IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
DIE UNDETRICESIMO
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO IMMACULATAE
CONCEPTIONIS
PATRONA DIOECESI CERVI LUSCI CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Die undetricesimo mensis Aprilis, hoc anno, Marius
Picchi, Venerabilis dioecesis Cervi Lusci Episcopus, de pietate sui gregis
sollicitus, Litteras dedit, quibus suo ipsius nomine, item civilium potestatum
clerique populique sui omnis, id petebat, ut beatissimam Virginem Mariam,
Christi Matrem, sub titulo Immaculatae Conceptions iam inde a dioecesis
constitutione veneratam, quam communitas illa dioecesana Patronam elegisset,
ipse vero adprobasset, Nos, quasi Nostro impresso sigillo, confirmaremus ad
normam Instructionis de Calendariis particularibus atque Missarum Propriis
recognoscendis, n. 30. Ceterum se pro certo habere hoc non parum conferre posse
ad religionem erga caelestem Matrem eiusque Filium Christum Iesum in finibus
suae circumscriptionis augendam, alendam, roborandam. Nos autem, qui tanta
pietate in sanctam Dei parentem afficimur, cui servire gloriosum est,
libentissimo sane animo oblatam occasionem arripimus cultus eius intendendi,
precibusque adhibitis auctoritate Nostra concedimus. Placet ergo beatissimam
Virginem Mariam, quam populus dioecesis Cervi Lusci ab Immaculata Conceptione
invocat ac celebrat, esse eiusdem dioecesis Patronam apud Deum, eoque titulo
posse publice invocari, contrariis nihil obstantibus. Simul scilicet facimus
etiam iura et privilegia liturgica, iuxta rubricas.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Maii, anno MDCCCCLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis Loco
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana