IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI DIVINO
TEMPLUM ABBATIALE URBIS «SCHYREN», IN
ARCHIDIOECESI
MONACENSI ET FRISINGENSI, AD HONOREM BASILICAE MINORIS
TOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Qui divino consilio munere fungimur summi
dominici gregis Episcopi cunctaeque catholicae familiae patris, quae sane quovis
modo fidelium pietatem augere cognovimus aut animis sanctam instillare
religionem intelleximus, et profecto seu Ipsi facimus, si res ferat, seu
libentissime ab aliis fieri patimur. Qui enim ut Petrus, Apοstolorum princeps,
gregem pascendum suscepimus, eius Nos utilitatibus, quantum humana fragilitas
sinit, die nocte invigilamus. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Iosephus S.
R. E. Cardinalis Ratzinger, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis, suo
clerique fideliumque nomine iam a Nobis petierit ut templum abbatiale simulque
paroeciale quod in loco Schyren exstat, in suo territorio, ad dignitatem
Basilicae Minoris eveheremus, Nos, sive ad antiquitatem, sive ad historiam, sive
ad artem, qua nitet, sive denique ad momentum templi singulare respicientes, ob
reliquias Sanctissimae Crucis insignis, cetera; quae a Sacra Congregatione pro
Sacramentas et Cultu Divino sunt acta probantes, expostulationem tam
Venerabilis Fratris aequo animo admittimus. Placet ergo templum, de quo sermo
habitus est, ad Basilicae Minoris dignitatem tolli, cum iuribus ac privilegiis
Liturgicis talium templorum propriis, servatis nempe iis quae Decretum «De
titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum servanda
iubet. Quod felix faustumque sit. Contrarias nihil obstantibus.
Datum Rοmae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno
MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana