IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PERGRATUM NOBIS
TEMPLUM SANCTI ADALBERTI SACRUM IN
DIOECESI GRANDORMENSI
AD PAROECIAM PERTINENS EO IPSIUS NOMINE APPELLATAM
ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Pergratum Nobis est novisse,
tam templum Sancto Adalberto dicatum quam paroeciam hoc ipso nomine
appellatam, quae Grandormensis dioecesis sunt propria, haud levi momento esse
aestimanda. Talis paroecia, ex qua aliae ortae sunt quattuor, ceterarum illius
dioecesis omnium est vetustissima; eius autem templum, annο MCMXIII
consecratum, structurae antiquae genus refert et pulchritudinem. At, quod plus
interest, tum presbyterorum provida sollertique industria tum Christifidelium
opera isthic crescere hoc tempore videntur incepta Christianae progressioni
fovendae accommοdata. Quae quam maxime provehere cupientes, preces putavimus
audiendas, quibus Venerabilis Frater Iosephus M. Breitenbeck, Episcopus
Grandormensis, suo ipsius suique cleri ac sacri gregis nomine haud iter pridem
petiit, ut illius paroeciae templum, quod diximus, titulo Basilicae Minoris
honoraretur. Nos igitur, mentem Nostram ad utilitatem Christifidelium
intendentes, idem autem sentientes de sententia Sacrae Congregationis pro
Sacramentis et Cultu Divino Nobis propositi, quam ratam habemus, summa
potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modem id templum
in memorata paroecia Grandormensis dioecesis exstans Sanctique Adalberti sacrum
ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus cunctisque exornamus iuribus et
liturgicis concessionibus, quae ad omnia huius ordinis templa pertinent;
mandantes ut, quae per Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die VI mensis
Iunii anno MCMLXVIII evulgatum, statuta sunt, ea serventur. Contrariis
quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXII
mensis Augusti, anno MCΜLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis
Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana