IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
ILLUSTRIS DECESSOR
VENERABILI FRANCISCO COLL HONORES
BEATORUM DECERNUNTUR
Illustris Decessor Noster Honorius Pp. III, qui Ordinem Fratrum Praedicatorum
apostolica auctoritate probaverat, beato Dominico eiusque Fratribus scribens
haec habet: «Is qui Ecclesiam suam nova semper prole fecundat, volens haec
moderna tempora conformare prioribus, et fidem catholicam propagare, pium
inspiravit vobis affectum, quo, amplexi paupertatem et regularem vitam professi,
verbi Dei exhortationi vacetis, evangelizantes per orbem nomen Domini nostri
Iesu Christi» (MOPH XXV, 144). Haec autem fuit etiam nota ac proprietas
venerabilis Servi Dei Francisci Coli; cuius vitae singularis admodum pauca
attingere placet. Natus est in pago Gombreny, qui est in dioecesi Vicensi,
intra fines provinciae Geronensis, in Hispania, die duodevicesimo mensis Maii,
anno MDCCCXII. Eius parentes fuerunt Petrus Coll atque Magdalena Guitart. Est
autem postridie quam natus est baptizatus; atque anno MDCCCXVIII sacro
Chrismate inunctus. Tenui loco ortus, pauperem adulescentiam egit, in agresti ac
montano pago. At, ecce, mature Deus ad sacerdotium invitat, cuius adipiscendi
gratia est Seminarium Vicense ingressus. Anno autem MDCCCXXX interiore voce
impulsas, nοvicius Ordinis S. Dominici factus est, religiosa Domo «ab
Annuntiata» exceptus quae Geroiiae erat; atque ibi loci in studia theologica
diligenter incubuit. Sed anno MDCCCXXXV est ab eo nido iniqua lege abstractus;
qua de re Franciscus Coll Vicum rediit; ubi die XXVIII mensis Maii, annο
MDCCCXXXVI, est sacerdotio initiatus. Facultatem vero consecutus a sui Ordinis
Moderatore, Vicarium paroecialem egit primum quidem in pago Artés, deinde in
loco Moya; sed, cum ad praedicandum valde inclinaret, idcirco anno MDCCCXLIX,
post acceptum a Summo Pontefice Pio IX menus «Missionarii apostolici», iam
abdicato munere, ministerio verbi tοtus institit, sede Vici perpetuo collocata.
Quin etiam, annο MDCCCL, est Moderator supremus Tertii Ordinis Dominicani
renuntiatus totius Catalauniae. Ceterum, status eius semper is fuit, ut,
quamquam erat Episcopo loci obnoxius, vinculis tamen Religiosae oboedientiae
Ordini suo adhaeresceret. Nihil ergo mirum, si eo tempore ei officium datum est
sacras Virgines sui Ordinis (Tertiarias dicunt) regendi. Tandem, anno MDCCCLXIX,
apοplexi correptus, caecus factus est per sex circiter annos; in quibus, quo
maior et obscurior oculorum caligo, eο illustrior diffuso lumine nituit anima,
quam die altero mensis Aprilis Deo restituit, annο MDCCCLXXV. Franciscum Coll
triplici laude praecipue floruisse: viri missionarii, fundatoris, atque Sancti.
Nam eius omnes labor eo tetendit, ut christianam fidem in Catalauniae finibus
restaiiraret, quam bellum civile ac discordiae primum, deinde aucta regionis
industria atque mercatura turbaverant, ac ceu ventus miscuerant. Cumque gentis
indolem exploratam haberet, eius praedicatio per animos permanabat simplex et
efficax, ac tantopere contulit ad christianam religionem eo saeculo in Europa
revocandam. Fidelis autem Dei Servus, paupertate ac paenitentia fultus, omnes
dioeceses Catalauniae circumibat, praedicans Evangelium regni (cfr. Mt. 4, 23),
solus interdum, cum aliis nonnumquam, in quibus aliquando fuit S. Antonius Maria
Claret, operis comes dilectus. Verba autem Francisci, spei et amoris plena,
Christifideles ad sacramenta, maxime Paenitentiae, sancte suscipienda parabant,
quae ille plures saepe horas turbis administrabat. Admirabili vero studio atque
cura celebrando Rosario B. M. V. instabat, quo tamquam forma simplici eademque
apta praedicandae populo salutis uti consueverat. Neque haec eum avertebat a sua
ipsius sanctitate quaerenda. Nam, etsi erat omni suorum destitutus auxilio,
tamen «contra spero in spem credidit» (Rom. 4, 18); atque per rerum
discrimina mille integra ac tenaci fide in Religione Dominicana stetit, quam
fuerat professus. At vero, usus animorum varius, id effecit, ut paulatim
conscientia constituendae nοvae Societatis Religiosae in eo emergeret, qua,
redintegrata Dominicana pietate, mulieres doceret educare puellas, rusticas et
urbanas, tot periculis incautae iuventuti imminentibus. Atque recte providit,
ut hae Sorores, quas parabat, in scholis publicis magistrae docerent. Nata ergo,
anno MDCCCLVI, Societas mulierum Dominicanarum, quam postea «ab Annuntiata»
cognominavit; cui viginti fere annos praefuit magister, pater, praesidium. Ceu
arbor alita sole, nova Congregatio brevi fines protulit non modo per Hispaniam,
sed etiam ad exteras nationes. Neque omittenda aut parvi facienda est, in eius
laudem, Regula, quam sapienter scripsit, ad quamque volait illas coram Deo
ambulare. Si vero nunc ad eius virtutes penitus intendamus, iam invenimus illum
verum Dei hominem fuisse, utpote cuius et mens, et cor, et voluntas a
sensibilibus rebus abstracta, uni Deo adhaererent. Beato Dominico similis,
Franciscus Coli «cum Deo, vel de Deo semper loquebatur» (MOPH XVI, 161), egregia
sane pietate suffultus, quam intenta contemplatione alebat, maxime Passionis
Christi atque Beatissimae Matris cruciatuum. Neque abfuerunt ab eius vita dura
paenitentiae certamina, quae et diutina et magna fuisse constat. Sed forti animo
ei superavit propter eum qui dilexit nos» (Rοm. 8, 37). Ad eius autem
Beatificationis causam quod attinet, ea initia sumpsit anno MDCCCXXX, quo in
dioecesi Vicensi de eius vita ac fana sanctitatis agi coeptum. Ea vero
inquisitione absoluta, Processus Apostolicus de virtutibus actus est annis
MDCCCCXLΠI-MDCCCCCXLV, cuius subsignata Commissio Causae fuerat anno MDCCCCXLI.
Probatis autem virtutibus a Paulo VI P.M. die IV mensis Maii, anno MDCCCCLXX, de
miraculis disceptatum est, rite. Quorum unum est ab eodem Decessore Nostro
f.r. probatum die VII mensis Iulii a. MDCCCCLXXVII, qui cavit etiam ut id satis esset ad Beatificationem. Quae tandem hodie celebrata est, Romae,
in Petriano templo, una cum Beatificatione Servi Dei Iacobi Desiderati Laval.
Mane ergo, inter Missam translaticiam formulam pronuntiavimus, quae est: «Nos, vota Fratrum Nostrorum
Ioannis Margéot, Episcopi Portus Ludovici, et
Raimundi Masnou Boixeda, Episcopi Vicensis, necnon plurium aliorum Fratrum in
episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregations pro
Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus, ut
Venerabiles Servi Dei Iacobus Desideratus Laval et Franciscus Coll, Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati
Iacobi Desiderati Laval die IX Septembris, Beati Francisci Coll die II Aprilis,
in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti. Amen»; atque sermonem de vita atque virtutibus
Beatorum illorum habuimus. Contraries nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXVIIII,
Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS CASAROLI, Archiep. tit. Carthaginen.,
Pro-Secretarius Status
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana