IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
INNUMERA FERE
SACRA SEDES IN DIOECESI S. MARCI
ARGENTANENSIS BEATAE MARIAE
IRGINIS NATIVITATI DICATA AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Innumera fere sunt templa a populo Christiano
toto terrarum orbe per labentem saeculorum cursum ad praecelsae Dei Genetricis
honorem dicata. Inter quae Nos potissimum iuvat hodie singulari cogitatione
memorare templum vulgo «Maria Santissima del Pettoruto» appellatum, in
Ecclesiae S. Marci Argentanensis finibus positum, quod arte museisque operibus
decorum ac sollemnibus sacris insigne, plurimi Christifideles regionis
Calabriae frequentant, ut a tam benignissima Matre salutare sive animi sive
corporis postulent adiumentum. Omnibus insuper sanctuarium istud visitantibus
Decessores Nostri Callistus III et Pius X particulares indulgentias sunt largiti
atque sacrum eiusdem Beatissimae Virginis simulacrum, ibi magna in veneratione
habitum, anno millesimo nongentesimo tertio, de Petriani Canonicorum Collegii
sententia, praestanti est diademate redimitum. Quam ob rem, quoniam Venerabilis
Frater Aeneas Selis, Archiepiscopus Consentinus atque olim Administrator
Apostolicus S. Marci et Bisinianensis, suo suique cleri ac populi nomine, ab
hac Sede Apostolica petiit ut templum, quod diximus, Basilicae Minoris
dignitate honestaretur, Nos, eius preces cupientes exaudire Pastoris, iis
probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Culto Divino censuerit,
harum Litterarum vi ac perpetuum in modum, Apostolica Nostra potestate templum
Nativitati Beatae Mariae Virginis dicatum atque vulgari sermone «Maria
Santissima del Pettoruto» nuncupatum, in pago vulgo S. Sosti dioecesis S. Marci
Argentanensis exstans, ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem evehimus,
omnibus datis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis hoc nomine
insignibus competunt; servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo
Basilicae Minoris», die sexto mensis Iunii, anno millesimo nongentesimo
sexagesimo octavo datum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur ac sive nunc sive
in posterum suos effectus habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Augusti,
anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana