IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTUS IESUS
VENERABILI DEI SERVO HENRICO DE OSSÓY CERVELLÓ
BEATORUM
HONORES DEFERUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christus Iesus, cum primos
apostolos vocavit «ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare» (Mc 3,
14), eorum velut imaginem proposuit qui, omnia derelinquentes, ipsum sequuntur,
contemplantur, audiunt, allοquuntur, eius voluntatem faciunt, in eius dilectione
manent, verba illius deinde fratribus cum omni fiducia praedicant, sua ipsorum
vita quod docent confirmantes. His apostolis venerabilis Dei Famulus Henricus de
Ossó et Cervelló, Dertosensis dioecesis presbyter, adnumerandus est, qui miro
Dei amore incensus et eius Spiritu actus, Christum Iesum ceu magistrum, amicum,
fratrem, summe dilexit, ad eius agnitionem et amorem homines trahere contendens.
Fidelem autem hunc Divini Salvatoris discipulum ob id
profecto inter Beatos Caelites referre placuit, ut Christifideles universi eius
exemplis moti et intercessione suffulti, Christum fortiter sequerentur,
presbyteri prae primis, qui in Henrico de Ossó et Cervelló eam imaginem ad vivum
expressam habebunt, quam in Litteris Nostris ad universos Ecclesiae sacerdotes
adveniente feria V in Cena Domini hoc anno adumbravimus. Henricus natus est die
XVI, mense octobri, anno MDCCCXL in loco vulgo Vinebre, intra fines dioecesis
Dertosensis, in Hispania, et postridie salutari expiatus lavacro. Pueritia domi
traducta, adhuc adulescens ad oppida v. Quinto de Ebro et deinde Reus, commercii
causa a patre missus est. At, Deo inspirante, anno MDCCCLIV, coram B. Maria V. in sanctuario v.
Montserrat, quo confugerat, de clericali via persequenda serio
cogitavat; quam ilico, genitore primum renitente, mire potuit. Studiis
philosophicis et theologicis Dertosae et Barcinone exactis, die XXI mense
septembri, a. MDCCCLXVII, ad presbyteratum assumptus est. Iuvenibus addictus in
spem Ecclesiae in seminario instituendas, in miseram etiam puerοrum et
puellarum condicionem oculos et cor convertit, constantissima nisus voluntate
aliquid peragendi ut, tam aniquis in relagionem temporabus, Christum illi
nossent ac diligerent eiusque Ecclesiam nova fidelitate prosequerentur.
Catechesi tradendae ergo totus se dedit, iuvenum agmina exsuscitans, quibus
adiutoribus in sancto ministerio uteretur. Hoc animarum amore ductus, dispersas
catholicorum vires in unum colligere enisus est iuvenum, virorum, puellarum
constituens sodalicia, quorum membra Christum eiusque Ecclesiam vehementius
diligerent eisque deservirent. Sibi persuasum habens mulieres partes in dies
maiores in civitate christiana aedificanda habituras, singulari studio
societatem puellarum «Filiarum Mariae Immaculatae et Sanctae Teresiae a Iesu»,
a se conditam, prosecutus est, quam spiritu pietatis et ardore apostolico
imbuit, ac per totam Hispaniam diffudit, quasi gratiae vere quodam per mulieres
illas ubique excitato. Illarum autem ex agmine primuin ludimagistrarum coetum
anno MDCCCLXXVI collegit ac formavit ; quas die I mense ianuario anno
MDCCCLXXIX, Ordinario Tarracοnensi plane probante, ad sacra religiones vota
nuncupanda admisit, fundamenta iacens «Societatis Sanctae Teresiae a Iesu»,
quorum plures domus, ad puellas humanis et divinis disciplines apprime
instituendas, in Hispania, in Lusitania, in Africa, in Mexico, in Uruquaria late
constituit. Preli divinans in nova societate momentum, commentaria diurna El
amigo del pueblo et commentaria periodica Revista de Santa Teresa de Jesús
condidit et moderatus est, innumeros libros et opuscula ad pietatem,
catechesim, magisterium Pontificum, historiam spectantes scripsit et diffudit,
atque domum libris edendis aperiendam curavit. Prae cunctis, Servi Dei opella
commemoranda venit El cuarto de hora de oración, anno MDCCCXXIV primum
impressa, et deinde ad nostra usque tempora pluries typis edita.
Sanctam Teresiam a Iesu peculiari religione coluit, operum
suorum quasi fontem habens. Ceterum «caelestem» eiusdemque doctrinam,
praeprimis de oratione, veluti renovationis catholicae instrumentum omnibus
prοposuit et commendavit. A seraphica vero Matre ella Abulensi sane didicerat
«Dominum opera quaerere» (cfr. Moradas V 3, 11), et per ea quemlibet caritatem
suam in Deum manifestare debere. Quapropter, caritate Dei, qua urgebatur,
impense, quavis de valetudine et requie posthabita cura, ad Christi gloriam
multifariam operatus est, certum habens deliberatumque: «operari usque ad
aegrotationem, et deinde quiescere». Ultimis quibus vixit annis, a Domino
purificatus, qui electos suos velut aurum in fornace probat (cfr. Sap 3, 6),
diutinas actionis iudicialis tulit atque adversas vicissitudines, iustitiae
unius semper sollicitus; in quo negotio caritatis heroicae erga inimicos fuit
exemplar et imago. Neque minus illi pati ex aliquali animorum in Societate a se
fundata dissensione datum est. Nullis tamen fractus laboribus, spe gaudens, per
crucem ceu donum acceptam intimius cum Deo semper coniunctus fuit, in eius
voluntate conquiescens.
Parato itaque animo, Domino advenienti occurrit, cum, die
XXVII mense ianuario, anno MDCCCXCVI, apud Fratres Minores loci Gilet, in
dicione Valentina, quo intendendae pietatis causa in solitudinem concesserat,
subito de hoc mundo ad Patrem vocatus est, praemium fidelibus servis et apostolis paratum percepturus.
Sanctitatis fama, qua dum viveret Dei Famulus celebratus est, mire post mortem
increvit, praesertim postquam eius exuviae ex conventu loci Gilet ad
sacellum novitiatus Dertosensis Societatis Sanctae Teresiae translatae sunt.
Percrebrescente vero miraculοrum fama, annis MCXXV-MCMXXVII
processus Ordinarli Barcinone et Dertosae acti sunt. Cum super
scriptis Servi Dei die X mensis Aprilis anno MCMLIX decretum esset, Summus Pontifex Paulus VI die
XV mensis Iulii, anno MCMLXV,
commissionem introducendae causae subscripsit. Processibus Apostolicis Dertosae
annis MCMLXVI et MCMLXVII ad exitum adductis, ac quaestione de processu
iudiciali in Servum Dei per peculiarem inquisitionem historicam in favorem
Henrici omnibus ex partibus exacta, die XV mensis Maii, anno MCMLXXVI, eundem
Dei Famulum ad virtutum christianarum culmen pervenisse Paulus Papa VI edixit.
Postquam autem recte disputatum est de mirabilibus sanationibus Sororum Antoniae
Barrera Reig et Mariae a Cingulo Monfort Ferrando, e Societate Sanctae Teresiae
a Iesu, intercessioni Henrici de Ossó adscriptis eisque
recognitis et per decretum Nostrum die X mensis Maii, anno MCMLXXIX sancitis,
decrevimus sollemnem beatificationem venerabilis Henrici die XIV mensis
Octobris huius anni peragi posse. Quem ergo inter ritum in basilica Petriana
hodie mane celebratum, haec protulimus verba: «Nos, vota fratris nostri
Richardi Carles Gοrdó, Episcopi Dertosensis, necnon plurium aliorum Fratrum
in
Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Cοngregationis pro
Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus, ut
Venerabilis Servus Del Henricus de Ossó y Cervelló, fundator societatis Sanctae
Teresiae a Jesu, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque memoria die
ipsius natali vicesimo septimo mensis ianuarii in lotis et modis iure statutis,
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Apostolicas autem has Litteras ut nunc sic posthac ratas esse volumus suamque
habere vim, contraries quibuslibet neutiquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIV mensis Octobris anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana