IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
BENE NOVIMUS
TEMPLUM PAROECIALE «MADONNA DI
CARAVAGGIO»
BEATAE MARIAE VIRGINI IN URBE MEDIOLANO DICATUM
AD GRADUM ET
DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Bene novimus templum Beatae
Mariae Virginis a Caravaggio sacrum, quod Mediolani exstat et paroeciae eodem
nomine appellatae est proprium, magnae utilitati esse ad frequentium
Christifidelium pietatem alendam servandam prosperandam. Hanc praesertim ob
causam in id templum, quod etiam constat esse pretiosum artis musivae
documentum, merito oportet peculiaris intendatur consideratio necnon ei maior
tribuatur honos. Quod ergo ad Nοs pertinet, re libenter perpensa, illis
existimavimus assentiendum precibus, quibus nuper Venerabilis Frater Ioannes
S.R.E. Card. Colombo, Mediolanensis Archiepiscopus, suo ipsius suorumque
sacerdotum et fidelium nomine petiit, ut ipsum templum titulo Basilicae Minoris
decoraretur. Nos igitur, quibus magnopere cordi est venerationem in Christi
Matrem inter Populum Dei excitare et magis etiam corroborare, sententiam Sacrae
Congregationis pro Cultu Divino ratam habentes, de Apostolica potestate Nostra
per has Litteras perpetuumque in modem templum illud Mediolanense, quod
diximus, Beatae Mariae Virginis «Madonna di Caravaggio» nuncupatae sacrum, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus
eunctisque iuribus insignimus atque liturgicis concessionibus, quae omnibus
huius ordinis templis congruent; iis tamen servatis, quae statuta sunt Decreto
«de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLYVIII evulgato.
Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII
mensis Augusti, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana