pietatis, aut ad vocationem christianam in mundo fovendam, utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos” (Codex Iuris Canonici, can. 215).

Agitur ergo de libertate quam ecclesiastica auctoritas et agnoscit et tuetur, quaeque semper et tantummodo in communione cum Ecclesia exercenda est; hoc vero sensu christifidelium laicorum ius sese consociandi apparet ut essentialem dicens relationem ad vitam communionis et ad missionem ipsius Ecclesiae.

30. Atque est in prospectu communionis et missionis Ecclesiae, non vero in oppositione ad libertatem sese consociandi, ubi intellegitur tandem necessitas illa criteriorum quae et perspicua et praecisa sint quaeque valeant ad discernendas et agnoscendas huiusmodi laicales aggregationes. Ipsa dicuntur “criteria ecclesialitatis”.

Ut fundamentalia igitur criteria ad discernendum de quavis christifidelium laicorum aggregatione in Ecclesia haec cumulative recenseri valent:

- Si primae dantur partes vocationi cuiusvis christifdelis ad sanctitatem, quae manifestatur “in gratiae fructibus quos Spiritus in fidelibus producit” (Lumen Gentium, 39), qui sic excrescunt ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem (Cfr. ibid. 40).

In eo sensu, quaelibet laicorum christifidelium aggregatio provocatur ut sit en Ecclesia semper maius sanctitatis instrumentum, fovens sic atque extollens “intimiorem unitatem inter vitam practicam membrorum et eorum fidem” (Apostolicam Actuositatem, 19).

- Responsabilitas confitendi fidem catholicam, ob quam christifideles veritatem recipiunt atque proclamant circa Christum, circa Ecclesiam et circa hominem, obsequentes Ecclesiae magisterio, quod illam authentice interpretatur. Propterea quaelibet christifidelium laicorum aggregatio locus evadere debet proprius proclamationi et propositioni fidei, nec non educationi ad ipsam in tota sua plenitudine.

- Testimonium communionis solidae atque bene acceptae in filiali relatione ad Romanum Pontificem, qui est “perpetuum ac visibile principium et fundamentum” unitatis Ecclesiae universalis (Lumen Gentium, 23), et ad Episcopum, unitatis perpetuum ac “visibile principium et fundamentum” (Ibid.) ecclesiae particularis, dum et “omnium formarum apostolatus in Ecclesia mutua aestimatio” exigitur (Apostolicam Actuositatem, 23).

Communio cum Papa et Episcopo exprimenda est per fidelem disponibilitatem tum in eorum doctrina accipienda tum in eorum pastoralibus normis exsequendis. Exigit praeterea ecclesialis communio ut agnoscatur legitima formarum aggregationis christifidelium laicorum pluralitas in Ecclesia et simul ut earundem vigeat disponibilitas ad mutuam inter sese collaborationem.

- Conformitas et participatio ad Ecclesiae finem apostolicum, participatio “scilicet in ordine ad homines evangelizandos et sanctificandos eorumque conscientiam christiane efformandam ita ut varias communitates variosque ambitus spiritu Ecclesiae imbuere valeant” (Apostolicam Actuositatem, 20).

Hoc prospectu requiritur ab omni aggregationis forma christifidelium laicorum et ab unaquaque earum zelus missionarius qui ex iisdem magis in dies efficiat subiectum novae evangelizationis.

- Ut conentur praesentes fieri in humana societate, ita ut, sub luce doctrinae socialis Ecclesiae, integrali hominis dignitati inservire satagant.

Sub hoc respectu christifidelium laicorum aggregationes evadant totidem vivi fluxus participationis et solidarietatis in nanciscendis intra ipsam societatem conditionibus magis ac magis iustitiae et fraternitati propioribus.

Criteria fundamentalia hucusque exposita confirmari valent per concretos fructus, qui vitam et operam diversarum associationum subsequuntur, quales sunt: renovatus orationis gustus, contemplatio, liturgiae et sacramentorum amor, conatus excitandi vocationes ad christianum coniugium, ad ministeriale sacerdotium, ad vitam consecratam; disponibilitas ad suscipiendam collaborationem cum inceptis et activitatibus Ecclesiae, in ambitu tum locali tum etiam nationali vel universali; catechetica navitas et simul paedagogica praeparatio pro christifidelium institutione; nisus ut praesentia christiana fiat in omni vitae socialis ambitu, nec non institutio et provectio operum caritatem foventium, culturam et spiritum; spiritus neglectus divitiarum et evangelicae paupertatis, unde liberalior erga omnes caritas exsurgat; conversio ad cristianam vitam et reditus eorum baptizatorum ad communionem qui “longinque” abierant.

31. Ecclesiae Pastores, quantumvis possibilibus et intellegilibus difficultatibus premantur, quae ex quibusdam aggregationis formis vel ex novarum formarum praestantia obvenire poterunt, non propterea recedere a servitio propriae auctoritatis queunt, non solum propter bonum Ecclesiae sed etiam propter ipsarum laicorum christifidelium associationum bonum. Propterea necesse est comitentur hoc opus discretionis, consociationes christifidelium laicorum ita ducendo et provehendo, ut ipsae in communione et missione Ecclesiae indesinenter excrescant.

Ceterum opportunum videtur ut nonnullae e novissimis consociationibus vel motibus, propter ipsarum diffusionem saepe nationalem vel etiam internationalem, officialem obtineant agnitionem, id est, explicitam habeant adprobationem a competente auctoritate ecclesiastica. In hunc sensum iam Concilium ipsum asseruerat: “Varios quidem modos relationum ad Hierarchiam apostolatus laicorum admittit secundum varias eiusdem apostolatus formas et obiecta . . . Quaedam laicorum apostolatus formae, variis quidem modis, ab Hierarchia explicite agnoscuntur. Potest insuper ecclesiastica auctoritas, propter exigentias boni communis Ecclesiae, ex consociationibus et inceptis apostolicis immediate finem spiritualem intendentibus, aliqua eligere et particulari modo promovere in quibus specialem assumit responsabilitatem” (Apostolicam Actuositatem, 24).

Inter varias laicorum formas apostolicas, quae peculiarem habent ad Hierarchiam relationem, Synodales Patres explicite commemoraverunt varia movimenta et associationes Actionis Catholicae in quibus “organica stabilique forma laici libere consociantur sub Spiritus Sancti motione in communione cum episcopo et cum presbyteris ut, modo eorum vocationis proprio, peculiari methodo totius christianae communitatis incremento ac pastorali intento atque evangelicae animationi totius vitae ambitus fideliter atque operose deserviant” (Propositio 13).

Ad Pontificium Consilium pro Laicis autem munus delatum est redigendi elenchum earum associationum, quae officialem habent Sanctae Sedis approbationem, et simul definiendi, cum Pontificio Consilio ad Unitatem Christianorum Fovendam, quibus conditionibus approbari possit consociatio oecumenica cuius maior pars membrorum catholica est, minor autem pars acatholica, et in quibus casibus iudicium positivum dari nequeat (Cfr. Propositio 15).

Omnes autem, Pastores et christifideles, fovere atque alere tenemur vincula atque fraternas aestimationis, affabilitatis atque collaborationis relationes inter varias laicorum sese aggregandi formas. Hoc dumtaxat modo donorum ac charismatum divitiae, quas Dominus offert, poterunt fecunde et ordinate conferre ad communis domus aedificationem: “Ad solidalem enim aedificationem domus communis necessarium praeterea est ut, posito omni antagonismi et contentionis spiritu, mutua aestimatione potius certemus (Cfr. Rom. 12, 10) praevenientes invicem in affectu ac collaborationis voluntate, per patientiam, procul prospicientes, ad ea sacrificia dispositi quae aliquando hoc secum ferre poterit” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio Laureti in Piceno, ad Italiae episcopos, quosdamque presbyteros et laicos simul congregatos habita, die 11 apr. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 1 (1985) 998).

Rursum ad Iesu verba redeamus: “Ego sum vitis, vos palmites” (Io. 15, 5) ut gratias Deo agamus ob ingens communionis ecclesialis donum, quo reflectitur in tempore aeterna illa atque ineffabilis communio amoris quae viget in Uno et Trino Deo. Huiusce doni conscientiam comitari faciamus forti responsabilitatis sensu; quandoquidem sicuti evangelicum talentum, huiusmodi est donum, quocum necesse sit negotia agamus in vita crescentis communionis.

Responsabiles autem fieri de dono communionis idem valet imprimis ac suscipere debellandam esse quantamlibet tentationem divisionis et oppositionis, quae christianorum vitae ac zelo apostolico insidiatur. Quae olim, dolens atque animo turbatus, Paulus exclamaverat: “Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “Ego quidem sum Pauli”, “Ego autem Apollo”, “Ego vero Cephae”, “Ego autem Christi”. Divisus est Christus?” (1 Cor. 1, 12-13) personant etiam nunc veluti improbatio qua denuntiantur “Corporis Christi lacerationes”.

Resonent e contra tamquam suadentiora consilia illa ipsius Apostoli verba: “Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia” (1 Cor. 1, 10).

Atque ita fiet ut communionis ecclesialis vita signum mundo evadat et vis trahens, quae homines ducat ad credendum in Christum: “Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti” (Io. 17, 21). Sic communio, dum se missioni aperit, ipsa fit missio.  

CAPUT III  

32. Biblicam vitis et palmitum imaginem resumamus, ex qua illico et sponte ad fecunditatis et vitae considerationem impellimur Quandoquidem in vite radicati et in ea vivificati, palmites fructum afferre cientur, prout in sacro eloquio legimus: “Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert multum fructum” (Ibid. 15, 5). Fructum ferre vitae christianae et ecclesialis pondus essentiale est ac propterea quicumque fructum non affert, in communione non manet: “Omnem palmitem in me non ferentem fructum, (Pater meus) tollit eum” (Ibid. 15, 2).

Haec vero communio cum Iesu, a qua christifidelium communio inter se scaturit, necessaria conditio est ut quis fructum afferat, “quia sine me nihil potestis facere” (Ibid. 15, 5). Quapropter communio cum aliis electissimus est fructus, quem palmites gignere possunt; ipsa enim Christi eiusque Spiritus donum est.

Cum ergo communio communionem generet, ex sua ipsius natura communionem missionariam gignit, docente Iesu discipulos suos: “Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat” (Io. 15,16).

Communio et missio penitus inter se coniuguntur, ac ita inter se perfunduntur atque obstringuntur ut ipsa communio fons missionis et fructus habenda sit, ac propterea ita communio missionaria est sicut et missio ad communionem destinatur. Unus est idemque Spiritus qui Ecclesiam convocat et unit idemque eam ad praedicandum Evangelium “usque ad ultimum terree” (Act. 1, 8) mittit. Ecclesia vero, quod ad se attinet, novit communionem veluti donum acceptam universali destinatione potiri. Identidem Ecclesia universo generi humano ac singulis hominibus tribuendum esse percipit donum, quod accepit a Spiritu Sancto qui in cordibus credentium effundit caritatem Iesu Christi, mirabilem vim internae unitatis et simul exterioris propagationis. Ecclesiae vero missio ex ipsa sui natura oritur prout Christus eam statuit, scilicet ut “signum et instrumentum . . . totius . . . generis humani unitatis” (Lumen Gentium, 1). Quae quidem missio eo tendit ut omnes agnoscant atque experiantur “novam” communionem, quae ex Filio Dei homine facto in mundi historiam intravit. Huc facit Ioannis evangelistae testimonium qui stabili sententia beatificum finem toti Ecclesiae missioni applicandum determinat aiens: “quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Padre et cum Filio eius Iesu Christo” (1 Io. 1, 3).

Attenta ergo Ecclesiae missione, Dominus christifdelibus laicis in communione cum ceteris membris Populi Dei magnam responsabilitatis committit partem, sicut Concilii Vaticani II Patres agnoverunt: “Pastores enim sacri probe norunt quantum laici ad bonum totius Ecclesiae conferant. Sciunt enim Pastores se a Christo non esse institutos, ut totam missionem salvificam Ecclesiae versus mundum in se solos suscipiant, sed praeclarum munus suum esse ita pascere fideles eorumque ministrationes et charismata ita recognoscere, ut cuncti suo modo ad commune opus unanimiter cooperentur” (Lumen Gentium, 30). Haec quidem agnitio, tam clare ac tam vivide succrescens, in omnibus Synodi enituit laboribus.

33. Cum vero laici membra Ecclesiae sint, vocationem ac missionem adipiscuntur, ut Evangelii nuntiandi praecones efficiantur; huic operi navando idonei fiunt ac destinantur per initiationis christianae sacramenta et per Spiritus Sancti dona.

Huc faciunt Concilii Vaticani Secundi perspicuae et densae sententiae: “Utpote participes muneris Christi sacerdotis, prophetae et regis, laici suas partes activas habent in Ecclesiae vita et actione . . . Ipsi enim, actuosa participatione vitae liturgicae suae communitatis nutriti, sollicite partes agunt in eisdem operibus apostolicis; homines longe fortasse versantes, ad Ecclesiam adducunt; in verbo Dei tradendo, praesertim catechetica institutione, impense cooperantur; oblata sua peritia curam animarum et etiam administrationem bonorum Ecclesiae efficaciorem reddunt” (Apostolica Actuositatem, 10).

Quare integra Ecclesiae missio, cuius historicum iter gratia et Iesu Christi imperio enodatur, in ipsa evangelizatione coalescit et ostenditur: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae” (Marc. 16, 15); “et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Matth. 28, 20). Consonant Pauli VI verba: “Evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 14).

Ex ipsa enim evangelizatione Ecclesia erigitur atque conflatur veluti fidei communio, pressius veluti communitas quae Verbo Dei adhaerens fidem profitetur, quae in sacramentis eam celebrat eamque in caritate, quae moralis et christianae exsistentiae anima est, vivit. Etenim “bonus nuntius” eo spectat ut in hominum corde et in eorum vita conversionem et adhaesionem Christo Iesu Servatori et Domino personalem cieat; praeterea ad Baptismum et ad Eucharistiam disponit atque in proposito et adeptione novae vitae iuxta Spiritum exercendae solidatur.

Equidem mandatum Iesu: “Euntes praedicate evangelium” sua vi perpetuo viget ac inoccidue urget; verumtamen praesens rerum conditio, non solum in mundo sed in pluribus quoque Ecclesiae partibus, omnino requirit ut Christi verbo promptius ac magis dilatato corde obtemperetur; quivis discipulus ita in sua ipsius persona interpellatur, ut nullus se in proprio responso eliciendo retrahere possit: “Vae enim mihi est, si non evangelizavero!” (1 Cor. 9, 16).

34. Integrae regiones nec non nationes in quibus anteacto tempore religio et vita christiana florebant, quae vivacis ac operosae fidei communitates excitabant, nunc rebus adversis premuntur ac non raro radicitus sunt transformatae, gliscentibus indifferentismo, saecularismo et atheismo. Agitur praesertim de regionibus et nationibus “Primi Mundi” qui dicitur, in quibus oeconomica prosperitas et consumendarum rerum cupiditas, quamquam etiam terribilibus paupertatis et miseriae adiunctis commixtae, inhiant ac proclamant ita esse vivendum “etsi Deus non daretur”. At religiosa indifferentia et practica Dei completa negligentia ad vitae quaestiones licet graviores exsolvendas non minus affligunt animum nec minus videntur evertentes quam proclamatus atheismus; ipsa namque christiana fides, quamquam in aliquibus traditis moribus vel ritibus subsistit, pedetemptim ab ipsis vitae supremis momentis veluti in nascendo, in patiendo et in moriendo disiungitur. Exinde quaestiones ac formidanda aenigmata exoriuntur, quae, quolibet suo responso privata, homines nostrae aetatis exponunt vel inconsolabili frustrationi vel insano desiderio vitam ipsam humanam adimendi, quae easdem tales quaestiones proponit.

In aliis vero religionibus vel nationibus, ubi adhuc modo vivido pietatis ac religiositatis christianae popularis servantur traditiones, hoc morale ac spirituale partrimonium, prementibus multiplicibus causis, inter quas saecularizatio et sectarum diffusio recensendae sunt, periculum subversionis patitur. Quare solummodo nova evangelizatio limpidum ac profundum fidei incrementum firmare potest, quod ex his traditionibus vim authenticae efficiat libertatis.

Utique consortium humanum spiritu christiano ubique denuo imbuendum est. Id tamen possibile erit, si christianus communitatum ipsarum ecclesialium contextus, quae his in regionibus et nationibus degunt, renovetur.

Nunc autem christifideles laici, cum munus propheticum Christi participent, plene in hoc Ecclesiae implicantur officio; eorum enim praesertim erit testari quomodo christiana fides responsum constituat unice plene validum, ab omnibus plus minusve conscie agnitum et invocatum, ad quaestiones et exspectationes, quas vita ipsa homini et societatibus imponit singulis. Quod quidem fieri poterit si christifideles laici hiatum inter Evangelium et vitam in seipsis superare valeant, in quotidianis familiae navitatibus, in labore et in societate unitatem vitae componentes, quae in Evangelio lucem et vim pro sua plena invenit adimpletione.

Omnibus ergo hominibus nostrae aetatis iterum supplicem pandimus clamorem quo nostrum pastorale munus suscepimus: “Nolite timere! Aperite, immo plene aperite portas Christo! Eius salvificae potestati Civitatum fines aperite, pariterque oeconomica systemata et politica, culturae ac civilitatis et progressionis extensas provincias. Nolite timere! Christus scit “quid sit in homine”. Ipse solus novit! Homines tam saepe hodie nesciunt quid intus, quid in intima mente, in intimo corde ferant; pariterque de significatione vitae in terris degendae incerti sunt, ita ut dubiis pluribus oppressi in desperationem dilabuntur. Sinite, quaeso, vosque supplico ac humilitate et fiducia rogo, sinite Christum loqui hominibus. Ipse solus verba vitae habet, utique! vitae aeternae” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in foro Sancti Petri, initio ministerii Supremi catholicae Ecclesiae Pastoris, 5, die 22 oct. 1978: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, I (1978) 38 s).

Adaperire portas Christo, Illum intra propriam recipere humanitatem minatur minime homini; e contrario, tamquam unica patet via si cupimus hominem ipsum in sua veritate agnoscere eiusque virtutem exaltare.

Practica compositio Evangelii cum vitae officiis quotidianis ex parte christifidelium laicorum splendidum erit et efficax testimonium de eo quod non pavor, sed inquisitio Christi atque ad Illum adhaesio elementa sunt decisiva ut homines vivant, crescant ac modi novi magis humanae dignitati constituantur conformes.

Homines a Deo amantur! Ecce simplicissimus ac perturbans nuntius, cuius Ecclesia hominibus debitrix est; ecce verbo et vita quae christifideles possunt ac debent elata voce nuntiare: Deus amat te! Christus pro te venit! Tibi Christus “via et veritas et vita” (Io. 14, 6) est.

Huiusmodi nova evangelizatio, non solum pro singulis facta personis, sed etiam pro universis hominum coetibus ex rerum conditionibus, circumstantiis et humano cultu diversis, destinatur ad maturiores ecclesiales communitates formandas, in quibus nempe fides irradiet et re prodeat tota sua vi ac significatione adhaesionis personae Christi Eiusque Evangelio, accessus et communionis sacramentalis ad Illum, exsistentiae in caritate et servitio peractae.

Quapropter laici Christifideles suam partem habent ad tales communitates formandas non solum eorum ipsorum actuosa ac responsabili participatione in vita communitaria, atque adeo eorum insubstituibili testimonio, verum etiam zelo ac missionaria navitate erga quotquot nondum credunt vel secundum fidem in Baptismo receptam non amplius vivunt.

Relate ad novas generationes, christifideles laici, ordinata chatechesis opera, illis pretiosum offerre debent subsidium. Synodales Patres grato animo catechistarum laborem efferentes, momentum illorum agnoverunt; ipsi enim “magni ponderis muneribus funguntur in ecclesialium communitatum animatione” (Propositio 10). Quamquam enim parentes christiani, ad hoc per Matrimonii Sacramentum capaces affecti, primi ac veluti indelegabiles catechistae quorum filiorum habendi sunt, omnes revera conscii esse debemus de “iure” quod unicuique baptizato inest ut ipse erudiatur, educetur atque in fide et vita christiana manuducatur.

35. Dum vero Ecclesia vividius percipit se nunc urgeri ad novam evangelizationem apparandam, nequit tamen ipsa renuntiare perenni muneri Evangelium ferendi omnibus, qui hodie plura decies centena virorum mulierumque millia sunt, qui nondum Christum hominum Redemptorem agnoscunt. Hoc autem est munus specifice missionarium quod Iesus Ecclesiae suae contulit ac quotidie confert.

In qua rerum provincia laicorum navitas, etsi numquam defecerit, hodie magis necessaria atque praestantissima apparet; reapse Domini adhortatio “Ite in mundum universum” non desinit excitare complures fervidos laicos qui incunctanter vitae circumstantias, laborem, regionem vel patriam relinquunt suas et regiones missionarias saltem ad tempus capessunt. Coninges quoque christiani, Aquilam et Priscillam imitati (Cfr. Act. 18; Rom. 16, 3 s), per suam navam in territoriis missionum praesentiam, confortans exhibent testimonium vehementis amoris Christi et Ecclesiae. Vera habenda est etiam praesentia missionaria illorum qui, variis de causis in regionibus vel ambitibus viventes ubi Ecclesiae implantatio adhuc desideratur, fidem suam testantur.

Verumtamen problema missionarium hodie Ecclesiam compellit tali quidem amplitudine ac gravitate, ut solum vere solidalis assumptio propriarum responsabilitatum ex parte omnium Ecclesiae membrorum, tam singillatim quam communiter consideratorum, spem excitare valeat fore ut efficacior responsio proferatur.

Concilii Vaticani II Ecclesiis particularibus invitatio integram vim suam adhuc retinet, immo vero generaliorem firmioremque assensum postulat, ut “cum Ecclesia particularis universalem Ecclesiam quam perfectissime repraesentare teneatur, probe noscat se ad eos quoque qui in Christum non credentes . . . esse missam” (Ad Gentes, 20; cfr. etiam ibid. 37).

Ecclesia hodie grandiore passu in evangelizatione procurrere debet, debetque novum historicum gressum, dilatatis missionariis inceptis, ingredi. In hoc orbe terrarum, ubi distantiae minuunt et mundum faciunt angustiorem, ecclesiales communitates mutuis vicibus inter se colligari debent, vires opesque commutare, simul consociari in communi et unico munere Evangelium nuntiandi et vivendi. Uti synodales Patres asseruerunt: “Iuniores sic dictae Ecclesiae opus habent robore antiquarum, sicut et hae testimonio et impulsu iuniorum, ita ut singulae Ecclesiae accipiant de divitiis aliarum Ecclesiarum” (Propostio 29).

In hoc novo gressu, ad Ecclesiae plantationem non solum cleri localis verum etiam maturioris et conscii laicatus formatio in iunioribus Ecclesiis veluti essentiale ac primarium elementum habenda est (Cfr. Ad Gentes, 21). Itaque fiet ut ipsae communitates evangelizatae in novas regiones mundi impellantur, ut et ipsae munus nuntiandi et testificandi Evangelium Christi adimpleant.

Christifideles laici vitae exemplo atque actuositate favere possunt melioribus relationibus inter diversarum religionum asseclas, prouti opportune Patres synodales monuerunt: “Ubique terrarum hodie Ecclesia vivit in medio gentium variarum religionum . . . Omnes fideles, speciatim laici qui vivunt in medio populorum aliarum religionum, sive in nativa regione viventium, sive migrantium, debent esse omnibus iis signum Domini et Ecclesiae eius, modo apto circumstantiis vitae uniuscuiusque loci. Dialogus inter religiones partem habet praeeminentem, quia ducit ad amorem et respectum mutuum, tollit, vel saltem minuit, praeiudicia inter asseclas diversarum religionum et unitatem et amicitiam inter populos promovet” (Propositio 30 bis).

Ad mundum evangelizandum ante omnia evangelizatores requiruntur. Quapropter omnes, praesertim familiae christianae, sentiamus oportet responsabilitatem circa ortum et maturationem vocationum specifice missionalium tum sacerdotalium et religiosarum tum laicalium, omnibus adhibitis subsidiis opportunis, quin privilegiatum orationis medium umquam negligatur iuxta Domini Iesu verba: “Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam” (Matth. 9, 37-38).

36. Ecclesia, in virtute Spiritus Sancti accipiens et annuntians Evangelium, communitas fit evangelizata et evangelizans ac sane propterea hominum ancilla evadit; in ea christifideles laici missionem participant personae et societati serviendi. Ecclesia profecto veluti finem sibi maximum praestituit Dei Regnum cuius ipsa “in terris germen et initium constituit” (Lumen Gentium, 5) et exinde ad glorificationem Patris integre consecratur, tamen Regnum plenae liberationis et totius salutis hominibus fons est; Ecclesia ergo cum ipsis ambulat et vivit et cum eorum historia in solidum intime reapse conectitur.

Cum vero munus acceperit Dei mysterium, quod in Christo Iesu emicat, mundo pandendi, eadem ratione Ecclesia homirem homini revelat, sensum eius exsistentiae illuminat, eumque ad integram sui ipsius et suae destinationis veritatem adducit (Cfr. Gaudium et Spes, 22). Sub hoc aspectu, vi suae ipsius evangelizandi missionis, Ecclesia ad hominibus serviendum vocatur. Huiusmodi servitium fundatur ultime in illo mirabili et trepido eventu: “Filius Dei incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit” (Ibid.).

Qua de causa “homo est prima veluti via quam Ecclesia in suo munere implendo emetiatur oportet, ille est prima praecipua Ecclesiae via, quam ipse Christus aperuit, quaeque per mysterium Incarnationis et Redemptionis constanter transit” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 14).

Ita prorsus hac ratione iterum ac singulari claritate et vi in suis diversis documentis Concilium Vaticanum II edixit. Rursus igitur apprime clarum Constitutionis “Gaudium et Spes” textum legamus: “Ecclesia, quidem, proprium suum finem salutarem persequens, non solum vitam divinam cum homine communicat, sed etiam lumen eius repercussum quodammodo super universum mundum fundit, potissimum per hoc quod personae humanae dignitatem sanat et elevat, humanae societatis compaginem firmat, atque cotidianam hominum navitatem profundiori sensu et significatione imbuit. Ita Ecclesia per singula sua membra et totam suam communitatem multa se conferre posse credit ad hominum familiam eiusque historiam humaniorem reddendam” (Gaudium et Spes, 40).

In hoc munere adimplendo pro hominum familia, cuius tota Ecclesia responsabilis est, locus peculiaris christifidelibus laicis competit propter eorum “indolem saecularem”, ex qua suis rationibus propriis, in quibus substitui non possunt, ad animationem ordinis temporalis devinciuntur.

37. Cuiusvis personae humanae inviolabilem dignitatem denuo agnoscere atque efficere ut alii eam iterum agnoscant essentiale, immo, quodammodo, centrale et unificans officium constituit pro servitio humanae familiae tribuendo, ad quod Ecclesia, et in ea christifideles laici, vocantur.

Nam inter omnes terrigenas creaturas, solus homo est “persona” subiectum conscium et liberum et hac ipsa ratione “centrum et culmen” omnium rerum quae in terra sunt (Cfr. ibid. 12).

Personalis dignitas bonum excellentissimum est quod homo possideat, vi cuius totius mundi materialis valorem transcendit. Verbum Iesu: “Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae?” (Marc. 8, 36) complectitur anthropologice splendidam ac efficacem sententiam: homo valet non ex eo quod “habet”, etiamsi universum possideret!, sed ex eo quod “est”. Non tam bona mundi valent, quam bonum personae, bonum quod ipsa persona est.

Personae dignitas totum suum fulgorem irradiat, cum eius origo ac finis spectantur; homo enim a Deo ad eius imaginem et similitudinem creatus est et a pretiosissimo Christi sanguine redemptus, ipse ad vocationem appellatur, qua “filius in Filio” ac vivum Spiritus templum sit, atque ad aeternam communionis beatificae cum Deo vitam destinatur; qua de causa quaelibet dignitatis personalis violatio in conspectu Dei ad ultionem clamat atque in hominis Creatorem offensio censenda est.

Humana creatura vi suae personalis dignitatis semper valor in se et per se est ac qua talis consideranda est et tractanda; numquam vero tamquam obiectum utile vel instrumentum vel res.

Personalis dignitas fundamentum aequalitatis omnium hominum inter se constituit. Consequitur omnes diversissimas discriminis formas, quae familiam humanam ex stirpe vel ratione oeconomica, ex sociali vel culturae gradu, vel etiam ex politica et geographica disparitate etc. proh dolor adhuc discindunt et humiliant, prorsus esse reiiciendas. Cuiusvis generis discrimen iniustitia est intoleranda, non tam ob contentiones ac conflictationes quas ipsum in contextu sociali parere potest, quam ob dedecus potius quod in personae dignitatem infert; non solum in dignitatem eius cui iniustitia irrogatur, sed adhuc magis eius qui tale facinus perpetrat.

Fundamentum aequalitatis inter homines, personalis dignitas fundamentum quoque est participationis et solidarietatis hominum inter se; dialogus atque communio denique nituntur veluti in sua ima radice, in eo quod homines “sunt” prius et potius quam in eo quod “habent”.

Personalis dignitas indelebilis proprietas cuiuslibet hominis est. Fundamentale est totam huius sententiae effectivam perspicere vim, quae in unicitate et irrepetibilitate cuiusvis personae nititur. Ex quo consequitur personam individuam nullo modo reduci posse illis omnibus quae ipsam comprimere et ad nihil redigere valerent intra saepta anonyma consortionis, institutionis, structurae, systematis. Persona etenim, quatenus individua, numerus non est, neque anulus cuiusdam catenae, neque systematis dentatum machinamentum. Suprema et celsa sententia, qua cuiusvis hominis valor extollitur a Dei Filio, per incarnationem in mulieris sinu, proclamata est. De hoc quoque Christi Nativitas nos alloqui non desinit (IOANNIS PAULI PP. II Nuntius radiotelevisificus Urbi et Orbi datus ex externo Basilicae Vaticanae podio, in sollemnitate Nativitatis D. N. I. Ch, 1, dic, 25 des, 1978: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, I ()1978) 419: «Si Iesu Nativitatem tam sollemniter celebramus, id agimus ut testemur quemlibet hominem esse aliquem, unicum et irripetibilem. Si nostrae humanae numerorum computationes, humani catalogi, humana systemata politica, oeconomica et socialia, simplices humanae possibilitates eo non perveniunt ut homini nullum praebeant modum quo ipse nasci, esse et operari posset tamquam unicus et irripetibilis; tunc ipsi omnia haec Deus certe concedet. Pro Illo et coram Illo home semper unicus et irripetibilis est; aliquis ab aeterno cogitatus et ab aeterno praeelectus; aliquis proprio nomine vocatus et appellatus»).

38. Ut personalis dignitas cuiuslibet hominis revera agnoscatur requiruntur iurium personae humanae reverentia, tutela ac promotio; agitur de iuribus naturalibus, universalibus et inviolabilibus, quae nemo, sive singulus sive coetus, sive potestas sive status adulterare vel, quod peius esset, eliminare potest, cum talia iura a Deo ipso oriantur.

Atqui personae inviolabilitas, quae Dei supremam inviolabilitatem reflectit, suam primam et fundamentalem in vitae humanae inviolabilitate invenit expressionem. Exinde fallax atque inanis habenda est communis reflexio, etsi iure probanda, circa humana iura, sicut, exempli gratia, circa ius ad sanitatem, ad domum, ad laborem, ad familiam et ad culturam, nisi maxima vi ius ad vitam, ut primarium ac fontanum, atque ut ceterorum personae iurium conditio, defendatur.

Ecclesia numquam se debellatam sensit coram omnibus iuris ad vitam, quod cuiuslibet personae proprium est, violationibus, quae processerunt et adhuc nunc procedunt sive a singulis sive ab ipsis auctoritatibus. Huius iuris subiectum est creatura humana in quolibet sui processus tempore, a conceptione usque ad naturalem mortem; et in qualibet ipsius conditione tam sanitatis quam aegritudinis, tam perfectionis quam minorationis, tam divitiarum quam inopiae. Concilium Vaticanum II aperte declarat: “Quaecumque insuper ipsi vitae adversantur, ut cuiusvis generis homicidia, genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium suicidium; quaecumque humanae personae integritatem violant, ut mutilationes, tormenta corpori mentive inflicta, conatus ipsos animos coërcendi; quaecumque humanam difinitatem offendunt, ut infrahumanae vivendi condiciones, arbitrariae incarcerationes, deportationes, servitus, prostitutio, mercatus mulierum et iuvenum; conditiones quoque laboris ignominiosae, quibus operarii ut mera quaestus instrumenta, non ut liberae et responsabiles personae tractantur; haec omnia et alia huiusmodi probra quidem sunt, ac dum civilizationem humanam inficiunt, magis eos inquinant qui sic se gerunt, quam eos qui iniuriam patiuntur et Creatoris honori maxime contradicunt” (Gaudium et Spes, 27).

Quapropter si omnibus officium et responsabilitas insunt cuiusvis creaturae humanae dignitatem personalem agnoscendi et ius ad vitam tuendi, quidam christifideles laici titulo peculiari ad hoc vocantur, uti parentes, educatores, sanitatis operatores et quotquot vim oeconomicam et politicam adipiscuntur.

Ecclesia cum quamcumque vitam amore ac magnanimitate recipit humanam, praesertim si de debilibus agitur vel aegris, hodie aspectum exsequitur fundamentalem suae missionis, quae eo vel magis necessaria effecta est quanto prevalentior “cultura mortis” facta est. Etenim “firmiter Ecclesia credit vitam hominis, quamtumvis debilem ac dolentem, magnificum esse semper donum Dei bonitatis. Adversus omnem atram futurorum visionem caecumque sui amorem, terras obscurantia, Ecclesia a vitae parte consistit atque in vita unaquaque detegit claritatem illius “Est”, illius “Amen”, quod ipse est Christus (Cfr. 2 Cor. 1, 19; Apoc. 3, 14). Ad negationem, quae incedit affligitque mundum, obicit Ecclesia hanc viventem affirmationem et sic hominem ac mundum ab iis defendit, qui vitae insidiantur eamque extenuant” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 30). Christifidelium laicorum est, qui vel vocatione vel professione in vita accipienda operam navant, satagere ut Ecclesiae “amen” ad vitam humanam vivax et efficax reddatur.

In humanae vitae limitibus, novae possibilitates et responsabilitates ample apertae sunt, per biologicarum et medicarum scientiarum ingens incrementum simul cum mirabili technicarum artium potentia; homo enim hodie non solum “scrutari”, sed etiam “manipulare” vitam humanam inde ab ipso initio et in eius progressus prioribus potest statibus.

Humanitatis moralis conscientia neque aliena neque indifferens manere potest coram maximis technicae artis gressibus, quae semper amplius et profundius dominium nanciscitur circa vires, quae procreandae proli et humanae vitae prioribus progressus gradibus praesunt. Fortasse numquam sicut hodie hoc in campo sapientia offertur veluti unica salutis ancora ut homo in scientificis investigationibus et in artificiis applicandis semper cum intellegentia et amore agere possit, nempe cum observantia, immo cum reverentia erga personalem dignitatem inviolabilem cuiusvis creaturae humanae ab ipsis eius exsistentiae primis momentis. Hoc fiet, si scientia et artes technicae licitis mediis in vita tuenda et in morbis curandis iam ab initio incumbant, seclusis autem, propter ipsam investigationis dignitatem, interventibus, qui patrimonii genetici individuae personae et humanae generationis perturbationem implicent (Cfr. CONGR. PRO DOCTR. FIDEI Instructio de observantia erga vitam humanam nascentem deque procreationis dignitate tuenda Donum Vitae. Responsiones ad quasdam quaestiones nostris temporibus agitates (die 22 febr. 1987): AAS 80 (1988) 70-102).

Fideles laici, qui vario titulo vel diversa ratione in scientiis vel artibus technicis implicantur, vel etiam in medico, sociali, legislativo, oeconomico campo debent animose aggredi “certamina” quae hodie a bioethicae novis problematibus proponuntur. En Patrum synodalium ad rem verba: “Christifideles exercere debent suas responsabilitates tamquam domini scientiae et technologiae, non ut earum servi . . . In perspectiva illorum certaminum (“sfide”) moralium quae nova et immanis potentia techologica provocatura est, quaeque in discrimine ponent non solum fundamentalia iura hominum sed et ipsam essentiam biologicam speciei humanae, hoc maximi momenti fit quod christiani laici, auxiliante universa Ecclesia, in onus incumbant ut ad principia authentici humanismi culturam revocent, ita ut promotio et defensio iurium hominis in ipsa eius essentia fundamentum dynamicum et securum invenire possint; in illa nempe essentia quam praedicatio evangelica hominibus revelavit” (Propositio 36).

Oportet hodie, viribus omnium unitis, maxima praestetur vigilantia circa cumulationem potestatis, in primis techologicae. Haec enim cumulatio non solum essentiam biologicam “manipulare” capessit, sed etiam ipsius hominum conscientiae postulata necnon vitae rationes, et sic discriminationem et exclusionem quorundam integrorum populorum graviores facit.

39. Dignitatis personalis reverentia, quae iurium humanorum tutelam et promotionem implicat, hominis religiosum modum agnoscendum postulat. Non agitur hic de exigentia simpliciter “confessionali”, sed de exigentia quae in ipsa hominis realitate permanenter fulcitur; relatio enim qua homo cum Deo devincitur, elementum constitutivum est ipsius “naturae” et “exsistentiae” hominis; in Deo enim “vivimus et movemur et sumus” (Cfr. Act. 17, 28). Quamquam non omnes in hanc veritatem credunt, quotquot de ea sunt persuasi ius habent ut cum reverentia considerentur quoad ad fidem suam et vitae iuxta ipsam delectum individualis et communitariae. In hoc enim stat ius ad libertatem conscientiae et ad libertatem religiosam, cuius realis agnitio inter maxima bona et gravissima officia cuiusvis gentis, quae de bono personarum et societatis sollicita vere esse cupiat, habenda est: “Libertas religiosa, cum indelebilis sit exigentia cuiusvis hominis dignitatis, lapis angularis est humanorum iurium aedificii ac propterea elementum insubstituibile est ad personarum et totius societatis bonum, necnon pro uniuscuiusque propria impletione. Exinde consequitur libertatem singulorum atque communitatum suam religionem profitendi ac exercendi elementum essentiale esse ut inter homines pacificus convictus instauretur . . . Ius civile et sociale ad religiosam libertatem, in quantum intimam spiritus sphaeram attingit, efficitur index et quodammodo aliorum fundamentalium iurium fit mensura” (IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ob diem ad pacem fovendam dicatum pro a D. 1988, die 8 dec. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 1331 et 1334).

Non latuit Synodum tot fratres ac sorores nondum tali iure frui eosque propter fidei confessionem difficultates, exclusiones, aerumnas, persecutiones et aliquando ipsam mortem pati debere. Plerique eorum ex fratrum et sororum laicorum christianis agminibus proveniunt. Evangelii nuntius et christianae vitae testimonium in dolore et in martyrio culmen constituunt apostolatus discipulorum Christi pariterque Domini Iesu amor usque ad propriae vitae donum constituit mirabilis fecunditatis fontem ad Ecclesiam aedificandam. Ita mystica vitis suam testatur prosperitatem, ut sanctus Augustinus notat: “Sed illa vitis quae per orbem terrarum, sicut de illa prophetatum, et ab ipso Domino praenuntiatum erat, fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulabat amplius, quanto uberiore martyrum sanguine rigabatur” (S. AUGUSTINI De Catechizandis Rudibus, XXIV, 44: CCL 46, 168).

Universa Ecclesia hoc exemplum et donum grato respicit animo; ex his namque filiis suis vim accipit ut impulsum ad vitam sanctam et apostolicam renovet suum. Hac ratione Synodales Patres se peculiari officio obstringi senserunt “specialiter illis laicis gratias reddere, qui non obstante libertate restricta in fideli unione cum Sede Apostolica tamquam indefessi testes fidei vivunt, quamvis libertatis coactiones patiantur et ministris sacris orbati sint. Omnia, immo vitam in discrimen dant. Laici hoc modo testificantur proprietatem essentialem Ecclesiae: Dei Ecclesia oritur ex gratia Dei, id quod modo excellenti se exprimit in martyrio” (Propositio 32).

Illud, quod hucusque circa dignitatis personalis observantiam et iurium humanorum agnitionem illustravimus, sine dubio cuiusvis christifidelis, cuiusvis hominis responsabilitatem tangit. Sed protinus animadvertendum est huiusmodi problema universalem rationem hodie suscipere; est enim quaestio quae iam integros humanos coetus, immo integros populos amplectitur, qui in suis iuribus fundamentalibus violenter contemnuntur. Exhinde oriuntur illae inaequalitatis in progressione formae inter diversos “Mundos”, quas in recentibus Litteris Encyclicis, “Sollicitudo Rei Socialis” aperte denuntiatae sunt.

Humanae personae reverentia exsuperat ethicae individualis sphaeram et ipsa criterium ultimum efficitur, quasi fundamentalis columna, ad ipsam societatem struendam, cum ipsa societas plene personam ut finem habeat.

Itaque, officio quo personae serviendum est intime conectitur officium quo societati serviendum est; hoc enim generale officium pertinet ad animationem christianam ordinis temporalis ad quam christifideles laici modo ipsis proprio et specifico vocantur.

40. Persona humana nativam atque propriam dimensionem socialem sortitur prout ex intimo animo ad communionem cum aliis et ad donationem ad alios vocatur: “Deus, qui paternam curam omnium habet, voluit ut cuncti homines unam efficerent familiam fraternoque animo se invicem tractarent” (Gaudium et Spes, 24).

Hac de causa societas quae socialitatis hominis fructus et signum est, suam plenam pandit veritatem cum communitas personarum sit.

Inter personam et societatem mutua dependentia et reciproca relatio habetur: quidquid pro persona instauratur, etiam servitium est erga societatem praestitum, ac praeterea quidquid pro societate fit, in personae beneficium devolvitur. Quare christifidelium laicorum apostolica operositas in ordine temporali semper et indivisim induit quamdam servitii significationem homini individuo in sua unicitate et irrepetibilitate et significationem quoque servitii erga omnes homines.

Nunc vero primigenia et originalis expressio rationis socialis personae in coniugio et in familia est: “At Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis “masculum et feminam creavit eos” (Gen. 1, 27), quorum consociatio primam formam effecit communionis personarum” (Gaudium et Spes, 12). Iesus pristinam et integram dignitatem coniugio restituere sategit et familiae firmitatem ei propriam (Cfr. Matth. 19, 3-9); Sanctus vero Paulus profundam matrimonii relationem cum mysterio Christi et Ecclesiae monstravit (Cfr. Eph. 5, 22-6; Col. 3, 18-21; 1 Petr. 3, 1-7).

Coniugium autem et familia primigenium locum exhibent pro christifidelium laicorum sociali operositate. Agitur de operositate quae plene exsolvi potest solummodo ab illis qui persuasi sint de valore unico et insubstituibili familiae pro societate ipsaque Ecclesia promovenda.

Familia vitae et amoris incunabula, in quibus homo “nascitur” et “crescit”, societatis quoque cellula est fundamentalis. Huic communitati privilegiata sollicitudo tribuenda est, praesertim cum humanus egoismus, contra nativitates opiniones evulgandi conatus, politica totalitaria, sed etiam status inopiae vel miseriae physicae, culturalis et moralis nec non mens hedonistica rerumque consumendarum cupiditas vitae fontes exsiccant, dum ideologiae atque diversa systemata, simul ac formae affectione et amore carentes munus educationis, quod familiae est proprium, adoriri conantur.

Urget ergo amplus, profundus et systematicus labor, non solum cultura, sed etiam opibus et instrumentis legislativis fulcitus, ad id intentus ut tutum familiae reddat munus spatium “humanizationis” primarium constituendi pro persona et societate.

Pensus christifidelium laicorum apostolicus est imprimis familiam de propria identitate efficere consciam tamquam nucleum socialem primum et fundamentalem atque de proprio munere originali in societate, ut ipsa protagonista activa et responsabilis sui ipsius incrementi semper magis fiat atque sui ipsius in vita sociali participationis. Ita familia ab omnibus et imprimis a publica potestate exigere poterit ac debebit illorum iurium tutelam, quae, dum familiam incolumem reddunt, ipsam servant societatem.

Quidquid in adhortatione “Familiaris Consortio” circa laicorum participationem ad societatem promovendam scriptum est (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 42-48) et quidquid Apostolica Sedes, Episcoporum Synodo anni 1980 postulante, in “Familiae iurium Charta” expressit, programma operatorium,completum et organicum pro omnibus illis constituit christifidelibus laicis qui, diversis rationibus, partem habent in valoribus et exigentiis familiae promovendis; agitur de programmate cuius ad praxim deductio eo celerius et firmius est urgenda, quo graviores contra familiae stabilitatem et fecunditatem efficiuntur minae et quo magis conatus familiam excludendi eiusque pondus sociale frustrandum fit vehemens et systematicus.

Ut experientia testatur, civilitas atque populorum firmitas ab humana suarum familiarum qualitate praesertim pendent. Hac de causa, apostolica erga familiam navitas inaestimabile momentum nanciscitur sociale. Ecclesia, e parte sua, de hoc est profunde persuasa illudque bene novit: “Sors futura hominum generis e familia pendet!” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 85).

41. Societati servitium variissimis modis exprimitur et in rem deducitur: tum liberis et privatis tum constitutis; tum singulis tum variis personarum coetibus et communitatibus praestito adiumento.

Tota Ecclesia qua talis ad caritatis servitium directe vocatur: “At Sancta Ecclesia, sicut in suis primordiis Cenae Eucharisticae iungens “agapen” se totam caritatis vinculo circa Christum unitam manifestabat, sic omni tempore hoc dilectionis signo dignoscitur, et, dum gaudet de aliorum inceptis, caritatis opera ut suum officium et ius, quod abalienari nequit, vindicat. Quapropter misericordia erga egenos et infirmos atque sic dicta opera caritativa et mutui auxilii ad sublevandas omnimodas necessitates humanas praecipuo in honore habentur ab Ecclesia” (Apostolicam Actuositatem, 8). Caritas erga proximum, in formis antiquis et semper novis operum misericordiae corporalis et spiritualis, quam maxime immediatum, commune et habituale repraesentat elementum illius ordinis temporalis christianae animationis, quae specificam christifidelium laicorum constituit navitatem.

Christifideles laici revera, caritate erga proximum, suam in Iesu Christi regalitate participationem vivunt atque manifestant, in potestate nempe Filii hominis qui “non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret” (Marc. 10, 45); talem enim regalitatem vivunt ac manifestant simplicissima, semper et omnibus pervia ac simul ferventissima ratione, nam caritas est omnibus donorum praeclarissimum quod Spiritus Sanctus ad Ecclesiae aedificationem (Cfr. 1 Cor. 13, 13) et ad generis humani bonum offert. Caritas enim operosam solidarietatem animat ac sustinet, ad omnes generis humani necessitates attentam.

Huiusmodi caritas, non solum a singulis, verum etiam modo solidali e coetibus et communitatibus exercita, est eritque semper necessaria; eam nihil ac nemo potest poteritque substituere, ne multiplices quidem institutiones ac publica incepta, quae tamen cuiusdam gentis necessitatibus, saepe hodie tam acerbis et diffusis, obviam ire conantur. Modo inopinato, huiusmodi caritas eo magis necessaria fit, quo magis institutiones, complexae in sua ordinatione effectae et omne spatium disponibile gerere contendentes, ab impersonali functionalismo, a nimio administrationis augmento, ab iniustis privatis commodis, a facili et generali inertia damno tandem afficiuntur.

Sane bene in mediis his rebus variae voluntariatus formae, praesertim in societatibus magis ordinatis, exsurgere ac diffundi pergunt, quae in multiplicibus ac variis servitiis ac operibus exercentur. Hic quidem voluntariatus, dummodo suae utilitatis immemor ab personarum commodum, praesertim inopum vel hominum ab ipsis servitiis socialibus neglectorum in sua geratur veritate, apostolatus magni pretii expressio dici debet, in qua christifideles laici, viri ac mulieres, maximam obtinent partem.

42. Caritas, quae personam diligit eique deservit, numquam potest a iustitia disiungi; utraque, pro sua cuiusque ratione, plenam agnitionem iurium requirit personae, cui universa societas cum suis omnibus structuris atque institutis ordinatur (Circa relationem iustitiam inter et misericordiam cfr. IOANNIS PAULI PP. II Dives in Misericordia, 12).

Christifideles laici, ad ordinem temporalem sensu christiano animandum, sensu iam indicato servitii ad personam et ad societatem, nequeunt ullo modo “rei politicae” participandae renuntiare, id est multiplici et diversae actuositati oeconomicae, sociali, legislativae, admmistrativae et culturali ad bonum commune organice et ex instituto promovendum destinatae. Ut Patres synodales saepe declaraverunt, omnes et singuli ius et officium habent, licet formis, gradibus, functionibus et responsabilitatibus diversis seseque complentibus, ad rem politicam participandam. Accusationes de ambitionis excessu, de idolatria erga potestatem, de egoismo et de corruptione, quae non raro contra homines rem publicam gerentes, contra coetus legibus ferendis deputatos, contra illos qui ad dominantem pertinent classem, contra factionis politicae asseclas proferuntur, sicut etiam opinio non parum diffusa, quae politicam tamquam necessarii moralis periculi locum considerat, scepticum habitum vel absentiae voluntatem christianorum relate ad rem publicam nullo modo iustificant.

E contrario, verba Concilii Vaticani II maiorem quam alias conservant sensum: “Ecclesia laude et consideratione dignum opus illorum habet, qui in hominum servitium rei publicae bono se devovent et huius officii onera suscipiunt” (Gaudium et Spes, 75).

Politica vero navitas in personae et societatis favorem criterium fundamentale invenit suum in bono communi prosequendo, tamquam omnium hominum et totius hominis bono, personarum sive singularum sive consociatarum liberae et responsabili acceptioni oblato et tuto praestito. In Costitutione “Gaudium et Spes” legere licet: “Communitas ergo politica propter illud commune bonum exsistit, in quo suam penam iustificationem et sensum obtinet, et ex quo ius suum primigenium et proprium depromit. Bonum vero commune summam complectitur earum vitae socialis conditionum, quibus homines, familiae et consociationes, suam ipsorum perfectionem plenius atque expeditius consequi possint” (Ibid. 74).

Praeterea politica navitas in personae et societatis favorem constantem itineris normam invenit suam in iustitia defendenda et promovenda, utpote “virtute” ad quam omnes conformandi sunt atque “vi” morali, quae opus sustentat omnium et singulorum in iuribus et officiis favendo, personali dignitate hominis praesupposita.

In potestatis politicae exercitio fundamentalis est servitii spiritus, qui solus, simul cum necessaria idoneitate et efficacitate, politicorum hominum navitatem “translucidam” vel “limpidam” reddere potest, sicut ceterum populus iuste exigit. Hoc postulat perspicuam pugnam et strenuam quarumdam tentationum superationem, ut sunt recursus ad perfidiam et mendacium, publicae dissipatio pecuniae in paucorum commodum et ad clientelam quaerendam, ambiguorum vel illicitorum usus mediorum ad potestatem quolibet modo obtinendam, retinendam vel augendam.

Christifideles laici in navitate politica implicati rerum terrenarum autonomiam recte intellectam certo observare tenentur ut in Constitutione “Gaudium et Spes” legimus: “Magni momenti est, praesertim ubi societas pluralistica viget, ut rectus respectus relationis inter communitatem politicam et Ecclesiam habeatur, utque inter ea, quae christifideles, sive singuli sive consociati, suo nomine tamquam cives, christiana conscientia ducti, et ea, quae nomine Ecclesiae una cum pastoribus suis agunt, clare distinguatur. Ecclesia, quae ratione sui muneris et competentiae nullo modo cum communitate politica confunditur, neque ad ullum systema politicum alligatur, simul signum est et tutamentum transcendentiae humanae personae” (Gaudium et Spes, 76). Insimul christifideles laici, idque nostris temporibus ut urgens necessitas percipitur et responsabilitas, de illis humanis et evangelicis testari devinciuntur valoribus, qui cum ipsa operositate conectuntur politica, ut sunt libertas et iustitia, soliderietas, ad omnium bonum fidelis et gratuita deditio, morum simplicitas, erga inopes et ultimos praeferentialis dilectio. Quod requirit ut christifideles laici semper magis Ecclesiae in vita participatione reali animati atque eius doctrina sociali magis illuminati esse debent. In hoc communitatum christianorum et eorum Pastorum propinquitate stipati et adiuti esse poterunt (Cfr. Propositio 28).

Modus et medium ut politica, quae verum humanum incrementum obtinere conetur, in rem deducatur est solidarietas; haec postulat omnium activam et responsabilem vitae politicae participationem, tam singulorum civium quam diversorum coetuum, tam operariorum consociationum quam politicarum factionum: simul omnes et singuli sumus rei politicae destinatarii et artifices. In hac rerum provincia, ut in Litteris Encyclicis “Sollicitudo Rei Socialis” ediximus, solidarietas “non simplex est et vagus misericordiae sensus vel levis miseratio tot personarum malis tributa, vicinarum aut longinquarum; sed est contra voluntas firma et constans bonum curandi commune, seu bonum uniuscuiusque et omnium, quia omnes vere recipimus in nos” (IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 38).

Haec politica solidarietas postulat hodie ut tali visionis amplitudine exerceatur, quae singulas nationes et nationum superet foedera atque proprie “continentalis” et “mundialis” configuretur.

Operositatis politicae solidalis fructus, ab omnibus maxime exoptatus, sic semper tamen acerbus, pax est. Christifideles laici neque indifferentes, neque extranei, neque pigri esse possunt relate ad omnia quae vel pacis negatio sunt vel illam in periculum adducunt: violentia et bellum, torturae et terrorismus, carcerarii campi, politica modo militari perducta, ad arma cumulanda certatio, nuclearium armorum minae. E contra christifideles laici, tamquam Iesu Christi discipuli, qui est “Princeps pacis” (Is. 9, 5) et “Pax Nostra” (Eph. 2, 14) se “pacificos” esse (Matth. 5, 9) tamquam munus assumere debent proprium tum “cordis” conversione, tum operositate pro veritate, pro libertate, pro iustitia et caritate, quae pacis fundamenta profecto sunt irrenuntiabilia (Cfr. IOANNIS XXIII Pacem in Terris: AAS 55 (1963) 265 s).

Christifideles laici, collatis viribus cum omnibus qui pacem sincere inquirunt et aditis coetibus atque institutis nationalibus et internationalibus ad hunc finem destinatis, operam educativam promovere debent capillarem eo fine ut praevalens egoismi, odii, vindictae et inimicitiae cultura extirpetur et in quolibet gradu solidarietatis augeatur cultura. Est enim huiusmodi solidarietas “via ad pacem et ad progressionem” (IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 39). Qua ratione synodales Patres omnes christifideles adhortati sunt ut inacceptabiles violentiae formas avertant, ut dialogi et pacis habitum promoveant, ut denique adlaborent ut socialis et internationalis ordo instauretur iustus (Cfr. Propositio 26).

43. Servitium erga societatem ex christifidelium laicorum parte in quaestione oeconomico-sociali elementum habet essentiale cuius clavis il labore humano ordinando invenitur.

Hodierna talium problematum gravitas, in incrementi prospectu percepta et secundum solutiones ab Ecclesiae doctrina sociali propositas, recenter in Litteris Encyclicis “Sollicitudo Rei Socialis” in memoriam revocata est; ad quas litteras omnes, at praesertim christifideles laicos, accedere instanter poscimus.

Inter doctrinae socialis Ecclesiae capita, eminet principium circa bonorum universalem destinationem: nempe terrestria bona, iuxta Dei consilium, omnibus et singulis hominibus veluti instrumenta ad vitam authentice humanam evolvendam oblata sunt. In huius destinationis servitium proprietas privata collocatur, quae intrinsecam socialem functionem propter hoc ipsum possidet. De facto viri mulierisque labor communissimum et proximum instrumentum est ad vitae œconomicae incrementum atque simul omnis hominis constituit ius et officium.

Haec omnia ad laicorum missionem peculiari ratione pertinent. Eorum praesentiae et operositatis finis et criterium terminis generalioribus a Concilio Vaticano II delineata sunt: “Etiam in vita œconomica-sociali personae humanae dignitas eiusque integra vocatio, totiusque societatis bonum, honoranda atque promovenda sunt. Homo enim totius vitae œconomicae-socialis auctor, centrum et finis est” (Gaudium et Spes, 63).

Christifideles laici, in ingentium mutationum contextu quae hodie in oeconomiae et laboris ambitu efficiuntur, in primo ordine gravissimis quaestionibus solvendis dedicentur crescentis penuriae occupationis, necnon tempestivam crebrarum iniustitiarum procurent superationem, quae ex male ordinatis laboris oriuntur compositionibus atque nitantur ut laboris locus communitas fiat personarum, quae in sua subiectivitate et participationis iure colantur, ut novas explicent solidarietatis rationes inter eos qui in communi labore participant, novasque suscitent incepta suscipiendi formas et recognoscant systemata commercii, reddituum et mutuae in re technologica communicationis.

Ad hunc scopum christifideles laici professionali competentia, humana honestate, spiritu christiano suum laborem exercere debent tamquam viam ad propriam sanctificationem (Cfr. Propositio 24) secundum explicitam Concilii Vaticani II invitationem: “Labore suo homo ordinarie suam suorumque vitam sustentat, cum fratribus suis coniungitur eisque inservit, germanam caritatem exercere potest atque creationi divinae perficiendae sociam operam praebere. Immo, per laborem Deo oblatum, tenemus hominem ipsi redemptionis operi Iesu Christi consociari, qui praecellentem labori detulit dignitatem, cum in Nazareth propriis manibus operaretur” (Gaudium et Spes, 67. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Laborem Exercens, 24-27).

In relatione cum vita oeconomico-sociali et labore hodie, modo semper urgentiore, oecologica quaestio, quam nuncupant, proponitur. Procul dubio homo a Deo accepit officium rebus creatis “dominandi” et mundi “hortum colendi”; sed agitur de officio ab homine cum observantia erga divinam imaginem absolvendo quam recepit atque adeo cum intellegentia et amore; responsabilem se sentire debet donorum quae Deus ipsi largitus est atque sine ulla intermissione largitur. Homo enim prae manibus donum habet quod futuris generationibus, etiam, si fieri potest, incremento auctum transmittendum est, quibus Domini dona etiam destinantur: “Dominium a Creatore homini datum . . . non est absolutum, nec licet “utendi et abutendi” arbitrium affirmare, vel ex commodo res disponendi. Modus, quem inde a principio ipse Creator homini imposuit, quique symbolica ratione exprimitur per interdictionem “comedendi de ligno” (Cfr. Gen. 2, 16-17), satis clare ostendit in universitate naturae visibilis . . . nos legibus esse subiectos, non solum biologicis, verum etiam moralibus, quae impune violari nequeunt. Recta progressus notio non potest hanc seriem neglegere considerationum, ad usum elementorum naturae pertinentium, ad opum renovationem et ad detrimenta quaestuosae immoderataeque industriae, quae nostrae conscientiae momentum morale proponunt, pro quo dignoscendus est processus” (IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 34).

44. Personae et societatis humanae servitium per culturae creationem et transmissionem exprimitur atque ad rem adducitur, quae, praesertim nostris diebus, inter gravissima humanae consortionis et socialis evolutionis collocatur officia. Sub Concilii luce, “culturae” nomine intellegimus “omnia quibus homo multifarias dotes animi corporisque perpolit atque explicat; ipsum orbem terrarum cognitione et labore in suam potestatem redigere studet; vitam socialem, tam in familia quam in tota consortione civili, progressu morum institutorumque humaniorem reddit; denique magnas experientias spirituales atque appetitiones decursu temporum in operibus suis exprimit, communicat atque conservat, ut ad profectum multorum, quinimmo totius generis humani, inserviant” (Gaudium et Spes, 53). Hoc sensu, cultura est consideranda tamquam uniuscuiusque populi commune bonum, eius dignitatis, libertatis atque creativae vis expressio, eius historici itineris testimonium. Speciali modo, christiana fides solum intra culturam et per illam historica fit et historiae effectrix.

Coram culturae incremento quae non solum a fide christiana, sed ab ipsis quoque humanis valoribus configuratur disiuncta (Propositio 35); atque etiam coram cultura quadam scientifica et technologica incapaci responsiones praebendi prementi circa veritatem et bonum interrogationi, quae in hominum corde urens adest, Ecclesia pastoralis urgentis est plene conscia necessitatis culturae attentionem praestandi prorsus specialem.

Hac de causa, Ecclesia christifideles invitat laicos, ut forti animo atque intellectuali creandi vi insigniti in praecipuis culturae locis praesentes sint, ut in scholae et universitatis mundo, in scientificae et technicae investigationis ambitibus, in artisticae creationis et humanisticae reflexionis locis. Talis praesentia non solum ad culturae exsistentis elementa agnoscenda eaque, si opus sit, critice considerata purificanda destinatur, sed etiam ad illa elevanda per Evangelii et fidei christianae originales divitias. Quidquid Concilium Vaticanum II circa relationem Evangelium inter et culturam scribit, factum historicum repraesentat permanens ac simul eximiam formam operativam singularis actualitatis et necessitatis urgentis; illud vero programma constituit exigens totius Ecclesiae pastorali responsabilitati traditum et intra illam christifidelium laicorum specificae responsabilitati: “Bonum Christi nuntium hominis lapsi vitam et cultum continenter renovat, et errores ac mala, ex semper minaci peccati seductione manantia, impugnat et removet. Mores populorum indesinenter purificat et elevat . . . Sic Ecclesia, proprium implendo munus, iam eo ipso ad humanum civilemque cultum impellit atque confert, et actione sua, etiam liturgica, hominem ad interiorem libertatem educat” (Gaudium et Spes, 58).

Quaedam particularis significationis expressiones Adhortationis “Evangelii Nuntiandi” Pauli VI merentur hic exaudiri denuo: “Rectius ac verius dici potest Ecclesia tum evangelizare cum ex sola divina virtute illius Nuntii, quem proclamat (Cfr. Rom. 1, 16; 1 Cor. 1, 18; 2, 4), convertere enititur et singulorum hominum et omnium universim conscientiam, deinde opera etiam, quibus vacant, ac tandem eorum vitam et omnem, in quo ipsi versantur, convictum. Coetus generis humani dicimus, qui transformandi sunt: non solum quidem Ecclesiae interest Evangelium praedicare in latioribus semper locorum finibus illudque hominum multitudinibus usque maioribus, sed ipsius etiam Evangelii potentia tangere et quasi evertere normas iudicandi, bona quae plus momenti habent, studia ac rationes cogitandi, motus impulsores et vitae exemplaria generis humani, quae cum Dei verbo salutisque consilio repugnant. Totum istud sic declarari potest: evangelizare oportere, non foris, tamquam si ornamentum aliquod vel exterior color addatur, sed intus, ex vitae centro et ad vitae radices, seu Evangelio perfundere culturas atque etiam culturam hominis . . . Discidium inter Evangelium et culturam sine dubio detrimentosus nostri temporis casus est, sicut etiam aliis aetatibus fuit. Proinde, oportet omnem opem operamque impendere, ut sedulo studio humana cultura, sive potius ipsae culturae evangelizentur” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 18-20).

Ad culturam creandam et transmittendam media communicationis socialis via hodie privilegiata sunt (Cfr. Propositio 37). Etiam eorum “mass-media” mundus, propter acceleratum innovans incrementum et propter mundialem simul et capillarem in mentes et mores efformanda influxum, novam Ecclesiae missionis repraesentat metam. Speciatim, christifidelium laicorum professionalis in hoc campo responsabilitas sive personali titulo sive inceptis et institutis exercita communitariis exigit ut illi totus suus agnoscatur valor atque ut ipsa aptioribus materialibus, intellectualibus et pastoralibus sustineatur adiumentis.

In communicationis mediis adhibendis et recipiendis, labor tam ad sensum criticum ardenti veritatis amore animatum educans, quam ad libertatem defendendam, ad dignitatem personalem observandam, ad authenticam populorum culturam elevandam urgens est, omnem monopolii et manipulationis formam firmo et forti reiiciens animo.

Christifidelium laicorum responsabilitas pastoralis ad hanc defensionis formam non limitatur: in omnibus mundi viis, etiam in illis capitalibus publicationum, cinematographi, televisionis vel theatri, Evangelium nuntiandum est salutis.

CAPUT IV

45. Secundum evangelicam parabolam, “pater familias” operarios in vineam suam diversis horis diei vocat: alios albente coelo, alios circa horam nonam matutinam, alios adhuc circiter meridiem et tertia postmeridiana hora, ultimos vero circa quintam post meridiem horam (Cfr. Matth. 20, 1 ss). In commentario ad hanc Evangelii paginam, Sanctus Gregorius Magnus diversae vocationis interpretatur horas, eas ad vitae aetates referens: “Possumus vero et easdem diversitates horarum, etiam ad unumquemque hominem per aetatum momenta distinguere. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. Hora autem tertia adolescentia intelligi potest, quia quasi iam sol in altum proficit, dum calor aetatis crescit. Sexta vero iuventus est, quia velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur, in qua sol velut ab alto axe descendit, quia ea aetas a calore iuventutis defecit. Undecima vero hora ea est aetas quae decrepita vel veterana dicitur . . . Quia ergo ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in iuventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur” (S. GREGORII MAGNI Hom. in Evang. I, XIX, 2: PL 76, 1155).

Sancti Gregorii commentarium sumere possumus denuo eumque ad extraordinariarum praesentiarum in Ecclesia extendere varietatem, e quibus omnes et singulae ad laborandum pro Regni Dei adventu vocantur secundum vocationum et statuum, charismatum et ministeriorum diversitatem. Talis diversitas non solum aetati, verum etiam sexus differentiae et qualitatum coniungitur variatati, sicut denique vocationibus; de varietate agitur quae vividiores et magis concretas Ecclesiae efficit divitias.

46. Synodus iuvenibus particularem attentionem praestare voluit. Et quidem merito. In tot mundi nationibus, ipsi, dimidiam omnium incolarum repraesentant partem et saepe dimidium numerum ipsius Populi Dei in illis nationibus viventis. Iam sub hoc aspectu, iuvenes exceptionalem constituunt vim et magnam pro futuro Ecclesiae provocationem adducunt. Re quidem vera, in iuvenibus Ecclesia viam videt versus futurum, quod coram ipsa stat imaginemque invenit et appellationem illius laetae iuventutis qua Christi Spiritus illam constanter ditat. Hoc sensu Concilium dicit de iuvenibus: “Spes sunt Ecclesiae” (Gravissimum Educationis, 2).

In epistula iuvenibus viris et feminis totius mundi scripta, die 31 martii anni 1985, legimus: “Ecclesia respicit invenes; immo praecipue se ipsam in iuvenibus conspicit - in vobis nempe universis atque in unoquoque et unaquaque vestrum. Hoc iam a primordiis factum est, temporibus scilicet apostolorum. Sancti Ioannis nimirum vera in ipsius Prima Epistula insigne possunt testimonium esse: “Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem . . . Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet” (1 Io. 2, 13-14). Nostra porro aetate, exeunte videlicet secundo post Christum millennio, etiam Ecclesia se in iuvenibus conspicit” (IOANNIS PAULI PP. II Epistula Apstolica ad iuvenes internationali vertente anno iuventuti dicato, 15, die 31 mar. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 1 (1985) 794 s).

Iuvenes simpliciter tamquam Ecclesiae sollicitudinis pastoralis obiectum considerari non debent; de facto sunt et animati sunt, ut activa sint subiecta, evangelizationis actores et socialis artifices renovationis (Cfr. Propositio 52). Iuventus tempus est deprehensionis speciatim intensae proprii “ego” atque proprii “vitae propositi”, tempus est incrementi quod fieri debet in “sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines” (Luc. 2, 52).

Sicut Patres asseveraverunt synodales, iuvenum “sensibilitas intime percipit valores, uti sunt iustitia, non-violentia, pax. Cor eorum apertum est fraternitati, amicitiae et solidarietati. Maxime mobilizantur a causis quae qualitatem vitae et conservationem naturae respiciunt. Sed gravati sunt etiam inquietudine, deceptionibus, angoribus et timoribus mundi, necnon tentationibus eorum statui propriis” (Propositio 51).

Ecclesia conari debet ut in ipsa praedilectionis amor reviviscat quem Evangelii iuveni Iesus testatus est: “Iesus autem intuitus eum dilexit eum” (Marc. 10, 21). Hac de causa, Ecclesia non defatigatur in Iesu Christo nuntiando, in eius Evangelio tamquam unica et superabundante iuvenum appetitionibus maxime radicalibus responsione proclamando atque tamquam forti et laeta personalis sequelae propositione (“et veni, sequere me”) (Ibid.) quae in filiali Iesu erga Patrem amore implicat consortium et in eius salutis missione pro humanitate participationem.

Ecclesia iuvenibus et iuvenes Ecclesiae tot habent dicenda. Hic reciprocus sermo magna peragendus affectione, claritate et fortitudine, occursui et mutuae inter generationes favebit communicationi, et divitiarum atque iuvenilis animi pro Ecclesia et pro civili societate erit fons. In suo ad iuvenes Nuntio affirmat Concilium: “Ecclesia vos fiducia respicit et amore . . . Ipsa vera mundi est iuventus . . . eam respicite et in ea Christi invenietis vultum” (CONC. OEC. VAT. II Nuntii quibusdam hominum ordinibus dati, «Aux jeunes» die 8 dec. 1965: AAS 58 (1966) 18).

47. Pueri certo teneri et generosi Domini Iesu amoris sunt meta: illis suam benedictionem servat et ulterius caelorum Regnum spondet (Cfr. Matth. 19, 13-15; Marc. 10, 14). Iesus activas speciatim effert partes quas parvuli in Dei habent Regno; eloquens sunt symbolum atque splendida imago illarum moralium et spiritualium conditionum quae essentiales sunt ut quis Regnum ingrediatur Dei et totalis Domino deditionis vivat rationem: “Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit” (Matth. 18, 3-5; cfr. Luc. 9, 48).

Pueri in memoriam revocant missionalem Ecclesiae fecunditatem habere suam vivificantem radicem non humanis in mediis et meritis, sed in Dei dono absolute gratuito. Ipsa ornata innocentia et gratia puerorum vita, sicut etiam perpessiones illis iniuste inflictas, spiritualium divitiarum augmentum pro ipsis et pro tota Ecclesia, Christi crucis virtute, obtinent; de hac re omnes vividiorem et magis gratam debemus adquirere conscientiam.

Ulterius agnosci debet etiam in infantiae et pueritiae aetate magni pretii possibilitates operativas tam pro Ecclesiae aedificatione quam pro societatis humanizatione esse apertas. Quidquid Concilium arguit de benefica et constructiva filiorum praesentia intra familiam, quae est “Ecclesia domestica”: “Liberi, ut viva familiae membra, ad sanctificationem parentum suo modo conferunt” (Gaudium et Spes, 48), de pueris relate ad particularem et universalem Ecclesiam repetendum est. Iam hoc theologus et educator xv saeculi Ioannes Gerson efferebat, pro quo “portio Ecclesiae non vilis est puerorum et adolescentium coetus” (IOANNIS GERSON De parvulis ad Christum trahendis: Oeuvres complètes, Desclée, Paris 1973, IX, 669).

48. Senioribus personis, quae saepe iniuste considerantur inutiles, quandoque etiam intolerandum onus, in memoriam revocamus Ecclesiam petere et exspectare, ut ipsae suam apostolicam et missionalem prosequantur functionem, quae et in hac aetate non solum possibilis est et debita, sed quae ab ipsa hac aetate quodammodo specifica redditur et originalis.

Sacra Scriptura libenter senem tanquam symbolum personae in sapientia et Dei timore divitis praesentat (Cfr. Sir. 25, 4-8). Hoc sensu, “donum” senis designari posset tamquam illius qui in Ecclesia et in societate fidei traditionis est testis (Cfr. Ps. 44, 2; Ex. 12, 26-27), vitae magister (Cfr. Sir. 6, 35; 8, 11-12), caritatis effector.

Seniorum personarum numerus in diversis mundi nationibus auctus et anticipata a professionis et laboris activitate cessatio novum nunc aperiunt spatium apostolicae senium actuositati; tale munus sumendum est, tentationem strenue superando confugiendi desiderio ad tempus praeteritum quod amplius non redit, vel a praesenti fugiendi actuositate propter difficultates in mundo continuis novitatibus affecto inventas; atque maiorem conscientiam semper adquirendo de eo quod proprium in Ecclesia et in societate munus nullas prorsus quae aetati debeantur moras, sed tantum novos cognoscit modos. Sicut psalmista ait: “Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt, ut annuntient quoniam rectus Dominus” (Ps. 92, 15-16). Repetimus quidquid diximus dum Senium Iubilaeum celebraretur: “In tertiam aetatem ingressus ut privilegium est considerandus; non solum quia non omnes in fortuna versantur hanc nanciscendi metam, verum etiam, et quidem praecipue, quia haec est periodus concretarum possibilitatum tempus praeteritum melius denuo considerandi, mysterium paschale profundius cognoscendi et vivendi, in exemplum omni Dei populo in Ecclesia deveniendi . . . Non obstantibus vestrorum solvendorum problematum complexitate et viribus gradatim deficientibus, et quin ordinationum socialium insufficientiae, officialis legislationis morae, egoisticae societatis incomprehensiones obstent, non estis et vos ipsos considerare non debetis in vitae Ecclesiae marginibus, passiva elementa intra mundi motus excessum, sed activa subiecta periodi humane et spiritualiter fecundae existentiae humanae. Missionem adhuc habetis adimplendam, adiumentum ferendum. Secundum divinum propositum, unusquisque homo est vita quaedam succrescens a prima exsistentiae scintilla usque ad spirationem ultimam” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad fideles Tertiae Aetatis» dioecesium italicarum coram admissos, 2 et 3, die 23 mar. 1984 Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 1 (1984) 744).

49. Patres synodales mulieris conditioni et muneri specialem praestiterunt attentionem secundum duplicem intentionem: agnoscere et mvitare ut omnes iteratim agnoscant indispensabile mulieris ad Ecclesiam aedificandam et ad societatem amplificandam adiumentum; analysim ulterius instituere, et quidem magis specificam, circa mulieris in Ecclesiae vita et missione participationem.

Ad Ioannem XXIII sese referentes, qui in mulierum de propria dignitate conscientia et in earum in vitam publicam ingressu signum nostrorum perspexit temporum (Cfr. IOANNIS XXIII Pacem in Terris: AAS 55 (1963) 267-268), Synodi Patres saepius et fortiter coram formis summe variis discriminationis et exclusionis quibus mulier subest, simpliciter quia mulier est, urgentem affirmaverunt necessitatem dignitatem mulieris personalem defendendi et promovendi et consequenter eius cum viro aequalitatem.

Quamquam hoc munus in Ecclesia et in societate omnibus competit, illud est mulierum speciatim proprium, quae sese obligatas considerare debent tamquam in prima actuosas acie. Adhuc magnus in multis mundi plagis et in diversis ambitibus est conatus complendus, ut iniusta illa et funesta destruatur mentalitas quae personam considerat humanam tamquam rem, tamquam obiectum quod emitur et venditur, tamquam pro egoistico commodo vel mera voluptate instrumentum, eo magis quod prima talis mentis victima praecise ipsa est mulier. E contra, tantummodo aperta agnitio personalis dignitatis mulieris primum constituit ferendum gressum ad eius plenam in vita sive ecclesiali sive sociali et publica promovendam participationem. Amplior et firmior petitioni ab Adhortatione “Familiaris Consortio” factae circa multiplices discriminationes, quarum mulieres sunt victimae, responsio praebenda est: “ut omnes pastoralem operam peculiarem explicent validiorem atque efficaciorem adeo ut funditus memorata discrimina de medio tollantur et sic ad plenam perveniatur exstimationem imaginis Dei, quae in omnibus refulget hominibus, nullo excepto” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris  Consortio, 24). In eadem linea synodales Patres affirmaverunt: “Tamquam expressio missionis suae, Ecclesia stare firmiter debet contra omnes formas discriminis et abusus mulierum” (Propositio 46). Et ulterius: “Dignitas mulieris, in aestimatione publica graviter vulnerata, restituenda est per effectivam observantiam iurium personae humanae et per doctrinam Ecclesiae in praxim deductam” (Propositio 47).

Speciatim circa activam et responsabilem in Ecclesiae vita et missione participationem efferendum est iam Concilium Vaticanum II illam modo prorsus explicito efflagitasse: “Cum autem nostris diebus mulieres magis magisque partes activas habeant in tota societatis vita, magni momenti est amplior earum participatio etiam in variis campis apostolatus Ecclesiae” (Apostolicam Actuositatem, 9)

Conscientia de eo quod mulier, propriis donis et muneribus, suam specificam vocationem habeat, in periodo post-conciliari crevit et profundior est effecta, suam inspirationem maxime originalem in Evangelio et in historia reperiens Ecclesiae. Pro credente etenim Evangelium seu Iesu Christi verbum et exemplum necessarius et definitivus remanet cardo ad quem ipse referatur; atque adeo illud est summe fecundum et innovans etiam pro actuali momento historico.

Quamquam ad apostolatum Duodecim proprium, et consequenter ad sacerdotium ministeriale, non vocatae, multae mulieres Iesum in eius ministerio comitantur et Apostolorum coetui ministrant (Cfr. Luc. 8, 2-3) sub Cruce sunt praesentes (Cfr. ibid. 23, 49); Iesu assistunt sepulturae (Cfr. ibid. 23, 55) et die Paschatis valde diluculo resurrectionis nuntium recipiunt et transmittunt (Cfr. ibid. 24, 1-10); cum Apostolis in Cenaculo orant Pentecostes exspectantes diem (Cfr. Act. 1, 14).

Evangelii vestigia premens, Ecclesia primitiva a cultura illius temporis se separat et mulierem ad munera cum evangelizatione vocat conexa. In suis Epistulis apostolus Paulus plures, etiam nominatim, commemorat mulieres propter earum varias functiones intra primas ecclesiales communitates et in earum servitium (Cfr. Rom. 16, 1-15; Phil. 4, 2-3; Col. 4, 15 et 1 Cor. 11, 5; 1 Tim. 5, 16). “Si Apostolorum testimonium fundat Ecclesiam, dixit Paulus VI, illud mulierum ad communitatum christianarum fidem magnopere confert nutriendam” (PAULI VI Allocutio Membris Commissionis a studiis de muneribus mulieris in Societate et in Ecclesia itemque Membris Consilii praepositi anno internationali «de muliere» celebrando, die 18 apr. 1975: Insegnamenti di Paolo VI, XIII (1975) 312).

Sicut in originibus, ita successivo tempore Ecclesia semper, licet modis et aspectibus diversis, mulieres novit quae munus quandoque exercuerunt decretorium et functiones magni ponderis pro ipsa impleverunt Ecclesia. Agitur de historia immensae operositatis, plerumque humilis et absconditae, sed non propterea minus pro Ecclesiae augmento et sanctitate definitivae. Opus est ut haec historia continuetur, immo amplietur et intensificetur coram augmentata et universali effecta conscientia personalis dignitatis atque vocationis mulieris, necnon coram urgente necessitate “novae evangelizationis” et maioris “humanizationis” relationum socialium.

Concilii Vaticani II suggestionem accipientes, in qua Evangelii et historiae Ecclesiae reflectitur nuntius, Synodi Patres, inter alias, hanc distinctam formulaverunt “commendationem”: “Oportet ut Ecclesia agnoscat omnia dona mulierum et virorum pro sua vita et missione, eaque in praxim deducat” (Propositio 46). Et ulterius: “Haec Synodus proclamat Ecclesiam requirere agnitionem et usum omnium horum donorum, experientiarum et artium virorum mulierumque ut missio eius efficax fiat (Cfr. CONGR. PRO DOCTR. FIDEI Instructio de libertate christiana et liberatione Libertatis Conscientia, 72)” (Propositio 47).

50. Conditio ad iustam mulieris praesentiam in Ecclesia et societate fulciendam est profundior et accuratior consideratio fundamentorum anthropologicorum conditionis virorum et mulierum destinata ad “identitatem” personalem mulieris propriam in eius relatione diversitatis et mutuae complementarietatis cum viro exacte determinandam, non solum in illis quae ad munera implenda et functiones exercendas referuntur, sed etiam, et quidem profundius, in illis quae eius structuram et significationem respiciunt personalem. Patres synodales hanc exigentiam vivide sunt experti affirmantes: “Fundamenta anthropologica et theologica ad solvendas questiones de vera significatione ac de dignitate utriusque sexus studiis profundioribus indigent” (Propositio 47).

Reflexioni de fundamentis anthropologicis et theologicis conditionis femininae se dedicans, Ecclesia praesens fit in processu historico variorum promotionis mulieris motuum et, ad ipsas radices personalis conditionis mulieris descendens, suum pretiosissimum affert adiumentum. Sed imprimis ac praecipue Ecclesia hoc modo Deo oboedire intendit qui hominem “ad imaginem suam” creans, “masculum et feminam creavit” (Gen. 1, 27); sic etiam Dei vocationem intendit recipere ad eius propositum cognoscendum, admirandum et vivendum. Agitur de proposito quod “in principio” ipsi essentiae personae humanae, masculi et feminae, modo indelebili impressum est et propterea eius decretoriis structuris et profundis dynamicis inest impulsis. Hoc ipsum propositum sapientissimum et benevolum exigit ut omnes in eo contentae explorentur divitiae; tales divitiae a “principio” modo progressivo sede manifestaverunt et in integro historiae salutis decursu ad actum pervenerunt atque culmen attigerunt “ubi venit plenitudo temporum”, cum “misit Deus Filium suum, factum ex muliere” (Gal. 4, 4). Haec “plenitudo” in historia continuatur; Dei propositi circa mulierem interpretatio incessanter fit et fieri debet in fide Ecclesiae, etiam adiutorio vitae a tot christianis mulieribus peractae. Nec oblivioni mandatur auxilium quod e diversis scientiis humanis et e diversis culturis provenire potest; hae illuminato discrimine adiuvare poterunt ut valores et exigentiae capiantur et exacte referantur quae ad mulieris perennem pertinent essentiam et alia illa quae cum ipsarum culturarum evolutione conectuntur historica. Sicut Concilium Vaticanum II commemorat, “affirmat insuper Ecclesia omnibus mutationibus multa subesse quae non mutantur, quaeque fundamentum suum ultimum in Christo habent, qui est heri, hodie, Ipse et in saecula (Cfr. Hebr. 13, 8)” (Gaudium et Spes, 10).

In anthropologicis et theologicis fundamentis personalis dignitatis mulieris moratur Epistula Apostolica de dignitate ac vocatione mulieris. Hoc documentum, quod iterum sumit, prosequitur et explicat reflexiones catechesis feriae quartae, quae diu “theologiae corporis” dedicatae sunt, simul promissionis impletio in Litteris Encyclicis “Redemptoris Mater” datae (Encyclica «Redemptoris Mater» imprimis commemorat: «Ratio marialis in vita christiana ponitur peculiari in lumine, si ad mulierem eiusque conditionem spectatur»; deinde adiungit: «Re enim vera muliebritas versatur in necessitudine singulari cum Redemptoris Matre, quod argumentum alias poterit penitius tractari. Hic solum animadvertere placet Mariam Nazarethanam lucem effundere in mulierem ut talem eo ipso quod Deus in praecelso eventu Incarnationis Filii, ministerio libero et actuoso mulieris est usus. Itaque asseri licet mulierem, si Mariam intueatur, in ea invenire viam digne vivendi e sua muliebritate atque veram promotionem suam perficiendi. Mariae habita ratione, Ecclesia in vultu cuiusque mulieris quasi repercussam pulchritudinem conspicit, speculum videlicet praestantissimorum animi sensuum, qui in corde humano inesse possunt; cuiusmodi sunt: amor, qui totum se offert; vis maximi doloribus renitendi; fidelitas nullis finibus circumscripta et navitas infatigabilis; facultas coniungendi acrem perspicientiam cum verbis, quae animum sustinet atque confirmat» - IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 46) et Patrum synodalium petitioni responsio esse vult.

Epistulae “Mulieris Dignitatem” lectio, etiam propter suam indolem meditationis biblicae-theologicae, omnes, viros et mulieres, et peculiariter scientiarum humanarum et disciplinarum theologicarum cultores stimulare poterit, ut studium criticum prosequantur ita ut, super fundamentum personalis dignitatis viri et feminae atque eorum mutuae relationis, valores et dona specifica muliebritatis et masculinitatis semper penetrentur altius, non solum in ambitu vitae socialis, sed etiam et praecipue in ambitu exsistentiae christianae et ecclesialis.

Meditatio fundamentorum anthropologicorum et theologicorum conditionis mulieris illuminare et ducere debet christianam responsionem quaestiom tam saepe et quandoque tam acute propositae circa “spatium” quod mulier in Ecclesia et in societate habere potest et debet.

E verbo et modo agendi Christi, quae pro Ecclesia norma sunt, perspicuum est nullum haberi discrimen in linea relationis cum Christo, in qua “non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu” (Gal. 3, 28), neque in linea participationis in Ecclesiae vita et sanctitate, sicut prophetia Ioëlis die Pentecostes impleta splendide testatur: “Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae” (Ioe. 3, 1; cfr. Act. 2, 17 ss). Sicut in Epistula Apostolica de dignitate ac vocatione mulieris legitur: “tam mulier quam vir suscipere potest uterque pari profecto modo veritatis divinae largitionem necnon in Spiritu Sancto caritatis. “Salutationes” ambo excipiunt salvificas et sanctificantes” (IOANNIS PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 16).

51. Deinde circa participationem in Ecclesiae missione apostolica, sine dubio mulier, sicut vir, vi Baptismi et Confirmationis particeps fit triplicis Iesu Christi Sacerdotis, Prophetae et Regis muneris, et propterea capax effecta et dedicata est ad fundamentalem Ecclesiae apostolatum: ad evangelizationem. Ex alia vero parte, praecise ut hunc adimpleat apostolatum, mulier ad sua “dona” exercenda vocatur propria; imprimis donum illud quod ipsa eius personalis est dignitas, per verbum et vitae testimonium, postmodo dona cum eius feminina vocatione conexa.

Relate ad participationem in Ecclesiae vita et missione, mulier sacramentum Ordinis recipere non potest et propterea functiones sacerdotii ministerialis proprias implere nequit. Hanc dispositionem Ecclesia semper in Iesu Christi concreta, absolute libera et potestate plena invenit voluntate, qui tantummodo viros in suos vocavit apostolos (Cfr. CONGR. PRO DOCTR. FIDEI Declaratio circa quaestionem admissionis mulierum ad sacerdotium ministeriale Inter Insigniores, die 15 oct. 1976: AAS 69 (1977) 98-116); haec dispositio potest clarior effici sub luce relationis Christum Sponsum inter et Ecclesiam Sponsam (IOANNIS PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 26). In ambitu functionis, non dignitatis et sanctitatis versamur. Re vera affirmari debet: “Quantumvis habeat Ecclesia structuram “hierarchicam”, illa tamen compages tota ad membrorum in Christo sanctimoniam dirigitur” (IOANNIS PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 27; «Ecclesia est corpus varietate membrorum distinctum, in quo suum cuique membro munus assignatur. Munera ergo distinguenda, non permiscenda sunt, nulli alterius in alterum exsuperantiae favent, aemulationis nomen non praebent. unum charisma melius, quod quis aemulari potest et debet, est caritas (cfr. 1 Cor. 12-13). Maiores in Regno caelorum non sunt ministri, sed sancti» (CONGR. PRO DOCTR. FIDEI, Declaratio circa quaestionem admissionis mulierum ad sacerdotium ministeriale Inter Insigniores, 6: AAS 69 1977 115).

Sed, sicut iam aiebat Paulus VI, si “modum agendi Domini nostri neque vocationem ab Illo mulieribus collatam mutare non possumus, tamen mulieris functionem in missione evangelizatrice et in vita communitatis agnoscere et promovere debemus” (PAULI VI Allocutio Membris Commissionis a studiis de muneribus mulieris in Societate et in Ecclesia itemque Membriis Consilii praepositi anno internationali «de muliere» celebrando, die 18 apr. 1975. Insegnamenti di Paolo VI, XIII (1975) 312).

Est prorsus necessarium ut ab agnitione theoretica activae et responsabilis praesentiae mulieris in Ecclesia ad practicos effectus transeamus. In hoc definito sensu praesens est Adhortatio legenda quae christifideles laicos alloquitur, deliberate et iteratim expressionem adiungens specificam: “viri et mulieres”. Ulterius novus Codex Iuris Canonici multiplices circa mulieris participationem in Ecclesiae vita et missione continet dispositiones; hae dispositiones exigunt communius cognosci et, quamvis hoc secundum diversas culturales sensibilitates et pastorales opportunitates fiat, magis tempestive et obfirmate in actum duci.

Exemplo sit mulierum participatio in Consiliis pastoralibus dioecesanis et paroecialibus, sicut etiam in dioecesanis Synodis ac Conciliis particularibus. Hoc sensu, synodales Patres scripserunt: “In vita Ecclesiae mulieres sine discrimine etiam in consiliis conferendis et in decisionibus faciendis participes sint” (Propositio 47). Et ulterius: “Mulieres, quae iam partes magni momenti tenent in fide transmittenda et servitiis omnis generis in vita Ecclesiae praestandis, associari debent praeparationi documentorum pastoralium et missionalium inceptorum atque agnosci debent ut missioni Ecclesiae cooperatrices in familia, professione et civili communitate” (Propositio 47).

In magis specifico evangelizationis et catechesis ambitu, munus fortius promovendum est particulare quod mulieris est in fide transmittenda non solum intra familiam, sed et in locis educativis maxime diversis et, modo generaliore, in omnibus quae Verbi Dei acceptionem, intellegentiam et communicationem respiciunt etiam per studium, investigationem et institutionem theologicam.

Dum mulier suam in evangelizatione adimplet actuositatem, necessitatem vividius experietur ut et ipsa evangelizetur. Ita, “illuminatis oculis fidei” (Cfr. Eph. 1, 18), mulier id secernere poterit quod vere suae personali dignitati respondet et vocationi ab illis omnibus quae fortasse cum huius “dignitatis” praetextu et “libertatis” ac “progressus” nomine obtinent ut mulier veris valoribus solidandis non ministret, sed, e contra, personarum, ambituum et societatis moralis deiectionis fiat responsabilis. Talem “discretionem” efficere necessitas est historica urgens quam procrastinare non licet, ac simul possibilitas est et exigentia quae a participatione mulieris christianae in prophetico Christi eiusque Ecclesiae munere derivantur. “Discretio”, de qua saepenumero apostolus Paulus loquitur, non est solum realitatum et eventuum sub fidei luce aestimatio, sed etiam concreta decisio et operosa deditio non in Ecclesiae tantum ambitu, sed in illo etiam humanae societatis.

Dici potest omnia hodierni mundi problemata, de quibus altera pars Constitutionis conciliaris “Gaudium et Spes” iam loquebatur, quae omnino tempus nec solvit nec mitigavit, mulieres invenire debent praesentes et actuosas et quidem ipso proprio characteristico et insubstituibili adiumento.

Peculiari modo, duae magnae mulieri commissae functiones merentur hic denuo omnium proponi attentioni.

Imprimis, functio vitae matrimoniali et maternitati plenam praebendi dignitatem. Novae hodie possibilitates mulieri aperiuntur pro valoribus humanis et christianis profundius intellegendis et ditius in rem ducendis, qui in coniugali vita et in maternitatis experientia implicantur; ipse vir, maritus et pater, absentiae vel intermittentis et deficientis formas praesentiae superare, immo sese in novas et significativas communionis interpersonalis relationes immittere potest praecise per mulieris intellegentem, amantem et decretorium interventum.

Functio deinde moralem culturae rationem fulciendi, rationem scilicet culturae pro homine dignae atque dignae etiam pro eius personali et sociali vita. Concilium Vaticanum II moralem culturae rationem in conexione cum laicorum participatione in regali Christi munere videtur perspicere: “Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta et conditiones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent” (Lumen Gentium, 36).

Dum progressive mulier active et responsabiliter institutionum participat functionem, e quibus tutela primatus humanorum valorum in communitatum politicarum vita dependet, verba Concilii nuper adducta campum magni momenti pro mulieris indicant apostolatu; in omnibus vitae harum communitatum dimensionibus, sive in dimensione sociali-oeconomica sive in illa sociali-politica, personalis dignitas et specifica vocatio mulieris observari et promoveri debent; non solum in individuali, sed etiam in communitario ambitu; non tantum in formis personarum responsabili libertati commissis, sed et in formis iustis civilibus legibus stabilitis.

“Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui” (Gen. 2, 18). Deus Creator hominem mulieri concredidit. Utique homo omni homini commissum est, sed peculiari modo mulieri, quia praecise mulier specificam sensibilitatem, vi specialis experientiae suae maternitatis, pro homine et pro omnibus illis quae eius verum bonum constituunt, iam ab ipso fundamentali valore vitae, videtur habere. Quantae possibilitates et responsabilitates mulieris in hoc habentur campo his temporibus quibus scientiae et technicae incrementum non semper a vera sapientia inspiratur et mensuratur, cum inevitabili periculo vitam humanam “deshumanizandi”, praesertim cum ipsa intensiorem amorem et generosiorem exigeret receptionem.

Mulieris participatio in Ecclesiae et societatis vita per sua dona viam simul constituit necessariam pro sua personali adimpletione, in qua tantopere iure hodie insistitur, et originale mulieris adiumentum pro communionis ecclesialis incremento et dynamica Populi Dei apostolica actuositate.

In hac perspectiva, viri etiam praesentia, simul cum muliere, considerari debet.

52. In synodali aula eorum vox non defuit qui timorem expresserunt ne nimia insistentia relate ad mulierum conditionem et munus in silentium quoddam inacceptabile illabi posset, in illud nempe ad viros se referens. Re quidem vera, in diversis ecclesialibus adiunctis absentia vel nimis parca virorum praesentia dolenda est, quorum quaedam pars se propriis ecclesialibus responsabilitatibus abdicat, illas permittens solummodo a mulieribus absolvi; sic, exempli gratia, participationem in liturgica Ecclesiae oratione, educationem et peculiariter propriorum filiorum et aliorum puerorum catechesim, in religiosis et culturalibus occursibus praesentiam, ad caritativa et missionalia incepta collaborationem.

Propterea virorum et mulierum praesentia coordinata pastoraliter est urgenda, ut plenior, congruentior et ditior christifidelium laicorum in salvifica Ecclesiae missione fiat participatio.

Fundamentalis ratio, quae virorum et mulierum simultaneam praesentiam et collaborationem exigit et explicat, non est solum, sicut nunc elatum est, Ecclesiae actionis pastoralis maior significantia et efficacitas; nec multo minus simplex sociologicum argumentum humanae conviventiae, quae naturaliter e viris constat et mulieribus. Est potius originale Creatoris propositum qui a “Principio” naturam voluit humanam ut “unitatem duorum”, qui virum et mulierem tamquam primam personarum voluit communitatem, cuiuslibet alterius communitatis radicem, ac simul “signum” illius interpersonalis communionis amoris, quae intimam Dei Unius et Trini constituit vitam in mysterio.

Hac praecise de causa, modus summe communis et capillaris ac simul fundamentalis hanc coordinatam et congruentem virorum et mulierum in Ecclesiae missione et vita tuendi praesentiam est munerum et responsabilitatum coniugum et christianae familiae exercitium, in quo diversarum amoris et vitae formarum apparet et communicatur varietas: forma nempe coningalis, paterna et materna, filialis et fraterna. In Adhortatione “Familiaris Consortio” legimus “Si quidem familia est communitas, cuius vincula a Christo renovantur per fidem et sacramenta, eius participatio muneris Ecclesiae contingere debet ratione communitaria: simul igitur coniuges uti par, necnon parentes as liberi uti familia, erga Ecclesiam et mundum ministerium suum exsequantur oportet . . . Praeterea familia christiana in historia Regnum Dei aedificat per easdem illas res cotidianas, quae eius conditionem vitae tangunt et definiunt: itaque in coniugali familiarique amore, qui secundum insignes suas divitias bonorum et postulatorum universitatis, singularitatis, fidelitatis, fecunditatis impletur, proditur ac perficitur familiae christianae participatio officii sacerdotalis, prophetici, regalis ipsius Iesu Christi eiusque Ecclesiae” (IOANNIS PAULI PP. II Famialiaris Consortio, 50).

In hac positi perspectiva synodales Patres significationem commemoraverunt quam sacramentum Matrimonii in Ecclesia et societate assumere debet ad omnes inter virum et mulierem relationes illuminandas et inspirandas. Hoc sensu denuo extulerunt “necessitatem urgentem pro unoquoque christiano vivendi et annuntiandi nuntium spei in relatione viri ad mulierem contentum. Sacramentum matrimonii, quod consecrat hanc relationem in forma eius maritali, et eam revelat tamquam signum relationis Christi ad suam Ecclesiam, doctrinam continet magni momenti pro vita Ecclesiae, quae quidem doctrina per Ecclesiam ad mundum hodiernum pervenire debet; omnes illae relationes illo spiritu imbuendae sunt. Ecclesia plenius adhibere debet has divitias” (Propositio 46). Iidem Patres iure hoc extulerunt: “Aestimatio virginitatis et reverentia maternitatis respective restituendae sunt” (Propositio 47); iterum atque iterum pro diversarum sese complentium vocationum incremento in vivo contextu communionis ecclesialis et ad eius continuum promovendum augmentum.

53. Homo ad gaudium vocatur, sed quotidie plurimas moeroris et doloris experitur formas. Viros et mulieres formis quam maxime diversis moeroris et doloris affectos Patres synodales in suo finali Nuntio his verbis sunt allocuti: “Omnes vos a societate consummistica neglecti et reiecti; vos omnes aegroti, impediti, pauperes, esurientes, emigrantes, profugi, in carcere degentes, labore privati, aetate provectiores, infantes derelicti, solitarii; omnes vos belli et omnimodae violentiae quae ex nostra permissiva societate emanat victimae: Ecclesia participat dolores vestros quos ipsa ad Dominum perducit; ipse vos Passioni suae redemptrici associans, vitam vestram in luce suae Redemptionis collocat. In vobis confidimus, ut mundum universum doceatis quid demum verus amor sit. Omnia ex parte nostra faciemus ut legitimum in societate Ecclesiaque locum tenere possitis” (SYNODI EPISC. 1987 Ad Populum Dei Nuntius, 12).

In contextu immensi mundi sicut ille est moeroris humani, attentionem nunc vertimus ad omnes qui aegritudine in eius diversis afficiuntur formis; re quidem vera aegroti sunt frequentior et communior doloris humani expressio.

Ad omnes et singulos vocatio vertitur Domini: etiam aegroti mittuntur ut operarii in eius vineam. Onus, quod corporis membra vexat et animae excutit serenitatem, illos nullo modo impedit ne in vinda laborent, sed e contra eos appellat ad eorum humanam et christianam vivendam vocationem et ad participandum in Regno Dei incremento modis novis et etiam maioris pretii. Apostoli Pauli verba eorum programma fieri debent et adhuc prius lux sunt quae ante eorum oculos significationem gratiae ipsius eorum status facit splendere: “Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in corpore meo pro corpore eius, quod est ecclesia” (Col. 1, 24). Praecise hoc detegens, Apostolus ad gaudium pervenit: “Nunc gaudeo in passionibus pro vobis” (Col. 1, 24). Similiter plures aegroti ferre possunt Spiritus Sancti gaudium “in tribulatione multa” (1 Thess. 1, 6) et Iesu Resurrectionis fieri testes. Sicut quidam impeditus in suo interventu in aula synodali expressit, “magni est momenti in luce ponere christianos, qui in situationibus aegritudinis, doloris et senectutis vivunt, a Deo invitari non solum ut dolorem suum Christi Passioni uniant, sed etiam ut virtutem renovationis et gaudium Christi resuscitati in semetipsis iam nunc recipiant et aliis transmittant (Cfr. 2 Cor. 4, 10-11; 1 Petr. 4, 13; Rom. 8, 18 s)” (Propositio 53).

E parte sua, sicut legitur in Epistula Apostolica “Salvifici Doloris”, “Ecclesia, cum ex arcano Redemptionis mysterio in Cruce Christi manaverit, obviam ire oportet studeat homini praesertim doloribus obnoxio, nam in illo occursu vere homo “via Ecclesia fit”; et haec quidem est omnino potior inter vias” (IOANNIS PAULI PP. II Salvifici Doloris, 3). Nunc vero homo patiens est Ecclesiae via quia ipse est imprimis via ipsius Christi, boni Samaritani, qui “non pertransiit”, sed “misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera eius . . . et curam eius egit” (Luc. 10, 32-34).

Communitas christiana in saeculorum decursu, in immensa aegrotorum et patientum multitudine, boni Samaritani evangelicam reproduxit parabolam, amorem sanationis et consolationis Iesu Christi revelans et communicans. Hoc per vitae religiosae aegrotorum servitio consecratae testimonium et per indefessam omnium evenit actuositatem qui in re sanitatis operantur. Hodie, etiam in ipsis catholicis nosocomiis et sanitatis domibus fit semper copiosior et quandoque etiam totalis et exclusiva christifidelium laicorum, virorum et mulierum, praesentia: hi praecise, scilicet, medici, infirmarii, alii sanitatis operarii, voluntarii, vocantur ut viva sint Christi et Ecclesiae imago in amore ad aegrotos et patientes.

54. Necessarium est hanc maximi pretii hereditatem, quam Ecclesia a Iesu Christo, qui “medicus . . . unus est, et carnalis et spiritualis” (S. IGNATII ANTIOCHENI Ad Ephesios, VII, 2: S. Ch. 10, 64), accepit, non solum numquam deficere, sed in maiore semper aestimatione esse atque ditiorem effici per novam assumptionem et novum audaciorem impulsum in actione pastorali pro et cum aegrotis et patientibus. Talis actio capax esse debet attentionem, propinquitatem, praesentiam, exauditionem, dialogum, participationem et concretum adiumentum sustinendi et promovendi erga hominem in momentis, in quibus propter aegritudinem et moerorem non solum eius fiducia in vitam, sed etiam ipsa eius fides in Deum et in eius paternum amorem dure probantur. Hic novus pastoralis impulsus suam expressionem maxime significativam in celebratione habet sacramentali cum et pro aegrotis, tamquam fortitudine in dolore et in debilitate, tamquam spe in desperatione, tamquam occursus et festi loco.

Inter fundamentales scopos huius renovatae et intensioris pastoralis actionis, quae omnia communitatis ecclesialis subiecta modo ordinato implicare omnino debet, id adnumerandum est ut aegrotus, impeditus, patiens non simplex meta consideretur amoris et servitii Ecclesiae, sed subiectum activum et responsabile operis evangelizationis et salutis. In hac perspectiva, Ecclesia habet bonum nuntium intra societates et culturas personandum, quae, cum humani moeroris sensum amiserint, omnem de hac dura vitae realitate “censura” afficiunt sermonem. Talis bonus nuntius consistit in proclamatione positivae significationis pro homine et ipsa societate, quam dolor habere etiam potest, cum vocetur ut forma fiat participationis in salvifica Christi passione et in Resuscitati gaudio, et propterea vis sanctificationis et aedificationis Ecclesiae.

Proclamatio huius boni nuntii fit credibilis cum non simpliciter in labris resonat, sed per vitae transit testimonium tam omnium eorum qui cum amore aegrotos, impeditos et sufferentes curant quam horum ipsorum in quantum semper consciores et responsabiliores fiant sui loci et muneris in Ecclesia et pro Ecclesia

Ut “civilis cultus amoris” in immenso doloris humani mundo florere et fructificare possit, magnae utilitatis renovata Epistulae Apostolicae “Salvifici Doloris” meditatio poterit esse, cuius nunc conclusivas commemoramus lineas: “Oportet ergo sub Calvariae Crucem cogitatione ac mente conveniant omnes dolentes, qui in Christum credunt, praesertim qui fidei causa in Eum cruci affixum et Resuscitatum vexantur, ut eorum dolorum oblatio approperet impletionem rogationis ipsius Salvatoris ut omnes in unitate constituantur (Cfr. Io. 17, 11. 21-22). Eodem etiam conveniant homines bonae voluntatis, quia in Cruce est “Redemptor hominis”, Vir dolorum, qui in se excepit corporis et animi dolores hominum per cuncta tempora ut in amore significationem salvificam dolorum quorum deprehendere valerent necnon responsiones certas omnibus interrogationibus, quas ponunt. Una cum Maria, Christi Matre, quae stabat iuxta Crucem (Cfr. ibid. 19, 25), consistimus, omnes veluti cruces hominum, qui nunc sunt, intuentes . . . Vos omnes, qui doloribus excruciamini, rogamus ut nos sustineatis. Vos ipsos precamur, qui estis infirmi, ut efficiamini quasi quidam virtutis fons pro Ecclesia et hominum genere. In asperrimo luctamine inter bonum et malum, cuius aetas haec nostra est veluti theatrum, dolor vester, iunctus cum Christi Cruce, vincat” (IOANNIS PAULI PP. II Salvifici Doloris, 31).

55. In vinda Domini operarii omnia sunt membra Populi Dei: sacerdotes, religiosi et religiosae, christifideles laici, omnes simul obiectum et subiectum communionis Ecclesiae et participationis in eius missione salutis. Omnes et singuli in una et communi vinda Domini cum diversis et sese complentibus charismatibus laboramus et ministeriis.

Iam in linea essendi, prius quam in linea agendi, christiani palmites unius fecundae sunt vitis quae est Christus, viva membra unius Corporis sunt Domini quod vi Spiritus est aedificatum. In linea essendi: hoc significat non solum per vitam gratiae et sanctitatis, quae primus et abundantissimus est fons apostolicae et missionalis fecunditatis sanctae Matris Ecclesiae, sed etiam per vitae statum qui sacerdotum et diaconorum, religiosorum et religiosarum, membrorum institutorum saecularium. christifidelium laicorum indolem constituit characteristicam.

In Ecclesia-Communione vitae status ita inter se conectuntur, ut alii ad alios ordinentur. Utique communis, immo unica eorum est profunda significatio: omnes sunt modi parem dignitatem christianam et universalem vivendi vocationem ad sanctitatem in perfectione amoris. Modi simul diversi et complementarii sunt ita ut unusquisque eorum suam originalem et inconfundibilem habeat faciem ac simul eorum singuli ad alios et ad eorum referatur servitium

Sic status vitae laicalis in indole saeculari suam specificam habet notam et servitium ecclesiale in rem ducit cum testatur et commemorat, suo modo, sacerdotibus, religiosis et monialibus significationem, quam terrenae et temporales realitates in proposito Dei habent salvifico. E sua parte, sacerdotium ministeriale permanens pignus repraesentat praesentiae sacramentalis Christi Redemptoris temporibus et locis diversis. Status religiosus eschatologicam testificatur indolem Ecclesiae, eius nempe ad Regnum Dei tensionem, quod castitatis, paupertatis et oboedientiae votis praefiguratur et quodammodo anticipatur et praegustatur.

Omnes vitae status, sive omnes simul sive unusquisque in sua ad alios relatione, in incrementi Ecclesiae sunt servitium, modi sunt diversi, qui profunde in “mysterio communionis” Ecclesiae uniuntur et dynamice inter se in una eius ordinantur missione.

Hoc modo, unum et idem Ecclesiae mysterium, in diversitate statuum vitae et in vocationum varietate, infinitas mysterii Iesu Christi divitias revelat et denuo vivit. Sicut Patribus repetere libet, Ecclesia est sicut campus fascinantis et mirabilis herbarum, plantarum, florum et fructuum varietatis. Sanctus Ambrosius scribit: “Multos ager fructos habet, sed ille melior est qui et fructibus redundat et floribus. Est ergo Ecclesiae ager diversis fecundus copiis. Hic cernas germina virginitatis flore vernantia, illic tamquam in campis silvae viduitatem gravitate pollentem, alibi tamquam uberi fruge coniugii Ecclesiae segetem replentem mundi horrea, ac veluti maritatae vineae fetibus torcularia Domini Iesu redundantia, in quibus fidelis coniugii fructus exuberat” (S. AMBROSII De Virginitate, VI, 34: PL 16, 288. Cfr. S. AUGUSTINI Sermo CCCIV, III, 2: PL 38, 1396).

56. Dives Ecclesiae varietas ulteriorem suam manifestationem invenit intra unumquemque vitae statum. Ita intra vitae laicalis statum diversae habentur “vocationes” seu diversae spirituales et apostolicae viae, quae singulos christifideles laicos respiciunt. In “communis” laicalis vocationis alveo vocationes laicales “particulares” florescunt. Hoc in ambitu experientiam etiam spiritualem commemorare possumus, quae recenter in Ecclesia maturavit per efflorescentiam diversarum formarum Institutorum saecularium: christifidelibus laicis, sed ipsis quoque sacerdotibus, est aperta possibilitas consilia evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae profitendi per vota vel promissiones, dum ipsi propriam conditionem laicalem vel clericalem plene conservant (Cfr. PII XII Provida Mater, die 2 febr. 1947: AAS 39 (1947) 114-124; Codex iuris Canonici, can. 573). Sicut Patres synodales extulerunt, “Spiritus Sanctus ulterius alias formas suscitat donationis sui ipsius, quibus sese tradunt personae, quae plene in vita laicali permanent” (Propositio 6).

Concludere possumus pulchram iterum legentes paginam Sancti Francisci Salesii, qui tantopere laicorum promovit spiritualitatem (Cfr. PAULI VI Sabaudiae Gemma, die 29 ian. 1967: AAS (1967) 113-123). De “devotione” loquens seu de christiana perfectione vel “vita secundum Spiritum”, modo simplici et splendido omnium christianorum ad sanctitatem exponit vocationem et simul formam specificam cum qua singuli christiani eam deducunt in rem: “In ipsa rerum creatione plantis mandavit Creator Deus, ut unaquaeque fructum ferret “iuxta genus suum” (Gen. 1, 11): ita christianis, qui vivae Ecclesiae suae plantae sunt, imperavit ut quisque devotionis fructum pro qualitate, statu et vocatione sua proferret. Diversimode, inquam, devotio est exercenda a nobili videlicet et ab opifice a famulo et a principe, a vidua et a puella innupta, ac coniugata. Immo ne hoc quidem satis est; sed et ipsa devotionis praxis viribus, negotiis et officiis cuiusque particulatim est accommodanda . . . Error proinde est, quin et haeresis, devotionis exercitium a cohortibus militaribus, ab officia opificum, ab aulis principum, a familia coniugatorum velle excludere; fateor quidem, carissima Philothea, devotionem, quae pure contemplativa, monastica et religiosa est, hisce in officiis et statibus minime exerceri posse; at praeter triplex hoc devotionis exercitium a cohortibus militaribus, ab officia opifilaribus vivunt perficiendos peraccommodata. Ubicumque locorum ergo sumus, ad vitam perfectam aspirare et debemus et possumus” (S. FRANCISCI SALESII Introduction à la vie dévote, I, III: Oeuvres complètes, Monastère de la Visitation, Annecy 1893, III, 19-21).

Sese in eamdem lineam collocans, Concilium Vaticanum II scribit: “Haec laicorum spiritualis vitae ratio notam peculiarem assumere debet ex statu matrimonii et familiae, coelibatus vel viduitatis, ex conditione infirmitatis, ex activitate professionali et sociali. Ne desinant ergo qualitates et dotes his condicionibus congruentes sibi collatas assidue excolere, propriisque uti donis a Spiritu Sancto acceptis” (Apostolicam Actuositatem, 4).

Id quod de vocationibus valet spiritualibus, etiam viget et quidem, quodam sensu, maiore ratione in infinitis diversis modis secundum quos omnia et singula Ecclesiae membra operarii sunt, qui in vinda Domini laborant, Corpus Christi mysticum aedificantes. Re vera, unusquisque nominatim vocatur, in unicitate et irrepetibilitate suae personalis historiae, ut suum adiumentum pro Regni Dei afferat adventu. Nullum talentum, ne minimum quidem, abscondi vel inutile licet relinqui (Cfr. Matth. 25, 24-27).

Apostolus Petrus nos admonet: “Unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei” (1 Petr. 4, 10).

CAPUT V

57. Evangelica vitis et palmitum imago alium fundamentalem nobis revelat aspectum vitae et missionis christifidelium laicorum: vocationem ut crescant, ut continuo maturent, ut semper fructum plus afferant.

Sicut sollers agricola, Pater suam curat vineam. Dei sollicita praesentia ab Israële ardenter invocatur, qui ita orat: “Deus virtutum, convertere, /respice de caelo et vide et visita vineam istam. / Et protege eam, quam plantavit dextera tua / et super filium hominis, quem confirmasti tibi” (Ps. 80, 15-16). Ipse Iesus de Patris loquitur opera: “Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat” (Io. 15, 1-2).

Palmitum vitalitas cum eorum in vite radicata conectitur permanentia, quae quidem vitis est Christus Iesus: “Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere” (Ibid. 15, 5).

Homo in sua libertate a vocatione Dei appellatur ut crescat, ut maturet, ut fructum afferat. Non licet non respondere, non licet sibi suam personalem non assumere responsabilitatem. Huic tremendae et allectanti responsabilitati gravia Iesu alludunt verba: “Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit, et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent” (Ibid. 15, 6).

In hoc dialogo inter Deum vocantem et personam in eius responsabilitate appellatam possibilitas, immo necessitas collocatur integralis et permanentis christifidelium laicorum formationis, cui iure meritoque Patres synodales partem sui laboris servaverunt amplam. Peculiariter postquam formationem christianam descripserunt tamquam “continuum processum personalis maturationis in fide atque configurationis cum Christo, sub ductu Spiritus Sancti”, sic clare asseruerunt: “Fidelium laicorum formatio inter prioritates dioecesis ponenda est atque intra propositum actionis pastoralis collocari debet ita ut ad hunc finem conatus totius communitatis (sacerdotum, laicorum et religiosorum) convergant” (Propositio 40).

58. Christifidelium laicorum formatio, tamquam fundamentalem metam, detectionem habet semper clariorem propriae vocationis et semper maiorem disponibilitatem ad eam in propriae missionis adimpletione vivendam.

Deus me vocat et me mittit operarium in vineam suam; me vocat et me mittit ut pro Regni sui adventu in historiam laborem: haec vocatio et missio personalis dignitatem et responsabilitatem definiunt uniuscuiusque christifidelis laici et cardineum punctum constituunt totius formativae operae, quae ad talem dignitatem laeto gratoque agnoscendam animo et ad talem fideliter et generose implendam responsabilitatem ordinatur.

Re vera, Deus ab aeterno de nobis cogitavit nosque amavit tamquam personas unicas et irrepetibiles, unumquemque nostrum proprio eius vocans nomine, sicut bonus Pastor qui “proprias oves vocat nominatim” (Io. 10, 3). Sed aeternum Dei propositum unicuique nostrum solummodo in historica nostrae vitae et eius vicissitudinum revelatur progressione atque adeo gradatim: quodam vero sensu, de die in diem.

Nunc vero ut concreta voluntas Domini de nostra possit detegi vita, necessaria semper sunt: docilis et sollicita verbi Dei et Ecclesiae exauditio, filialis et constans oratio, sapienti et benevolo spirituali ductui referentia, interpretatio in fide receptorum donorum et talentorum ac simul socialium et historicarum circumstantiarum intra quas quisque est insertus.

In uniuscuiusque christifidelis laici vita exsistunt ulterius aetates peculiariter significativae et decretoriae ad Dei vocationem discernendam et ad missionem ad Eo concreditam accipiendam: inter has adolescentia et iuventus adnumerandae sunt. Nemo vero obliviscatur Dominum, sicut pater familias cum vineae egit operariis, vocare, id est suam sanctam voluntatem concretam definitamque efficere, singulis horis vitae: hac de causa, vigilantia, tamquam Dei voci sollicita attentio, fundamentalis et permanens est habitus discipuli.

Ceterum non agitur solummodo de cognoscendo quid Deus a nobis, ab unoquoque nostrum in diversis vitae velit adiunctis. Id facere oportet quod Deus vult, sicut nobis verba Mariae Matris Iesu in Cana servis directa in memoriam revocant: “Quodcumque dixerit vobis, facite” (Ibid. 2, 5). Ad agendum cum fidelitate erga Dei voluntatem capaces esse et semper capaciores effici oportet. Utique per Domini gratiam, quae numquam deficit, ut Sanctus Leo Magnus dicit: “Dabit virtutem, qui contulit dignitatem” (S. LEONIS MAGNI Serm. II, 1: S. Ch. 200, 248); sed etiam cum uniuscuiusque nostrum libera et responsabili collaboratione.

Ecce mirabile et actuosum munus, quod omnes christifideles laicos, omnes christianos spectat sine ulla mora: semper amplius fidei et Baptismi cognoscere divitias easque crescente plenitudine vivere. Nos apostolus Petrus, loquens de nativitate et incremento tamquam de duobus vitae christianae gradibus, hortatur: “Sicut modo geniti infantes, / rationale sine dolo lac concupiscite, / ut in eo crescatis in salutem” (1 Petr. 2, 2).

59. In propria vocatione et missione detegendis et vivendis, christifideles laici ad illam debent efformari unitatem, qua ipsa eorum indoles membrorum Ecclesiae et civium societatis humanae signata est.

In eorum exsistentia duae vitae haberi non possunt parallelae: ex una parte, vita “spiritualis”, quae dicitur, cum suis valoribus et exigentiis; ex altera vero, vita appellata “saecularis”, seu vita familiae, laboris, socialium relationum, politicae actuositatis, culturae. Palmes viti adhaerens, quae est Christus, fructus affert suos in omni activitatis et exsistentiae ambitu. Re vera, omnes diversi campi vitae laicalis in Dei includuntur proposito, qui illos vult tamquam “locum historicum” in quo Iesu Christi revelatur et exercetur caritas in gloriam Patris et in fratrum servitium. Qualibet activitas, quilibet status, quaelibet concreta actuositas, sicut, exempli gratia, peritia et solidarietas in labore, amor et deditio in familia et in filiorum educatione, sociale et politicum servitium, veritatis propositio in culturae ambitu, providentialis est opportunitas ad “continuum exercitium fidei, spei et caritatis” (Apostolicam Actuositatem, 4).

Ad hanc vitae unitatem Concilium Vaticanum II omnes invitavit christifideles laicos, fortiter discidii denuntians gravitatem inter fidem et vitam, inter Evangelium et culturam: “Concilium christianos, cives utriusque civitatis, adhortatur ut sua terrestria officia fideliter implere studeant, idque spiritu Evangelii ducti. A veritate discedunt qui, scientes nos non habere hic manentem civitatem, sed futuram inquirere, putent se proinde officia sua terrestria neglegere posse, non attendentes se per ipsam fidem ad eadem implenda magis teneri, secundum vocationem qua quisque vocatus est . . . Discidium illud inter fidem quam profitentur et vitam quotidianam multorum, inter graviores nostri temporis errores recensendum est” (Gaudium et Spes, 43. Cfr. Ad Gentes, 21; PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 20). Hac enim de causa affirmavimus fidem, quae cultura non fit, fidem esse “non plene acceptam, non integre cogitatam, non fideliter deductam in vitam” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutiio participantibus ad Congressum Consociationis MEIC compendiariis litteris muncupatae, 2, die 16 ian. 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 1 (1982) 131. Cfr. etiam EIUSDEM Epistula qua Pontificium Consilium pro hominum cultura instituitur, die 20 maii 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 2 (1982) 1777; EIUSDEM Allocutio ad Communitatem Universitatis Lovanii, 2, die 20 maii 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 1 (1985) 1591).

60. Intra hanc vitae synthesim multiplices et inter se ordinati aspectus formationis integralis christifidelium laicorum collocantur.

Sine dubio, formatio spiritualis locum occupare privilegiatum debet in vita uniuscuiusque, qui vocatur ut sine intermissione crescat in intimitatem cum Iesu Christo, in conformationem ad Patris voluntatem, in deditionem fratribus in caritate et iustitia. Scribit enim Concilium: “Haec vita intimae unionis cum Christo in Ecclesia alitur subsidiis spiritualibus, quae omnibus fidelibus sunt communia, praesertim actuosa participatione Sacrae Liturgiae, ita a laicis adhibenda ut hi, dum ipsa mundi officia in ordinariis vitae condicionibus recte adimplent, unionem cum Christo a vita sua non separent, sed suum opus iuxta voluntatem Dei exercentes in ipsa percrescant” (Apostolicam Actuositatem, 4).

Necessitas hodie manifestatur semper urgentior christifidelium laicorum formationis doctrinalis non solum propter naturalem dynamismum profundius in eorum fidem penetrandi, sed etiam propter exigentiam reddendi “rationem de ea quae in illis est spe” coram mundo et eius gravibus et complexis problematibus. Sic absolute fiunt necessariae actio systematica catechesis, quae modo graduali secundum aetatem et diversos vitae status accommodari debet, et firmior promotio christiana culturae, tamquam responsio aeternis quaestionibus, quae hominem et hodiernam exagitant societatem.

Peculiariter, praesertim pro christifidelibus laicis diversimode in campo sociali et politico actuosis, est omnino necessaria exactior cognitio doctrinae socialis Ecclesiae, sicut iteratim Patres synodales in suis interventibus postulaverunt. De christifidelium laicorum politica participatione loquentes, sic asseruerunt: “Ut laici nobile propositum in re politica actuose assumant (id est, propositum “ut valores humani et christiani firmiter agnoscantur et recte aestimentur”), non sufficit illos hortari, sed debita formatio conscientiae socialis eis offerenda est, speciatim in doctrina sociali Ecclesiae, quae continet principia reflexionis, criteria ad iudicandum et directrices practicas (Cfr. CONGR. PRO DOCTR. FIDEI Instructio de libertate christiana et liberatione Libertatis Conscientia, 72), et quae praesens esse debet iam in institutione catechetica generali, atque in adunationibus specializatis, necnon in scholis et universitatibus. Haec tamen doctrina socialis Ecclesiae dynamica est, videlicet accommodata circumstantiis temporum et locorum. Pastorum est ius et officium principia moralia etiam de ordine sociali proponere; omnium christifidelium est in iurium humanorum defensione incumbere; laicis tamen participatio activa in politicis factionibus reservatur” (Propositio 22. Cfr. etiam IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 41).

In contextu denique formationis integralis et unitariae christifidelium laicorum pro eorum missionali et apostolica actione est peculiariter significativum in humanis valoribus personale augmentum. Hoc praeciso sensu Concilium scripsit: christifideles laici “magni quoque faciant professionalem peritiam, sensum familiarem et civicum atque illas virtutes quae ad sociales consuetudines pertinent, scilicet probitatem, spiritum iustitiae, sinceritatem, humanitatem, animi fortitudinem, sine quibus nec vera vita christiana consistere potest” (Apostolicam Actuositatem, 4).

In hac synthesi organica suae vitae maturanda, quae simul expressio est unitatis eorum indolis et conditio pro eorum missione efficaciter implenda, christifideles laici a Spiritu Sancto, tamquam ab unitatis et vitae plenae Spiritu, intus ducentur et sustinebuntur.

61. Quaenam sunt christifidelium laicorum formationis loci et media? Quaenam sunt personae et communitates vocatae ut munus sibi assumant christifideles laicos integraliter et unitarie formandi?

Sicut educativum humanum opus paternitati et maternitati intime coniungitur, sic et christiana formatio suam invenit radicem in Deo, qui Pater filios amat et educat suos. Utique Deus est primus et magnus sui Populi educator, sicut miranda dicit paragraphus Cantici Moysis: “Invenit eum in terra deserta, / in loco horroris et ululatu solitudinis; / circumdedit eum et attendit / et custodivit quasi pupillam oculi sui. / Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos / et super eos volitans expandit alas suas / et assumpsit eum / atque portavit super pennas suas. / Dominus solus dux eius fuit, / et non erat cum eo deus alienus” (Deut. 32, 10-12; cfr. 8, 5).

Dei opus educativum in Iesu revelatur et adimpletur Magistro, ab intra usque ad cor uniuscuiusque pervenit hominis per dynamicam Spiritus praesentiam. Ecclesia mater vocatur ut hoc divinum educativum participet opus sive per se ipsam sive per suas diversas partes et expressiones. Sic christifideles laici ab Ecclesia formantur et in Ecclesia, in quadam communione et collaboratione omnium eius membrorum: sacerdotum, religiosorum et christifidelium laicorum. Sic universa ecclesialis communitas, in suis diversis membris, Spiritus recipit fecunditatem et ad illam cooperatur active. Hoc sensu, Methodius Olympi scribebat: “Imperfecti . . . a perfectioribus, ut a matribus, parturiuntur atque formantur, donec et illi maturo partu editi, in virtutis magnitudinem ac decus regenerentur” (S. METHODII OLYMPI Symposion, III, 8: S. Ch. 95, 110), sicut Paulo evenit, qui in Ecclesiam a perfectis (in persona Ananiae) portatus et introductus, postea et ipse perfectus et tot filiorum effectus est fecundus.

Educatrix imprimis est Ecclesia universalis, in qua Summus Pontifex primi christifidelium laicorum formatoris exercet munus. Ad illum, Petri successorem, ministerium “fratres in fide confirmandi” pertinet, in quantum omnes credentes quidquid essentiale, quod in vocatione et missione christiana et ecclesiali continetur, docet. Non solum eius directum verbum, sed etiam verbum, quod per documenta diversorum Sanctae Sedis transmittitur Dicasteriorum, docilem et benevolam christifidelium laicorum postulat exauditionem.

Ecclesia una et universalis in variis mundi plagis in Ecclesiis particularibus inest. In unaquaque earum Episcopus personalem habet responsabilitatem relate ad christifideles laicos, quos per Verbi proclamationem, Eucharistiae et sacramentorum celebrationem, eorumque vitae christianae animationem et ductum formare debet.

Intra Ecclesiam particularem seu dioecesim paroecia exsistit et operatur, quae munus pro formatione immediatiore et personaliore christifidelium laicorum habet essentiale. Re vera, in relatione quae ad singulas personas singulosque coetus facilius pervenire potest, paroecia vocatur ut sua membra ad Verbi exauditionem, ad liturgicum et personalem cum Deo dialogum, ad caritatis fraternae educet vitam, ita ut modo magis directo et concreto communionis ecclesialis et responsabilitatis missionalis percipere faciat sensum.

Deinde intra quasdam paroecias, praesertim si ipsae amplae sint et dispersae, parvae communitates ecclesiales in illis praesentes conspicuum afferre adiumentum in christianorum formatione possunt atque efficere capillariorem et incidendo aptiorem conscientiam et experientiam ecclesialis communionis et missionis. Adiumentum potest afferri, ut Patres dixerunt synodales, etiam a catechesi postbaptismali ad catechumenatus modum, per iteratam propositionem quorumdam elementorum “Ritualis Initiationis Chlristianae Adultorum”, quae ad immensas et extraordinarias recepti Baptismi divitias et responsabilitates valent detegendas et ad vitae praxim ducendas (Cfr. Propositio 11).

In formatione quam christifideles laici in dioecesi et in paroecia recipiunt, peculiariter ad communionis et missionis sensum, magni est momenti adiutorium, quod diversa Ecclesiae membra sibi mutuo donant; tale adiutorium mysterium Ecclesiae Matris et Educatricis simul revelat et in actum ducit. Sacerdotes et religiosi christifideles laicos adiuvare debent in eorum formatione. Hoc sensu, Patres synodales presbyteros et ad Ordines invitaverunt candidatos ut “accurate praeparentur ut apti reddantur ad vocationem et missionem laicorum fovendam” (Propositio 40). Ex sua parte, ipsi christifideles laici sacerdotes et religiosos in eorum spirituali itinere adiuvare possunt et debent.

62. Etiam familia christiana, quatenus “Ecclesia domestica”, originalem et fundamentalem constituit scholam pro fidei formatione: pater et mater a Matrimonii sacramento gratiam recipiunt et christianae educationis ministerium relate ad filios, quibus simul valores humanos et valores religiosos testantur et transmittunt. Prima verba discentes, filii etiam discunt Deum laudare, quem Patrem amantem et providentem sentiunt proximum; priores amoris gestus discentes, filii etiam discunt sese aliis aperire, in sui ipsius dono sensum humanae capientes vitae. Ipsa vita quotidiana familiae vere christianae primam “experientiam Ecclesiae” constituit, quae certe confirmationem et incrementum inveniet in graduali activa et responsabili filiorum insertione in ampliorem communitatem ecclesialem et in societatem civilem. Quo magis coniuges et christiani parentes in conscientia crescent de eo quod eorum “Ecclesia domestica” vitae et missionis Ecclesiae universalis est particeps, eo magis filii ad “sensum Ecclesiae” formari poterunt et totam pulchritudinem sentient suas dedicandi vires in Regni Dei servitium.

Magni momenti pro formatione loci sunt etiam scholae et universitates catholicae, sicut etiam institutiones renovationis spiritualis, quae hodie semper amplius diffunduntur. Sicut Patres synodales extulerunt, in hodierno sociali et historico contextu, a profunda culturali permutatione signato, participatio, ceterum semper necessaria et insubstituibilis, christianorum parentum in scholae vita non amplius sufficit; oportet christifideles laicos praeparare qui operi educativo tamquam verae et propriae missioni dedicentur ecclesiali; oportet constituere et fovere “communitates educativas”, simul a parentibus, docentibus, sacerdotibus, religiosis viris et feminis, iuvenum repraesentantibus efformatas. Atque ut schola suam functionem digne evolvere possit formativam, christifideles laici sese obligatos sentire debent ad veram educationis libertatem, etiam per opportunam civilem legislationem, ab omnibus exigendam et pro omnibus promovendam (Cfr. Propositio 44).

Patres synodales verba protulerunt aestimationis et animum erigentia ad omnes illos christifideles laicos, viros et mulieres, qui civili et christiano spiritu munus educativum in schola et in institutis exercent formativis. Ulterius urgentem extulerunt necessitatem ut christifideles laici magistri et professores in diversis scholis, catholicis vel non catholicis, veri testes sint Evangelii per vitae exemplum, professionalem peritiam et rectitudinem, christianam inspirationem docentiae, salva semper, ut est evidens, variarum scientiarum et disciplinarum autonomia. Momenti singularis est scientificam et technicam investigationem a christifidelibus laicis peractam a criterio regi servitii versus hominem in omnibus eius valoribus et exigentiis; his christifidelibus laicis Ecclesia munus committit efficiendi omnibus intellegibilius intimum vinculum inter fidem et scientiam exsistens, inter Evangelium et humanam culturam (Cfr. Propositio 45).

“Haec Synodus, legimus in quadam propositione, appellat ad munus propheticum scholarum et universitatum catholicarum, et laudat, propter eorum dedicationem, magistros et docentes, nunc pro maiore parte laicos, ita ut instituta catholicae educationis viros et mulieres formare possint in quibus Mandatum Novum incarnatum sit. Praesentia simultanea presbyterorum et laicorum, necnon religiosorum et religiosarum, vividam Ecclesiae imaginem praebet alumnis, et de eius divitiis cognitionem reddit faciliorem (Cfr. CONGR. PRO EDUC. CATHOLICA De laico educatore, teste fidei in scholis)” (Propositio 44).

Etiam, coetus, associationes et motus in christifidelium laicorum formatione suum habent locum; re vera, possibilitatem habent, singuli propriis methodis, formationem offerendi in ipsa exigentia apostolica profunde insertam, sicut etiam opportunitatem habent integrantem, concretam et specificam efficiendi formationem, quam eorum sodales ab aliis personis recipiunt et communitatibus.

63. Formatio non est quorumdam privilegium, sed omnium ius et officium. Patres synodales de hac re dixerunt: “Possibilitates formationis proponantur omnibus, speciatim pauperibus, qui etiam fons formationis pro omnibus esse possunt”; et adiunxerunt: “Ad formationem media apta adhibeantur quae unumquemque adiuvent ad plenam vocationem humanam et christianam implendam” (Propositio 41).

Quoad actuositatem pastoralem vere incidendi capacem et efficacem, formatorum formatio, etiam opportunis cursibus et aptis scholis usurpatis, augeri debet. Formare illos qui, iterum, christifidelium laicorum formationi dedicari debebunt, primariam constituit exigentiam ad omnium christifidelium laicorum tutandam generalem et capillarem formationem.

In opera formationis, attentio particularis locali culturae reservari debebit secundum Synodi Patrum explicitam invitationem: “Christianorum formatio maximam rationem habebit localis culturae humanae, quae ipsi formationi contribuit, et adiuvabit ad discernendum valorem, tam in traditione insitum quam in modernis rebus propositum. Ad diversas culturas quae simul exsistere possunt in uno eodemque populo vel natione attentio tribuetur. Ecclesia, Mater et Magistra populorum, salvam facere enitetur, si casus datur, culturam gentis minus numerosae in magna natione exsistentis” (Ibid. 42).

In formativa opera quaedam persuasiones peculiariter necessariae apparent et fecundae. Imprimis persuasio de eo quod vera et efficax formatio non habetur, nisi unusquisque responsabilitatem formationis personaliter assumat et evolvat: haec enim tamquam “autoformatio” essentialiter configuratur.

Persuasio ulterius de eo quod unusquisque nostrum finis est et simul formationis principium: quo magis formamur, eo maiorem exigentiam sentimus talem formationem prosequendi et profundiorem efficiendi, sicut etiam quo magis formamur, eo capaciores fimus alios formandi.

Momenti singularis est conscientia de eo quod opera formativa, dum ad scientiarum humanarum media et methodos intellegenter recurrit, eo efficacior est, quo disponibilior est actioni Dei: solummodo palmes, qui non timet ab agricola purgari, fructum plus affert pro se et pro aliis.

APPELLATIO ET ORATIO

64. Ut hoc postsynodale concludamus documentum, invitationem “patris familias”, de qua Evangelium nobis loquitur, iterum proponimus: Ite et vos in vineam meam. Dici potest Synodi de vocatione et missione laicorum significationem praecise in hac Domini Iesu vocatione ad omnes directa consistere, et particulariter ad christifideles laicos, viros et mulieres.

Synodales labores pro omnibus participantibus magnam spiritualem constituerunt experientiam: illam Ecclesiae in luce et in virtute Spiritus intentae ut renovatam Domini sui appellationem discernat et accipiat ad mysterium suae communionis et dynamismum suae missionis salutis hodierno mundo iterum proponendam, speciatim locum signans et munus christifidelium laicorum specificum. Fructus autem Synodi, quem haec Adhortatio quam uberrimum stimulare in omnibus Ecclesiis per orbem dispersis intendit, a vera receptione procedet, quam haec Domini appellatio ex parte universi Populi Dei et in eo ex parte christifidelium recipiet laicorum

Propterea ad omnes et singulos, Pastores et fideles, vivissimam dirigimus exhortationem, ne umquam in conscientia ecclesiali sollerti deficiant sustinenda, immo in ea semper profundius radicata efficienda in mente, corde et vita; conscientia nempe de eo quod ipsi membra Ecclesiae Iesu Christi sunt, in eius communionis mysterio et in eius apostolica et missionali participes virtute.

Singularis est momenti ut omnes christiani sint conscii illius extraordinariae dignitatis illis per sanctum Baptismum donatae: gratia vocati sumus ut filii a Patre simus dilecti, templa Spiritus viva et sancta. Concitato et grato animo verba Evangelistae Ioannis iterum audiamus: “Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et sumus!” (1 Io. 3, 1).

Haec “christiana novitas” membris Ecclesiae donata, dum pro omnibus eorum participationis in munere sacerdotali, prophetico et regali Christi et eorum vocationis ad sanctitatem in amore constituit radicem, pro christifidelibus laicis secundum “indolem saecularem” illis “propriam et peculiarem” exprimitur et in rem deducitur.

Conscientia ecclesialis, simul cum sensu communis dignitatis christianae, sensum implicat ad mysterium Ecclesiae-Communionis pertinendi: hic est aspectus fundamentalis et decretorius pro Ecclesiae missione et vita. Pro omnibus et singulis fervens Iesu in ultima Cena oratio: “Ut unum sint!” singulis diebus, exigens et irrecusabile vitae et actionis fieri debet programma.

Vivus communionis ecclesialis sensus, donum Spiritus, quod nostram liberam postulat responsionem, tamquam suum magni pretii habebit fructum consonam in Ecclesia “una et catholica” aestimationem divitis vocationum et vitae conditionum, charismatum, ministeriorum et munerum et responsabilitatum varietatis, sicut etiam convinctiorem et firmiorem coetuum, associationum et motuum christifidelium laicorum collaborationem in ipsius Ecclesiae communi missione salvifica solidaliter adimplenda. Haec communio in se ipsa primum magnum est signum praesentiae Christi Salvatoris in mundo; ipsa autem simul Ecclesiae directam actionem apostolicam et missionalem fovet et excitat.

Adventante tertio millenario, tota Ecclesia, Pastores et fideles, fortius suam sentire debet responsabilitatem mandato Christi oboendiendi: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae” (Marc. 16, 15), suum missionalem renovans impulsum. Magnum, exigens et splendidum Ecclesiae committitur inceptum: illud scilicet novae evangelizationis, cuius hodiernus mundus immensam habet indigentiam. Christifideles laici se ipsos considerare debent partem vivam et responsabilem huius incepti, cum ad Evangelium nuntiandum vocentur et vivendum in valorum et exigentiarum personae et societatis servitium.

Synodus Episcoporum, mense octobris, perdurante Anno Mariano, celebrata, suos labores, modo prorsus speciali, intercessioni Mariae Sanctissimae Redemptoris Matris commisit. Eidem intercessioni spiritualem fructuum Synodi nunc committimus fecunditatem. Sub huius postsynodalis documenti fine, ad Virginem, simul cum Patribus et christifidelibus laicis Synodo praesentibus et cum omnibus aliis Populi Dei membris, recurrimus. Appellatio in orationem se vertit:

O sanctissima Virgo,
Mater Christi et Mater Ecclesiae,
cum gaudio et cum admiratione,
tuo “Magnificat” unimur cantico,
tuo nempe grati amoris cantico.

 Tecum gratias agimus Deo,
“cuius misericordia in progenies et progenies”,
propter splendidam vocationem
et multiformem christifidelium laicorum missionem,
a Deo nominatim vocatorum ut cum Illo in amoris
et sanctitatis communione vivant
et fraterne in magna filiorum Dei familia uniti sint,
missi ad lucem Christi irradiandam
t ad ignem Spiritus communicandum
in mundum universum per suam evangelicam vitam.
Virgo cantici “Magnificat”,
eorum corda gratitudine imple
et ardore ob hanc vocationem et ob hanc missionem.
Tu quae cum humilitate
et magnanimitate “ancilla Domini” fuisti,
nobis tuam ipsam servitio Dei
et saluti mundi disponibilitatem dona.
Aperi corda nostra immensis Regni Dei
et proclamationis Evangelii omni creaturae perspectivis.
In corde tuo materno pericula multa multaque mala,
quae nostri temporis viros et mulieres opprimunt,
semper sunt praesentia.
Sed praesentia quoque sunt tot boni incepta,
magnae ad valores appetitiones,
progressus in copiosis salutis producendis fructibus effecti.
Virgo strenua, nobis vim animi et fiduciam in Deum inspira,
ut omnia sciamus obstacula superare,
quae in nostra missione invenimus adimplenda.
Doce nos mundi realitates vivo christianae responsabilitatis
sensu tractare atque adeo in gaudiosa spe
adventus Regni Dei, novorum caelorum ac terrae novae.

Tu quae simul cum Apostolis orantibus in Cenaculo fuisti
adventum Spiritus Pentecostes exspectans,
eius renovatam invoca in omnes christifideles laicos,
viros et mulieres, effusionem,
ut eorum vocationi et missioni plene correspondeant,
sicut palmites vitis verae,
vocati ut fructum plus afferant pro mundi vita.
Virgo Mater,
duc et sustine nos ut semper tamquam veri filii et filiae Ecclesiae
Filii tui vivamus et ad humanum et civilem cultum veritatis
et amoris in terra stabiliendum
secundum optatum Dei
et ad Eius gloriam conferre possimus.
Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Decembris, festo Sanctae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II
 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top