IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
HISTORICUM OB SUUM
CATHEDRALE TEMPLUM ARCHIDIOECESIS
DENVERIENSIS «AB
IMMACULATAE CONCEPTIONE» AD BASILICAE MINORIS TOLLITUR
GRADUM
Ad perpetuam rei memoriam. – Historicum ob suum momentum
publice celebrata suamque pariter ob pulchritudinem late praedicata sedes
cathedralis ab Immaculate Virginis Mariae Conceptione iam a primis initiis
communitatis catholicae Denveriensis occupavit primum plane locum in pastorali
episcoporum navitate, in cotidiana fidelium vita, in sacramentorum operumque
liturgicorum dispensatione. Easdem vero laudes illustres – etiam coloratis
vitris et effictis imaginibus et aeribus sacris largiter tributas – nuperius
cumulavit immo duplicavit totius aedificii redintegratio atque accommodatio
secundum Concilii Vaticani Secundi praecepta. Ut igitur ad ornatem sic
novatamque archidioecesis propriae cedem principalem multo congruentior tandem
accederet liturgicus honor ac decor, Venerabilis Frater Iacobus Vincentius
Casey, Ordinarius ipse Denveriensis, ab hac censuit Apostolica Sede impetrandam
illi templo nominationem ac dignitatem Basilicae Minoris. Expensa proin tum
causa rogationis tum rei convenientia, dum confidimus maiorem hinc fluxuram
esse catholici Denveriensis populi utilitatem Christianique nominis
prosperitatem, Nos ipsi de Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino
matura sententia deque potestatis apostolicae Nοstrae plenitudine statuimus per
hasce Litteras ut templum quod memoravimus Dei consecratum in honorem Beatae
Mariae Virginis sub titulo Immaculatae Conceptionis intra archidioecesis
Denveriensis fines, ad statum et condicionem Basilicae Minoris legitime
evehatur singulis adiectis iuribus ac privilegiis quae aedibus isto nomine
auctis iam rite conveniunt. Volumus tamen ut universa ea ad amussim observentur
quae secundum Decretum a De titulo Basilicae Minors die VI mensis Iunii editum
anno MCMLXVIII servari oportet. Contraries quibusvis haudquaquam obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris die
III mensis Novembris anno MCMLCCIX Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis
Ecclesiae negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana