IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI A PUERIS
CHRISTI MATER SUB TITULO «IMMACULATUM
COR BEATAE MARIAE VIRGINIS»
CONFIRMATUR PATRONA DIOECESIS
SINCELEIENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Qui a pueris, ac fere ab ipsa
nativitate sincero ac tenero amore in beatissimam Virginem Mariam, Christi
Matrem, affecte sumus, occasionem Eius cultus augendi, gloriae amplificandae,
propagandi honoris omittimus numquam. Nam post Christum, adorandum Dei Filium,
in nullo spes nοstrae certius collocantur, quam in illa, matre, praesidio ac
tutela filiorum suorum fideli. Quam ob rem, cum clerus populusque dioecesis
Sinceleiensis almam Christi Matrem sub titulo «Immaculatum Cor Beatae Mariae
Virginis», in quam antiqua religione singulari modo feruntur, sibi Patronam
elegerint idque Venerabilis Frater Felix Maria Torres Parra, eorum Episcopus,
rite probaverit, Nos comperto rem ad iuris praescriptum actam esse, libenti
animo quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit,
confirmamus, pro certo habentes, fore ut pietas, amor ac dilectio populi erga
tantam Matrem augeantur. Nihil enim tam prodest ad mores tutandos, virtutem
confirmandam, quam caelestis Matris studium atque contemplatio. Placet ergo
Beatam Virginem Mariam, eo titulo quem memoravimus, dioecesis Sinceleiensis
Patronam esse, dici, et invocare, factis iuribus ac liturgicis privilegiis,
iuxta rubricas consequentibus. Contraries nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XVI mensis Maii, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana