IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM
BEATA MARIA
VIRGO DE MERCEDE CONFIRMATUR PATRONA
TOTIUS PROVINCIAE IMBABURAE, IN
REPUBLICA AEQUATORIANA
Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem Beata Virgo Maria est Christique
Ecclesiaeque et fidelium omnium mater amabilis, quae sane laborantibus filiis
invigilat, et praesidium in adversis, quae hominibus tanta instant, et exemplar
egregium virtutum, quae in illa floruerunt magis quam in nullo mortaliuin,
idcirco semper carum Nobis atque cum amantissimi filii officio coniunctum
matris tantae honorem curare, pietatem augere, estendere obsequium. Qua re, cum
clerus atque fideles provinciae vulgari sermone «Imbabura» cognominatae, in
dioecesis Ibarrensis finibus, eandem beatissimam Virginem sub titulo de
Mercede, quam a priscis temporibus singulari veneratione prosecute sunt, iam
patronam suae provinciae elegerint, atque Venerabilis Frater Silvius L. Alvear,
Episcopus Ibarrensis, quo est amore instinctus erga Christianorum parentem,
electionem probaverit a Nobisque confirmari petierit, ad normam Instructionis de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis,
n. 30, Nos, id rati fore augendae religious erga caelestem Matrem causam, quam
libentissime admotae expostulations concedimus. Placet ergo Mariam Virginem de
Mercede patronam apud Deum provinciae Imbaburae esse et haberi, cum omnibus
iuribus et privilegiis liturgicis iuxta rubricas consequentibus. Contrariis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Decembris, anno MDCCCCLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana