The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULAE APOSTOLICAE

PATRES ECCLESIAE

Ad Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Sacerdotes et Christifideles totius Ecclesiae Catholicae: XVI expleto saeculo ab obitu Sancti Basilii, Episcopi et Ecclesiae Doctoris.

VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII,
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Venerabiles Patres ac dilecti Filii,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
I

Patres Ecclesiae illi merito appellantur Sancti, qui primis vertentibus saeculis fidei suae virtute doctrinarumque excelsitate et ubertate eam novo vigore donarunt et magnopere adauxerunt. Re quidem vera sunt Ecclesiae “patres”, cum ab illis per Evangelium ipsa acceperit vitam. Sunt pariter elus aedificatores, quoniam super una ab Apostolis iacta fundamenta, scilicet Christum, , locari debeat intra compagem ab eis constitutam cum ipsaque conglutinari et copulari. Certis proinde tris rebus ducta non intermittit Ecclesia ad illorum decurrere opera - sapientiae plena perennisque iuventutis - ac semper eorum renovare memoriam. Eximia ergo cum laetitia per liturgicum annum denuo semper obvii fimus patribus nostris totiensque roboramur in fide in speque firmamur. Magis vero etiam gaudium nostrum augescit, quotiens peculiares nos occasiones invitant, ut eosdem patres dintius cognoscamus et plenius. Hulusmodi autem opportunitatem affert hoc anno celebratio decimi sexti exacti saeculi a patrie nostri Basilli, episcopi Caesariensis, obitu.

II

Inter Patres Graecos “Magnus” ipse nominatus Basilius liturgicis in libris Byzantinorum invocatur ut “lux pietatis” et “Ecclesiae lumen”. Quippe eam vere illuminavit etiamque nunc illustrat non minus quidem ex vitae suae integritate quam ex doctrinae suae excellentia. Primum enim maximumque Sanctorum praeceptum est ipsius vitae eorum exemplum. In familia autem Sanctorum natus, fruebatur praeterea Basilius praestantis institutionis beneficio apud honoratissimos Constantinopoli Athenisque magistros. Attamen tunc solum visus est sibi ipse vitam incohavisse pieno et certo modo, cum Christum cognoscere potuerat suum ut Dominum: id est cum ab eo vehementissíme tractus, se cunctis rebus penitus disiunxit - quod dein vitae principium erat magnopere cocendo inculcaturus _ eiusque factus est discipulus. Sequelae igitur se Christi addixit, cui soli conformari cupiebat, ipsum unum respiciens unumque audiens, in omnibus ei oboediens “uti Domino et regi et medico et doctori veritatis”. Sine ulla ergo cunctatione studia deseruit irla, quae tantopere dilexerat ex quibusque tantos hauserat scientiae thesauros; cum enim Deo soli inservire decrevisset, nihil iam scire praeter Christum volebat universamque aliam quam crucis sapientiam esse censebat vanitatem. Hisce verbis exeunte vita memoravit conversionis suae eventum: “Ego cum multum temporis impendissem vanitati, totamque fere iuventutem meam perdidissem inani labore, quem in discendis infatuatae a Deo sapientiae disciplinis occupatus suscipiebam, ubi tandem aliquando velut ex alto somno expergefactus, respexi ad lumen admirabile veritatis Evangelii, ac vidi inutilitatem sapientiae principum huius saeculi, qui destrunntur; miserabilem meam vitam plurimum deflens, optabam cari mihi disciplinam”. Suam proin vitam deflevit, quamquam secundum sancti Gregorii Nazianzeni testificationem, qui studiorum fuerat socius, mores eius fuerant inumana ratione perfecti; nihilo minus tamen “miserabilis” videbatur ei vita, cum non tota et integra, ceteris exclusis, dicaretur Deo, qui unus est Dominus. Cum intolerantia invicta interpellavit studia suscepta ac, derelictis sapientiae Graecae doctoribus, “multum telluris ac pelagi” peragrans, alios conquirebat magistros: videlicet “stultos” miserosque illos, qui exercebant in desertis aliam piane sapientiam. Animo sic comprehendere coepit ea, quae numquam in cor hominis ascenderant, vera nimirum, quae nec rhetores nec philosophi eum docere umquam potuissent. Qua nova in sapientia is cotidie magis adolescebat tamquam mirabili in gratiae curriculo: per precationem et mortificationem, per caritatis exercitationem continuamque frequentationem Sacrarum Litterarum et Patrum doctrinae.

Cito exin ad ministerium est vocatus. Sed in famulatu etiam animarum prudenti cum moderatione componebat indefatigabilem praedicandi industriam cum solitudinis intervallis crebroque precationis interioris usu. Pernecessarium enim hoc arbitrabatur principium esse “expurgationis animae”, ut ipsa verbi nuntiatio confirmaretur semper per vitae “evidens exemplum”. Pastor ita Basilius evasit fuitque simul secundum principalem nominis vim monachus; quin immo numeratus sine dubitatione est maximos inter Ecclesiae pastoresmonachos: species episcopi singulariter perfecta et insignis fautor legumque lator monasticae vitae. Sua namque ipsius experientia valens plurimum contulit ad christianorum communitates efficiendas “divino servitio” omnino consecratorum atque in se onus recepit et officium easdem sacpius invisendi et sustinendi. Ad suam vero earumque utilitatem mirandos seruit cum eis sermones, quorum plures Dei ex beneficio scripti ad nos devenerunt.

Iisdem postea ex sermonibus plures legum latores monachatus - in primis autem ipse sanctus Benedictus, qui Basilium suum habet magistrum - praecepta derivaverunt; ex illis similiter scriptis - recta obliquave via cognitis - moti sunt magnam partem ii, qui tum in oriente tum in occidente monasticam sunt vitam amplexi. His de causis existimant plerique institutum principale istud, quod monastica est vita in totius Ecclesiae compage, stabilitum multa esse in saecula potissimum a sancto Basilio aut saltem non secundum propriam suam naturam definitum esse sine praecipuis illius partibus.

Ob mala vero et incommoda, ex quibus tunc temporis populus Dei laborabat, permultum Basilio patiendum fuit. Ea tamen ipse candide indicavit eorumque causas lucide amanterque denotavit, ut immensum reformationis opus fortiter aggrederetur: opus - omni ceteroquin tempore persequendum omnique novandum aetate - quod illuc nempe spectabat, ut Domini Ecclesia, “pro qua Christus mortnus est, et super quam large Spiritum sanctum effudit”, suam ad primigeniam redigeretur formam, ad illam videlicet directoriam ipsius imaginem, pulchram quidem et puram, quam nobis Christi verba Apostolorumque Acta tradiderunt. Quotiens meminit cum ardore effica-tique desiderio sanctus Basilius temporis illius, quo “multitudinis credentium erat cor unum, et anima una”. Industria autem elus ad reformationem attinens convenienter simul perfecteque dirigebatur ad universas rationes ac partes et ambitus vitae christianae.

Ex ipsa ministerii sui natura episcopus in primis est proprii populi pontifex; ac populus ipse Dei ante omnia populus est sacerdotalis. Nullo igitur pacto neglegere licet episcopo, revera Ecclesiae bonum curanti, liturgiam sacram eiusque vim et ubertatem, pulchritudinem et “veritatem”. Immo vero intra totum pastorale opus cura liturgiae congruenter obtinet supremum locum ipsumque occupat quasi culmen ceterorum quorumlibet coeptorum; etenim, quemadmodum Concilium Vaticanum II commonet, “liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat”, ipsiusque proin “efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae adaequat”.

Quarum rerum singularum piane sibi conscius erat Basilius; et sic monasticarum legum institutor esse pariter sciebat precum descriptor. Ex cunctis vero illius operibus trac in provincia peractis superest velut hereditas pretiosa Ecclesiae omnium temporum anaphora ea merito, quae nomen ipsius habet: insignis nimirum prex eucharistica, quae ab ilio retractata ac locupletata censetur pulcherrimarum omnium ipsa pulcherrima. Nec tamen istud sufficit. Nam primaria etiam compositio psalmodicae precis ad eum refertur tamquam ad maiorem inter alios suum auctorem et artificem. Itaque propter impetum, quem dederat Basilius, psalmodia - “spirituale thymiama” spiritus populi Dei ac solacium _ plurimum in Ecclesiae a fidelibus est amata innotuit que pueris et iuvenibus, doctis atque indoctis; prout ipse Basilius narrat, “de nocte siquidem consurgit apud nos populus ad domum precationis, ... in psalmodiae varietate nocte traduxere intermistis precibus”. Psalmos ideo, qui in templis non secus ac tonitruo quodam personuerunt, “et domi modulantur, et in forum circumferunt”. Studioso amore Basilius diligebat Ecclesiam cumque sciret virginitatem eius ipsam esse illius fidem, vigilantissimus fidei eiusdem integritatem custodiebat. Idcirco et debuit fortiter contendere et potuit non adversus homines verum contra adulterantes ipsum Dei verbum, id est omnem veritatis depravationem et depositi sancti violationem a Patribus transmissi. Pugna autem eius nihil prae se ferebat violentiae, cum vis esset amoris; perspicuitas ipsius nihil secum ferebat arrogantiae, cum mansuetudo esset amoris. A principio ita-tue ad finem ministerii sui nisus est, ut integra significatio formulae Nicenae conservaretur de divinitate Christi “consubstantialis” Patri; item vero pugnabat, ne Spiritus gloria minueretur, qui, cum crederetur “compiere Trinitatem sanctam... particeps esse divinae ac beatae naturae”, numerandus erat cum Patre et Filio necnon conglorificandus.

Etsi gravissimis se obiciebat vitae periculis, firmiter tamen vigilabat Basilius et laborabat, ut Ecclesiae libertas custodiretur; verus cum episcopus esset, principibus adversari nihil dubitabat, ut snum populique Dei ius defenderet veritatis confitendae atque Evangelio obtemperandi. Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui illius contentionis narrat memorabilem quidem eventum, probe nobis ostendit arcanam vim Basilii potentiae repositam sola esse in ipsa nuntli elus simplicitate, in testificationis claritate, in maiestate inermi dignitatis sacerdotalis.

Haud minore autem asperitate, quam adversus haereses adhibuerat ac tyrannos, Basilius se gessit contra ambiguitates morumque deformitates intra Ecclesiam, praesertim vero contra affectationem saecularem bonorumque cupiditatem. Movebatur tunc, uti antea semper, eodem erga veritatem et Evangelium amore; nam, quamvis rationibus diversis, ipsum tamen semper Evangelium negabatur et repudiabatur tam per errores haeresiarcharum quam per divitum cupiditates. Hac de re notabiles in exemplum sunt foci quorundam illius sermonum: “"Vende quae habes et da pauperibus"; si non occidisti, ut ais, neque adulterium commisisti, neque furatus es, neque contra quempiam falsum testimonium dixisi; nihilominus tamen adhibitam in tris agendis diligentiam tibi infructuosam eflicis, qui quod reliquum est non adicias, quo solo possis in Dei regnum ingredi”
Qui enim secundum Dei praeceptum cupit proximum amare suum, “nihil amplius quam proximus possidet”.

Ac multo quidem vehementius is tempore famis et siccitatis cohortatur, “ne brutis animantibus videamur immaniores...; quae sunt communia abdimus in sinu, ea quae multorum sunt possidemus soli”. Hoc est accerrimum studium elus, animos simul turbane et pulcherrimum, et haec cohortatio, ad Ecclesiam omnium aetatum directa, ut ipsa serio animo Evangelium amplectatur! De quo Evangelio, unde praecipitur amor et ministerium pauperum, Basilius non solum verbis istis testimonium reddidit, verum etiam permagnis caritatis operibus, qualis fuit aedificatio ante moenia Gaesareae immensi hospitli recipiendis egenis; quin immo vera illa fuit misericordiae civitas, quae ab ipso nomen Basiliadis recepit, atque germanum documentum unius evangelici nuntii.

Idem praeterea Christi amor eiusque Evangelii fecit, ut tantopere sanctus Basilius cruciaretur ob Ecclesiae discidia ut-tue tanta cum perseverantia, sperane contra spem, conquireret efficaciorem manifestioremque communionem universis cum Ecclesiis. Etenim Christianorum discordia ipsam obscurat Evangelii veritatem Christumque ipsum lacerat. Credentium partitio opponitur unius baptismi virtuti, qui in Christo nos unum quiddam efficit, immo unicam quandam mysticam personam; opponitur etiam supremae Christi auctoritati, qui unicus est rex et cui omnes pariter subici debent; opponitur tandem potestati et coniungenti eí5cacitati ipsius verbi Dei, quod unica restat lex, cui credentes universi concorditer pareant oportet. Quapropter Ecclesiarum divisio sic liquido directoque adversatur tum ipsi Christo tum biblicae doctrinae, ut, e sancti Basilii sententia, sola via redintegrandae unitatis esse possit nova omnium conversio ad Christum eiusque verbum.

Per multiplicem igitur ministerii sui exercitationem factus est Basilius idem irle, quem fieri aliquando iussit omnes verbi nuntiatores: videlicet apostolus et minister Christi, mysteriorum Dei dispensator, praeco regni caelorum, forma et regula pietatis, oculus in corpore Ecclesiae, pastor ovium Christi, medicus cum multa commiseratione, pater et nutrix, Dei adiutor, plantator palmitum Dei, aedificator templi Dei. Et in trac industria atque pugna - aspera, aerumnosa perpetua - suam Basilius obtulit vitam seque velut holocaustum confecit. Obiit namque annos natus quinquaginta, laboribus ac disciplina ascetica absumptus.

III

Summatim ita breviterque commemoratis vitae Basilii praecipuis partibus ac rationibus eius christianae actionis necnon episcopalis operis, convenire prorsus videtur, ut ex uberrima ipsius scriptorum hereditate saltem maxime quacdam delibentur praecepta. Si quis enim ad illius se scholam contulerit, lucem forsitan inde hauriat, quo melius qunestiones difficultatesque huius nostri temporis tractet auxiliumque etiam afferat nobis in praesens ac futurum tempus.

Non autem praeter rem agere nos videmur, si ab iis proficiscimur quae de sanctissima Trinitate Basilius docuit. Quin immo nullum certe melius inveniri potest principium, si persequi studemus ipsam eius cogitationem. Quid praeterea magis se nobis suadet quidve magis vitae nostrae prodesse potest quam mysterium ipsius vitae Dei? Num aliud ullum argumentum maioris esse potest momenti maiorisque gravitatis in vita cuiuslibet hominis? Loquimur de homine novo, qui ex intima sua natura ac vita huic mysterio conformatur; loquimur de omni homine, sive novit istud sive minus; nam hominum nemo est, quin a Christo Verbo aeterno et a Spiritu et in Spiritu vocatus sit ad Patrem glorificandum.

Hoc est mysterium primordiale, id est sanctissima Trinitas, siquidem nihil aliud est quam ipsum mysterium Dei, Dei unici, vivi et veri.

Realitatem huiusce mysterii sanctus Basilius firmiter enuntiat: trias nominum divinorum, ut ipse aílirmat, tres hypostases distinctas certo significat. Sed non minore cum firmitudine asserit absolutam earum inaccessibilitatem. Quam dilucide conscius erat summus hic theologus infirmitatis et insuíficientiae cuiusvis tractationis theologicae! Nemo, ut set ipse, potest id facere pro rei dignitate, atque mysterii magnitudo superat omnem sermonem, ita ut ne linguae quidem angelorum eo pertingere valeant. Est ergo Deus vivus realitas immensa ut abyssus et inscrutabilis! Nihilominus sanctus Basilius persuasum habet se “debere” loqui de ea ac quidem ante omnia et magis quam de ceteris cunctis; et quippe qui credat loquitur; id-tue agit vi ductus irrefrenabili amoris, obtemperatione iussis Dei, in aedificationem Ecclesiae, quae non “satiatur eiusmodi auditionibus”.

Sed fortasse rectius dicitur Basilius, cum verus sit “theologus”, potius cantare hoc mysterium quam de eo loqui. Cantat Patrem; qui est “omnium principium, eorum quae exsistunt causa, radix viventium”, et potissimum “Pater Domini nostri Iesu Christi”, Quomodo autem Pater praecipue ad Filium refertur, ita Filius - Verbum, quod in sinu beatae Mariae Virginis factum est caro - imprimis ad Patrem refertur. Hoc sane modo illum Basilius contemplatur et cantat quasi “lucem inaccessam, potentiam ineffabilem, magnitudinem finibus nullis circumscriptam, gloriam supermicantem “mysterii sanctissimae Trinitatis, Deum apud Deum”, “imaginem bonitatis Patris, acqualis figurae signaculum”, Solummodo trac ratione, confitens sine ambiguitate Christum tamquam “unum sanctae Trinitatis”, Basilius eum aspicere valet - ex rei veritate prorsus considerane - in exinanitione humanitatis ipsius.

Ille, raro quidem exemplo, inducit nos, ut quaerendo perpendamus infinitum spatium, quod Christus emensus est; raro exemplo mentes nostras intendit in profundum humiliationis eius, “qui, cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit formam servi accipiens”, In sancti Basilii doctrina Christologia gloriae nullatenus efficit, ut Christologia humiliationis attenuetur; quin immo illa maiore cum vi declarat argumentum illud primarium Evangelii, id est verbum crucis et scandalum crucis.

Haec profecto sunt lineamenta, illi assueta, sermonis de re christologica, quatenus lumen gloriae sensum humiliationis revelat.

Obtemperatio Christo est verum “evangelium”, videlicet prorsus singularis effectio redimentis amoris Dei, propter hoc ipsum quod - et solum eatenus - is, qui oboedit est “unigenitus Dei Filius Dominus et Deus noster... per quem omnia facta sunt”; atque ita eadem obtemperatio infringere valet obstinatam inoboedientiam nostram. Dolores Christi, agni immaculati, qui non aperuit os soum coram percutientibus se, momentum habent et vim aeternam et universalem, quia scilicet is, qui passus est talia, est “caeli terraeque conditor ac dominus, qui a creatura omni tam spirituali quam in sensum cadenti adoratur, portane omnia verbo virtutis suae”; hoc sane modo passio Christi violentiae nostrae moderatur iramque lenit nostram.

Crux demum reapse est nostra “spes unica”, non clades, sed eventus salvificus, “exaltatio” et mirabilia triumphus tantummodo propterea quod is, qui ei est affixus in eaque mortuus, “est Dominus noster et omnium”, “per quem omnia tum visibilia tum invisibilia facta sunt, qui vitam habet quemadmodum habet qui ei dedit Pater, qui potestatem omnem a Patre accepit”; quo fit, ut mors Christi nos liberet a “timore mortis”, cui omnes fuimus obnoxii.

A Christo “Spiritus sanctus processit, Spiritus veritatis, gratia adoptionis, arrha futurae hereditatis, primitiae aeternorum bonorum, vivifica potentia, fons sanctificationis, a quo omnis creatura ratione ac mente praedita, viribus acceptis confirmata Patrem colit et aeternam ei tribuit glorificationem”
Qui quidem hymnus Anaphorae sancti Basilii egregie et compendiaria ratione partes Spiritus indicat in oeconomia salutis.

Spiritus enim, qui unicuique baptizato datur, in singulis charismata operatur singulisque in memoriam revocat praecepta Domini; Spiritus ipse universam animat Ecclesiam, disponit et vivificat donis suís eamque totem in corpus “spirituale” et charismaticum redigit.

Exinde sanctus Basilius ad serenam contemplationem “gloriae” Spiritus, arcanam et incomprehensibilem, ascendit, confitens eum esse supra omnem humanam creaturam,
Regem ac Dominum, quia ab eo transformamur, ut consortes fiamus divinae naturae, et Sanctum, quia ab eo sanctificamur. Basilius ergo, quoniam hoc modo contulit ad fidem trinitariam enuntiandam Ecclesiae, etiamnum ad huius cor loquitur eamque solatur, praesertim luculenta confessione Consolatoris eius.

Splendidissima vero lux mysterii sanctae Trinitatis non sane officit hominis gloriae; quin immo quam maxime eam exaltat atque revelat. Nam homo non est Dei aemulus, cui ineptus opponatur; neque Deo caret atque in solitudine sua degit desperans; sed est repercussa Dei imago.

Quapropter quo magis Deus splendet, eo magis lumen eius in homine refulget; et quo magis Deus celebratur, eo magis hominis dignitas extollitur. Atque eadem trac ipsa ratione sanctus Basilius praedicavit hominis dignitatem: considerane videlicet eam totem tamquam cum Deo coniunctam, id est a Deo manantem ad eum ut ad suum finem spectantem.

Namque homo in primis ad Deum cognoscendum intellectum accepit; ad legem vero eius implendam est libertate donatus. Atque solummodo tamquam imago Dei homo naturae universae ordinem transcendit, “magis caelo, magis sole, magis stellarum choreis honoratus (ecquod enim caelorum imago Dei altissimi dictum est?)”.

Hanc autem ipsam ob rem, gloria hominis tota in trac ipsius coniunctione cum Deo est posita.

Quapropter homo hanc dignitatem suam “regalem” eatenus piene tuetur, quatenus imaginem Dei expressam in se retinet; atque idcirco reapse sous solummodo erit, si cognoscat atque diligat eum, a quo intellectum atque libertatem accepit.

Ante Basilium vero haec habet sanctus Irenaeus omnino egregia: “Gloria Dei vivens homo, vita hominis visto Dei”, quasi dicat: homo vivens est in se ipse Dei glorificatio, utpote pulchritudinis illius radius; sed nullam habet “vitam”, nisi quatenus a Deo hauserit, personali quidem cum ilio necessitudine. Quodsi huic deest officio, homo vocationem suam praecipuam irritam facit, atque dignitatem suam opere negat atque dehonestat. Quid autem est alind peccatum nisi hoc? Nonne Christus venit, ut gloriam huius Dei imaginis, id est hominis, repararet atque restitueret, quam homo peccando obscuraverat, corruperat, confregerat. Ob id ipsum, affirmat S. Basilius, vocibus sacrarum Litterarum usus: “Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et usque adeo se ipsum depressit, ut factus sit oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis”. Quare, homo, “ex persoluto pro te pretto, qualemcumque dignitatis tuae notionem accipe; ad pretium illud quo commutatus es respice, tuamque agnosce dignitatem”. Dignitas ergo hominis tum Dei tum crucis mysterio continetur; atque haec est doctrina Basilii circa homines seu “humanismus” vel, quo simplicius dicamus, “humanismus” christianus.

Quare imaginis restauratio per unius crucis Christi virtutem fieri potest. Nam elus “usque ad mortem oboedientia... facta nobis est redemptio peccatorum, liberatio mortis in peccato, quod a saeculo est, regnantis, reconciliatio cum Deo, virtus qua grati efficimur Deo et accepti, iustitiae donum, societas sanctorum in aeterna vita regni caelorum hereditas”. Atqui hoc, secundum Basilli mentem, idem est ac dicere omnia haec perfici baptismi virtute. Hic enim quid est aliud uam salvificus eventus mortis Christi, in quem inserimur celebratione mysterli? Etenim sacramentale mysterium, quod est mortis eius “imitatio”, nos in eius mortem demergit, ut Paulus scribi: “An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo, in mortem ipsius baptizati sumus?”. Innixus igitur in arcana identitate baptismi et paschalis Christi eventus, Basilius, Pauli vestigia sequendo, docet baptizari nihil aliud esse quam vere crucifigi, id est cum Christo cruci unicae eius aíligi, vere eandem ipsius obire mortem, sepeliri ipsius sepelitione et idcirco resurgere ipsius resurrectione. Merito igitur ille ad baptismum eadem gloriae nomina transfert, quibus crucem celebrat Quare “baptismus captivis est redemptionis pretium, debitorum condonatio, mors peccati, regeneratio animae, indumentum lucidum, sigillum quod conatu nullo frangi potest, vehiculum ad caelum, regni conciliator, adoptionis donum”. EIUSDEM In sanctu Baptisma: PG 31, 433 ab. Cfr. EIUSDEM Moralia, XX, 2: PG 31, 736 d; et filius, quia Filium induit, arctissima necessitudine cum Unigeniti Patre coniunctus, qui vere exinde eius pater factus est. Tam acriter mysterium baptismale consideranti clarior fit Basilio ipse sensus christianae vitae. Ceterum, quomodo comprehendamus hoc novi hominis mysterium, nisi animum intendendo in nitidissimam hanc ipsius novam nativitatem divinamque virtutem, quae per baptismum eum genuit? “Quid proprium Christiani?”, quaerit Basilius; qui et respondet: “Generari denuo et aqua et Spiritu Sancto per baptismum”. Nam solum eo, unde sumus, percipi potest quid simus atque illud pro quo simus.

Cum sit nova creatura, Christianus etiam tum cum non est de re piane conscius, novam vivit vitam; atque in imo sui, tametsi id in agendo neget, in novam patriam transmigrat, quasi caelestis in terris, · siquidem Dei opus est quam maxime et quam certissime efEicax, atque semper ali-tuo modo excedit quidquid homo potest aut repugnare aut contra dicere.

Sine dubio oílicium est homini is - est autem ipsius christianae vitae sensus, necessario cum baptismate necessitudinem habens - ut id íiat irle, quod ipse est; ut nempe se adaequet cum nova ratione “spirituali” atque eschatologica personalis sui mysterii, sicut sanctus Basilius dilucide, ut moris est ei, ait: “Quae sit ratio aut vis baptismatis? Nempe ut baptizatus et mente et sermone et actione mutetur, atque per virtutem sibi datam fiat id ipsum, quod est illud ex quo natus est”.

Eucharistiam, qua christiana initiatio perficitur, sanctus Basilius semper reputat arctissime cum baptismate coniunctam. Unicus enim cum sit cibus novae baptizati condicioni conveniens, ad eius novam vitam sustinendam aptus novasque vires alendas, cultus in spiritu et veritate, novi sacerdotii exercitatio et perfectum novi Israel sacriíicium, sola Eucharistia novam creationem, quae in baptismate fit, piene effcit et absolvit.

Quare mysterium est maximae laetitiae - nonnisi cantando licet eius participes esse _ et infinitae, tremendae sanctitatis. Quomodo corpus Domini tractet, qui in peccato est? Oportet sane Ecclesia, quae sacram communionem ministrat, sit “sine macula et ruga, sancta et immaculata”; semper nempe, mysterii quod celebrat bene conscia, se exploret, quo magis ac magis “ab omni inquinamento et immunditia” se mundet.

Ceterum non licet ei a communione ministranda abstinere; nam ipsum baptisma ad Eucharistiam, quae est ad vitam aeternam necessaria, refertur, et baptizatorum populus ideo debet esse purus, ut sit Eucharistiae particeps. Accedit quod una Eucharistia, paschalis Christi mysteríi verum memoriale, efficere potest, ut memoria elus amoris in nobis vigeat. Ea igitur causa est, cur Ecclesia vigilet; siquidem, nisi divina efficacitas hulus incitamenti, continui et blandiscimi, eam moveret, nisi oculorum Sponsi sui in se defixorum vim acutam sentiret, facillime ipsa immemor, torpida, infidelis evaderet. Eo igitur concilio Eucharistia instituta est secundum Domini verba: “Hoc facite in meam commemorationem”, coque concilio est celebranda.

Id dictitare sanctum Basilium non taedet: “in commemorationem”, immo in perpetuam commemorationem, “ad indelebilem memoriam”, ut “efficaciter memoriam illius, qui pro nobis mortuus est et resurrexit”, exprimamus. Solummodo ergo Eucharistia, Deo providente et donante, potest in cordibus custodire “sigillum” illius Christi memoriae, quae urgens nos et refrenans, impedit, ne peccemus; eamque ob causam sanctus Basilius ad Eucharistiam praecipue refert haec Pauli Apostoli verba. “Caritas Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunti et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuns est et resurrexit”. At quid est pro Christo vivere - seu “Deo ex toto vivere” - nisi res ipsa foederis baptismalis? Idcirco trac quoque ratione Eucharistia exsistit baptismatis consummatio, cum sola det ex eo fideliter vivere eiusque gratiae virtutem ad effectum continenter adducat.

Inde sanctus Basilius non dubitat frequentem, quin etiam cotidianam communionem suadere: “Singulis enim diebus communicare, ac participem esse sancti corporis et sanguinis Christi, bonum est et utile, cum ipse dicat: "Qui comedit meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam”.

Quis enim dubitat quin vitae continenter esse participem nihil aliud sit quam multiplici ratione vivere”. Verus “vitae aeternae cibus”, novae baptizati vitae nutriendae aptus, est, acque ac Eucharistia, “omne verbum quod procedit de ore Dei”. Ipse sanctus Basilius hanc verbi Dei cum corporis Christi mensa fundamentalem necessitudinem graviter statuiti nam et Scriptura, etsi aliter, est, ut Eucharistia, divina, sancta et necessaria. Est vere divina, ita insolita cum vi asseverat Basilius, “Dei” videlicet sensu vero proprio-tue. Eam Deus ipse inspiravit, Deus confirmavit, Deus pronuntiavit per hagiographos _ Moysen, prophetas, evangelistas, apostolos _ et praesertim per Filium snum ipsum, unum Dominum: sive in Vetere, sive in Novo Testamento; varia quidem vehementia variaque revelationis plenitudine, sine ulla tamen contradictione.

Scriptura igitur, cum sit re divina, etsi humanis verbis expressa, summae est auctoritatis: fidei fons, secundum Pauli verbum certitudinis plenae, non dubiae, non instabilis est fundamentum. Cum tota ex Deo sit, tota est, minimis quo-tue ex partibus, immensi ponderis et digna, quae maxime observetur. Quam ob rem Scriptura merito etiam sancta dicitur: quemadmo dum enim Eucharistiam profanare horribile est sacrilegium, ita et sacrilegium est aliquid in integritatem et puritatem verbi Dei moliri. Non est ideo secundum humanas rationis categorias intellegenda, sed ex sua ipsius doctrina, veluti “Dominum ipsum de eorum quae ab ipso dieta sunt interpretatione interrogando”; nec de illis divinis scriptis, Ecclesiae traditis in omne aevum, licet quidquam demere, neque quidquam iisdem addere; de iis videlicet sanctis verbis loquimur, quae Deo semel in tempora cuncta sunt enuntiata.

Prorsus recesse est animus in verbum Dei semper feratur adorane et fidelis et amane. Ex ea potissimum et Ecclesia haurire debet ad suum nuntium edicendum, ipsis Domini verbis ducta ne forte “inumana faciat pietatis verba”.

Ad Scripturam denique Christianus quisque “semper et ubique”, quodcumque init consilium, se revocare debet, “parvulus factus”, efficacissima ex ea sumens infirmitatum suarum remedia, neque ullum quasi gradum facere audens, nisi illorum verborum rumine collustratus.

Totum sancti Basilii magisterium est, ut diximus, vere christianum “evangelium”, laetus nuntius salutis. Nonne gaudii plena atque ipse fons gaudii est gloriae Dei confessio, quae in homine, eiusdem imagine, refulget? Nonne mirabilia crucis victoriae nuntius, qua, “in magnitudine misericordiae et multitudine miserationum Dei”, peccata nostra condonata sunt, antequam ea nos patraremus? Quid iucundius quam nuntius baptismatis, quo regeneramur, vel Eucharistiae, qua nutrimur, vel Verbi, cuius rumine perfundimur? Sed ob hoc praesertim quod nec neglexit nec minuit potentiam salutiferam atque transformantem operis Dei et “virtuum sueculi venturi”, ab omnibus sanctus Basilius firmissime postulat absolutum amorem in Deum, plenum absque ulla exceptione famulatum, perfectam vitam iuxta modum doctrinamque Evangelii.

Namque, si baptismus est gratia - quin immo singularis gratia quotquot eam sunt adepti, reapse acceperunt “facultatem” ac potestatem placendi Deo”, et ideo “omnes pariter debent eandem baptismatis rationem sequi”, videlicet “secundum Evangelium vivere”.

“Omnes pariter”, ait; non enim sunt Christiani secundi ordinis, quippe cum non sint baptismata diversa et ipsa christianae vitae ratio in uno baptismali foedere penitus contineatur.

“Secundum Evangelium vivere”, dicit ipse; quid revera est hoc secundum sanctum Basilium? Hoc idem est ac contendere vehementi desiderio omnibusque novis viribus, quibus quis praeditus est, ad conciliandam “Dei gratiam” Hoc, exempli causa, idem est ac “non... divitem esse, sed pauperem, iuxta Domini sententiam”, ut praecipua condicio eíliciatur eum sequendi, sine vinculis et ut manifestetur, contra vigentem vivendi rationem mundi, Evangelii novitas. Hoc idem est ac verbo Dei se omnino submittere, respuendo “proprias voluntates”, dum oboeditur, Christi exemplo, “usque ad mortem”.

Sanctus Basilius profecto haud erubescebat Evangelium, sed persuasum sibi habens id esse Dei virtutem in salutem omni credenti, illud integerrime annuntiabat, ut piene verbum esset gratiae atque fons vitae.

Praeterea Nos iuvat memorare sanctum Basilium, etiamsi moderatius fratre sancto Gregorio Nysseno atque amico sancto Gregorio Nazianzeno, Mariae vírginitatem celebrare, eam “prophetissam” appellare eiusque desponsationem cum sancto Ioseph egregiis verbis ita comprobare: id accidisse “ut et virginitas honori esset et matrimonium non contemneretur”.

In Anaphora sancti Basilli, quam supra diximus, laudes praeclarissimae continentur adhibitae “sanctissimae, illibatae, super omnes benedictae, gloriosae dominae Deiparae et semper Virgini Mariae”; “Mulieri gratiae plenae totiusque universi laetitiae...”.

IV

Huius tam magni sancti Caelitis atque magistri nos omnes in Ecclesia discipulos atque filios esse gloriamur; quapropter exempla eius iterum meditemur eiusque praecepta reverentes audiamus, omnino parati eius praecepta, consolationes, hortationes suscipere.

Hunc quidem nuntium praesertim ad nonnullos Ordines religiosos virorum et mulierum dirigimus, qui sancti Basilii nomine et patrocinio honestantur eiusque Regulam sequuntur, eos in trac fausta memoria monentes, ut novo animorum ardore ad vitam asceticam et ad divinarum rerum contemplationem incumbant, unde opera sancta abunde proficiscantur ad omnipotentis Dei gloriam et Sanctae Ecclesiae aedificationem.

Haec ut feliciter eveniant, beatissimae etiam Virginis Mariae maternum auxilium imploramus, dum, supernorum auspicem donorum ac benevolentiae Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem vobis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Ianuarii, in memoria Ss. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, episcoporum et Ecclesiae doctorum, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1980 © Libreria Editrice Vaticana

 

top