IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
VIGET MEMORIA
SANCTA TERESIA A IESU JORNET IBARS
CAELESTIS PATRONA SENUM
ARGENTINAE ELIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Viget memoria Sanctae
Teresiae a Iesu Jornet Ibars, virginis, quae, amore in Deum ardens, caritate erga
senes, praesertim derelictos, refulsit atque huiusmodi officium vere christianum
Congregations a se conditae voluit esse propositum. Quae cum a fidelibus in
Argentina degentibus admodum colatur, decet eam novo honore ibi publice
exornari. Quare excipiendas esse putavimus preces Venerabilis Fratris Nostri
Radulfi S. R. E. Cardinalis Primatesta, Archiepiscopi Cordubensis in Argentina,
qui, cleri ac populi vota expromens, petivit, ut peractam rite a se electionem
praeclarae eiusdem Caelitis qua senum in Civitate illa vitam agentium Patronae
ratam haberemus. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Congregationis pro Sacramentis
et Cultu Divino consulto atque de Apostolica Nostra potestate Sanctam Teresiam a
Iesu Jornet Ibars, virginem, caelestem apud Deum Patronam senum Argentinae
confirmamus, cunctis adiectis iuribus atque privilegias liturgicis, servatis
tamen iis, quae ad normam Instructionis eiusdem Congregationis «de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30,
sunt servanda. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Ceterum vοlumus, ut
hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et in posterum habeant
effectus.
Datum Romae, apud Sauctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVIII mensis Novembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana