Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PUBLICIS NECESSITUDINIS

NUNTIATURA APOSTOLICA IN INSULARUM
ANTILLARUM CIVITATE BARBATIANA CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Publicis necessitudinis rationibus inter hanc Apostolicam Sedem et Civitatem Barbatianam nuper feliciter constitutis, ad communem utilitatem ac profectum provehendum, visum est Nobis in ea Dicione Nuntiaturam Apostolicam erigere. Certa igitur scientia ac matura deliberatione Nostra, Apostolicam Nuntiaturam in Civitate Barbatiana constituimus, cum omnibus iuribus, privilegiis, indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Haec edicimus, statuimus, decernentes has Litteras firmas, validas atque efficaces exstare, munere, et vim suam, contrariis quibusvis nequaquam obstantibus, penitus in posterum obtinere atque sortiri.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Aprilis, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINI Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana