IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
AFFATIM CONSTAT
TEMPLUM IN AGRIGENTINA DIOECESI SANCTO
CALOGERO
DICATUM ET IN «MONTE DI SCIACCA» EXSTANS
AD GRADUM ET
DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Affatim constat paroeciam
Sancti Calogeri nomine in Agrigentina dioecesi insignem eiusque templum eidem
Sancto sacrum haud levi momento esse aestimanda. Id enim templum, in «Monte
di Sciacca» praeclarum exstans, singulis annis non solum plures Agrigentini
Christifideles, sed etiam frequentes hinc atque illinc Siculi peregrinantes
Sanctique Calogeri praesidio et intercessioni plane confidentes obire solent.
At, quod plus interest, provida et sollerti industria Sodalium Tertii Ordinis
Regularis, qui illius sacrae aedis inde ab anno MCMXLVIII sunt curatores,
congruenter providetur spiritalibus necessitatibus Christifidelium ad magnam
statuam caelestis Patroni accurrentium. Quapropter Nos, cupientes magnopere ut
pietas tot filiorum servetur eoque vel magis in dies augeatur, preces putavimus
audiendas, quibus Venerabilis Frater Iosephus Petralia, Episcopus Agrigentinus,
suo ipsius suique cleri ac populi nomine haud ita pridem petiit, ut illius
paroeciae templum, quod diximus, titulo Basilicae Minoris honoraretur. Igitur de
Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino sententia Nobis
propositi, quam ratam habemus, summa potestate Nostra Apostolica per has
Litteras perpetuumque in modum id templum Sancto Calogero dicatum in memorata
paroecia Agrigentinae dioecesis situm ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus
cunctisque exornamus iuribus et liturgicis concessionibus, quae omnium huius
ordinis templorum sunt propria; iis tamen servatis, de quibus cautum est per
Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII
evulgatum. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV mensis Septembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana