The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE SIVE

NUNTIATURA APOSTOLICA IN CIVITATE BAHAMENSI CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quae sive Catholicae fidei incremento sive publicis necessitudinis rationibus inter Apostolicam hanc Sedem et Civitates haud parvam utilitatem esse allatura videntur, ea studemus quam diligentissime prosequi. Qua re, cum Civitas Bahamensis et eadem Apostolica Sedes desideravissent quo arctioribus amicitiae vinculis coniungerentur, peropportunam Nobis visum est in ea Nuntiaturam Apostolicam constituere. Nos igitur, certa scientia ac matura deliberatione, harum Litterarum vi Nuntiaturam Apostolicam in Civitate Bahamensi cοndimus eidemque omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores et praerogativas, quae huiusmodi Legatiοnum sunt propria. Quae vero per praesentes Litteras statuimus firma sint plane sive nunc sive in posterum, ac vim suam habeant, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iulii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top