IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
VETUSTA EST
PAROECIALE TEMPLUM SANCTORUM APOSTOLORUM
PETRI ET PAULI
QUOD EST IN URBE DILLINGA, IN DIOECESI AUGUSTANA
VINDELICORUM,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Vetusta est huius Apostolicae
Sedis consuetudo ea honore augere templa quae sive a quam plurimis
Christifidelibus ob Deiparae Virginis necnon Sanctorum memoriam frequentantur,
sive ob sollemnem sacrorum rituum decorem refulgent, sive structura, arte
picturisque insignia commendantur. Qua re, cum ad Nostram esset notitiam
perlatum apud gentem intra dioecesis Augustanae Vindelicorum fines, in urbe
Dillinga, opere religioneque praeclarum paroeciale templum Sanctis Apostolis
Petro et Paulο dicatum exstare, Nos, istius sacrae cupientes aedis augere
nitorem atque pietati fidelium paroeciae, quam diximus, satius prοvidere,
enixas censuinius preces exaudire quibus Venerabilis Frater Iosephus Stimpfle,
Episcopus Augustanus Vindelicorum, suo atque cleri populique nomine, postulavit
ut idem templum Basilicae Minoris titulo locupletaretur. De sententia igitur
Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, hisce Litteris atque
Apostolica Nostra potestate, paroecialem ecclesiam, quam diximus, ad gradum
Basilicae Minoris evehimus, factis iuribus et liturgicis concessionibus, quae
huius generis sacris aedibus competunt, servatis tamen iis, quae iuxta
Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII
datum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XI mensis Octobris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana