IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI AB USQUE
MARIA
VIRGO SUB TITULO «SANCTAE SPEI» CONFIRMATUR PATRONA
CIVITATIS VULGO
«BATTIPAGLIA», IN ARCHIDIOECESI SALERNITANA
Ad perpetuam rei memoriam. – Qui ab usque ineunte aetate
semper Virginem Christi Matrem praecipuo amore atque dilectione prosequi
consuevimus, nullam sane occasionem praetermittimus, per quam eius honor, decus,
laus inter Christi fideles accrescat: illa enim nemo est qui apud Deum aut
ampliore dignitate fioreat, aut potentia vigeat, aut intercessione valeat.
Qua re, cum populus Battipaleensis, cuius urbs
archidioecesis Salernitanae finibus continetur, beatissimam Virginem Mariam sub
titulo «Sanctae Spei» in quam singulari religione fertur, iam Patronam suae
civitatis elegerit, electionem vero Venerabilis Frater Caietanus Pollio, sacer
illius Ecclesiae Archiepiscopus, rite probaverit, idemque suo clerique
populique nomine confirmationem actae rei a Nobis petierit, ad normam
Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, Nos, cum omnia constet ad iuris regulas esse
facta, libenti animo admotae expostulation concedimus.
Quae cum ita sint, cuncta rata habentes, quae Sacra
Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus,
hac de re statuerit, beatissimam Virginem Mariam sub titulo «Sanctae Spei»
Patronam urbis ac civitatis Battipaleensis declaramus atque renuntiamus, cum
iuribus debitis ac privilegiis liturgicis iuxta rubricas, rati fore ut tum
populus per occasionem pietatem augeat, tum Mater Sancta ad perpetuam
benevolentiam inclinet. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Aprilis, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana