IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
ABUNDE CONSTAT
TEMPLUM IN TUAMENSI
ARCHIDIOECESI BEATAE MARIAE VIRGINI
SUB TITULO «OUR KADY AT KNOCK» DICATUM AD
GRADUM
ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Abunde constat quam amanter iam dudum
Tuamenses aliique Hiberniae filii Beatam Mariam Virginem venerentur quοtque hinc
atque illinc peregrinantes singulis annis soleant templum ei sub titulo «Our
Lady at Knock» dicatuin obire, religionis et implorationis causa. Quapropter,
magnopere cupientes amorem Populi Dei in Christi Matrem confirmari et magis
etiam excitari, nihil Nοs morati sumus quo manus preces audiremus sacri
Praesulis Ecclesiae Tuamensis, qui, communia cleri et fidelium vota expromens
suis ipsius cumulata, nuper poposcit ut id templum, quod diximus, titulo
Basilicae Minoris exornaremus. Nos itaque, sententiam Sacrae Congregationis pro
Sacramentis et Cultu Divino natam habentes, de protestate Nostra Apostolica
perpetuumque in modum per has Litteras templum istud praeclarum in
memorata archidioecesi Tuamensi exstans Beataeque Mariae Virginis sub titulo «Our Lady at Knock» sacrum ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris libenter
evehimus cunctisque iuribus insignimus atque liturgicis concessionibus, quae
omnium cathedralium templorum sunt propria; iis tamen servatis, de quibus
cautum est per Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii
anno MCMLXVIII evulgatum. Contrariis quibuslibet hand obstantibus. Ceterum
volumus ut hae Litterae Nostrae religiose observentur suosque sive nunc sive in
posterum habeant effectus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Julii,
anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana