IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE CHRISTIANO
REGIONES GAMBIA ET MONS LEONINUS AB
APOSTOLICA
NUNTIATURA ABIDIANENSI SEPARANTUR ATQUE MONROVIENSI ADDUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quae Christiano nomini
propagando atque saluti fidelium in regionibus ab hac Apostolica Sede longinquis
degentium feliciter eventura videantur, Nos, pro gravissimo, quo fungimur,
apostolico munere diligenti cupimus sollicitudine praestare. Qua de re, ut rei
catholicae in Civitatibus Gambia, Monte Leonino, Gana, Guinea, Liture Eburneo,
Liberia aptius consuleretur, visum est in Apostolicis Nuntiaturis apud easdem
Civitates nonnullas mutationes sapienter efficere. Itaque e consulto Sacrae
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque plenitudine Apostolicae potestatis, harum Litterarum
vi, regiones Gambiam et Montem Leoninum ab Apostolica Nuntiatura Accraënsi,
necnon Guineam ab Apostolica Nuntiatura Abidianensi separamus atque
Apostolicae Nuntiaturae Monroviensi subicimus, contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suοsque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragare; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Rοmae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
II mensis Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana