 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CUM BEATA
IMMACULATA BEATISSIMA VIRGO MARIA
CONFIRMATUR PATRONA DIOECESIS PROCOPIENSIS, IN BRASILIA
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Beata Maria Virgo sub titulo «Immaculati
Cordis Beatae Mariae Virginis» a clero et christifidelibus dioecesis
Procopiensis, iam ab antiquo, peculiari necnon assiduo cultu honorata sit et
adhuc honoretur, Venerabilis Frater Iosephus J. Gonçalves, Episcopus
Procopiensis, communia vota excipiens, electionem Beatas Mariae Virginis sub
titulo «Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis» in Patronam apud Deum
supradictae dioecesis rite approbavit. Quandoquidem autem idem Venerabilis
Frater enixe rogavit ut electio et approbatio huiusmodi ad normam «Instructionis
de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis» n. 30, confirmarentur, Nos collatis cum Sacra Congregatione pro
Cultu Divino consiliis, illius precibus annuimus atque auctoritate Nostra
Apostolica Beatam Mariam Virginem sub titulo «Immaculate Cordis Beatae Mariae
Virginis» dioecesis Procopiensis Patronam apud Deum confirmamus, cum omnibus
iuribus et privilegiis liturgicis iuxta rubricas consequentibus. Nos autem fore
valde confidimus ut hoc eximium decus, sicut est in Dei Genetricem, pro tot
tantisque favoribus Eius intercessione per saeculorum decursum a Deo
christifidelibus concessis, gratiarum actio, ita eiusdem Dei Genetricis cultum
in dioecesi Procopiensi augeat et multiplicet, atque Christi asseclas ad suam
fidem pietatemque vita et moribus testandam inducat. Contrariis quibuslibet non
ostantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI menses
Novembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana
|