IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
TANTA EST
TEMPLUM CATHEDRALE CARPENSE, IN ITALIA,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Tanta est dignitas, et decor,
et splendor Beatae Mariae Virginis, Christi Matris amabilis, ut quidquid honoris ad iustam laudem ei attribuatur, impar evadat.
Praeterea nullius intercessio illa maior aut validiοr esse potest apud Deum,
quia nullius aut arctior necessitudo cum illo, aut sanctior amicitia
intercessit. Quae sane causa est, cur, siqua opportunitas et occasio augendae
tantae Matris gloriae se obtulerit, ea Nos quam aequissimo animo utamur. Qua re,
cum Venerabilis Frater Artemius Prati, Episcopus Carpensis, suo clerique
fideliumque nomine id ab hac Apostolica Sede petierit, ut templum cathedrale
suae dioecesis, quod est B.M.V. dicatum caelo receptae, dignitate Basilicae
Minoris honestaretur, Nos, ratione habita tum templi illius maiestatis, tum
artis, qua egregia nitet, tum pietatis ac religionis quibus veneranda Christi
Mater ibi loci colitur, admotae postulationi concedendum esse censemus. Iis
ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re
statuerit, factis olim a Nobis potestatibus, placet templum illud Basilicis
Minoribus accenseri, cum iustis iuribus atque privilegiis, simulque Liturgicis
concessionibus horum templorum propriis, modo ea servata fuerint, quae Decretum
«De titulo Basilicae Minoris», die vi factum anno MCMLXVIII, praescribit. Contraries nihil obstantibus.
Ceterum, Maria, stella matutina, cum Pastori tum gregi assit benigna et iter collustret.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die X
mensis Novembris, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana