IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CURAM VETERE
SANCTUS MICHAEL ARCHANGELUS CONFIRMATUR
CAELISTIS
PATRONUS PAPUAE NOVAE GUINAE ATQUE INSULARUM SALOMONIARUM
Ad perpetuam rei memoriam. – Curam vetere consuetudine
firmatam, qua catholica natio in alicuius caelestis Patroni praesidium se
permittit, valde laudandam esse existimamus. Idem est enim Patronus ac legatus
et advocatus qui, ut custos angelus pro quovis Christifideli, apud Deum eiusdem
nationis, dum filii ad domum Patris perveniant, res quodammodo tuetur, preces et
bona opera commendans, pro peccatis veniam implorans, contra fidei morumque
hostes praesidium, pacem, incrementum, securitatem viresque per hanc terrestrem
peregrinationem petens. Idcirco, cum Conferentia Episcopalis Papuae Novae
Guineae atque Insularum Salomoniarum, communibus consideratis cleri et populi
votis, neque profecto horum Danielis prophetae verborum ignara: «sorget Michael
princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui» (Dan. 12, 1), declaraverit
Sanctum Michaelem Archangelum caelestem Patronum utriusque Nationis, atque
Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide,
facultatibus fruens sibi factis, rite probaverit, Nos hanc sententiam ratam habemus
deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae Sanctum Michaelem Archangelum
apud Deum Patronum principalem Papuae Novae Guineae atque Insularum
Salomoniarum libenter confirmamus, congruentibus traditis iuribus et liturgicis
privilegiis; contrariis quibusvis haud obstantibus. Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae diligenter serventur suosque effectus iam nunc et in posterum
habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die
XXXI
mensis Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana