IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PRO NOSTRO
REGIONES CIVITATIS BENINENSIS ET TOGANAE
SEIUNGUNTUR
AB APOSTOLICA NUNTIATURA ABIDIANENSI ET AD ACCRAËNSEM ADICIUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Pro Nostro mullere Patris et
Pastoris universae Ecclesiae, intenti quidem ad singulas etiam partes eius
ubique terrarum patentes, rati sumus omnia loca, quae finibus Beninensibus
atque Toganis continentur, esse a superiore Nuntiatura Apostolica abstrahenda
aliique Nuntiaturae assignanda. Hac de causa, Sacra Congregatione pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide in consilium opportune adhibita beneque
re considerata, hasce Nos per Litteras, de plenitudine potestatis Nostrae datas
et expeditas, regiones quas diximus Civitatis Beninensis et Toganae ab
Apostolica Nuntiatura Abidianensi seiungimus easdemque ad Apostolicam adicimus
Nuntiaturam Accraensem. Haec edicimus et statuimus praesentesque Litteras
volumus, contrariis minime obstantibus, firmas, ratas et efficaces esse tam nunc
quam in posterum suosque effectus omnes semper sortiri et assequi necnon plane
illis suffragare quorum intererit iisve qui id sua interesse contendere
poterunt. Irritum autem iam nunc et inane fieri declaramus, si quidquam secus
super his a quovis qualibetve de potestate aut scienter aut imprudenter
attentare contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
II menses Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana