IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CUM CATHEDRALE
TEMPLUM CATHEDRALE DIOECESIS
GALVESTONIENSIS-HOUSTONIENSIS
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum cathedrale dioecesis
Galvestoniensis-Houstoniensis templum ut ad Basilicae Minoris gradum
tolleretur petiisset Venerabilis Frater Ioannes Morkovsky, eiusdem Ecclesiae
Episcopus, probe Nos censuimus iis votis et precibus faveri posse. Namque
exoptata huiusmodi dignitatis accessio non solum vota sacri ipsius Praesulis,
cleri ac populi explere videtur, sed etiam catholicarum rerum inceptorumque
pastoralium auctum afferre et alere. Quapropter, audita hoc super negotio
sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentas et Cultu Divino, apostolica
Nostra potestate atque harum Litterarum vi, cathedrale templum
Galvestoniense-Houstoniense ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris evehimus,
omnibus adiectis iuribus et privilegias liturgicis, quae sacras aedibus hoc
titulo insignibus competunt, servatis tamen iis quae servanda sunt iuxta
decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis Iunii datum, anno
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo. Ceterum volumus ut Apostolicae hae
Litterae religiose serventur suosque effectus nunc et posthac habeant.
Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II
mensis Augusti, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana